Noua de vniuersis philosophia libris quinquaginta comprehensa. ... Auctore Francisco Patritio ... Quibus postremo sunt adiecta. Zoroastis oracula 320. ex Platonicis collecta. Hermetis Trismegisti libelli, & fragmenta, ... Asclepij discipuli tres libe

발행: 1593년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 화학

521쪽

P LATO, ET ARI ST MUSTICI.

nullus Aristotelicorum Ilibrorum, vel eorum, qui extant , vel quos Laertius connumerat , physiologiae nomine, suerit inscriptus; intel

ligendi sunt hic, ij libri, quos ostendimus de

que philosophiae diuisio, quae hic ab Aristotele affertur, nulli bi in Platonicis dialogis legatur , necesse est , eam diuisionem. Si quis vero dicat, non videri Aristotelem sibi con stare , ut pote qui in allatis ex eo verbis tantinopere Platonem laudet.Sicuti, & in ara ei posita , . tamςn eum libris sitis plusquam si O. locis , de plus quam de veteribus quemqua in alium, exagitat. Id sane obiectum, solui posse arbitramur , si dicamus, Aristotelem,duina Platone ad archana colloquia admittebatur, ei beneuolum fuisse. ei inique tantopere lauda iste. Sed postquam Plato eius mores impro ibans Genocratem, & Speiisippum, & alios ei praeserens,eum amplius, sicuti ex Aeliano Tomi primi Diicussionum nostratu lib. primo , retulimus, magna inter eos dissidia sunturia. Quae utque ad Platonis obitum, si Aelia,no credimus perdurarunt. Sed Platone vita functo, ipseque decennio partim apud Hermiam Eunuchum , partim apud Alexandrum deges id Fo. aetatis annum peruenisset, Athenas reuertus, contra Xenocratem,qui in Platonis scholam succellerat, scholam aperuit. 22.que integros annos docuit. Quo tempo- e verillimile e it , eum suos libros in octo c5- sectile, hos scilicet, qui eius nomine circumseruntur. I ii quibus tot locis Platonem vexat, quem antea magnopere laudauerat. Sed credibile quoque est, eum , postquam libros de

natura, de custo, de Aniuia, & Metaphysicos consectilet manifesto enim hi, uti ante i cripti, ab eo in mystica philosophia citantur λpost quam odium in eum euomuisset id ei iam in senio accidisse, quod Plato pluribus alus euenisse, ait , qui ab eo audierant, quOSiple non scripserat let mones de rebus diuinis, nimirum , scri I sisse.

o Fere etenim ut milii videtur . non sunt hisis ad vulgus ridiculae magis auditiones. Ne is que e contra ingeniosis mirabiliores, deis diurniores. Multoties vero si dicantur, is di semper audiantur , multis annis vix ri tamquam ausum purgatur multo labori re. Quod vero mirabile in hoc euenit.,, audi, Sunt homines , qui haec audieruntis etiam multi, qui possunt, de addiscere,&,, recordari. Espoii quam quaqua uersumis diligenter examinatim, iudicare: iam se is neS, ct non minus quam 3 o. annis haecia postquam audierint , qui libi nune dia G. cunt . ea quae tunc incredibilissiima uisa ,, sunt, nunc credibilissima , de manifestisiis sima videri. Quae vero tune, credibilissi

H ma, nunc e con ra.

Ex his ergo tot , tum testimoni js, tum ra/Uonibus, nos colligimus, Aristotelem dum Platoni ellet benevolus, & ab eo ad arch na. & chariora colloquia admittebatur, libros. illos de Bono, & de Philosophia ex ore zius exceptos, scriptos ab Aristotele suisse .hlysticam vero AEgyptiorum philosophiam.

tunc temporis itidem a voce Platonis audi tam, &in aduersaria descriptam . Et succedente inter eos dissidio, quasi contemptam . de derisui habitam. Et dum suos conscriberet libros, omnem operam in Platonis dogmatis consutandis posuisse,iis nimirum,quae Platonis , per dialogos publicata, licerentur. Ut sua praeseret,ium Platonicis tum vetustior uin philosophorum, O innibus. Cur autem dicam. misticam philosophiam ab eo cum Platoni

amicus ellet in aduersaria , relatam , ea ra

tio est , quod in ipsa , S metaphysicos, de naturales , de libros de coelo, oc de anima

citatos comperimus, S multa etiam dogma ta, ut motus, ut anime deliinitiones , ut intellectus agentis , & materialis, actus , &potentiae, de similium distinctiones.Qil. aere sinam festo conuincit Mysticos hosce libros ab eo , post illos omnes suisse conscriptos . Quando scilicet . Platone, de Speusippo uita defunctis , ipse iam senex esset, de tunc cognosceret, q uae sibi ante rid icula visa essent, esse vete admiranda . Quae vero ea propri scripta ellent sententia , de salsa , e contra, de pleraque , aut omnia sutulia esse cognouit. Quae vero in archanis, a Platone de A Igyptiorum philosophia olim audiuerat reue. ra, ut libro quarto cap. sexto scribit , noli humanitus suisse inuenta sed diuinitus reuelata.

Sunt quidem aliqua , in ea philosophia ,

scripta, quae an Aristotelis legitima sint, dubium pollint sicere, ut pr*satio,contra AriΑstoteli cum morem,an teposita, ut per caritas B i eaque

522쪽

FRANCISCI

eaque breuia librorum diuisio . Dogmatum contrarietas omnimoda, horum scilicet ad ea quae in exotericis eius libris sunt am plus satis diuulgata . Nominis quidem ambiguitas, me diu uispensum tenuit .scio namque quod

de in Discussionibus ostendi in multos libros Aristoteli fallo suille adscriptos de suspicabar,

ex duabus illis rationibus, Aristotelis nomen non Stagiritem, sed Aristotelem cognomen. to Myllium,qui Aesclunis Socratici. Platonis

condiscipuli , socius fuit, potuisse horum librorum descriptorem suille . Vel Aristotelem Atheniensem alium, qui in Parmenide dicitur,vnus de 3 o. suisse tyrannis. Sed priorem hanc dubitationem, ita mecum ipse sol uebam, ut prior ille Mythus , Eschinis p

tius, cuius auditor erat , vel Socratis disputationes retulisset . Alter vero in tyrannidem , de ad ciuilem administrationem animo propensum , minime haec sicuti neque Parmenidea illa, vel intelligere , vel memoria seruare, vel in scripta reterre , velotuille ,3vel sciuisse . Secunda vero di itatio sacile soluebatur. Quod Aristoteles, integros scripsilit libros, qui fuerint postea in capita abalinuo diuisi, non aliter, ac nostro aeuo , reliqui eius libri omnes, intestialiquado Graece, etiam impressi, facilioris so te doctrinae causa, sunt a quibusdam per capita distincti, seu ti ab Auen Rois etiam minutius per textuum particulas partiti. Ac sorsi.

tan id operis secit Arabs ille Aben Ama, qui

hosce libros, e sermone Graeco Aristotelico, in Atabicum transtulit . E quo postea,a Mose Rouas Medico Hebreo, cum ad se e Dam sco a .Francisco Roseo Rauennate , qui eos ibi in Bibliotheca , quadam ad inuenerat, delati ellent in Italicum idioma sunt conuersi.& postea ab eodem Roseo in Italiam perlati, sunt ex Italico , quoquo modo melius potuit, a Petro Nicolao Castellanio Faventino

Philosopho , de Medico , Latini facti,& Lemnis Io. Pont. Max. hortatu, anno D. M .hXIX.

Romae Typis impreis. Tertia veto illa dogmatum contrarietas, consideranti mihi, ex

his, quae iam diximus,uita eli lotui. Nam quae

in exotericis dogmata scripta sunt, ira contra Platone seruente, dc nouoru dogmatu codendorum ambitione scripta . Haec vero arch

na , scripta suisse putamus cum adhuc Pl

toni amicus, &discipulus ad secretiora colloquia admittebatur,& quis ἄγραφα non scria dogmata, & colligebat, de perscribebat. eque vero quin Aristotelis sint, obstat p satio,quando, & Metaphysici, de Physici, de libri de anima , de alu, praefatiouis speciem eandem habeant, delibet de Mundo ad Alexandrum, praefationem habeat, expressiam.

ATRI CII,

Sed illud me magis dubium reddebat, quδd

non viderentur, hi libri, ab eius interpretiabus unquam citati;sicuti neque a Platonicis,

neque a classicis vllis scriptoribus appellari. Sed hoc ipsum mirari deiij, quando in in

moriam venit , omnes suos libros , sicuti ,3c

Theophrasti, Peripatetici ipsi , qui maxime Aristotelis dogmata post eius obitum sequi videri voluerunt, nullis, uti in discussionibus ostendimus, aut perpaucis eius libris usi sunt, quoniam per 26 O. amplius annos,

in spelunca quadam. apud Nelei haeredes, aut in priuatis. Apelliconis Teii, Syllae, Tyrannionisque Grammatici Bibliothecis alios sere C. delituerunt . nemini scriptorum cogniti . Quid vero vetat , hos etiam futile alicubi reconditos', donec in Arabis illius Aberi Ama peruenerunt manus , dc in Arabicis scholis, aut priuatis aut

publicis suisse in usu. Et Arabum gymnasiis a Turcis in Syria deletis , Damasci ignotos i

tuisse, donec a Roseo sint adinventi. Quemadmodunarrans,ad Francisci Petrarchae unicuQuintiliam librum si non fallor in manus perinuenisse, Sc postea.dc etiam num hodie in numeros,e tenebris erutos libros, ante ignotos nouimus.ltaque solutis hisce dubitationibus, ad illa ve niamus, ut probemus a Platone sui Dia haec dogmata, uiua uoce,tradita.Et nequaquam scripta. Ac primo dicimus. Ex Platonis Ipsius mei verbis , palam iam factum esse , Nullum ab eo de rebus diuinis librum fuisse scriptum. Saltim donec eas epistolas stridisit. Ad Dionysium, dea Dionis amicos. Et si quem postea lcripsit, quo mox dicemus,m do, scripsit. Patuit, quoque ex Aristotelis ipsius te itimonio,Platonis quaedam Agrapha suille dogmata, de testimoniis Philoponi, de Simplicia, de Suidae, clarum factum est quae Plato non scriberet, Aristqtelem tblitum describete . Sicuti de aliis testatur Plato, id face re consueuisse . Sed de ipse Aristoteles h rum librorum primo cap. I.verbis is,quae iam

attulimus contestatur.

si Plato igitur olim dedit animae plura attria

,. buta,quorum nos auriti suimus testes. sed , , non sci ipsi ullum alioquin mentem eius,, . lector deprehendiiset. Pleraque autem horum librorum dogmata, ad animae cognitionem pertinent. Et Pi tonem expresso nomine,aliquoties adducit, vi eodem capite inquiens.

Vnde dixit Plato , quod solutio animae a. vinculis corporis, est causa ascensus septimo

Atque hoc idem opinatus est Plato,de anima uniuersali , dicens . Et quae sequuntur . Et statim ea exponit . Quae nulli bi , in ijs. quae ,

523쪽

PLATO, ET ARIST. MYSTICI.

quae extant scriptis reperitur . Excipit ergo haee, & alia illa Aristoteles attributa,quibus pleni sunt libri, ex Platonis viva voce. Et capit. settimo . Unde mens Platonis suit

sequi locutionem veterum. Nono. Vocat tiam alias, sene in, ut capitolo sexto. Incipi mus autem ab opinione Senis, quem nouis. si me adduximus. Et erat tunc reuera Plato senex, annorum sexagintaquattuor quando Aristoteles eum desit audire.

Appellat eum philosophum quoque, utri ab initio statim . Et Capite lexio . M Rursus versemur circa an unae dii positi in ,, nes plures , vr lucremur, aliquid a phiri losopho . Et capite septimo. Non opor is tet audientem verba philosophi . U ,, cat etiam sapientem libro secundo c

is rite tertio . Et hoc est , quod dixit ,, sapiens , Deum sublimem creasse intelis lectum. Et capite septimo. Sicut sapiensis dixit. Quet quidem omnia, & loca , de verba

cum alijs , maninitiam faciunt , a Platone in colloquiis archanis , ae mysticis expoli ta sutile. Et ab Aristotele excepta , futile po stea conlcripta, & in hosce libros digesta.

non aliter ae alij libri illi de Philosophia ια de Bono . Sed si Platonis Lint haec dogmata , quae ratione, aut iure, Aegyptiorum sunt, & Chaldaeorum e Audiamus Strabo. nem , seu Stratonem , libro Geographiet vltimo scribentem.de Heliopoli.

,, Illic ergo ostendebantur, sacerdotum do. is mus, & Platonis , & Eudoxi habitacuis la . Descendit enim huc cum Platoneis Eudoxus, & cum Sacerdotibus illis hicis sunt conuersati I 3. annis,ut quidam diis xere. Nam cum illi excellerent in ec

, , testium scientia , sed mystici essent, de

,, dissiculter eam communicarent, tempO-

,, re , de obsequiis , ab eis impetrarunt, ut ,, Theorema lx aliqua eis traderent . Sed is multa abscondebant barbati. Et quamuis Strato,hic de Astrologicis praecipuae loquatur , ut forte diuinorum ignarus. attamen clarum est Platonem I 3. annis

Aegyptiae lapientiς studuitse. Quam tametsi hietophantae illi, quibus solis comendaba

tur , de asseruabatur in archanis, attamen, obsequiis, ac tempore deuicti, peregrinis γ.tiam communicabant, ut ante secula multa Orpheo sunt communicata ab Ethi mune Sa

cerdote . Aglaophemo ab Ochlapo. Solonia Sonche,& a Plenophae. Pythagorae vero a Perenite, de Platoni tandem , a Sachoniato, re a Seenuphide. Quae partim Plutarchus par tim Clemens Alexandrinus tradidere. obtinuit ergo Plato a praeceptoribus hisce, ut non solum uiua uoce,mystica illorum dogmata,si bi reuelarentur,sed etia Hermetis libri ostenderentur. A quibus , ut apparet, ea dogmata desumpsit. Sed & in archanis S habere sicati& hierophatae illos in archanis alteruabant, didicit . idque in more ipse postea habuit, ut ea, uti vidimus, uel non scriberet, vel scriberet in aenigmate. Eile aute dogmata qzae

in hoc libro descripsit , Aegyptia , multa in

eo scripta comprobant. Primum quorum est, is in praefatione,ubi profitetur,se velle co ., templari uniuersum, secundum mentem eorum, qui docuerunt pernotas figur

is rum intelligit hieroglyphica adeo occulis, , tas, qudd non alius potest ad secreta E is iusmodi scientiet peruenire. Et ad finem totius operis cap. I 4 de eisdem

hieroglyphicis habet.

Conceptus animorum accepto , scribe-

,, bant , uti occulata fide accepimus , inia lapides per figuras . & quae liquuntur. Ibique Aegyptios sapientes nominat. Sed is, & Babylonios sepe nominat, vilhoc e is dem capite . Sapientesque Babylonii , is Et praecedenti. M Atque iccirco rursus dicimus , quod Rex,, Babyloniae conspicatus mente , Orbe mil- ,, lum. is Babylon autem urbs fuit Chaldaeorum ea. 'put, & libro eodem cap. 3.est. ,, Si quidem in orbe illo superno,non est alia is quid sensitiuum potentia, ut conuenerui

,, in hoc Archisophi Babyloniet. Libro quo-

, , que i .cap.7.scribiti,, Verbu ex prellum appellatur causa causatu.

3Atq; haec fuit opinio sapientu Babyloniae. Itaque integra huius libri inscriptio fuerit. Mystica Aegyptiorum , 5e Chaldaeorum , a

Platone voce tradita; ab Aristotele vero e

cepta,& conscripta philosophia. Philosophia namque de non Theologiam ipsemet Atiae

vocat libro Φ.cap. . ita scribens. ,, Ex consequeti, non etiam quaerant sapienis tiam archanam , propter Theorematum

is subtilitatem, qualem nos scripsimus in is hoc libro tituli . Philosophiae Mysticae, , Aegyptiorum. Reliquum nos ex eo colis, , legimus. Et quod deerat suppleuimus. Priore aut ex Italico Castellanis versione quis

524쪽

FRANCISCI T ATRICII '

barba riusculam retinuimus, quoniam, non tam sumus delicati, ut verba tentant ijs prinseramus. Quae quia lacobo Carpentario non placebat, ut sermo, ut ait, tolerabilior fieret, veluti paraphrastes elle voluit . Puto autem

Aristotelem ita hoste libros ex Platonis ore collegii te, prout in ales, ab eo sermo de eis haberetur , & ita eos, vel tunc in aduersatia conte eis Ie & postea , nulla habita ordinis r tione perscripsisse Consus igitur ob eam cau. sura videntur esse ,& in meliorem ,&scienti ficum ordinem, haud multo labore polle di. geri. Quod,& sectilemus nisi mordacium ii

manum reprehensiones vereremur . Idque non sine grauium veterumque authorum

exemplo secillemus . Nam Plato, dialo os suos, sine ullo ordine, varias occasioni iis, & temporibus videtur scripsitIe . Quos ιamen quidam,Vt Laertius reseri,in trilogias, ct tetralogias collegerunt. Plotini autem libros, nihil sbi sere cohaerentes praeter pa cos Porphyrius in Eneades suas quasdam, secutus rationes , estpartitus. Aristotelis quoue libros , suoru interpretum alius in alium isposuit ordinem. Id fitillis licuit cura dem nobis non iaceat. presertim si scientifieum ordinem , veluti in Zoroactri oraculis , & Tri L megut ii libellic, initituamus Sed sorte quia etlla dispersa erant. hi quasi unus liber ellet, in capita a a Ficino didita buti fuerant, aequiore iureilicuit nobis aliquo ordine eos diger M. Sed tu libri a . ne icio, an ab Aristotele, vel ab Arabe intes prete, vel a Faventino, ita videntur, v niti, ut diuelli poste non videan-

tur. Itaque ite nimis Vcile putemur. Quo eos. ordine te petimus, eo curauimus imprime

dos . illud tamen non reticebimus, nostra senis .aentia, ta eos legendos este, ut scientialis o dinis aliquid sentiant , nimirum, prout sunt an prefatione , theoremata ab ipso aut hore

proposita optime, quod tamen non deduxit in opus: sumque omnibus libris spatia, & diligenter per capita consectanda, & colligenis da. Sunt ergo hi libri.Si libri sunt, & non sa. pientiae thesauri ingentes , ut authot inquit , philosophiae compendium quoddam : diui.

nae nimirum Aegyptiorum, & Chaldaeorum. Platonicae autem praeuium veluti commen

tarium . Quo'in eo dialogis quasi dispersis de diuinitate scripsit, hisce adhibitis longe clariri is, & facilius queant intelligi. Atque ita fiet vi his paue is, Babyloratorum,& Aegyptioum,& Platonis vera,& At litotelis verior,ta mystica philosophia includatur. Ut iure Zoroastii oraculis , & Hermetis,Asclepisque libris ,

proxime poltponantur & eis coniungantur . Videntur autem vetustiores Platonici, Taurus, Atticus,Seuerus, Maximus Tyrius,&alii multieius interpretes,hisce libris caluisse usq; ad Ammon ij Sacci aetatem. In cuius manus , putamus nos, eos peruenil se . Tanta enim ab eo, quasi mometo est loruit Platonicoria dogmatum diuinitas, ut veluti tuncinata, maximam sublimium ingeniorum admirationem excitaret. Origenis, Plotini, A me iij, & ali rum plurimorum, qui Ammonium Alexandriae publice docentem audierunt . Statent

enim Plotini, & Porphyrii, di lamblichi, &Syriam, &Procli, &Hermiae, &Damascu.& Olympiodoti libri, dogmatibus ijs, quae in

litice leguntur, & Plotinus inter caetera, ex lubri 4. Capite 4. eam similitudinem duorum

lapidum,in librum suum de intelligibili pul

chritudine tranitulit, tanti hosce libros secit. Platonem ergo, &Aristotelem cur mysticos appellauerimus , hactenus factum ethmanifestii m. Deinceps cur exotericum dixe rimus utrumque,exponemus , & priorem uti seniorem, praeseremus Platonem post nimiurum mysticem hanc .philosophiam.

, il

525쪽

MYSTICA AEGYPTIORUM

ET CHALDAEORUM

A PLATONE. VOCE TRADITA,

AB ARISTOTELE, EXCEPTA ET CONSCRIPTA PHi LosopMi A.

INGENS DIVINAE SAPIENTIAE

ia THES AVRVS.

si FAE THEOR EMATA TRACTANDA,

secundum quos utores cir quo filo.

CAPUT P R IM V M. Rincipale quesitum, ait Philolophus,est finis intentus, qui postremo inuenitur . Atque omnia genita, operantur appetitu naturali ad finem certum. Si quidem constitutum ex concordia sapientum digniorum inter diuinos , Causas mundi antecedentes, & coniunctas e ite quatuor, videlicet Materiam, Formam , Agens, de Finem nobiliorem teliquis, secundum quas omnes speculari oportet, & earum accidentia pro dignitate singulorum. Et nos quiadem in Methaphysica iam perfecimus sermonem explicantem causas huiusmodi. Et probauimus eas in sermonibus de Anima, de Natura,operationibusque utriusque , ubi per rationem persectam, de necellariam declaraui. mus , quod impossibile est substantias esse ab .sque fine . Sic etiam,si finis a sapiente no praefigati ir , celIabit eius inquisitio . Si quiciem huius pr lappositio in scientia, adiuuat multu conliderantem. Cum tamen solicitudo, &industria sunt necellariae ad progrediendum. Igitur nobis quoque , in hoc opere. Quod est compendium Philosophiae,intentio constitui debet.Quae est cotemplari uniuersum secun

dum mentem eorum,qui docuerunt perno

tas figuratum adeo occultas, quod no alius pol ad secreta huiusmodi scientiae peruenire citra dissicultatem, quamuis sit ingenii subtialis, & recti, nec utatur negligentia. Propo

namus autem cuncta Theoremata operis,deo

inde singula.tractabimns Primaria igitur intentio nostra in hoc opere est , contemplari Deum quomodo disseti ab alijs . Quodque Mudus, ae Tempus existunt sub eo. Amplius,

quod Deus est aut Or caularia, quodque creauit omnia pro ratione singulorum . Et quod is illuminat intelligentias. Per eas a tem medias Intellectum . Per intellectum vero medium, Animam uniuei salem coelestem

que . Et per Animam mediam illustrat Naturam generabilium , corruptibiliumque . Et quod opus fit ab eo sine motu . Ac quod motus omnium rerum est ab eo, & ad eum. Sia quidem omnia mouentur desiderio essentia ii, & naturali ab eo , in eo, & ad eum . PO.llea vero considerabimus, Mundum intellectivum, referentem bonitarem eius, formasque diuinas inexistentes. Et quod ab eo fluit bonitas in singula. Siquidem quatenus sunt bona assimilantur ei. Sed propter cortices, ex

pressionem veram eorum non attingimus . Praeterea enarrabimus naturam uniuersalem

Coeli , qualiter inest potentia illi ab intellectu . Enarrabimus etiam Syde tu dignitatem,& lucem. Item considerabimus naturam subia

, luna.

526쪽

LIBER

lunarem, quomodo virtus Coeli immittit ut illi, quae manifestatur in rebus sentibilibus , materialibus, alterabilibus , & corruptibilibus. Deinde selibemus dispositionem Anim rum rationalium in descensu , & alcen sit, &reddemus causam unionis earum, ad corpora. Dicemus etiarn de Anima honorabili qui habet moles intellecti uos , nec submergitur desidet ijs mundanis , 5 sordibus corporis Similiter narrabimus Animam turpem, coinquinatamque, & deinde speculabimur dispo latione Animae Sensualis, & vegetatiuae necnon qualitatem Animae Terrae , &iguis, &aliorum Elementorum , atque haec omnia i tentia sicut praefati sumus, declarabimus per figuras proposito sussicientes.

ANNOTATIO IVS SV R. P. M IACOB Ide Lugo apposita .

CVm fides Carbolica tenet creare adeo proprium esse Dei , ut hoc nulli creaturae post comvenire, neque instrumentaliter, neque ministerialiter, er optime probat D. I bomas receptus prima parte q. - . artic. 8. allegans D. Augustinum 3. de Trinitate. cap. 8. dicentem . Neque boni neque mali angeta, possunt esse creatores alicui rei. Multo militis igitur altae creaturae apparet eris telem in toto hoc libro erras,cum velit,intellectum primum creatum,creasse animas, o ordine quodam animam creasse inferiura. Ideo o lector, non te ossendat Domina Arist quia cum esset alienus a christi fide, multos errores tenuit. 2 modo Anima unitur Corpori. p. I I.

CVm iam pateat sui probatum est in veterum libris , quod Anima non est Compus , neque moritur . sed permanet semper. Nunc qu. eramns, quomodo digressa a mundo intellectuali. ad hunc sensibilem descenderit, & iuncta est huic corpori resolubili. Etenim nulla substantia intellectualis mere, admittit quicquam motus. Sed fixa in mundo intellectuali non diuellitur ab ipso,neque ite accedit alio cum non habeat locum ad quem transferatur .Ad quod dicimus. Quod omnis substantia intellectualis secundaria, in se habet quoddam desiderium alterius. Quando autem Intellectus appetitu concepit aliquid, mouetur ad illud , ut Mulier grauida nititur parere. Sic igitur intellectus concipiens desidelium conatur illud consequi . Intellectus enimuero desiderans ita tum inferiorem , fit Anima . Vnde Anima est Intellectus desiderans , & appetens desiderio uniuersali. Ae ipsa Anima uniuersalis,non separatur substantia a mundo Intellectuali, sed desiderans partici laria sub uniuersili opere, recedit ab illo . Ordinansque eadem, & peccatum accidens moderata secudum legem causae propinquae coelestis. Anima particularis non est in corpore ut videtur, sed extra. Prius igitur mouetur ad Mundum primarium. Deinde ad secundarium. Postea tertio reuertitur ad primatium, Ac opportune ad eorum unumquemque.

Quia omnis anima, ct propter quid,s immo

talis . cap. IPI.INtellectus agens,nunqua separatur ab anima, sed cooperatur illi semper, oportune

ad omnia. Propterea anima quidem operatur iugiter, quia perpetuo existit.Et quamuis ani mat aliorum aninialium,velut Leonis, pecca-do recesserint a mundo superiore, non tamen corrumpuntur secudum substantiam , sed penes accidentia. ideoque non simpliciter ac reuertuntur ad illum. Accidetia etenim in hoc mundo sunt diuersa ab anima. Sunt aut e con

naturalia ipsi animali, si quidem proueniunt

a natura ipsius. Similiter autem omnes ani mae plantatum ,oriutur ab uno principio, cum vita coueniant,& siit substatiae,non accidetia, atq; in corporeae no partibiles. Ideo neq; co rumpuntur et Sed anima hominis habet tres paries, videlicet. vegetatiuam, Sensualem , ct intellectivam . Quae separatur, a corpore soli ita. Atq; haec immunis utpote non peccando a coinquinatione corporis, test dissimilis alteri submersa niateriae, quae facta est ob id . ut habitudo corporalis, accidentibusque corporeis talibus velut ligamentis in prohibetur

astendere ad alterum mundum Ad quem neque peruenit nisi disticulter, ablati l que vitiabus horum accidentium, & purgata a sordibus corporis, reuersa est incorruptibilis. Non enim eli, ut aliqui alieni a scientia vere diuina,opinantur aliter. Si quidem ipsa sustinetura suis aut horibus, quanquam separata.Existi que ens verum, Sc perfectum . Quare anima non moritur, ut pluries diximus.

527쪽

. i cuia omnis anima humana ct immortalis. cap. III I.

OV soportet hic repeti ad illos, qui non

credant aliter, probabiles rationes. Dicamus breui. Statuentes principium id in quo conuenerunt omnes pri icin iuniores Theo-

Iogi,Philosophi,Prophetae, ac populi. Videlicet,quod anima rapta corporis desideriis,subiugato intellectu .statim itam Domini incur-xit.Propterea abstinendum a deliinis,&desiis deria corporalia mouendum. Sic. n. miserebitur dominus.Rursus si maiores non credi. dissent animae immortalitatem , non constituissent legem,iuxta dictamen natiuae eam aD seuerantem.Cui nemo contradixit, nisi uitiis implicitus. Dixerunt etiam quod multi pe

catis non caruelut ope, animarum a corpori

bus ad mundum alium reuersarum. Explor lique veritatem hoc manifestum, est per experimentum relationis, & templorum fabricas ob hic illis dicatas.Quare palam est,quod anima digressi ab hoc mundo, de assecuta

lium non corrumpitur omnino. ideo autem

quoniam creata est perpetua, ob nobilitatem vitς. Atq; hoc idem opinatus est Plato de anima uniuersali, dicens.Ego pluries speculando secundum animam relictis corporis exuuiis,

visus stim mihi, frui summo bono cum gaudio admirabili. Unde restiti quodammodo

attonitus. Tum agnoscens me esse parte mundi superioris adeptusque vitam aeternam sub luce magna inenarrabili,inaudibilique,ac incogitabili. Lassitudine autem delapius ab istat peculatione intellectus, ad imaginationem, lux illa deseruit, unde remansi tristis.Rursum relicto corpore,reuersus inueni animam luce Plenam,de tum corpori influetem,tum sit praeleliatam. Inquit igitur Plato. Qui conatus mundum supremum ascendere intellexerit, substantias diuinas, causa'; uniuersales: pr fecto maximum consequetur praemium. Quapropter nemo debet id omittere quanquam lit plurimum laboraturus. Cette etenim in eo adipiscet ut tranquillitatem impatibilem perpetuamque, Et cum homo fuerit creatus ad hanc contemplationem ociatur, si ab illa uel per unicam hola absit, sic etiam perdidit ani. mam, sibique hostis est omnium maximus, cuius in obitu,frustra eum p itebit. Atque hoc Platonis documetum, est homini exhortatio ad eleuationem Intellectus acquurendam,qualem ipse reperiit. Quod Antici es, quoque dicens anima praeextitisse sursum honorabilem , peccato autem commilIO decidisse in mundum inferiorem, quae postea pu dens cosequitur a Deo ueniam. Praeterea anima quoque descendit,ut caeteras quibus Intel

lectus turbidatur reuoeet sursum. Similis est enim anima emersa, homini a praefocatione releuato, sit alte prociam et ad mortales, praecipiens mundum,omnesque eius fallacias despici, facto iudicio reuertenda ad pristini status iucunditatem. Cur anima descenderit in mundum inferiorem. cap. V.

DE anima quidem uniuersali scire oportet,cur descedetit ad hoc corpus, & an descenderit sponte parendi gratia, an coacte alia de causa. Recipiemus namque iuvamentia ex scientia animae, maius qua ex alia. Quado. quidem ascendemus ab ea,ad intellectum, sed& usque ad Deum sublimem. Hinc discentes, an Deus creaverit omnia recte,& cum sapie tia absolutissima, an per aliam cognitionem. Plato igitur olim dedit animae plura attributa, quorum nos auriti fuimus testes , sed non scripsit ullum. Alioquin mentem eius, lector deprehendisset. Attributa autem haec animae diuersa sunt.Siquidem intellectus unitur sensiti, neque despicit eum ubique, sed corporis ad coniunctione,ligatus N praesecatus in illo. Nam corpus est animae,ut locus. Sic etia optinatur Anticles, magis adhuc uocans corpus carcerem. Vnde dixit Plato,quod solutio animae a vinculis corporis, est causa ascensus illustrationisque, descensio autem obscurationis, quae nihilominus purgata rursus ascendit. At que huius descensionis causae sunt plurime . Quarum prima est peccatum commilIum ab aliqua , qua propter descendit ad tuendam poenam, promerendumque aliquid ac leges Dei accipiendas. Aliae uero descendunt alia de causa, auam non adduxit. Sed colligens, anima descetum execratus est, addiditque quod hie etiam mundus est substantia honorabilis. Quare anima in eo extat Dei iussu alligato intellectu, queadmoduiu superiori semper cohabito. Non enim conuenit, quod hic mu dus tam magnus,& perfecte copositus,intellectu carea Impossibile est autem hunc naudum cole qui intellectiun , nisi praehabeat animam. illi connexam. Rationalique animet implicui species alias . Siquidem operationes animae nequaquam videntur indillensibiles.Quarum enim uero in Plantis sunt paucae,in brutis plures,& in homine plurimae, ut iste mundus sit perfectus. quamuis non aeque,sicut superior, quia est effectus ab eo, omnisque item extat corruptionis origo. Quare oportet mundo sensibili, inesse etiam genera animalium, quae

insunt illi intellectuali.

De errore

528쪽

De errore antiquorum , O pιod omnebonum est ex Deo. Cap. VI.RVrsiis versemur circa animae dispositi nes plures, ut lucremur aliquia a Phialolopho. An sit igitur aliqua conuenientia inter animam & corpus. Antiqui quidem altercati sunt, uaria sentientes. Incipiamus autem ab opinione Senis quem nouissime adduxi mus, dicentis,quod respexit veteres phvsico in intelligentia entium insensibilium errare :inquirentes ea pet inferiorem mundum: vn de opinati sunt, quod entia occulta non insinit ei, seponentes intellectum , & prosecuti sensuum. Considerando per illum, ex alterabilibus perpetua. Quare cu animaduertit eos declinare ab itinere veritatis, ob senilim prae. ualentem, misertus reduxit ad illud. Distinxitque intellectum a sensu. Intelligibiliaque a sensibilibus, ponens illa perpetua inualiata que inueniri,haec autem alterabilia, corruptibiliaque. Subdens, quod virorumque unicus author est ens primum, & verum , videlicet

Deus sublimis, e flector mundorum,&addi dit, quod tale primum agens,est summe b num: quodque nullum alterum est, ex se bonum.Sed quod libet est bonum ab illo latum Alleruit etiam quod iste mundus ex materia& F orma constat: & quod formans primam materiam i n esse naturae est nobilius illa. Item, quod anima rationalis format primam male riam,propter vim immissam ab intellem mirabili , & intellectus agens adiuuat animam ad formandum primam materiam per virtutem entis primi. Quod est principiu omnium trium entium idest intellectus, animae,&n turae. Vnde suerunt sensibilia pulchra,vi primi agentis,per medios,animam de Intellectu. Decenter etiam eris verum, primum. Deus si

blimis bonus. simplex. & persectissimus omnium ἐν inspirat intellectui uitam primo:deinde animet: postea naturae: & secit intellectum.& animam,& naturam principia aliorum. Quod Deus creat sine tempore. Cap. V II. Non oportet audientem verba Philos phi putare,quod Deus creaverit entia in tempore' existimando quod omnis prioritas est in tempore , cum impossibile sit, efficiens non esse prius effecto, siquidem non est ita, Quia intellectus discernit res sine tempore,&s militer senius. Vnde ines Platonis fuit sequi locutionem veterum , qui describentes generarionem,coacti sunt inducere tempus. Cre tionis autem non est ullum tempus, quia diciari agens primum altissimum nouans, a s eudo inferiori umbratili. Ideo si cupias discere an patiens in tempore patiatur,explores an agens eius agat in tempore . Patiens enim ab agente in tempore , patitur in tempore,& patiens ab agente in momento patitur in m

sCHOLiON lvs SV EIUSDEM APPOSITUM.

ira prio capite supponit animam fuisse antequam infunderetur corpori, ex Pa opinione , sequuntur multa sal a in fide,cum anima quando creatur arfundatur corpori, oe quando in Duditur,creatur. Quod O repetit. I. cap. exi' entiam anima, otequam infundatu . Dpmpter peccatum commissum d eidis eis furc mundum inferiorem . In Σ .capite supponit animas brutorum recesisse a mundo severiore, quod en falseum. Sicuti falsum est, quod non corrumpamur corrupto corpore. Et de animabus antarum dicit, quaedam falsa. In .cap. Inhsres opinioni supradicta tene tanimam uniri ben-i, Si pro sensu intelligat corpus ustam dicit. Si autem velit sensum sie in corpore ante unionem animae fassium est. sicut falbum est, coriapus esse carcerem anima ob peccatum prius commissum. Et similiter. Quod causa discessus animae sit pec ι alim, descenderitque ad luenda peccara .

LIBER D sitiros t

529쪽

LIBER SECUNDUS,

QUOD ANIMA IN MUNDO

INTELLECTUALI NON UTITUR

MEMORIA.

Nima, superius collocata intuetur substantiam rerum illic conexistentium, neq; ratiocinatur ibidem ut istic, Sed neq; specula tur haec infima , quoniam altiora perspicit. Sicut. n. existens in setius puras ob dignitatem suam

non versatur circa terrena . ita tanto magis

egressa ab hoc Mundo , reuersaque ad nobiliorem, non meminit praeteritorum,Sed altiorem illum perpetuo speculans, & amans,nun. quam saturatur, omnemque actionem,& cognitionem ad eum reflectit. Quare cum omnis scientia in altiori Mundo habita illiconstans maneat , siquidem habet semper praesens obiectum, non indiget alia memoria illorum . Rursus cum fit aliena ab omni scientia recepta ab his inferioribus, non enim se Nauit eorum apprensionem pristinam, neque talia conspicere amplius cupit. Namq; scientia rei alterabilis,accidit substantiae alterabili, qualis nulla est in mundo Intellectuali. ideo non etiam licet Animae memorari quicquam ignobile. Quare contemplatur quo modo diximus , Se persectissimo pro facultate. Quod Anima non utitur reminiscentia. p. I I.

Dicimus ite quod omnis scientia in Mun ldo altiore est perpetua. Quicquid enim illic extat, est sine tempore. Propterea Anima, ibidem speculatur formas,sine tempore. Quia permanent illi euidentes , tum supremae, tum insimae.Et quod non ab aliquo progreditur ad aliud , discernendo a generibus ad species,& indiuidua, vel a speciebus ad

genera,& uniuersalia altInra.Quare no etiam

indiget reminiscent ia earum .Et si aliquis iux- in hoc ambigens dicat, quod haec conditio sit

intellectus tatum , quia omnia insunt ei actu simul, Se ideo reminiscentia non indiget,Anima autem aliter, videtur se habere, videlicet

quod non insunt ei plura actu simul,ut materiae primae, sed quod comprendat naturaliter unum post aliud,& cum fuerit ita, eam reminisci oportet, siue sit in hoc inseriori Mundo, siue in superiori .Huic respondebimus. quod nihil prohibet Animam in Mundo superiori cognosce te plura simul . Siquidem tale aliud conspicitur etiam, quod cum sit simplex cognoscit multa unico actu.Vt visus,varios colores. Quare sic etiam anima cognoscit plura simul, sine tempore,quia est supra tempus, ut- eo te causa illius. At si aliquis aicat,Anima di. scernat primum atque ultimum, quare unum

post aliud partiri uidetur e Cum autem hoc modo sciat,non igitur simul cognostit. Diei. mus quod Anima discernit tmellectu no cogitatione . Cum autem faciat hoc intellectu, non intercedit disserentia , sed maior subit v. nio. Siquidem intellectus discernit sine tem .pore, nec habet ocum sit simplex9 prius, neq; posterius, quia non fluit inter ea luccessionis1pacium medium, Principium enim simul est cum fine. Adhuc si diceretur,notum est quod cum Anima discernit it plincipium, finem,&medium. Dicimus id veru elle, sed cognoscit

haec non cum medio temporario, sed tantum ordinario.Quod patet in visit,arborem cernete.Licet namq; radices,& ramos simul cernat, tamen cognoscit radices prius, medio ordine non tempore,quam ramos . Quod si uisus ita noscit,quato magis intellectus sciet principiusinem,& medium cu ordine sine tempore.

Quo modo Anima habet vire operatione q: plures qualitern intellectus intelligit. C. III.

QVod si dicatur Anima cognoscit simplicia, ct composita simul, quomodo h liet potentias plui es quarum una sit prior, &alia posterio rei e spondemus quod Anima mniea est & simplex, Sed multiplicantur virtutes eius,ultra iubstantiam, S u videtur oper ri plurima simul, eius opera sunt multa ratione patientisi. Siquidem corpora non recipi ut operationes animae aequaliter, sed pro condi,tione sua, Ergo pluralitas operationii inest robus,non animae. Quare nos dicimus, quod In-C 1 tellectus

530쪽

tellectus unus operatur multa s& sermatur specie cogniti, sicut materia prima Cui actuatus est similis,latum disserens, quia sit uniuersalix, Appello autem Intellectu actuatum, habetem qu situm obuium speculationi, de Intellectum sub potentia,carentem qiuaesito o uio . Et si aliquis ob ijceret quod intellectus nunqua habet quaesitum, obum , Hoc procul

dubio est maximum in edacuim,qwia ex natu

in Intellectus intelligit perpetuo. Si quidem eius esse, est operari, de si perpetuo intelligit

habet rem obuiam semper. Quare Intellectiis est res omnes,sorma uniuersali, quali intelli- sit ,& quali ipse est ex natura sua , ut pluries

narrauimus. Intellectus autem substantiam

suam rei piciens, pros pici t res alias, si e est ideo biecto, quod est substantia eius speculationi

obvia , quae continet inferiora omnia . Et

hoc est, quod dixit sapiens, Deum sublimem creasse intellectum, qui sciat in seipso res progressas a se,&ad se regressi iras, conmueat in aliis. i. quod seruat sormas uniuersales, particular eiq; dimittit, no enim uniuersale aufer tur,cu suu particulare auseratur, ut ablatas indiuiduas aialibus, no aufertur alat, sed ablato uniuersali,auset utur, omnia sub particularia.

Quod intellectus non m mobilis , O quomodo anima ia mobilis. Cap. IIII.

ET si aliquis diceret. Si intellectus obuiam

habet speculationi, aliquando substantia

suam,aliquando res, sine dubio alteratur. Diximus aute illum esse, inalterabilem, impatibilemq;. Respodeamus. quod si intellectiis habet obuiam speculationi aliquando res, hoc sit in statibus diuersis.Videlicet in mundo in-' tellectuali, habet obuia speculationi tatu stantia suam. Ideo l. intellectio eius est iu stantia sua. In altero autem mundo sensibili, speculationi obuias habet,aliquado res ipsas,& hoc ratione particularis, cuius essentia r tertitur uniuersalis apud eum, impedimento

sublato . Si qui de particulate habet uim uniuersalis. Suscipit enim predicatione eius de fi nitu per illud, tantumq; ab hoc dissert quod uniuersali subest. Hoc item fit, ob corpoream dispositione media anima impressam. Intel

lectus namq; inuolutus corpori uehemen-lter,uni in sque sensui, habet obuias res specu. lationi. Emersus autem paululum, habet o uiam contemplationi etia substantiam. Quare intellectus no variatur nisi modo quo prediximus. Anima autem dicitur moueri disce do res, quoniam collocatur in confinio mundi intellectualis.Fit aut e motus eius reflexus, uia sci edo,habet obuiam rem speculationi, einde reuertitur ad essentiam. verum dicitur moueri quia vatiatur circa rem immobia

Iem.Intellectus autem inarariatiis, restat etiam

immotus. Impossibile est autem quod anima sit immobilis, quando subi jcitur intellectui. Subiectu alteri est mobile, alioquin e stat predicato idem. Unum tamen sciendum quod anima in mundo intellectuali, mouetur potius recte, qtiam reflexe . in seriori autem uice-

ueris . Quod si obiiceret aliquis, quod Stiam intellectus mouet ut, siquidem uariatur ab aliquo ad aliquid. si autem variatur, mouetur proculdubio . Dicemus, quod intellectus nu- quam mouetur nisi uolente aut hore eius primario , de tunc mouetur recte incessanterque talis namque motus, est quςdam quies. Si qui dem intellectus est esseria perpetua in osset s bilis, qua propter existit caeteris creaturis dignior. Et si alius adhuc te clamauerit iquiens,

quod uellectus mouetur speculado qua loq;

re, quandoque substantia eius. Respondebimus,quod si mouetur intellectiis, mouetur a seipso.& ad seipsum, non autem aliter , quare non mouetur ad res extra se,& ab eis ad lei

sum . cum omnes contineat , contentasque

educit ad existentiam. Quando item moueatur, eius motus est aequalis totus, quasique inuariatus. Talis autem est similis quieti. Siquidem motus est ab uno ad aliud, iste aute non est ablativus partibilisve, ideo non est alter tio, neque passio. Si quidem intellectus no recedit a substantia, nec qualitate pristina. Et nim si intellectus alteraretur, non uere sciret, neque enim firmitet nosset. Sed & intellectus habens obuias tes, nihil mouetur,quia contianet eas Cmnes ab se progressas, & ad se regressuras, ut pluries diximus. Quod anima non mouetrer in mundo intellectivo. Cap. V.

A M plius pariter anima in mundo intelle

ctivo non alterabitur. Quia illic est pura abstracta ab Omnibus corticibus,& copotationibus,atque est in actu, cum nihil corporale tunc ei commisceatur, scitque inferiora ι uere ,&persecte. Si quidem ibidem coniun-' gitur intellectui sine medio. Hic deorsu suerat unita sensibus , absque morte igitur ulla , sed potius clarior, intellectui ii in ista,& ab eo sormata . Quomodo enim cogitabile siti quod ipsa moriatur,& aliae substantiae sint incorruptibiles . Siquidem tela seruat alias, deseruatur ab intellectu . Intellectus aute ab author e primo, qui ex se constat, & intellectus est facies animae, ad quem inclinatur, di cum quo speculatur, quique est prior alijs creaturis sine medio productus, A medio quo producta suit anima, sicuti media illa product

est natura. Hac autem media corpus, hoc medio iterum generabilia,corruptibiliaq;. Antiam igitur

SEARCH

MENU NAVIGATION