Noua de vniuersis philosophia libris quinquaginta comprehensa. ... Auctore Francisco Patritio ... Quibus postremo sunt adiecta. Zoroastis oracula 320. ex Platonicis collecta. Hermetis Trismegisti libelli, & fragmenta, ... Asclepij discipuli tres libe

발행: 1593년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 화학

51쪽

LIBER O C T A V V S. Is

Eo autem carens nulli dubium iri, mund uiri esse imperfectum. Magna equidem sunt haec obteista omnia. Sed nostrae lententiae ossicece nequaqua possunt. Nam & stellas omnes suis fulgere luci, bus, Se eas ignes fiamasq; elia, indubie est demonstratum . ideoq; toto corpore lucere eas est necesse de nulla parte opacas esse.Itaq; obiecta illa priora, nullum locum habent.Ctir au- . tem lumen in vacuum proiici no potest Nulla profecto res alia, in uniuerso tanta corporum varietate cossato, lumini intercludat via, nisi una opacitas. Lumini corpora omnia re- liqua. rara, lens mollia, d Iraq; cedunt vlam.

In spacio illo vacuo,opacitas nulla est. Si haec alia corpora ibi essent, transitum sine dubio lumini prςberent. Cur ergo spacium quod nulli rei resistit, nulli obsistit,eidem lumini transitum non dabit Cut eidem non cedat vacuum,quod nullam antitypiam, queat opponere e An vero vacuum, an vero spacium sui natur erunt opacae Ratio sane valida est teddenda, quo modo onacitas in spatio vacuo habitetὶ Se res quae niali rei mundanae. aut eadem aut similis sit, & serὸ nihil est, cum densissima opacitate conserre prope amentium est. dcallerere tantam habere resistentiam id quod nullam habet, quantam corpora opaca, per se ad resistendum nata, dementia est iam plena. Nisi haec valide soluantur, demonis stratioque afferatur valida , pro somnio relinquatur . Lumen in vacuum proiici non polse, quod etiam corpora omnia praeter duo illa opaca, penetret suis viribus, & permeet. Quod vero dicitur non proijci in infinitum quoniam solis, ac siderum corpora sint finita, viresque habete finitas, nullius est momenti: Lumen etenim, non est corpus tale, qualia omnia alia sunt corpora. Atque ideo cur&finitum dieitur ipsum, de finitae ei vires attribuuntur, etiamsi a finitis promicet e Extra enim finita po stquam est, si a nullo opaco coarctetur, finitorum conditiones habere non

est necesse . Nam si id lumen quod mundum replet, quandoq; languescit, id ei uti doeuimus contrariorum viribus,vmbrarum obscuritatis, enebrarum,opacitatis accidere, visus

etiam cognoscit. At extra mundutu,quid nam dicemus esse lumini contrarium, ubi nulla. opacitas, ubi nulla opacitatis proles Hoe siaaducere nesciamus, aut nequeamus, nullis - contrariis ibi lumen languescere, nullisque terminis finiri posse est affirmandum. At mi indus , quarto obiiciebatur , sic infinitus ipse quoque esset. Huic res nulla alia obstat, nisi sapientum authoritas. Nos vero rationibus, philosophamur non authoritatibus. Quas suo loco explicandas. maneant nos lectores.

Et satis sit eis modo demonstrasse. & conclu- .sile lumen a sole, a stellis , a coelo iplo extra mund una hunc quem putant finitum,

in infinitum progredi, ac protendi. QRodalias in libello de sipacio phvsico demonstratum, &mihi concessum fuit a Dominis superioribus. Atq; hoc lumen, illud est quod

c tum empyleum, nostrates Theologi vo- cauete . in quo Deum, beatas mentes, ani

masque felices habitate tradiderunt. Cuius essentia purissimi is sit ignis, unde nomen quoque habeat. Ignis inquam non prima specie anthrax, non secunda specie flammat Sed tertia , Timet, Platonis, Theophrasti, Platonicorum nobiliorem omnium. Lux & lumen, sitque Zoroastris, Ζωκαι- .is. Vitiser ignis. . Neque vero Theologi nostrates primi suerunt,qui hoc dogma empyrei cςli induxerui. Sed ante eos Parmenides de eo est locutus.

Cuius verba raritatis eadem causa, oportuit afferre. Sunt autem. Xαὶ το Λ το παν τοιχει- δί ην τε α-

,, Et id elementum quod ambit hoe uniueris, , tum coronae instar, esse solidum primois igne . post quod aethera, deinde aerem, is post quem aquam. Et addidit.

is Ignis, lux,lumenq; purum habitat in coelo. Coelo in quam eo quod supra aetherem est primus, ut dicebat ignis. Deinde. Ποῦρ α ρ. φλας, φως .is ignis ther, fiamma, lux, lumen. Praeponens semper ignem primum illum, em pyreum . A quo, ut a corpore diuiniore, corpora qther, flamma, lux, de lumen corporeum ducit originem . Et a quo stellae, sol Planetae, luces suas habent, luminaque nobis largiuntur , de illuc unde hauserunt a principio, refundunt. Sed ante Graecum Parmenidem, dogmata haec in oraculis suere Zoroa. stri,primi totius humanae capientiae , vel repertoris, vel doctoris. Is oraculo quodam suo cecinit.

- Namq; ignis moles erat altera. Ista omnia. is Per se essiciens, ut corpus mundanum perin

ficeretur.

In quo satis aperte dixit, aliam ignis ab miliere esse molem .a qua, δe aether, & astra, &aer,& aqua, de terra efficerentur de perficerentur. Hanc molem, eandem alio loco proprio nomine mundum empyreum appellat in lice

52쪽

FRANCI SCI PATRICII, LIB. VIII.

Fontanum alium, qui Empyreu mundu agit. Alio quoq; ignem eunde in nominauit.

Abunde animans, lucem, ignem , aethera, mundos.

Hoc oraculum Proctus,qui omnia ea vidit,& quae in tanta hasuit admiratione, ut θεοδα- τα, dc θεοπαριε a Deo data, & a Deo tradita appellauerit, re serente Simplicio , in hunc modum exposuit: Sed afferam eius verba, quae ab interpretibus, cum non intelligerentur, sunt versa perperam

Duas mente concipiamus sphaeras, alteram luminis unius, alteram ex corporibus mulistis; aequales ad inuicem mole. Sed alteram colloca insimul cum centro , alteram in ea indens,uniuersum conspicies mundum, in loco immobili lumine morum, & eum totum per se immobilem, ut locum imitetui: er putes veronaotum, ut hoc minus ha-

eat qu1m locus. & ab oraculis quoq; , quς a Chaldaeis sunt edita, ea quae de anima dicuntur sontana.

Abunde animans, lucem, ignem, aethera,

mundos.

Hoc enim esse lunae, quod supra empyreum est,unitas ante trinitatem, Empyrei, aetherei,materialis . Addit haec Simplieius.

Videntur autem, & centra mundi totius ,

in hoe esse fixa. Nam si oracula , centra materialis mundi, in eo qui supra eum est aethere infixere, proportione ascendentes, si supremi mundorum in hoc lumine dice is mus esse stabilita. is Num vero,lumen hoc primum, imago est ,, paterni profundi Z re ob id supramund- , , danum lit, quoniam & ille. Polt autem nonnulla etiam haec adiungit.

,, Maxime vero ex diiuna traditione. Si qui- ,, dem & empyreum per aetherem , ct aetheis ra dicit per materialem penetrare. & si

,, quaternitates,&septenitates omnes in- , , tellectuales sontanum habent ordinem , ,, & ideo empyream praesidentiam,' conti- ,, nentur nihilominus mundis, ut pote emis pyreo per omnes permeante.

His annectit deinde haec alia.

is Quomodo ergo oracula assirmant. ,, Septem in moles duxit pater, firmamenta ,, mundorum si non odit, non esse sphcras, , imperfecto,sed fornices tantum elle, de , , non sphaeras, nis ad centrum usq; pertranis seant. Haec ex oraculis Zoroastri ac Chaldaeorum, de empyreo mundo, innumeris philosophantium incognita, veluti ex tenebris eruimus in lucem. De cuius empyrei per reliquos penetratione, cum de eo lingilatim agemus, aliis quid amplius palam faciemus. Satis in presentia suerit,supra stherent,& supra mundum hunc ostendille rationibus, & authoritatibus confirmasse, ignem seu lumen elle tantum, ut mundum alium constituat quem dicimus et tum empyreum, in quo ex Aristotelis, etiam traditione, substantiae diuinae, diuinam virutam degant, & Deus ipsemet, ex nostrorum dogmatibus Theologorum, & mentium be rarum ordines,& animarum. idq; recta rati ne Zoroaster posuit. tum quoniam, ante mobilem aethera, immobile aliquid esset. natura id serente. scuti etiam seri, ut simplex omnino, composito sit antiquius,& anterius. Compositum autem esse aethera, cum ad eum tractatio nostra venerit, ostendemus.

FINIS OCTAUI LIBRI.

53쪽

FRANCISCI PATRICI Ι

LIBER NON US.

D E LUMINE IN CORPORE O.

niret q' E n lumen hoc, quod extra finitum mundum in infinitum protendi ostendimus . Quodque coelum , seu mundum empyreum este interpretamuri, cum corpus sit , a corpore ne

alio procedit, ac pendet, & inde essentiam habet , sicuti ab eo este habent luces.& lumina aetherea omnia e An ab incorporea causa est productum ὶ Nam lumina omnia, quae hactenus sunt a nobis examinata, & corporea simul sunt, quoniam a corporibus emi. cant L& corporeas quasdam patiuntur passiones. & sunt simul incorporea, quoniam incorporeas quasdam edunt operationes: de mediam inter corporea & incorporea obtinent naturam . Unde euenit, ut scuti a corporibus, corporeas habent passiones, ita ab imeorporeis habeant incorporeas actiones. Ergo totum hoc aethereum dc empyreum lumen , neque a corporibus habent ortum

suum, neque in se consistunt, sed necesse est utrumque ab incorporeo lumine alio originem duxisse. AEthereum quidem empyreo mediante; hoc vero immediate ab alio, eoq; incorporeo. Omnis enim actio incorporei ςst. Nullum enim corpus actionem sui natura habet ullam. de si quid corpora agere videantur, per incorporeum quid, quod in ipsis est,id operantur. Quod suo loco clarius net.&verissimum esse apparebit. In praesentia supponatur. Cum ergo actio Omnis ab incorporeo proueniat, productio aute empyrei actiost, incorporei alicuius esse, erit necesse. Cui rei,Veterum meliores,& sapientiores, dedere assensum . Quoniam vero aetherea lumina inulta sunt ; multitudo autem omnis ab um-t te n scitur: necessse suit illa multa ab uno ςmpyreo proue mile. Hoc autem empyreum, tametsi unum est, corpus tame quia est,ab incorporeo,& eo quidem uno, neces le suit originem duxisse. incorporea autem appellamus ea, quae ut sint nullis omnino egent cor poribus. Talia autem sunt, quae essentia sua

nullam habent dimensionem, luntq; prorsus indivisibilia. Non quidem ut punctus, qui spacio eget in quo sit, sed modo alio indiuisibilia dicuntur, quia ad id quod nullas habeant partes, Sc diuidi nequeant, nulla, ut sint, re alia egent quam se ipsis, & in te consistunt,& per se constant ,& in se subsistunt, & se se

susti nent. Huiusmodi vero ea iunt, quae nomine communi diuina nuncupantur; Animae immortales, Mentes, Angeli, Deus ipse imminus ac primus,quem unum, bonumq; at pellamus. itaq; luces,luminaq; corporea ge diuisilia cum per se coiittere nequeant, neq; a se sint, aliunde originem habuille est neceile. Ab uno nimirum atq; incorporeo. Illo fortasse, quod Simplicius ex Proclo, atq; oraculis Zoroastreis attulit. ad illud carnae, quo dictu est.

- Affatim animaris luce, igne,aethera, mullos.

se Hanc enim est e lucem subdit quae supiari empyreum est, quae unitas existis, ante ,, trinitatem, Empyrei,.sitherei,& Hylaei. Et inquit,lux empyrea,lux aetherea,lux hylea & materialis ignium nostrorum. Ante has tres luces, de supra empyream, necelle est lucem unam esse,quae prima sit,atq; anterior tribus illis. Quae prima lux subdat.

54쪽

FRANCISC

,, Num sorte lux haec prima , est imago pater- , , ni profundi. & ideo supermundana, quo- is niam & illud , scilicet supramundanum

as est.

Ait lucem hane, quae imago sit paterni profundi , ei se supra mundanam , sicuti & exemplar eius supra mundanum est. supramundana autem ea sunt, quae ellentiae suae p stantia mundana corpora omnia, de excedunt, & excellunt . hoc est incorporea sunt. Itaque lumen hoc primum S supra mundum eis, &in corporeum est. Ad cuius contemplationem, Platonis auditor, eorum librorum author,

qui sub AEgyptiae sapientiae titulo, circu Aseruntur; quem hoc semper nomine, quoniam proprium non habemus, nominabimus. nos adhortatur his verbis.

M Maiore tamen studio, in mundi eius qui coelesti superior est,quὶm in ipsius cculestis, , contemplationem ineumbendum. Est autem incorporeum hoc lumen , quia

simplieissimum est, & igni empyreo simpli-

eius. Quia ignis hic, de corpus est,&lucer,& calet. Lumen autem primum non aliud est quam lumen . Itaque ut simplicius,ita superius est ei iapyreo Ec excellentius . Cuius effectrix, sicuti & animatrix videtur anima Fontana; a qua animatur, simul cum igne, de et here,& hyle. Quam a stirmat idem Zoroaster opificem esse in seriorum: cum a d. O rι ἐαγατις , ἔτι ἔκδοτις ισι πυρο, ν ου.

is Q oniam opifex, largit rixq; est, ignis vitiferi . Per omnia scilicet inferiora susi, Quae dum animat, calorem, lumenq; vitamq; eis largitur. Id autem iacit potestate ei data a patre; ut i pia sit ignis lucidus. Ait enim oraculo

,, Quoniam anima, ignis, potentia patris existens fulgidus.., Qua potestate dum operatur anima ait.

λουσα

ri Mittis canalibus, ignis incorruptibilis opera esliciens. Omnia naniq; mundi corpora Je supera,&insera, an ranae Fontanae opera sunt, partim libi proxima, partim instrumentis alijs mediantibus operans. De quibus postea suo loco; Nunc propositum de incorporeo hoc primo lumine peragamus. Lumen hoc primum inquam, incorporeum est, de ideo imago pate

ni profundi, quod profundum, & ipsum incorporeum & supramundanum est. Necello

enim est, lumen hoc primum, incorporeum.& supra mundanum, vel a proxima iupra mi in dana essentia proueni illa, anima scilicet Fontana; vel a superiore aliqua per mediam an4mam . Supra autem animam Mens est secunda; ante secundam prrina; ante primani pater. Qui quidem pater dicitur. Hi

is Omnia perfecit pater , & menti tradidit

fecundae.

Quae paternum illud est profundum . de

quam Platonis auditor vqcat principem essentiam ..eamque elle lucem infinitam. Sic enim scribit.,, Rurtiis igitur, ad institutum regressi die is mus, principem eiIentiam, quq lux est in-- finita, nulla ex parte interire. Ideoq; abis illa illustrari perpetuo orbem eum qui coe, lesti est superior, & ab hoc coelestem. Orbem nempe empyreum , qui supra coelum est. Addit mox eodem loco. is Porto intelligibilem mundum lux prima- ,, ria conseruat, illeq; coelestem. Hic vero l, , insimum, qui in sensum cadit. Inter que,Awoc ipsum intellisibilem, medius est. itaq; princeps essentia, ut Platonico modo loquamur, Archetypus atque Idealis mundus est, qui lux est infinita; ldearum lucibus ominnium plenus, ideoque recte Paternum profundum, nuncupatus.

A quo inquit, illustratur orbis, qui coelesti

est superior, hoc est empyreus. Lumen autem quod primum diximus, & imaginem paterni prosundi, infinitaeq, eius lucis , non cognitum ab hoc auditore , videtur suisse. Qui alioqui diuina Platonis praeceptoris doctrina imbutus, infinitam illam lucem, per inferimrum gradus omnes lumen deduxit . Quam deductione in operaeprectum est ascribere. Li bro ergo I o.cap. 2. ita scribit.,, Itaque inter ellentias omnino primaria estri ipsa mens. Quae iccirco princeps dicitur. ,, Quamquam eadem cum Dei verbo, atq; ,, cum eo,quod prune est subieetiim. Eademq; ut genus summum, omnes sub- ,, slantias illustres,absolutasque Sc puras . sub ,, se continet. Ipsum ergo Dei verbum, & Mens prima ria, quam Zoroastres secundam nominauit, infinita est lux . A qua luce , incorporea, in corporeum illud primum lume emicat, quod imago est paterni profundi. Huius ipsius Dei verbi, & mentis priinai iae imago. Quod lumen ab ea luce prodrustum sunditur primo, per omnes substantias veras,quas illustres apis pellat ideo, quia eo primo lumine illustran- ,

tur. de ab eo continentur .

Huic ut

55쪽

2I Huic verbo, ae menti primariae ex dogmate Zoroastri subordinat ipse intellectum secundum, primae mentis quasi speciem, in que, lumen illi id,a prima luce ait descendere. In- qiut enim. Huic vero lumen inest,ab intellemis radice profectuin, non alitet quam crystallo ra- - dius a sole reflexus. Primo ergo lo eo a luce infinita, lumen, eius lucis imago emicans, substantias in ea contentas illustrat. Secundo vero intellectum secundum. Tertio ab hoc intellectu, lumea descendere ait debilius in animam ratiocina

Cuius lumen tenue est, de crepusculo ma' tutino perlimile . Quarto vero loco,N Amplius ex lumine animi ratiocinantis m nat natura animi sentientis, in quo minus D lumen est, quam in superiore. I Ex huius vero lumine.' quinto graduin prora fluit natura animi in plantas cadentis Quae quoniam a luce pura, persectaq; longo in-υ teruallo seiuncta, crassior est relicta. Itaque incorporei luminis, per hunc autho rem a primaria, atque infinita luce emanati quinque sunt Decies. Lumen substantias in se contentas illustrans ; lumen intellectus; Iumen animae ratiocinantis ; lumen sentientis, lumen vegetantis. Atque haec omnia ve- ra esse, suis quaeq; locis demonstrabimus. Quoniam vero Mens primaria, & Dei ve bum,est lux infinita, non solum quinque hosce incorporei luminis gradus extra se prodiicit ex dogmate Zoroastri superiore. Scio&teneo tamen opera ad ex tua esse a tota trinitate, quemadmodum, & in sequεntibus &intelligo,& teneo. Sed quinque etiam alios gradus luminis corporei, effusii in spacium primo infinitum, in Empyreunt in AEthereum mundum, inque Hyleui uniuei sum, & in particularium ignium naturam . Quod iam antea est explicatum. LQuibus dogmatibus,omnium m xime ad mirandis , quoniam perii milia tradit Philo Iudaeorum doctissimus , quae huic t arae philosophiae nisi attexerentur, maximum ad misiise piaculum nos putaremus, ea inserimus. Dum itaq; mundi creationem explicat, seribit in haec verba.

- Et ad omnia septimum lucis . Quae rursus,, incorporea, & intelligibilis, fuit solis exeo plar, & omnium quotcumq; lucent astra

is Lumen vero, quia supramodum pulcrum. ,, est. Tanto enim intelligibile lumen, vi- . ,, sibili est,splendidius ac radiantius , quato , , ut quidem puto, sol tenebris, & dies no- ω ,Se totiuς animae dux mes, sensuum in ,, dicatoriis,& oculi corpore. Inuisibilem ,, tem & intelligibile diuiniim verbum, ae,, Dei verbum imaginem Dei . appellat; de ,, huius imaginis imaginem intelligibile il-

, , lud lumen quod diuini vel bi Distu in elis imago. Qxod verbum opifex generatio,. nis eius fuit. Et est supercoeleste sidus, ,, sons sensibilium siderum. Lam non pro is cul a scopo appellauerit quispiain Panau-- giam. A quas ol,& luna, &reliqui plane.

., tae,& inerrantes hauriunt quantum cuiq; is virium est, congruentes sibi fulgores. In ,, commisto illo,& puro radio, tunc obscu-M Lescente, cum ccxperit per mutationem ab

,, intelligibili,insensibile verti. Sincerum is namq; nihil est eorum, quae sub sensumis cadunt,

In quibus summi viri verbis,illa sunt notatu dignissima. Quod diuinum verbum , &Dei verbum, vocat Dei imaginem. & huius verbi ratias imaginem lumen ipsuin intelligibile . Cuius luminis opifex si ierit ipsum

verbum .i In hoc tantum cliffert Philo a Platonis Auaitore. Quia hic ipsum verbum esse lucem infinitam dicat, Philo vero,verbi im sinem esse lumen. Hoc tale lumen a luce verbi Dei emicans' nomine vocat appositissimo Panaugia; quasi omni lucentiam. Eo quod sons iit omnium luctum coelestium, &inserioris mundi luminum,a c estibus effusorum. A quo nomine, nos qui de uniuersitate tota luctum ac luminum disputamus, hisce libris Panaugiae nomen dedimus. Ante Philonem, & ante Platonem, eiusq; auditorem, Hermes Trismegistus,videtur in eandem de his rebus sententiam philosophatus. Namq; in Pa mandro, ait.

56쪽

FRANCI SCI T ATTRICII, LIB. IX.

Ex lumine autem verbum quoddam sanctum incubuit naturet: & ignis pur issimus exiliit ex humida natura sui sum in sublime. Quibus statim annectit.

o γε κειές φωτεινὸς λήγος κίς θεου .Lumen autem illud,inquit, Mens De iis tuu3.ti qui ante natuIam humidam . quae ex tene.

bris apparuit. Verbum vero fulgens,quod ex mente, Dei filius. Ex quibus omnibus . per totum se reconcaladibus,concludamus, lumina omnia inferio ita mundi, esse a coelesti luce. Hanc esse, ex Zoroastri tententia, ab Empyleo, ex Philone a Panaugia. Hanc a Dei verbor Hoc a luee prima Patris ex Hermete. Ex Platonis vero auditore. Lumen vegetantis animet,est a lumine sentientis . Lumen huius alumine , ratiociis nantis . Lumen huius a lumine Menti si lumen vero mentis a luce infinita Mentis pri-x

mariae ac Dei verbo. Ad istamus hisce Euse z:bii testimonium. Qui de Theologis, GrQν Lib. . siti ut puto allectis scribit. cap. 3. In quatuor igitur genera exquisitissimae sa---cultatis Theologi, non Theologiae mo--, dum quendam, ut in superioribus, sed is quas iubiectum ipsum partiuntur. In pri-

,, mis enim Deum patrem atque regem I candum putant. Dς inde aliorum Deo- .is rum multitudinem sequi contendunx. . ., Tettio loco daemones . Quarto Heroasis ponunt. Quos omnes lucem esse, dcap- ..is pellari autumant . praeter malignos --.ri monas, qui tenebrae appellantus

FINIS NONI LIBRI.

57쪽

FRANCISCI PATRICII

UMME Deus Opt. Max. soli ne omnium hominu Aristoteli, mentem es largitus Nemo ne aliorum

sominu philosophari sciuit, ipse solus sciuit omnia Uiri hi , quos attulimus, Chaldaeorum, AEgyptiorum , Haebraeorum , Graecorumq; scientissimi,& humanae totius sasientiae capita, delirarunt ne, dum de luce, umi neq; sunt locuti, & corporeo, & intelli, sibili Pronunciarunt hi, pronunciauit ille: neutri aliarta tua, demonstrationibus proba.runt. Dixerunt illi, ea quae expotuimus. Dixit iste. Calorem Sc lumen fieri atrito aere ab astru-rum latione. Rem sane salsam, ac saluam. Lumen etenim etiam in coelo vilitur, ubi nullus aer. Astra noctu quoque lucent, nullum tamen lumen in aere faciunt. Hieme neque calorem aeri indunt. & quae longissime ab aere ablunt,quo modo aerem terunte in cubiculo ad lucernae lumen saepe, & haec ipsa seti-himus, ubi nulla aeris atritio . Vel & hoe lucernae nostrae lumen, a latione fit astrorum. Tam paucis verbis,tam magni Philosophi,tot fallitates,totq; satuitates' Deus bone,& in t in habetur admiratione e Ipse quidem propositionis huius saς nullam attulit, aut afferre po

tuit probationem,qua cognosceremus,aere in

ab astris reri, & lumen ob id produci. Illi

vero Deo amati sunt locuti. Nos vero eorum sententiam , aliquot probautinus rationibus, ijsq; ut remur non inualidis. Quod autem illi, Dei assiatu sint locuti, Graecorum summus ac vetustissimus Orpheus est attestatus. dii canit. Aυτον γουχ ορόω, πιαι γαρ νεφος ἐτηρικου.

,, Ipsum non cerno, circa enim nubes firmata est. is Relicta mihi. stant vero decem inuol cra hominibus. is Neq; enim quisquam vidit mortalium,

re atorem.

,, Nisi unigenitus quidam, ortus tribu suis

pera.

is Chaldaeorum, sciens enim erat astrei iti

neris.

Quibus carminibus clare affirmat; nullum homine illum vidi Isse umquam . praeter unum Chaldaeum . in cuius notitiam peruenit ex

Astrologia. Qusd quidem de Abramo asst-mat Philo.& lacra Biblia narrat, Deum Abra mo fuisse locutum. Eadem dicunt, eum exi Diade Hut Chaldaeorum. Sed quoniam nihil scripsisse videtur Abramus, non potuit eius sapientia ad Gr cos peruenire. Ziatoaster vero Chaldius,& ipse suit, & Abramo contemporaneus,& Astrologiae N Magiae, hoc est si pientiae primus repertor. Qui de rebus omnibus voluminum multa millia scripsille se tur. Hunc ergo Orpheus designauit potius, quam illum. Sed quid vetat,utrumq; uti viri sapientes inter se solent, conuersationem habuisse3& hune ab illo multa de Deo didicit Iepquae Deus Abramo reuelauerat Certum est, Proclum, Assyriorum,& Chaldaeorum Theologiam, & oracula, quae saepe citat, asserere a Deo fuisse traditam. Atq; inter alia,commen

58쪽

ta ijs suis in Timaeum, in haec verba scripsit.

,, Et sane Allyriorum quoq; Theologia eadem

., tradit, a Deo reuelata. Alio quoque.

Hic sane etia a Deo tradita Theologia inquit. is Loco alio iterum.

Ita sane, lacer quoque sermo apud Chaldaeosis coniungit lunaribuq sonis aerem, igni coe- ., tum tribuens. Alio item loco.

δαχθέντες.

ν, Ptimo quidem sciant quod AEgyptii quoq; an te ipsos obseruationibus sunt us,&multo M ante Chald i qui ante obseruationes,a Dijs quoque sunt edocti. Loquitur autem Procliis semper de rebus ijs quas iuperiore libro exposui miis. Deos autem Intelligit eas metes, quas nos Christiani cum ipsis Chaldaeis, Angelos & Archangelos vocamus. scribit item.

., Quid autem quis dicat 'ex iis qui peregrina, is diuinaq; sunt sapientia imbuti, & cunctari diuidunt , in Empyreum, in AEthereum, inis Hyleum. . & solum quod cernitur, hyleum is Vocant. ea Vero, quae supra mundum sunt, is firmamenta. Nee vero solum refert Proclus illorum tra. ditiones a Deo se isse prosectas, verum elix mse illis fidem praestare, profitetur.

Secundum hunc sane sermonem, etiam solis superinundanus cum sit, sontes emittit lu- minis . Et mysteriosissimi etiam sermo M num,unii Iersitatem eius in supramundanisse tradiderunt. Ibi enim solaris mundus est, is & uniuersum lumen. sicuti Chaldaeorum is famae alterunt, & ego sum persuasus . I In qua persuasione attestatur Psellus, cum Proeso, Plotinum quoque, Porphyrium de iamblicum fuisse. Pletho vero addit, &Pythagoram , & Platonem. Nam Pythagoras,

I PATRICII,

uti Malchus, qui Porphyrius est, in eius vita scribit, in Chaldaea cum Zabraco versatus est, ct eo inna dogmata ab eo liausit. Chaldaeorum ergo dopinata, superitis relata,pro traditis a Deo, habita sunt a viris ac Philosophis, omnium maximis. Sed & Hermetem Trismegistum D. Augustinus maxime admiratur , quo modo de Deo patre,& filio,& spiritu lancto sit in suo perfecto serinone clarissine locutus . statuitq; illum eodem spiritu afflatum ea protuliste, quo amata Sybilla de Christo multa prophetauerit. De Mose vero nemo dubitauerit, Dei spiritu plenum seripsi Ile ea quae de mundi creatione scripsit. Quae cum ita sint, quis virum viro conserendo,& singulos hosce &simul omnes, uni Aristoteli non praeserat Z Horumque a Deo reuelatam de luce δ: lumine philosophiam, salsae illi ac fatuae Aristotelicae non anteponat 'Ad rem ergo nostram reuertamur. usq; ad Dei verbum ae filium de lumine in lumen ascendendo, lumen iam protendimus ac lucem . & cuin Hermete, Deum quoque pM trem ,hicem esse reserebamus. Zoroaster vero patri ignem quoq; tribuit.

is Neque in sua potentia: mentali clausit pro prium ignem. Cum autem a patre Deo omnia sint producta alio oraculo cecinit Ab igne ei se producta.

- Sunt omnia igne ex uno genita. Hunc ignem paternum alibi vocavit lucem& lumen. cum canit. η σε πῶυῖειν - ας το φάος , ψ παπας ἀυγάς .is Oportet te sestinare ad lucem, & patris sui.

Alio loco, patris splendorem dixit.

is Coexiliunt namq; naturalia opera. is Intellectuali splendori patris. Iterum vocavit Patrem ignem primum.

Non enim in materia igne illum primum. is Et vim includit operibus, sed Menti. Non includit,inquit,suam vim ac primum suum ignem pater sine medio ullo in materiam . neq; in eam immediatὸ operatur. Sed includit proximae a se genitae menti. Cui vincta, a se prius persecta tradidit.

Ait enim alio oraculo. Παν7α γαρ έξε7έλεσι πέuρ, Wω παρέδωκε.m ρω,ον πω ν κληίζε 'αι παν γένος ἀνδρω . ,, Cuncta enim piscit pater, & meti tradidit., , Secundς,quam primam vocat,omne genus hominum

59쪽

Idem ergo Zoroastro est, etiam in patre, ignis primus, lux, lumen, & splendor, ignis

inquam,quem alibi μηριριis vitiserum appellauit, vita cunctis serens,atque inserens.Hunc ignem Hermes rvti vidimus, egi, lucem vocavit. Moles autem ait, Deum dixisse,Fiat lux. Verbum scilicet Dei lucens. Cuius Molis authoritas, non apud Hebraeos solum antiquitus

plurimum valuit,deinde apud Chri iti Ecclesia Sacrosancta, verum etiam apud Orpheum Grecorum sapientum primum, ac summum. Post

enim Chaldaeum illum ita canit

I ple supere testis,& in terra citcta perficit. V Principium ipse habens, sinui,& medium, atque finem. V Vt sermo veterum est, ut materigenius dis ' posuit.' A Deo mente accipiens in duplici tabula legem. V Aliter non est sis dicere. V Non est ergo sis ali ter dicere, ac docuerit Moses, qui duplici tabula legem θι,θιν a Deo accepit. At Moses docuit, se Deum vidille in rubo ardenti, in ignea columna. Unde sorte accepit Plato, suam luminis, uti ostendimus,

columnam.

In libris autem Mosis Hebraeorum sapientes, quos Cabalistas nominant , archanam quandam sapientiam viderunt.in qua suprema Deitas,eorum lingua vocatur, Ens Oph.qita dixere infinitatem; principium, medium ,3 finem. licui & Orpheus. Appellarunt etiam,

Lucem Adones. Quae in remotissimo, suae di. uinitatis recessu habitans, & in Abysso ianta ni luminis, a suo sulgore non recedens simplicissima est unitas. Quae cum vellet se de suo abyllo promere, & manifestam facere amicta lumine, decem allii mpsit indumenta δέ α υχάς, vocavit Orpheus) ut essent lumen, de lumine: & ea quae in se erant,luce sua explicauit. Mundum scilicet produxit,quem vocaverut Micantem. Qui Panaugia illa Philonis dici potest. Ergo de Mosis.& Hebraeorum ab eo prosectorum, archana sapientia Deum sum. mum, Lucem vocat, de abyssum sontani luminis, quae sorte paterna profunditas Chaldaeorum est. Qitae cle se mundum Micantem sul- gentemque promit, Archetypum scilicet illud Dei verbum.

Apollo quoque Delphicus, quisquis is suerit vel malus D mon , vel bonus loci Genius, sue Angelus,ut ipse se nominat.Deum In igne

habitare est contestatus. Lactantius namq; r sponsum quoddam eius affersi in haec verba.:

is Per se natus, non doctus, sine matre , im-

ri Nomen, neque in sermonem cadens, inis igne habitans. is Hic Deus est. Parva vero Dei portio A is geli nos. IMulta quoq; in hanc sententiam possent ex sectis Biblijs adduci sed illud tussiciat Danielis.,, Aspiciebam donec Throni positi sunt,deanis liquus dierum sedit.Vestimenta eius canindidum veluti nix,& capilli capitis eius, quasiis lana munda. Thronus eius flamma ignis.,, Rotae eius ignis accensus. Fluvius igneus, is rapidusque egrediebatur a facie eius. Huic, illud consonat. ,, Lucem habitat inaccessibilem.

Et illud Diui Petri in Epistola., Qui de tenebris vocavit in admirabile lu-M men tuum. EI Iacobi illud. Omne datum optimum,& omne donum M perseetiim de sursum est, descendensa pa,, tre luminum. De quo Ioannes. is Quoniam Dei is lux est, de tenebrς in eo nori sunt vllae . sicuti & ipse est in lude. Rursus in Evangelio. is Impso vita erat, & vita erat lux hominum. Iterum quoque. ia Hic venit in testimonium, ut testimonium si peti iberet de lumine. Et addit.,, Non erat ille lux, sed ut testimonium peris hiberet de lumine, Erat lux vera, quae il-

,, luminat omnem hominem.

In Apocali pii quoque multa sunt in hane

antentiam, rerum lucidarum, flammae ignis, candelabra, aureae Zonae, capilli candidi ,&is stellae. de facies eius sicut sol lucebat. Chorus quoque Apostolorum uniuersus in Symbolo, de Christo cecinit. si Deum de Deo, lumen de lumine. Diuorum ergo hominum veterum, de Deo amatorii . de Christi etiam ipsius verbi Dei, ac filii testimoniis quando dixit. - Ego sum Vita, veritas, de Lux. de , , Ego sum Liux mundi. de eorum qui cum eo, convixerunt,de Sacrosanctae Eeclesiae dogmatibus, quibus impie. Aristotelica fatuitas de lumine prςseratur; de Pater Deus , de Filius, de Spiritus S. ignes, Sc luces, Sc lumina sunt. Non qualia oculis conspicimus. Sed qualia, diuinitus reuelata , mente percipimus. Ad quos , ut ad purissima rerum omnium principia, eorum lumine, nobis praelucentrivia

60쪽

FRANCISCI PATRICII, TIT. x

te, via ac ala luminum, ac luctum ascendi- mus. Alumine scilicet hylaei mundi, ad ii men, lucesque aethereas: ab aethereis, ad Empyreum scandentes , ab Empyreo ad φα , ad Panaugiam, ad supermundanum lolem ad lucem, verbi ac filii, & ad lucem patris infinitam. A lumine quoque incorporeo animi vegetantis,ad lumen animi sentientis. Ab hoc ad lumen animi ratiocinantis . Ab hoc itidem ad lumen primariae essentiae. Et ab hoc denique ad ilicem,ac lumen latris luminum, ac primarium lucis sontem, atque abyllum. Apud quem deinceps, aliquandiu philosophando i minoremur, in eoqi de consistamus.& confidamus. n γαρ πυρβαλ νοῦς ἔννοια θεο ιν φάος Calens enim igne mens, a Deo lumen habebit.

FINIS DECIMI LIBRI.

SEARCH

MENU NAVIGATION