Noua de vniuersis philosophia libris quinquaginta comprehensa. ... Auctore Francisco Patritio ... Quibus postremo sunt adiecta. Zoroastis oracula 320. ex Platonicis collecta. Hermetis Trismegisti libelli, & fragmenta, ... Asclepij discipuli tres libe

발행: 1593년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 화학

361쪽

DE MARIS AFFLUXUS ET REFL UARIETATE. 1 ss

modo Ponentes appellatur, singulis his ventis diei naturalis, tres horas tribuunt nautae.

His notitiae gratia positis, nautarum obseruationes perstringamus. Petrus igitur de Medi-na,docet. Tum mare incipere suum tumorem

cum a Novilunio, luna fuerit in Graeco de in Grabino. Esse autem lunam in Gret co ante eius ortum horis tribus, & tunc mare in summo elle incremento. Tribus aliis abortu horis mare pergit decresce te, donec luna in siroc-

cum venerit. Exinde per tres horas intume

scit. & eum luna ad meridianum, seu Ostrumpet uenerit,etit mare in dimidio incremento, donec in Galbinum veniat usque ad summu ,

inerescet. Decrescere deinde incipit, donee per tres horas usque in Ponentem luna deinscendet in dimidia mare erit diminutione. Et tribus horis aliis minui pergit. Et cum pertienit in Maestrum in imo est decremento. Inde discedens per tres horas in tramontanam vehit. Et mare tunc ad dimidium increuit. Triabus horis aliis, illa ad Graecum accedit,& m te in summo est tumore. Addit idem author fluxum quotidie, quatuor horae quintis partibus accessum suum postponere. Ita ut si hodie venit hora prima, cras veniet eadem hora prima, de quatuor quintis horae sequentis, quatuor quinta , die qualibet, usque ad dies XXX.addendo. . Nicolaus vero Sagrus , omnium ut videtur nautatum diligentissimus, addit. Die coniun ctionis post mediam noctem horis tribus luiana erit in Graeco. de mare plenum. Die sequenti quatuor quinta postponet,ut in Grprum v lniat. & mare sit plenum .i Atque ita singulis diebus, si quatuor quantas horae partes addamus, mare erit plenum. Sed haec tota historia, tum a Medi na, tum a Sagro in mari Oceano tantum,& ab Herculeo steto, circa Hispanias

ct Gallica littora & Belgica, vsque in Selai diam est obseruata. A Sagro quidem' in hunc

modum.

In die coniunctionis Lunae cum Sole, post

medi noctium hora una cum dimidia in freto Herculeo fluxus erit.& a Tarissa quae finis steti est ad dexteram in sinum voluendo usque. ad Ruttam,eadem hora ueniet. A Rutta ad caput S. Mariae accedet hora secunda cum quarto. A capite hoc, ad caput S. Vincentit, & ad dexteram flectendo toto Lusitano littore ad eaput finis terere, & inde ad Orientem per totam Cantabricam o iam, de etiam Galli eam , vsque ad regis insulam. tribus post medin Oium horis male erit plenum. Ab hac usque ad insula Hechas in mali medio ad decimum

fete milliatium, quod nautae voeant de rotam, mare erit plenum hora tertia,cum tribus quartis. Sed in lutoribus, hora quarta cum dimi. dia . Ad Hebas usque ad ingressum Canalis Anglici, aqua plena, hora quinta, de quarto

uno in derotta. In littoribus hora sex ta cum tribus quartis. Toto vero littore Normandi eo, usque ad Caletum,& Neu portum aqua plena hora nona. In derota horae um' tribus quaetis .in Canali vero medio hora duodeeima in eadem lunae coniunctione. Horarum haec varietas stuporem nobis incutit, qua ratione,in

eodem mali. eodemque canali, eodemque coni unctionis tempore, aliter ad littora aliter

a littoribus miliari decimo, aliter medio in Canali accidat affluxus. Quo sit ut fluxus, qui

sex horarum est tantum . ubi nona hora accedit in decem millium distantia, duabus horis

cum quarto uno iam defluxerit. A Calete vero. ad Grauelingen extra Canalem Anglicum, in derotta plenum sit post mediam noctem, una

hora cum dimidia, qua plenum erat uti vidiamus ad Ruttam , haee in gradu longitudinis est nono,Graue linge uero in gradu XX illi .vd distent gradibus X V. Ab hae vero vique ad Selandiam quae in XXVI. longitudinis grada

est,mare plenum ad littora hoia tertia eth.qua eadem vidimus mare plenum suis te toto L sitano littore,quod in gladu est VI. Itaque in eadem Lunae coniunctione, e dem hora tertia plenum est in duabus regio

nibus, quae XX. gradibus in longitudine in ter se absunt. Sed de illud adnotat Sagius

non inimis mirum. Si a Selandi aquisaac put Angliae Dobla, nauiset mare plenum erita medi noctio tertia quidem hora, sed eodem itinere,fluxus aquae obuius set,per horas duas

eum dimidia,donec sacescat, quod naut et dicunt aquam fieri stancam. In qua re contrarietas est magna , erescit enim ibidem mare δc decrescit tempore eodem. Quod simile videtur fluminibus. Quae affluxu maris obuio, turgescunt simul ita ut retro fluant, & nihilominus in mare fluere pergunt. Simile de illud, quod venetiis obse

uarunt multi, dum ad urbem,&toto stagno adhue asiluxus crescit. ad duo tamen castella,

inter quae mare in stagnum innuit, plus semia

pede decreuit. Adnotat idem Sagrus &alii, in mari & Oceano alto fluxum & refluxum fieri nautas non negare. Sed non cognosci aiunt.Cognosci vero ad littora, qualiacumque ea sint, seu po 'tus,seu golfi de sinus, seu steta , seu canales. Duo illa ex itum non habent duo haec stetum quod angustius est, de canalem qui est latior, & ingtelsum habent & egressum, de ab utraque parte mare. in haec duo, obseruauit Sagrus,a quacumque parte apertius male sit, Zemole maiore ab ea affluxum ingredi; ab opposta incipere refluxum.Si vero ab utraque par

362쪽

mare aequili sit mole, ab vir que asiluxum induere, de in medio valde crescere. deinde

ab utraque aeque etiam refluere.Sed quod ad dit,admirationem magna pariat, in freto Herculeo, fluxum a mediterraneo incipere, decrementum uero incipere ab Oceano. Quae res contraria pliori est. Nam si a maiore maris mole assi uxus in steta incipit fluere , ab Oceano influere deberet , qui longe maior mediterraneo est . In quo ut in opposita parte N ngustiore, & mole minore, initium resuxus capere deberet. Addit his Augustinus G.

sareus. In Oceano plenum mare elle quando Iuna est in Graeco & in Galbino.& quando est in Siroco & Maestro esse uacuum. E contra In Mediterraneo, in his luna existente elle plenum, in illis esse vacuum. Haec uniuersa summatim est maris affluxusta refluxus,ex nautarum obseruationibus coluiecta historia. Huic modo annectamus historiam aliam breuiter, de affluxus di refluxus causis, ex lententia, & dogmatibus philos Phorum de ex nautarum traditionibus. Printheas igitur,fut videtur primus in lunam huius aestus causam retulit . Quem & Posidonius & Plinius inter vel stiores, & Auen Rois,& Albumassar, inter medios:& Albertus Magnus, & Rubertus Lynconiensis inter recentes , sententiarum tamen inter se aliqua diuersitate, sunt secuti. .Pytheas equidem, dum luna lumine impleretur, assi uxum maris ad littora fieri putauit, luminis minutione, a littoribus res luxum. Retulit

id Strabo, sicuti de hoc. Posidonium sensisse, quando luna signo Zodiaci uno , supra hori.

Σontem attolleretur, mare intumescere quousque ad coeli medium peruenitet. Inde ea declinante,mare paulatim abscedere, donec uno ab occasu signo distaret, tunc motum eius si sti. Atque hunc elle diurnum marini aestus circuitum, Plinius noui hoc attulit, stum triduo in mense silli, leptima,octava, nonaque luna. Auen Rois,lunam,motu ac lumine suo, mare calefacere,& eo calore, exhalationes in eo senerare. Quae si,dum luna ad cadi culmen alc dit,senerabatur,fluxum fieri, si dum a culmine descenderet, fieri refluxum. Hanc sententiam latini nominis duo illi sunt amplexati , sed Albumasar, eam irrisit, aliam intulit ipse . Quando Luna ab Orientis puncto ad meridiem scandit per sex,& paulo amplius horas, ipsa mare extollit. Inde dum descendit ad o Casum vim maris attollendi ammittit. Idemq; seri in hemisphaerio inseriore . Alpetragius Arabs & ipse, motui primi mobilis maris ascripsit aestum. Alii soli tribuerunt, qui radiis suis mare bullite saceret,atque ita attollerer. Fue- te inter ueteres qui dicerent, mullum magnuanimal esse,dum respirat Luxum sacere, dum inspirat res luxum. Alij,quia mare fluxibile sit, dum in unam impetum ecpit partem fluxum facere,cum repellitur restu um. ιQuidam, quia luna humori omni domino tur, dum est Oceano ad perpendiculum fluxu

eum commouere scri plerunt. Alii lunae motui tribuerunt, quia ad elus motum cresceret majre,& decresceret,atque hos motus variaret ex

aspectuum suorum cum sole diuersitate. Singularum harum sententiarum falsitatem, non est animus consutando persequi. Per se enim ex sequentibus patebit. Hae de causis fluxuum& refluxuum suere opiniones, antequam pecnauigationes eorum varietas esset cognit . Post uero cognitam, in lunam eandem, quos recensuimus Omnes, Chrysogonus, Delfinus, Cesareus,Benedictus, Me lipa, Guicci ardinus, ct Rai mundus,& Borrus. Sia aliter atque ali

ter retulerunt. Et adhuc nautae omnes reserui.

Tres aliae inter recentissimos fuere sententiae uaecum his non cpnsentiunt. Prior Gonetalie Oui edo est, nihil hic lunae tribuit, causam varietatis fluxuum, sundi ae littorum situm ac figuram este est i nihil de situ hoc amplius aperuit. se da est Iulij Caelaris Scaligeri .Qui

ait .ducem Oceani lunam, dum ab ortu ino' casum fertur , Oceanus secutus decurrit. Et quandiu nullus est obex,sequitur. At si obitactu littorum retunditur,cogitur inde restedi. Sex horis inquit luna secum ducit aquas, totidem maris ponderi esse datas . Quo repulsum erra, se iplum premendo, recumbit in sedes priores. p : Paucos ante menses editus est liber . titulo Causa aestus maris, magno sane apparatu, sed causae redditu ut uidetur.& exitu ridiculo. Ait,omnes aquas ad quaslibet fauces naturali

cursu properare. Oceanum a Laboratori S temra,ad Magellanicas fauces decurrere. . Tum tiam ab oriente easdem ad fauces accurrere. Per quascum transire nequeat omnis, inderet Iegurgitat, &aestum, in Africae, atque Hispaniae littoribus excitat:aqua, aquam proximam impellente ; de ea palpitatione in omposita parte intumescente. Sed quot nam h ris,aut diebus, aut hebdomadibus, aut etiam. mensibus ea palpitatio retrocedat e Cur item in proxima, faucibus illis Brasiliae ora, tam paruum facit incrementumqtam magnum autem facit, in longinquissimis, Lusitano. &au uersis etiam Gallico,Britannico,ac Belgico ζSed cutetiam Sardoum , Cyrnicumque pelagus ad fauces Herculeas ingruens non regurgitat, Min Narbonens & in Ligustico, fluxum non sa-c it e Si duae hae insulae arctis sunt saucibus vi Cinae cur Tyrrhenum, cur Siculum mare ab eis, & palpitationem retro gens, aestum aA

eatum

363쪽

DE MARIS AFFLUXUS, ET REFL UARITTATE. 1 o

earum littora non concitat Nullae toto mari

angustiores sunt Luces , quini ad Bi Eantium Bosporum; Pontus in eas ingruit. nullum t .men fluxum aut res uxum sentit, nullum Pr pontis, quae ad Abydum per angustissimum

.arerum, in Aegaeum exoneratur. Hoc vero,

cum Iosio toto latissime fusa sentiunt. Sentit Adriaticum, nullo coangustatum freto. Na. gae igit ut hae sunt. Sed & causa illa altera, m

re curtum stellarum ab aeterno imitari. atque ideo circa terrarum orbem, perpetuo cursuiferri,vera esto. Sed quae subnectitur, est falsiaisma. Nimirum quia sol medium terrae globuiillustret,mare ad partem sui, a sole exinanita,

idepressioremque fictam accurrere, & damnu-resarcire. Damnum autem cum per ordinem .cursus solaris fiat, per eundem ordinem, da alum relatciri suille necessarium. Per iter vero

si impediat ut in fluxum & res uxum concit tur. Ridicula & haec sunt. Sol enim in eodem terrae hemisphaerio dimidio, cur damnum nofacit, Ponto, Propontidi,Tyrrheno, Ligustico, Narbonens cur non Hircano & mortuo, idedamnum inserte. Sed de Scaligeri, viri uti creditur, magni, magnique aliorum irrisoris, Aristotelis solius admiratoris sententia, quid dicendum e Maxis Buxus plures,eum confundere,de eos dum

Tecenset, etiam ignorate. Ait namque Mares

ab India in Occidentem fluere, atque ob id

naues xx. diebus ab India ad Madagascarem Peruenire.Inde autem non regredi, nisi tribus mensibus. At hie fluxus, praeterquam quod filium elle nauigationes variae conscriptae conuincunt, non et his sex horarum fluxus, de quo modo disquirimus. Hic unus error. S cundus , in mediterraneo allerit, secundum uicae littora orientem uersus pene Perpetuum esse fluxum . Id tametsi unus icta plerit,

nautae Omnes negent, attamen huns cum eo

de quo agitur periniscet,& cum eo qui a Ponto fluit perpetuo.Quem itidem cum fluxu a que refluxu commiscet. xd& in aliisver irorroribus. Quis enim serat hvdc irrisorem, ac firmantem, meridianum Venetiarum esse Tripolim Nam Venetiae in gradu longitudinis xxxij, cum dimidio sunt sitae. Tripolis, vero Africana in gradu xxxviij. Syriaca in gradalxviij.Quis item setat duos illos mediterranei

quos recesuit Buxus,ab alteru ab ortu, occasu alte tu, in concursu, acere aquarum cumulum

ad lunae perpendiculum. Id li verum esint, in medio utriusqtie itinere, circa Melitam & Siciliam is fieret eumulus, at eum nautarum nemo umquam vidit, aut horum nemo scripsit.

At quo modo a Syria sex tantu horis. M. cccc. milliaria ad Melitam usque decurrat mare e totidemque retro recurrat. Idemque faciat

is, qui ab Herculeo freto, a luna, ut loquit ut, auehitur fluxus. Haec enim distantia, M. cccca Pass. M. in sex horas distributa, cuilibet horae, ccxxxiii. assignata forent decurrenda.At Sequa acutie aictum est hunc aquarum cumulum,

ad lunt fieri perpendiculum3Mediterraneumnam'; totum, citra Cancri tropicum plusquagradibus xl iacet. Luna autem, eius tropici limitem,excedit numquam. Sed non minus

cuta philosophatur,cum scribit. Suam ducem

lunam,suosque amores, secutus Oceanus d currit . Et quandiu obex nullus est, sequitur. Vbi retunditur obiectu littorum, cogitur in de regredi. Flectitur autem maxime, ab eo litatore quod pene orbem secat,a terra deductum Laboratoris, ad fietum usque Magellanicum. Henc sententiam nos ita perpendimus. Aqua

a Lusitana ora, a sua duce luna fluxum ad littora noui orbis horis sex decurrit.Post quasabeis renexa,aliis sex horis cogitur in Lusitania regredi. At spacium hoc, millium est quater illium ducentorum. Qualibet ergo hora a.

ua illa currens atque recurrens. M. Passcon

ciet DCC. Quae ridenda, & deridenda vetus hie irrisor, in suis labyrinthis consarcinauit. quis ei amplius fidem praestet, in causis assiu-xus 3c refluxus assignandis e Sed & illud non

minus irridendum, dum asserit, Asticana littora nostris elle depressiora. Cur enim ab Italiae tota ad meridiem ora, a Galliae, & a parte His paniae, mare Tyrrhenum. Gallicumque illue

non confluit, nostraque littora non denudate quavis etiam ab eo credantur prosundissima.

Sed has inlanias lita ipse hic irrisor loquitur

missas iaciamus. Botrus porro, Maris Auxum, lanae ortum sequi ait, usque ad semicoelium. Inde vero ea ad occasum tendente, mari res uere. Sed cur sub horizonte eo de in ordine fluxus fiat, ea u. sam resere in coeli partem, lunae oppositam. Quae cum nullo lunae tangatur lumine ademtamen cum luna marium mouendorum vim .habere asserit. Id varo minime omnium est

probabit ENam si lunae id munus proprium

esse docuit, qua ratione, rem a luna longe diuersam,& pene contrariam,& cum ea habentem commune nihil, & ab ea loco distantem longissime , easdem cum ea vires habere potest allarere ' Sed & nullus est in coelo locus , ut secundum lunae cursum, non si aliquano lunae oppositus. Totum ergo coelum ealde eum luna habebit vires Telesiis vir ingens,

qui proprii vitibus ingenis nouam cudere est

ausus philosophiam, quem ea de re,nos maxime admiramur,quaestionem etiam hanc, omnium optime videtur persecutus.Mare inquit sui natura calidum, pronum est in motu , quo& seruetur,& oblectetur. Et quo solis actio ne fugiat,

364쪽

sagiat ne ab eo iusto plus soluatur in vapores. Pars prior verissima est. Secunda haec non pla.

cet. Cur enim omnia maria ea fuga non cientur e Cur aquae dulces nullae cum de tenuiores sint, &solutu faciliores. Sed & causa haec commanis motibus maris omnibus est. F luxus vero de refluxus propriam dicit ei se , quia sol in mari in generet vapores, qui egrestium molietes, amari superposito prohibiti,iplum attollunt, Sc agitant. Idque vere & Autumno maxime. quia medius sol, pluti mos crassiore ne educit vapores. Sed causam reddat, cur in Atem oricis, de Belgicis, quae a medio sole longe distant. par aestus fit,ac In Taprob na, quae aequinoctiali & medio soli est subie

cha Et cui ibi tam magnus ad S. vero Thomς insulam, quae eidem aequinoctiali subiacet, nomaior fit quam Venetiis e Aellate inquit, minoris,quia sol tenuissimos vapores gignit qui facile elabuntur,dc ipsum non attollunt. At de aestate , aestus hic aeque attollitur, atque alias . Hieme item, inquit minus, quia sol languitat L simus perpaucos in generet,qui sint mare attollere impotentes. At & hoc falsum est, hieme aequalem aliis temporibus, aestum non fieri. In Pleniluniis, inquit, maior, quia multa aluna restiens lux, inultos educit vapores. At quae nam lunae lux resilit,in nostra maria, cum luna est apud antipodas e in noviluniis, ait, 7 uia restigerato aere, internus maris calor, see colligens alentior factus, plures sicit vapores, Se emittit. Sed si a superposito mari prohi bili egrestu ipsum attollunt, quo modo eos Gmittit e Et si emittit,quo modo egressu pro hiabentur,& attollunt e In lunae quadratis,addit, non multa a luna resiliente luce, nec proprio maris calore in se collecto, minime attolitur. At eur non saltem dimidio attollitur,ut & lux ei est dimidiata a plenilunio e de calore dimidiate in se collecto p Hae fluxus ei viro causae sunt. Refluxus vero hae aliae. Nimirum, quia

vaporum copia elapsa, mare resideat, non aliter , ac lebeti subtracto igne aqua bulliens in se residet. Idque in mari aequali tem pote eu nire, quia in parte alia, vapores illi dum gens ratntur in parte alia evaporant. At idem mare quod ad littora ascendit dum altum peritat, Rvaporibus sustinetur. Et dum sustinetur, illi non evaporant;& si evaporant, non alia in patre, sed eadem evaporant ,& eadem,& ibidem, mare residet. Subdit. In fretis celer est mOtus,quia ab eo, quod ingredi nequit, impellitur id quod praecedit. Hanc verissimam,nide nos fallimur, protulit causam. Infert. Non

aeque autem uniuersum attollitur mare, quia a non aeque reflexa luce. non aeque uniuersum

incalescit. Atque ideo alibi plures, alibi pauciores,& tenuiores,& crassiores generat v

pores. Atque ita magis hoc loco, minus alio attollitur. Sed esto luna in aequinoctiali, de quidem plena, medio inter Taprobanem , deS.Thomam itinere, aequa ab utraque reflechetur lux, cur igitur non aequus utrobique aestus attollitur Cur in Belgico ubi lux eadem sed non aeque ut ibi reflexa, fluxui S. Thomae maior, aequus Taprobanae fit fluxui e lumen ergo lunae, aut eius reflexio, nullo modo fluxum causare possse apparet. Addit insuper,ubi mare breuius est, a cuius sendo robustior resiliae lux plures vapores gignit,ubi profundius pauciores. ubi quoque crassius plures, pauci Dies ubi tenuius. Sed cur in Britannico canali, ubi mare plerumque pedes altum est CLXX ct attollitur pedes X VIII. in Adriatico vero ubi multo breuius est, attollitur non plus t V. lablexi cano vero, ubi mare crassius est, quim. in Lusitania, cur non ,aut vix attollitur, in Lusitania vero ubi tenuius, pedes X v. intum scit e Harum ergo differentiarum, aliae quaerendae sunt caute, sicuti sorte, de aestus huius uniuersi prius .

365쪽

FRANCISCI PATRICII

LIBER VIGESIMUS NONVS.

DE CAUSIS AFFLUXUS, ET ME VXVS MARIS.

Ausas quidem cur mare a-nuat, & renuat, anteriore libro, ex aliorum senteliis recensuimus. Nunc eas breuiter in summam colliga. nuis.Fuere autem Sol, Venti,sundi, ac littorum situs, di figurationes. Oceani decursus , obices, refractio , in cumulum concursus , restexio quae,palpitatio, regurgitatio, calefactio, stugela tio, coeli in circuitum imitatio,ccidi pa res lunae oppositae,lunae cursus,lunae radii, tu minis restitio, vapores, lunet aquarii ductio,

Iunae tractio, Iunae auectio. Lunae ortus,lunae

per ventos decursus,lunae ad meridiem ascensus, lunae descensus ad occasum . In tanta, &rei ipsius,& in tanta semetiarum diuersita te, quid nos audebimus, vel afferre, vel prose re Ita primo pronunciamus.Neque Omnes

quas retulimus fluxus causas, esse omnino veras, neque omnes, prorsus esse filias. Secundo, in quaestionem nanc ita descendamus. A

non causa, a non causis, affluxum marium,

tam variarum, & a se discordem, nequaquam fieri dicimus. Omne enim quod fit, ex con fessis iam ,&concessis,fit a causa aliqua ess- ciente . Esficiens caula omnis essentia est aliqua. & proprias habet in essentia,& ab essen. tia vires, quas tum in se, tum extra se in actiones profert. Itaque, &asuxus marini,& r suxus ab essentia aliqua, per vires eius, perque eius actiones veniet. Causa haec, de es. Lentia necessario,vel in aethere est,uel in aere, vel in mari, vel in terra. Si in aethere est, vel aether ipse est, vel astra, vel Sol, vel Luna, vel horum plura uno vel pars maior, vel omnia. Non negamus quod prius docuimus, Piundi partes omnes inter se σαώωκώς ν c gnationemque habere, & conspirationem,&α sympathiam, tum quia ab uno sonte sunt,

ab unitate una, ab una essentia, ab una vita,

ab una mente, ab animo uno, ab unoque spiritu, ab una natura. Ignem,& calorem,& fluorem primaeuos a summo, ad centrum usque penetrare. Atque ita cuncta entia cuncta corpora, uno vinculo esse colligata. Sed hae omnes uniuersales sunt causae, nos vero, praesenti

indagatione Uluxus, & renuxus marini propriam, seu proprias si plures sint, quaerimus causis. Sicuti ergo uniuersales illas libenter profitemur, solemque generalem quandam esse causam confitemur, sed solam lunam proprie huius rei causam esse non sitemur quin

etiam dis stemur . Hanc negationem rationibus fulciamus. Si luna, uti aiunt, dux aquarum esset omnes aquas aeque duceret, non aliter ac isnis, omnia comburit ustilia. Sol omnes discutit tenebras, luna ipsa omnia maria,

omnes lacus, stagna omnia, amnes Omnes,

quando lucet, suo collustrat lumine, at non omnes ducit aquas . Nullas enim dulces ducit, nullos sentes, nullos lacus, palustres nullas. Non est ergo aquarum omnium dux, notractrix omnium, non auectrix. Haec prima nostrae negationis confirmatio. Haec secunda.

Alent, marinarum ducem esse aquarum. Si ita esset, omnes marinas aeque duceret aquas. At non omnes ducit, non omnia trahit maria,non omnia avehit.Cur no Hyrcanum dueite Non Manlianum, non Mortuum. Non Moeotim, non Pontum, non Propontidem, non Tyrrhenum,non Ligusticum , non Nam bonense e Non quod reperit VerraZZanus

Non Rubrum in sui plusquam dimidio. M

ria haec undecim , magna, ingentiaque suo lumini exposita. Postremum ino etiam cur-

366쪽

sui, intra Cinerum , suonue corpori suppositum ad perpendiculum cur non ducit ς Haec

tertia conficinatio. Si luna marinarum dux esset aquarum, ea maria quae mouet Uluxu,atque re luxu, cur non tota mouet 3 mouet par'

test Rubrum quod diximus, initio, & sine affluit,-ressi iit, plusqualii dimidio, in medio

hoc aeitu abstinet. Mediterraneum, continuarum, atq; unam mare, in Africis littoribus stuat omnibns, Astieani fratres uterini, eique coniuncti, nulla re ab eo seiuncti Trrrhenu,

Ligusticum , Gallicum, pars Hispanici; illius

aestus, nihil sentiunt. Qualia haec comprobatio. Si luna marinarum dux esset aquarum, ea maria quae tota mouere dicitur, cur non que

omnia affluxu attollit Sed hoc altius depressius illud3 Adriaticum intimo in sinu ad Uenetias,ad quatuor usq; pedes intumescit.reliquumaiore parte, ad spithamas no amplius duas. Qira mensura , & AEgom sua incrementa capit, & lonium,& Creticum,& Cyprium,3c Suriacum, S: AEgyptium, & Asricum, ad Gerbas, usque & Portum Parinae . Sed a mole pulcro, Nauticis utimur nomini b.& quia notiora,&quia vetera obsoleverunt usq; ad Herculeum

fretium,ad duos,& amplius pedes crescit. Extra stetrum vero hoc, unus idemque Oceanus, per Lusitana littora , per Cantabrida, perq; Gallica ad II. usque pedes inflatur. Per Belgica, de Britanica ad pedes usq; I8. In sinib. Bristoli illine ad 6o. hic S. Michaelis ad 9 o.

Per littora vero Atlarica, & Athiopica usque ad blanicongu non altius fit quam in Adriatico. Ad insulas vero Maderae, Canarias,S.Tho. ad Venetam ascendit altitudinem. In orbis vero noui, citeriore ripa a florida, & sinu Mexicano , & Pariana, & Brasiliana ora, per leucas

plusqua tres mille,ad Masellanicu usq; fiet iuquoci & diximus iam,ad c uos circiter palmos

crescit. In ulteriore vero ad Pana mam,& totis

Matis Australis littoribus ingetes attollit fluxus. quod & in Cabaico, & indico,&Tapr bani eo fieri diximus maribus. Haec probatio

quinta.Si luna marinarum dux esset aquaru ,de Mediterraneu, S: Oceanu suo per ventos cursu, eode, moueret utruq; asiluxu atq; refluxu,

in ventis ijsde. At id no sicit. Mediterraneumnaq;vbi aestuat, in Adriatico,tonico, Siculo, Sec teris, aestus ad terram affluit quado luna est in Siroceo,& in Maestro.refluit vero quando ea est in Glaeco atq; Galbino.EP contra oceanus turget quadO luna in Graeeo est, atq; Garbino. de turget vero, quando eadE per Siro cu decurrit, atq; Maestrii. Confirmatio sexta.

Si luna marinarum dux esset aquarum, omnibus in locis, ijsdem horis fluxus eieretur, aliis ijsdem cieretur reRuxns.. At vidimus ex Sagri relatione, eadem a me dinoctio hora cum dimidia , & tertia hora, loca littotu inter se r& 1 c. gradibus distantia ast uxu inundari. In termediis vero horu graditu locis, semper horas cognouimus variare. Septima methodus. Si luna marinatu dux esset aquarum , eadem aquae superficies,eade a luna duceretur hora. At obi ruationibus nautalia conitat ad littora Normadicia,& Picat dicia,Caletu usq; afilaxu accedere hora a me di noctio nona. Decima

vero a littore miliario, non plena hora. vigesimo vero.& sexto inde milliario, in medio seilicet eanali, & sub eo de meridiano, hora 21. Methodus probationis octaua. Si luna, marinatu dux ellet aquarii, a filuxus eode tepore,

qualibusq; horis cresceret,aequalib. decresceret. At Venerijs,aliquado septenis,atq; octonis accedit; plerumq; senis,totideq; recedit.Circa Senegae suminis ora in Atlantico quate nis in littora influit, octonis defuit. Ide circa Gaium Ostia septenis accedir, quinis recedit

authore Scaligero. Nona confirmationis methodus.Si luna marinaru dux esset aquaru , t mine suo, eas duceret,iraheret,aueheret. Luminem. eas cotingit, & actio cis fit per contactu. Lumine suo talum ea maria in qstum, de quo loquimur concitaret tu, csi ea lumine taneret. At in medi noctio,cum maxime a marius nostris lunae eius est ali uersum, maria nonon minus aestuant, quam si id eis sit praesens.

Et a medi noctio,ante ortum,quando nodum

ea suo serit lumine aestuant aquae, ac postquaea ferire coepit. Idem lumen, dum haee nostra collustrat,Antipodum maria, quae nonducollustrat, in aestum excitantur, non minusquam si eis praesens esset. Methodus decima. Si luna marinarum dux esset aquariam , eodelumine prssente,eodem actore agente,unum eundeq;produceret esse . At cori arios duos producit. In alcentia ad meridianii, a filuxu a toti t. paululu a meridiano digressa,defluxum ciet,& depressionem efficit. Methodus confiemadi undecima.Si luna, marinatu dux esset a quitum,& lumine eas duceret,quando ea n5 lucet, nec lumen emittit, non eas duceret. Contrariae enim causae, contrarios producut

essectus. At iidem effectus aQuxus, & ren

xus, in lunae coniunctione,quando maria nullum eius aspiciunt lumen, efficiuntur,acia

plenilunio , quando plenissimo eam spectant lumine. Utroq; enim tempore' maria in rumorem maximum citatissime serutur. Duodecima probandi methodus .Si luna,ma in 'rum amor esset aquarum,lumine, veluti semine suo, maria uterum gestarent, quando eam

vel cornuta, vel dimidia , vel serὸ tota tu

ceret sacie. At tunc minus maribus,& me no, turget venter, quam cum ab eis tota a

uersa, cum sole solo, suos eaercet amores.

367쪽

DE CAUSIS AFFLUXUS E TREM. MARIS 1 1

Addamus Ilisce,illiina 3 9. pars est terrae, facies euis I9. pars esset vultus aquae, quae dimidiam teriae Ohuelat faciem. Qua ergo ratione in minore quanto, maior est virtus, quam in maiore e Alia &haec. Quando luna, australi per citriit Zodiaci signa,&iis qui sub arcto habitam, paululum inpra horarontem accen sus, de horrendas apparet carbo; & nullis r diis te prent rilanalem percutit Oceanum, ted eum iu quasi praeterlambunt, & transvolant, cur maria ea aestuant ρ Adiungamus. Si luna amor esset Oceani, & lumine suo cum eo Coit, & pregnantem facit,& tota sua mensis

lunatione cum eo amores suos agitat, curuatuor mensis diebns, Oceanus ociosus te, et, & lunae agitationi continuae, suo agitatu non respondet. Tama varietas ab una prosectis caula non venit. Vna eademque viraser milque causa,vmura, de eundem, uniformem que,in uno, e Ociemque de uni rini subiecto

effectum parere debuit luna'; si meani esset

dux ,& amor, At non parit eundeme, Luna ergo sola, tam variorum enectum non est eausa. Eadem absurda consequentur eos', qui in unum solem tot aestitum causam retulerunt Iaut in motum primi mobilis,aut in coeli quattas,aut in coeli partem lunae oppositam. Quaergo aliam lunae eausam uti socia addemus' An sorte solem Ita sane solem. Sol enim calore suo, radiorum suorum, luminitq; calore, caIores omnes rebus nostia lib. inditos pilium

tu in opus deducit.Calore vivificato,& vivificate, omnia ad motu,idonea redducur,ct reddita cientur motu, quasi vita altera ab inter Ma, in exteriore prodeunt vitam. Sicuti eniim primaria vita, in estentia motio, Se actio fuit ostenta, & secundaria vita, motio, & actio abessentia ad extera,ita maris calor primaevus, a solis calore solus, de excitatus in motum seri

Oceanum,& in exteriorem quandam vitam. .Luna Vero, quam terram, & aquam altera aetheream,esse demonstrauimus, humores omnes hos terrenos,inm uet. tum seruat, tu vi. Uificat, tum nutrit, tum in motionem excitat,

α conci lat. Et scut ipsa solem variis aspectib. quasi amores suos indies, in horas intuetur, ct ab eo seminibus aethereis, petisque incorporis, & Idealibus , grauida redditur, se ipsa Oceanum, amores suos aspectibus variis inq; horas,inq; dies contuetur, ipsamq; teliquo que humores hosce terrenos, iisdem,quibus a sole grauida est facta seminibus grauidos Rcunsquedo facit. Id autem sine sui motione,sne luminis dissusione, sine influxuum semimumque effusione nequaquam fiat. Igitur ad

lunae motum , ad lunae cum Iole, cum terra.

um Oceano aspectus , d. eius tamqn, aa

eius etiam tenebras , quas minimum esse lumen, Iam ante ostendimus, ad seminum inia Buxus, humores nostrates omnes foecundantur, vitam concipiunt, uentrem gerunt, parturiunt , nuchus pariunt, eosque alunt, & ad uitam, de motIonem concitantur. Et com uentur, Sc alterantur. Haec autem omnia si litudine aetherreae terrae , &aquae, quae luna est,ad terrenam lunam,J aquam, quae te

restris hic, de aqueus seu globus sit, seu eo Pus qualecumque, necesse est fieri .aSimilitudinemἰσ-Dia. οσιν sequitur, de cognatio,&quaedam veluti consanguinitas. Ab his ottiatur sympathia, a sympathia fauor, Quotque mutuus,& sotio. Ab his actio,& commotio. humorum omnium. Si ita est,ubicumque in terra sint hamores,& quidem qualescumque, lunae lubditi sunt; luna summum in eos habet

impet v. Dulces, amaros, acres,acidos, au fletatos, salsos,aliosq; oes imperio ptemit. Non tamen omnes eius imperio aeque parent, aeque com Ouen ur. Neq; enim omnes eadem tandsii braciae consistentia, aut aequali vel raritate/vel desitate. Neq; eodem omnes sunt calore. aut quali. Experimenta id docent innum in re philosophis in consesso est omnibus, aquas dulces, sontium, lluuiorum, lacu u, tenuiores, rariores'; eli.,minuiq; corpulentas, qua sint salsae aquae,quam sint marinae,quam sit totum ipsum inare. totusque Oceanus. Itaq; has sicilius nauium pondera sufferre, illas his sepimia

me supernatate . si ita est, de luna in omnes aquas imperium habet, cur non omnes aeque Comouet Quia omnes aeq; ei patere non sunt paratae'. Cur nullae dulces,tot motibus, tamq; variis ciemur,quot cientur maria. Disserentia haec non a lunae lolius est imperio , non a so tis concitatione, quae uniuersales quaedam sunt caut . Sed particulatiores sunt,& inquirendae , de ad inueniendae causae, cur salsae cieantur, dulces cieantur minime. Sed quid ve. tat maris propriae naturae hoc tribuere' Nam

sicuti stellas propria natura, ab intellectu, ab animo, aspiritu, in aethere serti docuimus, planetas quoque eisdem causis serti,soleminque lunamque, de sub eis aetem, quid miraculi est, mare, quoque pluribus natura sua, non aliter, ac planetae motibus cierie inteo quos & Uluxus sit, de res uxus ei Abintellectit nimirum, ab animo, aspiritu suo.' Sedeur, de dulces aquae eisdem non mouenture Et hae suos motus habent, & his carere possunt. Neque opus suit iisdem eas moueri , quando ei lentia quaeq; proprias habet vites,& a propriis viribus proprias actiones , a reliquis omnibus diuersas. Neque euimit, aethere, sol, Se luna eosdem habent motus,M

planetae singuli, suos trahent proprios, qui

368쪽

FRANCISCI PATRICII,

bus,& ipsi conserta arentur, & mundi harmo

niam concinarent,eaq; seruarent. Motus tot

talesque mari,easdem ob causas suere necessari j, tum quia rerum pater, iuxta Orphei sentetis, suturus erat Oceanus. Nihil enim sine tale fit. Sal sine mari no fit, & dulces aquς,du in eo sunt,cum eo simul agitantur. Quae vero per

terras, ab eo secretae vagantur,ab eo ortae sunt,

di eius sunt proles. sed degeneres, sicuti ,&quae alios induersit sapores. Oceanus erpo ad rerum generationem, est a summo Conditore destinatus, ut patebit poste Dulces aquae,ad earum muritiones, &augumenta. Vtrasque ergo has aquas, proprios motus habere filii necesse. Dulces, tuos, mare quoque suos. tor, quot recensuimus, perpetuum, diurnum, re horarium de quo agimus, hebdomadarium,

semestrem, menstrum semiannuum, atq; an nuum, nec non alios quos explicabimus. Sed proprietas haec, tot motibus moueri, unde na

st praeter dictas A causis duabus. Altera communi omnibus, fluiditate , a fluore primaeuo orta. Altera propriissima mari,salsed ine,a primaeuo calore originem ducente, sibique insito. Salsedo igitur proprijssima est causa, nulli

alij commun is natura, cur mare tot motibus agitetur. nulla enim dulcis, nulla alterius saporis aqua, tot agitatur; nulla acluxum, & υ- fluxum, de quo agitumus patitur, praeter Vna saliam. Salsitudo ergo motuum marinorum

proxima,& interna,& propitissima est causa. At haec quo nam suo merito, qua ve rationet Uti ne est salsedo e aut qualitate alia, qua sit praeditae utroque. Nam uti salsedo, calorem in se habet malorem, qu na dulces habeant. Et quamuis in omni humore insit spiritus, ut ostendetur postea, & copiosior, & potentior, in falso est humore. A spiritu ergo hoc, mari salso in existente, uti a proximo instrumento,& intimo, mare tot motib. agitur.Inter quos, unus est an luxus eius,& reiluxus. Per hos motus,mare,quasi terrenus quidam aether, aethe. reos stellarum imitatur motus.ldque merito.

Siderum enim variis motionibus, in solem, vires , seminaque rerum uti ante docuimus, veluti confluunt. A sole in lunam defluunt; at una in aerem , inque Oceanum influunt. Nade aer, a sole,a luna, os habet motus. oriente namque sole,in aurora, lenis quaedam aura spirare solet,veluti solis nuncia,& praecursor. Orto eo,eadem ad coeli plagas viaetur eum vel praecurrere, vel sequi ad meridiem usque,

i 'eo, quasi requiescens aliquandiu sistitur; deinde resurgit. Et solem usque ad occasum

comitatur. Quam rem nautae similiarissimo norunt obseruatu. Quod de nos saepissitne notauimus, coelo sereno, & ventis maioribus triquillis. quorum plagas, situsque mundanos

in gyrum aura illa circuit. In Narbonensi,n ctu,autam eandem lunam sequi obteriinuimus. Imperium enim noctu luna, sol habet interdiu. A luna ergo, & a sole in mare astro.

rum motus veluti imprimuntur, tum eorumquς perpetuo,uniformi que circumeunt mundum motu,tum eorum,quae variis multiplicibusque seruntur. qualibus, maria seruntur,ec Oceanus. Sed suo modo. Nam illos qtude

non assequitur, sed emulatur.Planetariun qua vocantur, directiones,velocitates,retrogradationes tarditates. Stationes, stationibus quatuor dierum,suis apogeos, eleuatione, peri

geos depressione. Horat io solis horas; Diurno eiusdem circuitum. Hebdomadario, planetas emulatur, semestri, plenilunia, menstruo novilunia, semiannuo, solis per signa sex decu sionem, perpetuo inerrantium stellarum imitatur motiones. Inelia autem plures salsedini spiritus, multa docent experimenta. Dina donec turbida suerint,semper bulliunt. Fece residente requiescunt. Fex autem sella est. Sal ubi coquitur,plus alia aqua seruet. Salina ad CPthium in Cypro, pluuiali aqua repleta non monetur. Sole per aestatem,sundum incalescate,bullas attollit,& in salem vertitur. Sed in xime omnium id confiimant lacus duo qui ad Temistitanum sunt, alter dulcis, alter sausus,a dulci derivatus.Qui a sudo salsus factus. suxum patitur, de refluxum, alter quiescit. Sed si salsedo , propria est matinorum motussas uxus,& refluxus causa. Cur non omnia maria,hosce motus duos sentiunt Hanc quet stionem persequamur. Mare Caspium, si verum sit no intumescere affluxu,& re nuxu detume. scere, quod tamen in incerto est, ob duas id suerit causas. ob minorem scilicet aquae sal sedinem.&ob ingentem eius profunditate. Hac secundam Ambrosius Cotarenus resert. Illam priorem, go. flumina,quae in illud, cum quinque lacubus non paruis exonerantur, fa ciunt. inter quae ingentia,Ochus, Oxus ab oriente, ab occidente Cyrus, Araxes, qui Αο.

ostiis in id influit, ab Aquilonibus volga qui

72. ostiis,testante eodem Contareno, id mare ingreditur. A quibus tot. & tam mast isnecelle est ipsum dulcius reddi. Cui rei fidem facit quδd i eo Sturio, de Murena quae dulces

amant aquas,magna copia capitur.de quod ad

littus quoddam in salem sponte concrescit; Qui sal, dulcibus admistis aquis facilius co gitur. Probat id salina ad Cytbium quam diximus,ex aquis pluuiis,& sundo salso. & ubi

salsa aqua admista dulci, coquitur.Prosundiatas autem in causa est, ut noui spiritus, & v poresAum solis radii, de lunae ad fundum nopertingant, vel nihil, vel minore copia,& viribus generantur, ii magna mole pressi, neq;

369쪽

DE CAUSIS AFFLUXUS,

se, neq; mare superpositum queunt attollere. Manliana vero palus si non asiluat, & refluati nihil enim hac de re, a quoquam traditur duae hae sorte causae fuerint in causa. vel tertia etiam haec, quae in Al phaltitae certo comperitur, aquae crassitudo nimia. Quae nihil in se mergi patitur. & ob eius crassiti ei grauitatem attolli nequit. Adde quod &bituminosa est. Et ob id non amplius talia, sed amara. Nos autem salsedinem causabamur, & in Rubri m ris sinis intimo , fit affluxus ob sundi salsitate. In saucibus uero ab Oceani est influxu. In medio uero, si non fiat, nam & hoc quoque in

dubio est ab aquae eius tenuitate,accidet,contraria,proxime dictae, causa. Scribit enim lo. Barros ex Io. de Castro experimentis, eius a quam longe esse repertam tenuiorem,& Crystallo similiorem quam ea sit, quae extra eius fauces,in Oceano hauriebatur. Quam tenuia talem etiam eius perspicuitas ostendit, Toto enim sere eo mari sandus clarissime conspici.

tum vapores, tum spiritus gignit. qui uel inde

expirat, vel impotentes sunt eam aqua iusto l- Iete. Moeotis autem , & Pontus,& Propontis, cur affluxum & refluxum non patiuntur e Vel fluxum quidem patiuntur perpetuum, refluxum non patiuntur. Fluit enim Moeotis in

Pontum perenniter, ex altiore loco in depressorem Pontus itidem in Propontidem.&hete in AEgeum eadem de causa. Quod & Aristote-Ies est contestatus. Refluunt vero numquam, aut haee in Pontum, aut Pontus in Moeotim.

Ab inferiote scilicet loco in superiorem, aquet non fiaere habent necesse. Ad hanc causam , addimus Moeotim a Tanai, atque at iis fluuiis essectam, necessatio esse saliam minus. Signo id probamus. Quod Sturionum,& Murenaruest seracissima. Haec autem dulciores uti dictum amant aquas.Pontus uero de ipse tales

habet. Nam ex Arriani descriptione magna sumina recipit L II. inter quς . Istrum, Hy.

Parum,Betisthenem, Thanain, Phasim ingeniates amnes.quibus eum dulcessere est necesse. vel salse dinem eius ita temperari, ut ea spiritus de se dare nequeat, quibus mare intume

stat, & qui sorte gignantur , altitudine aquae

ita premantur, ut etiam opprimantur. Strat o

quoque dulcissimam esse aquam est attest tus. Esse autem Pontum profundissimum, testimonio sunt Bathea, veteribus Plinioque cognita, vadis numquam repertis. & quod nunc habet agnomen Nigri maris. Nigredo autem maris a profunditate nautis est, sicuti viriditas a breuitate. Propontis cum suas a Ponto habeat aquas, eodem dulcore necesse est, esse praeditas,&a propriis aucto amnibus.

Si verum sit quod dicunt, Ballicum cum sociis

Livonico, Finonico, Botnico, non affluere de

refluere,profunditatem in causam asserremus unam,quam testarur Olaus esse immensam. Et praeterea, quia in ea maria, lacus exonerantur

dulcium aquarum LXXX. lumina vero plus quam L X. Quibus dulciora necesse est neri, oe facilius frigoribus conglaciantur, ut glacie quoque pressa, attolli nequeant, Ac sorte,bituminosa in fundo sunt,quod suceinum bituminis speciem , magna copia in littora fluctibus

conuoluant. Sed mitius multo est,cur Tyrrhenum, Ligusticum, Narbonense,non increscat. neque decrescant. cum di continua sint Asti. eo aflluenti& refluenti r neque magni in ea amnes praeter unum Rhodanum, neque multi excurrant . Quia tamen consessione omnium sunt profundissima,quam ulla alia maria, haec sola suerit eausa, cur non aestuent.Haec de ma ribus quae non aestuant, cur non aestuent dicta sunto . Sed ea quae aestuant,cur alia magis, alia attolluntur minus. Quatuor sunt, maria quae omnium maximae attollantur. Vnum, quod Europam ab Hereuleo steto in extera parte

circunnuit. Quod Lusitanum, Cantabricum, Aremoricum,&Gallicum, & Belgicum Se Britannicum, & Germanicum, per littorum par res nuncupant. In orbe vero nouo Australis

Oceanus esto secundus. Cambaicus, & Indicus,quia continuati, esto tertius. Quartus is qui Taproba nam circuit. Vt a postremo incipiamus , refert Plinius circa eam insulam maiare interesse vadosum . senis non amplius altutudinis passibus, elleque peruiride & arboribus scuticosam, ut iubas earum , gubernacula

deterant. Et recentes authotes aiunt, ob vada

breuia,quotidie dilatare fines, mari recede te.Quς res ex Io.Barro fit clara. Ex qua hist tia & superiore, colligimus, sicuti que maria ob prosunditatem non intumescunt, ita quet breuissima habeant vada , maxime omnium intumescere. A contrariis enim causis, recta ratione, contrarij proueniunt effectus. I llud

addamus quod experientia docet, quocumq; in loco, vel aqua,vel mare in canalibus, in syr

tibus ineurrens,iis impeditur,quasi ita ardentius fictum concitatur,& citatius, & velocius fertur. ea velocitate maiorem aquς vim secutrahit, de ea magis attollitur. Hae eadem de causa maximopere turgescit,in Cambaico littore quia vada ita breuia sunt & impedita ut in refluxu mare multa milliaria retrocedat,&fundus denudetur.Hoc ipsum,&in Indico fit. Id ipsum reserunt fieri ad Panamam in Austiali Oceano. ubi recurren te mari per duas leu. eas, & littora, Se insulς quςdam denudantur, de syrtes. Igitur ex tribus hisce littoribus v dolis, certum fit mare plusquam alibi cresce. re in aperto. Idem eadem de causa fieri exustima

370쪽

stiniandum in Europeo quem diximus Oceano . in quo conitat , breuia et Ie littora, liIam auis minas, quam tribus illis, ideoque minusquam illa attollitur. Sed in Anglico canali. v bi profunditas minor C X L M i l. est pedum

in medio,cur tantopere intumescit 3 Certe in Belgio ex Sagri, aliorumque relatione, multa sunt breuia, multaeque Syrtes. Quod ad rem eonfirmandam facit. At si in medio,ut in lit. roribus attollitur in causa erit, quod can lem magno impetu citatissimeque ingreditur , & obiecta ab utraque parte littorum. cum dilatari nequeat, in altitudinem cre stete habet necelle. Hic ergo praeter va,

da, duae causae sunt aliae , impetus ab aperto ingens , & littorum angustia. Eaedem hae causae sunt , cur in arctis Selandiae & Holia Iandiae canalibus, & sinibus tres etiam pedes

altius attollatur , quia celeritate, malore,

maiore copia ingrestum, necellario allurgit magis. Ad Brittolum in Cornubia , ob easdem angustias maiores, & brevia , &maiorem impetum , & molem Oceani insequentis maiorem , ad sexaginta usque pedes intumescit. Et in Armorico, ad S. Malo , ubi apertae fauces in angultissimos canales desinunt , & dei luxui recto Oceani ingentis obiectos , etiam ad pedes incre scit X C.,Experimenta igitur haec altitudinis altus docent, tres verissimas praeter lalle-dinem, esse causas , vada breuia, ct impetus Oceani ab aperto , & littorum coarctatio, ubi sit prosundior obseruarunt nautae, ubi mare syrtibus, & canalibus caecis, & quos vocant bancos landi assurgentis , tum & velocius currere ,&altius insurgere, quia ipsis quasi superequitat. Vbi vero inter littora eminentiora &jangit ita arctatur , vel

citatem quidem intendit, sed non valde assurgit. id in causa elle , cur in stetis, Magellanico , Herculeo , Siculo, Euboico , currat velocissime, sed attollat parum Quod & nos in Ausserensi obseruauimus. At vero in Adriatico, in Ionio, in Aegeo, t to sere Africo, parum intumescit, intumescit tamen. Id nimitum fit ad littorum , tum profunditatis, tum aequalitatis proportionem. Nam sicuti prosunditas magna in

causa est, cur non asiluat, breuitas & in qualitas cur magni fiant affluxus, ita mediocris altitudo,& a qualis, in causa necessario est cui fiant mediocres. Idemque fiat, toto cruteriore mundi noui littore. sed in Mexiea. no sinu etiam aquae crassitudo, & grauitas, coadiuuat, ut parum tumeat. Tradunt enim, aquam totam quet eo sinu continetur reliquis

este crassiorem. Sed affluxus & refluxi quo nam fit modo e Nautae omnes aiunt, eum a mari ad littora venire, res uxum a littoribbus ad mare. Horum uter prior e Nisi enim ad littora flueret , non renueret. & nisi renueret non afflueret. An haec, quaellionis lis est , ei quae de ovo, & gallina qua

titi, utrum prius Sane videtur. Nam fimodus refluxus consideretur , quem nos in multis littoribus studiose spectauimus,

non videbitur quaestio carere ratione. Namque tranquillo mari , motu eo , quem

perpetuam quasi eius respirationem appetis Iauimus , continue , & fluere , & renuere

ad plana littora , tempore eodem comspicitur . Parti enim eius recurrenti , & ad

humiliora renuenti , pars alia altior supe uenit, & priorem illam obruit, eique s perequitat , de super eam in littus curis

rit. Illa , quasi timida , salutem sibi qum

xens , in ventrem se obruentis, conditur.& se ipsa grauidam eam reddit, & altiorem facit. Haec altior facta, citatior ad litiat ora affluit.,Eodem,igitur tempore , a Dfluxus fit & refluxus. Sed hic prior vis deturi recurrere , ille superuenire , postea hunciabsorbere , altiorque fieri suo qua-s.capite , ventre vero de cauda , depressiore. Euidentior haec res cernitur , si undarum fluctus ad littus ingruant. Subinde

enim , unda quae accurrit , a recurrente

prςgnantior facta , eminentior fit &Qta to citior accurrit. Idem videntur pati si

mina, quae quamuisCundas occursantes h beant, eas nihilominus subeunt, & in maia

te labuntur , quaeires facilius visu , quam verbis vllis , aut rationibus persuadeatur. Et si recte , rem totam hanc concipi mus, nullo motu mare, seu perpetuo, seu horario , seu diurno , seu hebdomadario, seu temestri, leu me nitruo, seu semiannuo, aut annuo commouetur , qui affluxus ab alto ad littora. &ia littoribus in altum nan siti refluxus. Affluxus igitur , & r fluxus , est omnis maris motus , a se ipso non nisi maiore atque minore differens.& horarum, & temporum interuallis. Hie autem motus omnis cum duplex sit . de

quamuis comuncti etiam contrarius est alis ter alteri, a contrariis duabus necesse est

utrumque fieri catas. scuti coturarii sunt assectus, tumor & depressio. M luxus enim 'non sine tumorediaquae fieri potest , renu-xus, non sine aquae detumescentia. Dum et

go intumescit , altior aqua sit. dum dem. me scit , aqua fit demissior. At qua causa, quque ratione , aqua altior fieri, & attolli potest y Ea nimirum , quam quotidie experientia ostendit,ad cum dum ollς, lebete'; bulliunt. Bulliunt autem quia seruent. Fera

uent

SEARCH

MENU NAVIGATION