장음표시 사용
431쪽
sERMO UNIVERSALIS. LIB. IX. Io
νακος φυ- ἔχον. ερ ' κατηραπινον lietis naturam habet. Quod quidem maledi 'u ο του Tι γρο υν ω , ut 'ctum est sub sole. Ergo b Asclepi, nemini qui διυ οντι- ναντιον -- filiis careat congratuleris. Sed econtra, mise-σρντ συμφοραν; ιλταμένος reiae αἰ ταν fiam reare infortunium, sciens qualis ipsum nia. τιμωρει Tοσαυτα σοι - τοιαῖ α λω θω , ὼ neat poena. Tot ac talia dicta tibi sunto , o Asclepi, ut praecognitio quςdam uniuersorum
432쪽
Ontine sermonem o Ter maxime Mercuri, & recorda re eorum quae sunt dicta. Quod vero mihi succurrit, dicere non tardabo. Cum
multi multa, & haee dict. rentia de uniuerso,& de Deo dixerint,ego uerum non didici.Tu mihio Domine lige declara. Tibi enim soli credaliorum declarationem. Tunc Mens. Audi o fili,quo modo se habeat Deus te uniuersum.
Deus, suum,mundus, tempus,generatio. Deus aeuum sacit, iam uero mudum. Mundus aut lepus.Te pus vero generatione. Dei veto quasi
essentia est ipsum bonum, ipsum pulchrum ,
beatitudo ,sapientia. Aeonis uero identitas. Mundi autem ordo.Temporis uero mutatio. Generationis autem vita & mors . Actus vero Dei Mens & anima. Aeonis vero permanentia,& immortalitas. Mundi uero restitutio de eius destructio . Temporis aulam accretio,&decretio. Generationis autem qualitas. Aeuuergo in Deo. Mudus uero in aeuo. Tempus aut in mundo.Generatio uero in tempore.Et aeuuquidem stat circa Deum. Mundus autem mouetur in aeuo. Tempus autem terminatur in mundo . Generatio uero fit in tempore. Fons quidem omnium Deus, essentia uero mum. Materia autem mundus. Potentia uero Dei, tum opus uer aeui,mundus; tui generatus
est non aliquando , sed semper generatio ab
aeuo. Ideo neque corrumpetur umquam uuenim est incorruptibile. Neque perdetur quicquam eorum quae in mundo sunt, cum muncius ab aeuo contineat ut . Dei uero sapientia, quae nam est 3 ipsum bonnm & pulchrum . de ipsa beatitudo,di omnis uirtus,&aeuum. Immortalitatem ergo, & permanentiam indidit aeuu materiae.illius enim generatio,pendet ab A I E Λ I D N I.
433쪽
ab aeone, sicuti &aeon ab ipso Deo . Gener
tio enim, & tempus in coelo &in terra, sunt duplicis naturae. in coelo quidem immutabiles, Si incorruptibiles. in terra vero mut biles & corruptibiles. Et aeonis quidem an ina est Deus. Mundi vero anima,aeon.Terrae vero anima coelum. Et Deus quidem in mente. Mens in anima. Anima vero in materia. Omnia per aeonem . Universum autem hoc corpus, in quo cuncta sunt corpora, plenum est anima. Anima autem plena est Mente, &Deo . Intra quidem ipsum replet. extra vero circumplectitur, vivificans uniuersum. Extra quidem hoc persectum animal, ipsum mundum. intra vero animalia cuncta . Et sursum quidem in coelo permanens identitate, deo sum vero in terra generationem mutans. continet vero hunc mundum aeon , siue pernecelsitatem , liue per prouidentiam , uue
siue per naturam . Et si quid aliud putat, seu putabit aliquis, hoc ipsum est uni
uersum, Deus operans . Operatio autem Dei potentia existit insuperabilis. Cui , neque humana, neque diuina quispiam compar uerit. Ideo , o Hermes, nunquam neque eorum quae deorsum. neque sursum sunt,si mile quid putes esse Deo, quandoquidem a vetitate excideres , non enim simile quic
quam, dissimili, & soli &vni. Neque alii
cuiquam putes potentiam suam cedere. Quis enim poli ipsum, siue vitae & immortalitatis , mutationis , qualitatis.'Quul enim ipse liud faciat f Non enim ociosus eth Deus , qnandoquidem cuncta forent ociosa. Omnia namque plena Deo. Sed neque in mundo vllibi est ocium. Ocium enim nomen est v cuum , Se faciente, & eo quod fit. Omnia vero oportet fieri, &semper, secundum locinaturam. Efiector enim in omnibus est, &non in aliquo residens. Neque unum quid faciens, sed omnia. Nam eum sit potentia, esticax & sufficient ad ea quae facit, & quae fiunt , sub eo sunt. Intuere vero per me mundum subiectum tuo aspectui . Et pulchritudinem'eius diligenter considera. Corpus quidem immarcessibile. Quo antiquius nihil, semper vigorosum,& recens. Inspice & superpositos septem mundos,
ornatos ordine aeterno , ct cursu differenti aeternitatem adimplentes. Et lumine omnia plena. ignem autem nulli bi. Amicitia enim , & contemperatio contrariorum , & dissimiliuni lumen est L. cta illustratum a Dei actu , omnis boni genitoris , & omnis ordinis Princiapis , & Ducis septem mundorum. Lunam vero illorum praecursorem omnium , orga
434쪽
organum naturae inseram materiam, mutantem. Terram vero mediam uniuersi sedimentum pulchri mundi stabilitam . educatricem,& nutricem terrenorum. Conspice multitudinem quoque immortalium animalium quanta sit, & mortalium. Mediam vero vir tumque immortalium, & mortalium lunam circumeuntem. Omnia vero plena animae.
Et omnia ab ipsa proprie mota, liaec quidem
circa coelum. illa vero circa terram. Neque dextra in sinistra, neque sinistra in dextera. neque supera in insera. neque in sera ad supera. Et quod haec Omnia genita sint, o amantissime Hermes, non amplius me indiges avidiscere . Etenim corpora sunt; de animam habent, de mouentur. Haec autem in unum coire impossibile est sine congregatore.Opor tet enim aliquem esse hunc . Et talem Omnino unum. Nam cum disserentes, & multae sunt motiones. de corpora non similia, de una velocitate in omni laus ordinata impossibile est duos aut plures factores e lle. Vnus enim in multis non seruat ut ordo. Aemulatio vero illis multis sequeretur,erga prς- stantiorem. Vnde de contentiones. Et ii alius esset factor mutabilium animalium , dc mortalium, concupiscet etiam immortalia sacere . Sicuti etiam si stor immortalium , mortalia . Age vero,quod si de duo sint, cum vn si materia, penes quem nam ipsorum erO-
satio exit factionis Et si quid apud utrosque,
penes quem:maior pars e Sic vero cogita, qudd omne corpus vivat, ex materia , dc anima consistentiam habens, tam id quod immortale est, quam quod mortale, & irrationale . omnia namque corpora viva, animata sunt. Quae vero non vivunt, materia tantum
per se ipsam sunt. Et anima similiter perie ipsam factori accedens vitae causa. Omnis aut qui vitae causa est immortalium causa est. Quo modo ergo , & mortalia animalia, alia sunt a mortalibus λ Quo modo , de immortale , de immortalitatem e ficiens , animalia non facit at quod quidem est aliquis horum factor , clarum . Quod vero de unus, manifestissimum. Etenim
una anima,& una vita,& una materia. uis vero hicζQuisnam autem alius, nisi unus Deust Nam cui nam alij conuenit animalia animata sacere nisi ipsi Deo e Vnus ergo Deus. Ridiculotissimum, sat eris unum este mundum,&solem unum, & lunam unam, dc Deitatem unam : ipsum vero Deum quotum eisse vise Cuncta ergo unus ipse facit in multis. Sed quid magnum Deo,vitam de animam, & immortalitatem, & mutationem facere, cum tu tot res saetas e Etenim decernis, & loqueris, Be audis, & odoras, & tangis, d ambulas,
435쪽
& intestigis, & spiras. Et non alius quidem est cuia videt , alius qui audit , alius qui loquitur , de alius qui tangit, & alius qui olfacit , & alius qui ambulat, & alius qui intelligit, & alius qui respirat. Sed unus qui haec omnia. Sed neque possibile est, ii ne Deo illa esse. Sicuti enim si ab his ocieris , non amplius animal es , se si ab illis
ocietur Deus, quod nefas est dicere, non amplius est Deus. Si enim demonstratum est nihil ,elle quanto magis Deus.Nam si quid est quod non faciat, si fas est dicere , imperiectus est. Si uero, neque ociosus est,& persectus, ergo omnia facit. Parumpet mihi te piabe o Hermes. Facilius intelliges Dei opus este unum , ut omnia fiant, quae fiunt, vel quae semel facta sunt, vel quae sutura lunt. Est autem , o charissime, Vita. Hoc vero est,pulchrum, hoc est bonum, hoc est ipse Deus. Si vero vis etiam Opere id intelligere,vide quid tibi accedat cum vis generare. Sed illi non est hoc simile. ille .n. non asticitur
voluptate . neque alium habet operis conso
lem. Nam cum per se sit effector sere per est in opere,ipse id, existens quod facit. Nam si xbeo separetur, omnia corruere, omnia emoti est necessarium,utpote vita non existente. Sed si omnia vivunt. Et una sit etiam vita, unus etiam Deus.Et tutius, si omnia vivunt, & quet in coelo sunt,dc quae in terra, una vero per Omnia vita, a Deo fiunt, & ipsa est Deus. A Deo igitur fiunt omnia. Vita vero unio est mentis N animae. Mors vero non est perditio eorum quae coierunt, ted solutio unionis. Est igit imago Dei , aeon. Aeonis vero mundus. Mundi uero Sol. Solis autem homo. M tationem vero mortem dicunt ei se , ebquod corpus quidem soluitur. vita vero in obscurum abit. Hoc sermone o dilectissime mihi Hermes etiam mundum ut audis, dico mutati, eo quδd pars eius aliqua fiat quotidie inuisitis , nuitiquam tamen solui. Et hae sunt mundi palsiones', vertigineside
occultationes. Et vertigo quidem est reuolutio; occultatio vero, est renouatio. Omni tmis vero est mundus, non quidem sormas extra se habens r ipse tamen in se iplo mutatur. Cum igitur Mundus omni sermis,
factus sit: factor eius quid nam fuerit φ Insormis quidem non erit. Si vero de lese omnia imis est , similis erit mundo . sed unam habens formam quo ad hoc minor erit mundo e Quid ergo ipsum et se dicimus e Ne in dubium, sermonem iniiciamus. Nihil enim dubium est, quod de Deo intelligitur. Vnam ergo habet ideam , quae eius est propria . Quae uisum quia est incolporea, noni libit, sed omnes per eorpora ostendit. G a Neque
436쪽
Neque mireris, si quae est incorporea idea. Est enim veluti ea,quae est sermonis,&in scripturis, margines.Cernuntur namque valde sustolli. glabrae tamen natura, &aequales sunt prorsus. Percipe vero, quod audacius dicitur, v rius tatnen. Sicuti enim homo,sine vita non potest vivere. Sic neque Deus potest vivere, nisii faciat bonum. Hoc enim tamquavita, &tamquam motio est Dei, mouere cuncta , &viviscare. Quaedam vero eorum quae dicuntur , proprium conceptum habete debent. Quale autem dico percipe. Omnia sunt in Deo, non ut in loco iacentia. Locus enim &corpus est, de immobilis, & iacentia motione noli habent. iacent enim aliter in incorporeo. aliter in phantasia. Concipe, eum qui omnia continet,& percipe quod incorporei nihil est capacius, neque uelocius, neque potentius. ipium vero eli capacissimum&velocissimum,& potetissimii. Et sic cogita a te ipso, & praecipe tuae antinae ut in India vadat,& celerius tua iussione illic erit.Trasire eam iube ad Oceanu.& ibi rursus cito erit, non ut quae locum mutauerit in locum , sed quasi ibi existat, iube ipsam,& in coelum euolare,neque alis egebit. Sed neque et vlluin est impedimentum. Non solis ignis, non aether, non vertigo. neque corpora altrorum aliorum. Sed omnia proscindens,ascendet usque ad postremum corpus. Si
vero volueris uniuersum etiam perrumpere.
Et ea quae extra si quid extra est j mundum
sunt, contemplati, licet tibi. Intuere quantam vim, quantam celeritatem habes. Tu omnia haec potes. Deus autem non potesti Hoc ergo modo contemplare Deum, tamauam intellectiones omnes in se habete, mundum uniuersum . Si ergo te ipsum non aequiparas Deo, Deum intelligere non potes Simile enim si, mili intelligibile est. Augeas te immensa in gnitudine ab omni corpore exilies , & totum tempus superans, auum fias , & intelliges Deum. Nihil impossibile in te ipso stabiliens, te ipsum putabis immortalem . Et omnia potens intelligere, omnem artem, omnem scientiam,omnis animalis morem. & omni altitudine altior fias, δc omni profunditate depressior.Omnes tensus eorum quς facta sunt, comprehende in te, ignis, aquae, sicci, humidi. Et simul ubique:esse, in terra, in mari, in ca . lo . nondum te natum esse ; in utero te esse, iuuenem, senem, obijsse, ea quae post obitum.& haec omnia simu intelliges, tempora,loca, res , qualitates, quantitates, sic poteris intelligere Deum. Si vero incluseris tuam animam in corpore.& humilem eam feceris,& dixeris
nihil intelligo, nihil possuiu , timeo mare. in coelum scandere non possum,nescio quis sim; nescio quis fiam, quid tibi cum Deoὶ Nihil n.
437쪽
potes pulchrorum,& bonorum , cum corpusi ames & malus sis, intelliget e. Nam tei malum est ignorare Deum. Noale veco velle,& sperare, via est rectae propria boni,& plana & Ω-cilis, itineranti tibi ubique occurret, & ubiq; eam cernes etiam quando non expeὼas . Vigilanti, dormienti, nauiganti, itineranti . n citi, interdiu,loquenti, tacenti. Nihil enim est quod non si imago Dei. Dein dicis, inuis bilis est Deus. Bene omitiare.Et quis eo manifestior' b hoc ipsum omnia secit,ut per omnia eum cernas. Hoc est bonum ipsius Dei. Hoc sua virtus. ut ipse cernatur per omnia. Nihil enim inuisibile, neque eorum quae incorporea sunt. intellectus cernitur in intelligendo . Deus in faciendo. Haec tibi in tantum palam sacta sunt, o Trismegis te. Alia uero omniata militer per te cogita,& non errabis. TE Λ Ο Σ. io FINIS. na
438쪽
Ens o Tati, ex ipsa Dei essen- . ita est,s qudi tamen est ellentia Dei. Et qualis quςda estὶ Iste soliis exacte se ipium nouit. Mens ergo non est reci .
si ab essentia Dei, sed unita, sicuti solis lumen. Ista vero mens in hominibus quidem Deus est. Ideo quidam hominia, diuini sunt. Et ipsorum humanitas proxima est Deitati. Etenim bonus daemon , Deos quidem dixit homines immortales. Homines vero Deos mortales. in brutis vero, Mens est natura. Nam ubi anima, ibi mens quoque est, Sicuti & ubi vita ibi etiam anima est in brutis
autem,anima, vita est, vacua mente. Mens. ri
animarum est bene sactrix hominum. Ducit eos in ptoprium bonum. Et brutis quidem, cuiusque naturae cooperatur, hominum vero naturis contra cit. Anima cum in corpus descendit,illico a dolore, & voluptate mala fit. Nam scut corporis compositi si uoles, suunt dolor & voluptas, in qii et anima ingressa mergitur . Quibuscumque ergo animabus Mens praest, eis splendorem suum infundit oppo. nes sese earum praesumptis. Sicuti mendicus bonus , dolore asscit corpus praecorreptummo ibo,vrens & secas. Eodem modo & mens animae dolorem inseri, extrahens eam e voluptatera qua omnis morbus animae fit. Morbus vero magnus animae est Atheos si st. Ex quo opinio ad omnia mala sequitur, & ad bonum nullum .Ergo mens se se opponens ei,bonum acquirit animae. sicuti medicus corpri sanit te m. Quotcunque vero animae humanς, non sunt sortitae Mentem gubernatricem, idem patiuntur animis brutorum. Cooperatrix.n. eis sacta. & remittens cupiditates , in quas feruntur impetu, appetitus ad irrationalitate tendunt Et sic si irrationalitas animalium ,
439쪽
itrationaliter irascuntur,& irrationaliter eoncupiscunt, non cessant, neque satietatem habent malorum. irae enim & concupiscentiae illationales mala sunt nimia. His vero tamquam ultorem, dc redargutorem Deus pro fecit Mentem. Hic o pater, sermo desito. quem antea mihi enarrasti videtur destrui.
Nam si fatale e st huic moechari, aut sacrilegium sacere, aut aliud quid mali facere, punitur.qui tamen a necem tale sati id fecit. Fati enim cuncta opera, o fili. Et sine ipso nihil corporeorum est bonum,aut bonum aut malum euenit .Fato quoque statutum est, si secerit , pati. Et ob hoc facit,ut patiatur, quod p titur,quia hoc fecit. Sed nunc valeat sermo de malo ac fato. in aliis enim de his diximus. Nunc veto de Mente est nobis sermo . Quid scilicet possit Mens, & quomodo differens est in hominibus quidem talis in brutis vero mutatim . Et rursus in brutis quidem, non est benefica, sed dissimilis in omnibus, iracundiam,
de concupiscentiam extinguens. Et horum, praeclaros viros oportet cogitarer alios vero ratione carentes. Omnes vero homincs, s
to subiiciuntur,& generationi; Ze mutationi. Principium enim, & finis haec sunt sati. Et omnes homines patiuntut quidem satalia . Sed selecti , quibus diximus Mentem esse
ducem , non eodem modo cum aliis patiuntur. Sed malo liberi, cum mali non lint, malum non patiuntur. Quo modo iterum, dicis o patet Moechus nonne est malus e Occisor nonne maius 3 Sed selectus &praeclarus o fili, non moeeliatus patietur, sed ut moechatus . neque occisor. sed ut occisor, Et qualitatem mutationis impossibile est effugere. Sicuti & generationis. Malitiam vero ei qui mente est praeditus possiabile est effugere. ideo,a bono daemone o fili, audiui ego semper dicente. Et si scriptis tradidisset, maxime genus humanum adiuvisset. Ille enim solus, o fili leueta, ut primogenitus Deus, omnia conspiciens diuinos sermonea pronunciauit. Aualui aliquando eum dicen, te m. Qithd unum, omnia sunt, & maxime intelligibilia incorporea. Viuimus veto p tentia, &actu,&aeone . Ergo & Mens Deus est,qui etiam eius est anima. Hoc vero cum ita se habeat, nullum intelligibile est dimensum. Sicut ergo possibile est mentem. principem omnium, & quae Dei anima est, sacere quae vult. Tu vero intellige , &hune sermonem attuli ad interrogationem, quam me ante interrogasti. Dico autem de.nto Mentis si sit mones misticos exacte s stuletis, o fili, inuenies quδd re veta omnibus dominatur mens, Dei anima. & fa
to & legi , & omnibus aliis. Et nihil ei imposta
440쪽
impossibile,neque eorum quae sati sunt.superior ergo humana anima, non negligat quae accidunt sub fato esse. Sed haec hactenus dicta sunto. Bona daemonis haec o pater, optima sunt. &divine , &vere&utiliter dicta sunt. Sed illud adhue mihi declara. Dicebas mente in brutis naturae instar agere. & cooperari e rum impetui. impetus aut brutotum ut puto . passiones sunt. Quod si & mes cooperatur impetui,impetus vero sunt passiones, mens ergo passio est,concolor passionibus. Eugeo fili, generose interrogas .iustu in ergo est me quoque respondere. Omnia o fili,quae in corpore
sunt incorporea, passibilia sunt,& proprie ir
is sunt passiones. Omne enim mouens, incorporeum est. Omne aut motumi, corpus est de corpora mouentur a mente. motus aut passio est, patiuntur ergo ambo,& mouens &m tum . illud ut princeps, hoc vero ut dominatu. Liberatus vero a corpore, liberatur & a pac
sione.sed potius , o fili, nihil est impassibile. omnia uero sunt passibilia. Differt vero passio a passibili. Nam illud quidem agit,hoc ve
ro patitur. Corpora vero per se agunt. vet. n. immobilia sunt, vel mouentur . Vtrumvis aut erit passio est.in corporea vero semper agu-tur. Et ob id passibilia sunt. Non ergo te a pellationes turbent. Nam actio & passio idem lunt.Faustiore vero nomine uti, non est grave.
Clarissime, o pater, sermonem reddidi iii . Et illud vide o fili. quod duo haec homini Deus,
praeter omnia mortalia animalia donauit. Mentem,&sermone, immortalitati,aequalia. His vero si quis utatur ad ea quae oportet, ni hil ab immortalibus differet. Potius etiam exiens e corpore ducetur ab ambobus , in Deorum ac beatorum chorum. Alia ne animalia, sermone non utunturo pater: Non, fili, sed voce . Plurimum vero differt sermo a voce. Nam sermo communis est omnium hominum . Propria vero cuiusque generis animalis vox est. Sed & hominum o pater singulorum, secundum quamque nationem
disterens est sermo Di flarens o fili. Vnus vero est homo, se & oratio una est. & in te pretata , eadem inuenitur , & in Aegypto, ct in Perside,& in Graecia. Videris uero nullio fili , ignorare virtutem & magnitudinem sermonis. Nam beatus Deus , Bonus Domon. Animam quidem in corpore iussit
esse. Mentem autem in anima , rationem vero in.mente .iMentem vero in Deo. Deum vero horum patrem. Ratio ergo im go est mentis.Et mens Dei. Corpus vero im go Meae . Idea vero animae. Est ergo materiae tenuissimum, ipse aer . Aeris vero anima, animae vero mens. Mentis aut Deus. Et Deus quidem circa omnia, & per omnia, Mens vero αματον ουδε' ἐπ της εἰμαρμένης .