Noua de vniuersis philosophia libris quinquaginta comprehensa. ... Auctore Francisco Patritio ... Quibus postremo sunt adiecta. Zoroastis oracula 320. ex Platonicis collecta. Hermetis Trismegisti libelli, & fragmenta, ... Asclepij discipuli tres libe

발행: 1593년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 화학

591쪽

LIBER QUARTUS DECIMUS

QUOD INTELLECTUS

AGENS , ET ANIMA

UNIVERSALIS. CREANTVR

in momento, quodque non

sunt potentiale .

nia alia entia creata, ut

praediximus, consistunt in intellectu primo . Quem Autor princeps fecit,con stituitque principium illorum , & pro Autorem

lubstantiatu multiformiu. Inseuitque idem Autor primus rationes se marum animae uniuersali, quas N intellectus . in suo gradu pei sectas non successu tempor rio, sed unico momento produxit in actu, Numquam autem intellectus agens Nanima uniuersalis. erunt prius in potentia quam in actu,quoniam Deus persecit illas essentias absolutas , ut pote suturas causas reliquvum creaturarum. Falsum adhuc & impossibile est, quod intellectus agens praefuerit in potentia, ob lianc rationem, Quod non minus cotinet non ens quam ens,cum sit substantia effectrix uti iusque,quod est essentiae potentialis. Quoniam si ens, dicatur forma materialis, & compositum ex materia,& sermas non ens autem materia informis,quodque horum trium non

supersit medium. intellectus non est aliquid ex his, si namque seret ens ita dictum, sequeretur quod aliud tale ens foret prius intellectu,sine quo non existeret, quare non esset senum absolutum. Quod si detur ut intellectus sit non ens sic appellatum, non tamen se par retur ab aliquo illorum duorum. Quod si contingat, intellectus is non est et intellectivus. sed intelligibilis. Neque autem res intelligia bilis est intellectus. Sed quatenus est abstracta,comprenditur ab ipso.Quare cum proba tum suetit quod intellectus est principium

omnium entium, sicut praediximus, impossibile est quod huiusmodi non ens aut ens,etiaquale est se ima,contineat ipsum,aut sit res potentialis: Sed. n.abstrahitur a cunctis talibus, Intellectui igitur agenti in serie creaturarum succedit anima uniuersalis, cum haec appetitu suo ascendat ad eum ad suscipiendam propria persectionem, Videlicet influxum luminis ab intellectu, Attamen scias quod neque an ima adeo proximat intellectui, per receptione i fluxus ab eo, ut queat imitari & intueri eude, neque item anima extenditur in speculatu in tellectus agentis,sed unitur ac sublimatur valude, Non etiam animet , ob id, deest lumen ab intellectu oportunum, Siquidem anima sic attingens eum,adipiscetur persectione, quietemque ac consistentiam. Cuius exemplum dedit Plato dicens Intellectum elle tanquam punctum indivisibile circuli continentis angulos & costas, adeo quod omnes lineae oriutur ab eo, & existunt in eo . Circulus quoque est aliquid circumtenens intersitas sermas.

Quod bom intellectibilis sitsimul cum omnibus perfectionibus ab Auroreprimo. cap. II. AVsor primus: creauit hominem intelle

ctuale cu omnibus proprietatibus Opo tunis simul uno mometo,non earu una prius,

ct altera posterius, neq; successii temporario, quali homine sens bile. Quare et homini intellectuali omnes persectiones contienientes primo assuerunt, neq, posterius additur illi aliqua ut aduentitia, ted.n.est in orbe superno

purus de absolutus.quaeq; adhue illi conditio L primitus

592쪽

rrimitus attribuitur, nunquam postea auserintur. Alioquin si homo intellectualis additicias persectiones sigillatim pluribus momentis susciperet, foret generabilis & corruptibilis. Praeterea quae prius diminuta admittunt adiectionem , fiunt ab agente diminuto, & mo-i raru ,quale est natura,Entia uero orbis super- . tu proueniunt ab Autore absoluto, puro etiasupreme. Et momentario ex consequenti agente.Idcirco sormae illae sunt persectae,& purae,atque ob id quoque pariter probae, Si quidem non enumeratur quaepiam inter illas nisi firmitatem existendi habeat. quodlibet autem cadens sub generationem corruption que,est ab efficiente temporario, a quali natu ralia cum sint, principium licet eorum fuerit

persectum , sunt generabilia & corruptibilia. Quod cum sit,de illis quaerendum est quid sit seorsum prius, deinde propter quid sit . Quoniam eae duae rationes quaesitae non extiterunt

simul. Substantiae uero perpetuae fuerunt PIO- ductiae sine consultatione,Siquidem ab Aut te perpetuo minime cogitante. Quoniam iseli supreme perfectus, qualis neque auctione: neque minutionem patitur. Quod si quispiam obiiciat quoniam agens primarium, potuit sa. cere aliquid, ac deinde addere alluci melius perficiendo. Respondemus, quod si illud ens creatum suillet prius depositum uno modo, deinde adderetur aliud bonum, sequeretur, quod primo non extiterit bonum perfectum, Id autem non conuenit agenti primo quod essetat quodpiam opus bonum non perfectu, . quandoquidem ipsum est bonum primarium ac supremum, cuius operi, cum sit proximum ei, non debet quicquam boni conuenientis semel deeste,

Quod anima in orbe seupemo habri vim semtiendi quandam. Cap. III.

AMplius substantiae orbis superni uirtus

quoque sensit tua ineest. Siquidem in eo exiliunt,quacumque hic sunt in materia, sed ibidem depurata supra materiam,ut uerbi gratia, bitantia aut icientia: similiaque existunt illic sub specie primaria. Non enim certe aliquid persectionis eis deest, neque existunt sormae priores conterminae quam sint Imperia.ctiore s. Non etiam illic. aliqua ech sorma reliqua membri alicuius animulis cuius inulam iam non imprimatur materiae, ad quod nuulum agens alterat materiam, nisi talis species superna super formet eandem. Quare quando

quispiam quaerat per quod efficiens factum

est hoc membrum puta manus , aud Oculus.

Respondemus quod per formam illam intel

lectualis mundi in quo sunt omitia: si rursi,

dicat aliquis quod tanta imitatio,insit animati,quanta satir iacit ut se tueatur a noxiis, Di cimus quod licet hoc uerum sit,attamen substantiae terrestres seruantur a forma primatia orbis excelsi, quatenus omnia inferiora exi- Ilunt in caula lua,antina uniuersali,quae est optima,& sere, is par ipsi essetiae proxima: Deo. Quae clam talia sint uidelicet, quod omnia exis laut insita imae intellectuali,animae scilicet uniuersali, uis igitur sensit tua non abest ab anima huiusmodi, qtiamuis existat in orbe superno intellectiva absolute persecta talis ab intellectu agente puro ac persecto undique, utpote opere proximo Autori primo. Anima autem intellectualis superest in orbe principali supremo, parium persectionum quot nacta extitit in infimo.Quia caula eadem omni- tenens ibi indiminutam tertiat. Quare homo

illic non existit tantum intellectilius, sed etiasensitivus, Neque ideo habet uim senti edi,vltra intelligendi potentiam, ut sit aptus generationi , seu quoniam in eo statu ambae istae persectiones lunt oportunae. Et si huic aliqvis iubilat quod anima in orbe saperno suit sensititia in potantia, in regione autem generationis facta est sensitiva in actu,quoniam se

sus est uis receptiua sensibilis, dicimus id esse falsum.Si qui deui in orbe illo superno non est

aliquid sensitiuutu in potentia, it conuenerunt in hoc archilopi liabilonu. Contrarium namque absurdum loret. Eiqnodanimae potentia actuetur hic in setius, cum descende do potius ignobilescat, ut quae fiat aliquomodo corruptibilis. Cui accedit quod si anima in regione intellectuali non sentiret, quanam ratione discerneret sensibilia, ab alias i sensibili biIs.

Quod sit homo quidam simplex, quidam

aurem compositus, O quid sit uterque. ac quod homo simplex quidam supemus, quidam

iis M. Caput IIII.

Eposituri statum hominis intellectibilis

mutemus qualis sit homo sensibilis, quem eum impossibile sit persecte cognoscere,quomodo contingit intelligere illum orbis s perni, de sorte cogitatio hic proiiehens disciat hunc hominem esse illum, Statuentes igitur exordium probationis quaerimus, auhomo sensibilis sit idolum animae particu laris ultra illud idolum animae uniuersalis, per quod homo est animal , an uero anima uniuersilis sit homo , Anima uero partic laris quae operatur in corpore non sit homos

593쪽

Et sic homo sit Animal rationale,non aliquid compositum ex Anima dc corpore , neq; ipsa

anima coniuncta cuidam corpori .Quare cum

definiatur homo inferior quod est compolitus ex anima rationali & coi pore, impollibileeli hunc hominem else limitem illi superno , quem vocamus intellectualem: sormalemq;. Ideo quoque talis definitio non erit omnino uera, sed tamen uerisimilis , quia non caret principio et Ietitiali hominis, uidelicet forma perquam est Ens. Quod cum si, ea definitio nondum est hominis ueri simplicis, sormalinque,sed coinpositi.Upol tet autem composituoefiniti non lotum per formani, sed etiam &per materia. Simplex uero definiri per solam formam fatis eth, & sic homo uerus definie dus est per sormam tantum, per quam est ho mo , qtue eit inseparabilis & necellaria, ut dirucat ut homo est animal rationale , ubi animal Ponitur pro uita,quae non inest absque anima Infundente . Totus homo autem diuiditur in corpus S animam quae eli forma. Vnde nocieuitatur quin homo psoprius,aut si anima Intellectiva, aut sit opus eius. Et si detur ptimum, sequeretur quod homo soret anima intellectiva,ingteila etiam corpus praeter humanum .H ac autem est fusum. bi quidem non cotingit animam elle sub hoc nomine, nisi cum fuerit in corpore humano, quali nunc inest. Quod cum iit ita,quid uetat hominem dici semel, compolitum quoddam ex anima & co Pore , iterum autem animal rationale, seu rationem,ideli opus animae rationalis, impossibile enim eth tale opus fieri ab alio agente. Namque ut rationes agentes in granis semianartis,arguunt ea singula non esse sine anim bus singulis propriis, ac uice uersa animae in eiusdem granis arguunt rationes agentes ui. tam coinet se . Neque mirum cum hae sine opera animarum vegetatricium , sic autem etiam animae sensnales illustriores e manifestioresque & adhuc rationales se habet, quod illis tanto potius insunt huiusmodi rationes

agen es uitam.Quare anima rationalis anteis

quam iniit corpori, secundum illam deffinitionem formalem, fuit homo proprius. Cum aute inextiterit corpori, formauit fimulacrualterius hominis, uidelicet sensibilis , quale pro uitibus aptauit ad similitudine hominis ueri, ut qui fingit figuram corporis humani, pro facultate imitatur illum,& licut huiusmodi effigies est similitudo quidem hominis, sed

ignobilior, quoniam non habet conditiones hominis, scilicet uitam. Non enim eius uim progrediedi, neque aliam potentiam .Sic iste homo sensibilis,cuius forma est anima rationalis impersecta, eli exemplar,illius hominis pii mi,diuini,de ueri,& anima quidem conata

DECIMUS. 38

est adsimilare lumine. Hominem homini vero quoniam indidit illi rationes hominis pii maris, sed imperfectas, utpote paucas, particul resque. Homini, & enim primario inlunt Potentes sensus illustresque & perspicui, longe magis quam huic qui ex illit sigiata illius. ualem oportet esse hominem in Lmum ad speculandum

supemum. cap. V.

Oportet quod uir speculaturus hominem

ipsum primarium, ac uerti,sit probitate magna ac dignitate insignitus, quodque habeat sensus potentes, ne offuscentur, quando ab homine superno exoriuntur radi j illustres in eos,Siquide homo primarius, ac uerus, est lumen clarum, in illoque existunt cunctae r tiones humanae insisnes. At mie is est homo ille quem Plato definiuit, nisi quod adiecit definitioni praescriptae, dicens,homo est animal rationale, id e . t uita seu anima rationalis, cui seruit corpus,opus proprium, huic namque ammae, corpus quidem seruit primo, Animae autem diuinae nobili secundo. videlicet petmediam animam lensualem, quam comitat ut rationalis,quae dat uitam potiorem, Neq; ob id descendendo ex orbe supremo, ad insinu, sed insundendo. Quoniam anima rationalis non delabitur ex illo intellectuali in hune'. sed cogi ungitur isti animae, quς pendet ab ea. Idcirco etiam ratio huius hominis quaquam: Sit impersecta,tamen sublimata per ortum ab illa excelsa, unionemque cum eadem fiet ualidior.Hac de causa.daxerunt nonnulli quod animus particularis est pars animi uniueria salis.

Quod in orbe supereo sunt etiam sensus, sed meliores.

P. VI. Si quaerat quidam,quonam modo contigi animam sensitivam existentem cum sensiabus nobilioribus in regione superiore, dein extitere in infima & ignobili. Dicemus quod sensus in excelso orbe inexistens,substantiae intellectuali nobili , est dispar sensui huius, ignobili, propterea quod illic est altior. Siquidem unus sensus excedit alterum , sicut unum sensibile aliud: unde quoque lensus hominis infimi pendet a sensu hominis superni coniungiturque illi, & ob id etiam hic homo, acquirit tensum ab illo , ut hic ignis iungitur ipsi alto , profluitque ab itilo. Porro sensus etiam inest animae ibidem L a existenti, Di iijZe

594쪽

existenti,quoniam sunt illic corpora uniue salia, ut hic particularia. Atque anima sentit illa superiora, sicut homo issa inferiora, qui est secnndarius, utpote simulacrilm primarii. Homo item hic corporalis magis sentit, ille uero spiritalis,magis intelligit. Cui primario cum insint rationes agentes, adhuc immittit Iumen suum hominum secundario: atque etiam tertio mundi infimi .Quod cum sit, homini corporeo inest operatio utriusque prioris cuius est figura . Idem enim agit aliquod opus hominis rationalis, atque aliquid intellectualis, licet utrunque imperfectum ac minus,quandoquidem est simulachrum, de alistius etiam simulachri . lam igitur probatum , quod homo primarius sentit altiore sensu, quam infimus, & quod superiora non sust piunt influxum ab insertoi ibus, sed uice versa inferiora a superioribus,siquidem pendent ab eis;cum sequantur eadem in qualitatibus subsimilia.Quare hic homo, sumit robur a su perno: & quamquam etiam sentiat non tamen pariter ut ille qui sentit pute, ut pote altiora. illic namque uisus prospicit uniuersalia, hic uero particularia, propter imbecillita tem.ille amplius extat ualidior, quoniam i eidit in obiecta illustriora,& insigniora. Qui corporeus existens impet sectus, ut qui intueatur ignobilia, & minima qliae sunt idola ill ram superiorum,quare huiusmodi homo intellectualis est robustus,& habet sensum qua lem diximus. : Quod in orbo superna sunt etiam formae bruturum. Cap. VII.

Si quispiam quaerat, cum iam dictum sit.

quod sensus in nobis infimus, procedit ab excelso, quid dicendum in caeteris anim libus , quoniam modo uidelicet Deus illa ip- duxerit .m cogitauerit primo sormam equi,a liorumque brutorum, de deinde produxerit in hoe orbe sensibili, non autem in intellectuali Respondemus , quod antea probaui mus rationibus suffecturis, demon lirando , Deum creasse omnia absque consultatione . Siquidem prius mundum sublimem , imp suitq; illi, sine cogitatione Omnes sorinos per sectas, de putas,ut pote productas cum est entiis propriis citra accidentia,postea uero crea uit adhuc hune sensibilem , vi simulachrum tantum illius incorruptibilis. Quod cum ita sit, quando creauit equum,aliud ue brutum in orbe superno, in quo puro ac persecto coli cauit omnes species animalium altiori modo; non creauit bruta illie tantum, sed etiam hic infima. Alioquin eius uis creadi, desectuin pateretur hoc autem no est, quoniam nulla uu-

tus potest extendi ad omnia, nisi prima pstentissima omnium,creatrixque aliarum,quae nec desertur ad locum, nec clauditur loco, cum sit infinita. Quando autem Obuciat aliis quis, quod animalia rationalia existunt in orbe intellectuali, cum sint nobilia; sed quis possit opinari, quod multitudo brutorum irrotionalium etiam ibidem sit & maxime ignobilium. Respondebimus rationem huius elle, quod autor primas est unus omnino, et lentiaque illius,quae est eadem cum existenti uppluries diximus creauit mundum intellectua lem, unum,sed quoniam dedecet, quod unitas creatis iit qualis unita I creatoris, nec nim sunt eadem. Cu ita sit, reatum primum, deinde creat plura.Siquide est posterius cie triquod est unii omnino . Nec enim est prius, neque etiam aequale, quare non est quoque aequaliter unum, igitur plura. Unitas enim immediate repugnat pluralitati, quoniam v num est persectum,& plura sunt imperfecta, Quod si subditur pluralitati, existit ad ininus duplum, omne autem unum, ex duobus im possibile est, quod sit unum absolutum. ara to autem minus contingit , quod duo sint unum, ut eorum singulum. Inuenies nanque in dualitate,primo motum ,ac quiete, & qua, uis insit ei intellectus, non tamen is est ille unus abstractissimus,a quo procedunt Omnes alii,& per quem omnia intelliguntur. Sed est plurificatus, ut multi alii intellectus, quorum anima est magis plurificata,quae inter eos ex stit, non ut una separata, sed ut animae cim nes. Vtpote in quo collat potentia intelligendi animabus singulis, quoniam sola haec est persecta. Et cum ex animabus una, uidelicet rationalis sit in orbe superno, neque etIa am bigitur . quin reliquς existant ibidem,& cum tales sint illic immateriales, quod eorum aes malia , quoque sint immaterialia. Quare pro . batum,quoa mundus excelsus, habet formas

plurimas animalium omnium.

Solutio obiectionum quarundam, O quaestionis

ius. Cap. VIII.

Si quidam obiiciat dicens, quod possibile

quidem est collocari animalia nobilia in mundo nobili,sed animalia ignobilia impossibile est: qualia sunt rationabilia, quoniam si animal rationale est nobile, igitur animal irrationabile existit ignobile. Quod si sit inutem nobile in loco nobili, ignobile non est ibi dem, sed in ignobili. Quonam modo enim continget,quod in intellectu existat,quod nosit intellectuale. Dico aulcm intellectum m dum supernum,qui ais totus est intellectivus. Siquidem in eo, & ab eo sunt intellectus.Re-

595쪽

QNT A RIT US DECIMUS

pondemus premittentes exemplum . Quod heut homo infimus non est perstinuis superno, quoniam ille non cogitat, sed est prior gitante, se etiam bruta hic existentia non

sunt persimilia illis sublimibus. quae sunt valde nobiliora. Et s subderet aliquis, animal ra tionale nobile hic cogitat,alia autem non cogitant, quare igitur haec omnia sunt ibi init tellectu . Dicimus, quod intellectus illie est

varius.Siquidem humanus,est supra brutate , Quare etiam nihil ambiguu, quod cogitatio hominis disserat a cogitatione bruti, inuentur

nanque cogitationes etiam brutorum plures rationales, quando cogitativa est intellectus

suus, pro brutis singulis, perquam discernunt, sensu comprensa. Sed enim cogitatiua homi. ni rem sensu perceptam porrigit intellectui,

qui confirmans admittit eam. Inconfirmans autem abiiciet. Et quandoque flexus ad sensum confirmabit , regret suique iterum ad se, ruminat secum pluries, donec rem iteri mani

sestam crediderit.Quod si adhuc aliquis q uae

rat cur cum sint brutorum utrorumque ope rationes cogitatiuae, non sunt aequales Z Item

eui si rationalitas est causa cogitationis humanae,non utique homines sunt aequaliter cogitatiui. Dicemus sciendum esse, quod differentia cogitatiuarum inter se, item etiam intellectuum, prouenit Ob motus uitae utriusq;

disserentes. Idcirco animalia superna, & in Lma suerunt diuersa, eogitati uaeque ac intelle ctus eorum diuersi.Siquidem illa sunt perspicaciora istis. Humanus intellectus nanq; , ei propinquior intellectibus.Naque quidam est primus, ut diuinus supernusque, quidam secundus ut rationalis humanusq; infimus, quidam tertius, ut irrationalis, & brutatis etiam infimus, qualis est cogitativa per distantiam kb illo intellectu dignit sino.Animal, & enim rationale hic dictum,est etiam illic rationale. Atque animal hic brutum nominatum illi equoque habet intellectum . Siquidem cogitatiua equi secundarit,ibidem est intellectus.

Impossibile existit enim quod quis intelligat equum nisi cogitatiua equi primarii sit intel.

lectus, Intellectus namq;& res intellecta sunt idem,qua re intellectias lotum intelligit intes- lectuale. Ac uita particularis non est sine vita absoluta. sc etiam intellectus particularis noexistit sine intellectu absoluto . sed est ab illo.

Igitur etiam asterimus, quod nullorum btu. torum intellectus,ea istit absque intellectu a soluto . Intellectus autem absolutus. quando inextiterit homini, factus est particularis alterque a seipso. Quando ite in extiterit equo, sic us est tum particularis,tum diuersus ab humanor atque in reliquis animalibus. Quoties

nanque intellectus descendit toties fit ignobilis,scque poten tia uitalis quanto magis infit.

matur,tanto magis infirmatur.Ex qua fit opus

Obscurum ,& ignobile animal. Cui quando

ingenium extet imbecille , intelle tus com pensat. Sicut facit membra valida ad aequipo tentiam ut,uerbi gratia canibus,quos pro desectit vite se aliquatenus perficit. Siquidem Oportet unumquodque animal consequi ali. quam persectionem ab intellectu liuifico .

Quod si quispiam huic obiiciat adducens,

quod inueniuntur aliqua bruta imperfecta: impotentiaque repellere noxia. Respondemus , quod talia sunt pauca.

c-d omnis forma ηαuralis huiusuundi, habet similem,sed uobiliorem in orbe super it

P Raeterea animalia sunt ordinata, & subin de persecta pro capacitate. Siquidem ha beat intellectus, & uitas ab intelle st a prima

rio,secundum conditionem. Non enim,ut di ximus, conuenit, quod creatum sit unnm ab

solutuna, & par autori. Quare etiam piocula dubio oportet ut sit unum compositi m ex pluribus. Impossibile autem est, quod fit ex pluribus similibus, alioquin alterum illorum μ.ret ociosum, quando sus liceret unum. Unde sequitur,ut creatum constet ex dissimilibus , seorsum existentibus lingulis, secundum for mas . Dignitas enim formarum existit secun dum nobilitatem similium animalium sub ala ternorum. Quare necesse est quod gradus animalium sint duo inaequales . Quorum singulis, ex consequenti inest uis sensitiva, qualis competit. Sic autem quoq; iste orbis infimus constat ex disserentibus. Quarum una est dignior altera, ct unaquaeque est fere mundus unus,cui inest dignitas conueniens. Me iis existentibus,reuersi colligimus tandem,quod omnis forma naturalis huius mundi, habet tamilem in illo superno,sed nobiliorem. Si qui

dem hic pendet a materia. ibi autem minime, ae ista rursus est simulacrum illius .Ea propter inibi extat caelum: ignis: aert aquae & terra,& quae inlunt,ut plantae.Et si quaerat quispiam

si plantae sint in orbe superno,ac etiam terraraer: aqua: & ignis. Quonam modo talia sunt inibi ς Non enim euitatur,quin aut sint uiui da: aut non . Si nanque non sint uiuida, cuti e indigent illis. Et si sint uiuida quonam modo sint taliaῖDicemus, quod plantae etiam

inibi sunt uiuidae:quoniam hic uiuunt.Siquitadem plantς inest ratio agens uitam nobilior supra animam propriam, q uae est materialis. cum planta hic si materialis , & conuenientius est, quod alia ratio insit plantae supernae: primariae. de nobiliori, quoniam haec ratio i serior

596쪽

serior est ab aliqua alia.Rationes nanque istae existentes,sunt plures particularesque, parti culare autem est ab uniuersali. Quare.huiusmodi planta composita omnino est, ramus it.

lius generalis. unde etiam si haee planta sit uiuida, quanto magis illa superna, quae est pria

Quod terra infima est parite ps uita , ac tanto magis superna. Cap. X.

V Trum terra superno orbi sit uiuida, di

scere possimus,cum hac infimam sp eulati fuerimus. Quoniam haec est idolum,&figura illius. Huic enim terrae quaedam vita inest, de ratio agens uitam , cuius argumentum est forma eiusdem uariabilis . Siquidem ipsa crescit, sc adsimilat,augetque montes,qui sunt natura terrestres, in medio quoque m

tium huiusmodi meatus plurimi existunt,&cauernae, rivique, & alia quaedam per anima, quae tales efiicit formas, Atque huiusmodi ra

tio formatrix terrae: operansque intus, assimi. Iat secundum naturam subteragentem,sibi arborem , atque arbori ramum excisum, quare

iis colligemu quod ratio animae inest terrae, licet si naturae , seruilis. quando quidem impossibile est eam non uiuere, &.agere Operauitς. Habet quoq; uitam proculdubio.Quod si haee terra sensibilis uiuit, quanto magis il- Ia primatia. Haec enim est secundaria exorta.

que ab illa . Qualis a status entium orbis superni. Cap. V I.

tibile. Atq; etiam unum qnod ibi existens est

firmum, etiam terra. Nec enim existat, qua

lia huiusmodi sunt infima, ae est quidem Q. perna substantia similis infimae congeneri, sed

excellit gradu. Neque uero adhuc est qui sata locus superior in quo existat, quoniam subitieit sibi eum &exaltatur supra eundem,Simili. ter autem intellectus,& caeli uisibiles, ibi se habent,&lumen syderum ac lux eius superior.

In speris nanque unum quodque eorum i cadur extra alterum: existitque in parte sola nototo,Non se partes caelorum spiritalium qu rum unaquaeque est pars δc totum.Quando &enim uideris partem perspicies totum,& cum videris totum perspicies partem, visus nanq; latus in unam partem proptet subtilitatem ac celeritatem penetrat omnia,ut uerbi gratia Siquis eircuspiciens terram, introspiciat ominnia intima. Speculatio, item muri superni nofatigat intellectum saturitate fastidiove assici t. Siquidem nullum patitur desectu. Ae spe

culatur,imbi non tantum intuetur partem v

nicam , sed omnes, quae sunt optimae, quibus que laetatur. Si nanque aliter conspiceret tan tum parte unicam, illa neq; foret optima, ne

que laetifica. Eisentiae pr terea illic existentes sunt incorruptibiles,& indeficientes: neque ut solet alia conspiciens,istas amittit desiderium conspiciendi, sed quanto magis speculatur, tanto magis desiderat & admiratur, neque in tuendo lallatur, verum subinde plus robora tur.Substantias quoque inibi existentibus no inest uita laboriosa . afflictuosiue sed enim suauis.Siquidem sunt purae ac immateria ς. 'Sserimus pariter,quod omnia entia m I A. di superni sunt illustria . utpote in luce

excelsia: idcirco quoque,unumquodque eoru conspicit omnia alia per essentiam suam , a i n essentia alterius. Quapropter etiam sunt ibidem cuncta in singulis,& in omnibus, & lux quae exorta est in illis, existit infinita, ideo etiam illorum quodlibet est maximum, Male state cuius potentia est infinita, de purum , ac uice uersa, ut verbi gratia, Sol illie est omnis stella,&omnis stella est sol etiam, sed quae ex

eellit supra alias,uocatur sol, quae uero non excellit, nominatur stella, atque ita quodlibet eorum conspicit ut in altero conexillenti, &uniuersum uidetur in unico , unicumque in

uniuerso. ibi quidem est motus, sed ocultus rq ia non principiatus,neque terminatus, nec

est aliud a mobili, sed est ipsum mei mobile. Atque ibi est quies persecta,neque illa describitur per motum. Nec enim continet motum.

Ibidem quoque sensus existit absolutus . Sia quidem non luperest aliquid sensu impercep- A quo errata sunt entia orbis superni, o P

Iesit verbum diuinum. cap. XX.

Huiusmodi item entia orbis superni eat ut creata ab illo uerbo primario, quod est substantia princeps. Neque uero ita, quod ipsa ellentia prius: posterius autem eius interulectio producta sit, uelut in substantiis secundariis:Sed enim ambae simul concreatae sunt. namq; intellectio suimet,est ipse intellectus. Addo tamen , quod intellectus intelligit seipsum primo,secundo autem intellectionem sui propriam: ut planeta lovialis reflectitur ad substatiam suam inter coelestia, quae & te restria sunt simulacra, & figurae impressae a s pernis. Iccirco illa sunt disposita qualitatibus admirandis.Quas non penetrant nis uiri fidi licissimi: conati multum eontemplari talia. Praecipite autem verbum sapientiae diuin existit , potentillimum omnium, unde maiestatem eius utpote principis,& uirtutem: quisinam comprendere ualet 8 Ac intueri ueram essentiam eiusdem. In quo uerbo omnia sunt

Dissilig

597쪽

UARTUS DECIMUS.

eon spieabilia: Ica qtio potestas creandi dii ei-etur. Hoc enim verbum, est virtus actusq; princeps : proximus succedenti creato primo, quod dein est causa una omnium alia tu cre tutarum intellectibilium: videlicet immedi 1-

te: perque istas medias sensibilium qualium,

ut ratumque Omnes continentur in intellectu

agente creato illo primo e suntque opera illi proportionata: ipsae autem intellectus agens, est opus autori supremo proportionatum in quem intellectum adhuc uniuersaliorem spe culando connet luxi sublimatur : & fit causa uniuersalis procreans omnia alia subsequenter digesta entia.

Muomodo orbis fustemus intelligatur a nobis: quasi'; seu scientia intellectus age

tis. cap. XIII.

Unemo quidem ualet introspicere orbem supernum, nisi qui intellectum praualete,

sedauit tensus . Quique alsidua mentis specu latione est scius non per rationes exemplares, dignaque indicativa more dialectico m. Nos autem ita minime enitimur speculari pulchri cudinem illam luculentam: quia sensus super dominatur nobis: Neque credendo admitturnus, nisi corporalia entia , unde etiam Opina mur,quod non discamus nisi deducendo coaclusiones ex principiis pluribus suppositis. Quod tamen non est uetum, in omni disciplina etiam hie habita: quoniam principia eui dentia discuntur absque quod ex aliis deductione probentur; i unt enim ipsa prima. Qua tomagis igitur superiora intelliguntur non egprincipiis conclusa. Veru inibi absolute per picitur ueritas omnino absque eriore: de talis iacia . Siquidem non per medium: quoniam riuum sint talia simplicia non admiseetur illis quicquam alienum,acciden latiumque, quale eontingit terrestribus, quae non uere perspi

ciuntur. Qui ergo lissitat, quod mundus ita pernus sit talis, qualem descripsimus,auersus est ab illo. Quado autem aliqui nostru , adepti simus victoriam animae: manifestamus eum ita se habere. Ae iccirco rursus dicimus , quod Rex Babyloniae eos intus inente ,orbem ii lu: dein memor retulit: inibi non eisse aliquid in aliquo, Neq; explicuit id sed:d immittens narrationem coeptam: ad quam ab luenda e ordium sit. Quod omnia fiunt per aliquam scientiam acquisitam,aut c5 genitam: & quod scientia acquisita imitatur naturam: quatenus seius dirigitur ad assimilandu naturae aliquid. Scientia autem congenita connaturalisq; est

multiplex:sed unica: quod si talis insit intellectui agenti: primati que, pe r se inest. nec poteam ea alia priore discendo acquisitam fuit se. Siquis autem quaerat utrum huiusmodi dignitas inest huic intellectui praenominato. Dicimus quod a natura eius propria: illicque sistetes non progrediemur ad aliam rationem, Et enim siquis nevi scientiam intellectus age tis esse illi connatura lem. Redarguentes dicimus, quod alioquin si intellectus acquisisset. scientiam suam: aut per aliam altiorem didicis let,aut per eliantiam propriam, quod est inipossibile: neque enim intellemis agens est ructus talis essentiae a uerbo diuino, ut sit scie tia sua: ut uerbum ipsum. Scientia enim intel lectus agentis,est qualitas in eo: non substanΘtia. Scientia namque uera est substantia scie eis:ac subitantia uera est scientia: atque haec scientia vera, inest ipsi substanti primae a te ipsa r iccirco quoque nulla substantia carens scientia tali, est substantia vera: de pollunt ellis substantia particularis.

Quod entium supernorum unum non est nobilius esse taliter alteron propter quid Aegypt ussint litteris Hieroglyphicis. Cap. X I I I I. I ter entia mundi superni nullum est no. bilius substantialitet altero: sed omnia sunt

illic secundum formam optimam: sicut formae in existentes animo architecti effectrices sunt partes, quae differunt ab effectis: verbi gratia sibguris parieti an scriptis: Iectico etiam huiusmodi formas supernas uocarunt prisci exempla, quales Plato narrauit elle substatias esse Dasue in seriorum. Sapientesque Babyloni j, dc AEgyptii acumine mentis, introspexerunt in tellectualis mundi species, complexi scientia filiunde tradita: vel ex seipsis inuenta: quam etiam pro sesso ne ipsa sibi uendi carunt. Siquidem enarraturi aliquid utebantur doctrina in

tellectuaria' non autem humanaria: ut nonnul

li alii qui confluentes eos .adhuc non libi uisitatis fit mitet discere ex sententiis locutione redditis: Conceptus animorum acceptos scimbebat, uti oculata fide legimus, in lapides per figuras: idem in omnibus scientiis artibusque facientes: quos locabant in templis, tanquam paginas pei legendas; talesque aderant pro libris eis utensiles: Quod secer ut, ut indicaren P, quod intellectus agens immaterialis creauit omnia secundum propriam essentiae cuiusti-bet rationem similitudinemque et quale optimum suit pulcherrimumque documentum tper quod utinam etiam indicaretur qua ratione attingerunt fornias illas mirandas,& abscoditas. Sic enim illorum iactum ellet laude dignius, qualis conditio paucis vitis contingit.

598쪽

Quod cur entia superna sint facta talia, non est

quaerendum: O quod Deus creando non utitur cogitatione . cap. X V, Vom scientia Aemptiorum desupernis rebus fit admirando: quanto magis igia tur sapientia principis creatis huiusmodi substantias in supremo orbe. Neq;explorandum propter quid entia ista suerut producta talia, quom a ipsa exist ut summae rationes dignitateressentiaeque merae quas plures Deus creauit absq; cogitatione. Neque pulchritudo inferiorum est absoluta: quoniam haec facta sunt ab agente respiciente rationes illas perpetuas praenarratas,quq recesserunt ab autore primo,praeter cogitatam alterius rationis pultichritudine . Et enim quis non admiretur vir.

tutem essentiae in illo ente nobilissimo , de supremorquod creauit omnia alia,absq; consul. tatione,ac secundum essentiam suam e cuiusq; principalitas est ratio rationum: Neque ob id essentia ipsa indiget rypectu exploratorio, talium, namque externae pulchritudinis . Siqui.

dem sua sibi satis est principalitas. Quod imitatu etiam maiorum dicimus: qui cocorditerasse metunt hune mundum suille factum, non a seipso neque secundum accidens, sed ab a chitecto sapientissimo nobilissimoque: & abstracto ab omni ratione creata. Rutilas tamen nobis quaerendum in fabrica huius mundi,an agens praecogitauerit in seipso cuncta ageda. An item cogitauerit singula:creando primo

terra orbis media secudo aquil superiore: tertio aerem altiorem aqua; quarto ignem subli. miorem aere: quinto dein uero coelos contiis nentes Omnia. sexto postea plantas , & animalia diuersa specier tamen in animante conuenientia:constituendo membra exteriora, de interiora pro modo conuenienti operationibus.Imprimis igitur si sermae rerum mudi cogitatae suillἡnt singulae, a diuina mente ad ope

ra recte sacienda: Deus creasset unam earum post alteram ut exemplarem. Non id aute con.uenit autori sapientissimo de substantiet nobi-bilissimae supra alias: neque secundo cotingit dicere,quod Deus praecogitaiit in seipso res

creandas, postea uero creaverit: Sic enim res

cogitat aut sunt extra iplum aut in ipso:& si suerint extra ipsum,igitur extiterunt priusquaereata sim:quod si fuerint in ipso igit ut no a diget illarum praecogitatione: siquidem ipsae se habentes ita sunt principia. Creavit item

Deus rationem cogitat lux: neque praecogitar iit,alioquin foret processus in infinitu: quod est nisum. Amplius artifex praecogitans opus intentum ad imitationem praecogitati: facit iulud per instrumenta. 'At supremus conditor facturus aliquid, non imitatur creaturam ulla exemplarem,sed creat formam apsam nouam imitabilem absq; aliameque utitur ad id creatura instantia. No enim quicquam externum iuuat eui sed ex uirtute propria ficit ipsum. Quare probatum,quod Deus cuius nome exalteturicreauit uniuersum absque consultatione seu cogitatione. Atque improbata est solis ditas sermonis aduersatiorum Creavit autem Deus primo substantiam unicam:videlicet i tellectum agentemb: cui insedit lumen sulgens omnium creaturarum precellentissimuQui intellectus ages proximum est illi huiusmodi lumini potentia,& simplicitate : Perque

i lium medium, creatus est orbis supernus ccia flans ex intelligentiis & animabus. Per quem postea nouata sunt in seriora sensibilia,coniecita subsimiliaque,nisi quod entia orbis superni sunt pura: persecta&incommixta r alioquin non forent perpetua si ellent resolubilia, de coniuncta sormae primordiali usq; ad poliremam. Hylae enim j rmatur primo forma communi: postea recipit elementarem: deinde alias succedentes:vnde nemo potest subterspicere illam,utpote formis pluribus occultisque ac insensibilibus circum indutam.

SCHOLION Ivs SU EIUSDEM APPOSITUM.

cap. Ia . eue uult intellem creatum a verbo disino, esse causam omnium aliarum creatuarm.

Et in cap. vlt. simile,scilicet. Quod orbis supernus creatus Deris per medium intellectum creatum , qua sunt falsa luata a Massa in principio.

PLATO

599쪽

PLATO

EXOTERICUS

Latonem mysticiim uocauimus, sicuti de Aristotelem libros eos, de quibus hactenus est actum , Aegyptiam,& Chaldaicam,Mysticam, philosophiam continentes Quoniam eos,ille in archanis docuit, iste ex illius ore & descripsit,& in archanis diu detinuit. E contra Exo-teticum Platonem dicimus, dialogos ab eo scriptos & promulgatos. Qui pro suis & sunt olim habiti ,& pro suis etiam nunc circunfe-zuntur. os tamen ipsemet,videtur, suos esse negare.Quando nimirum epist. 1. hac scribit.

,, Ea propter, nihil umquam ego de his set is pii. neque est scriptum Platonis ullum, 'neque erit. Quae uero nunc dicuntur So cratis sunt, dum probus iuuenis esset.. Et hoc idem,epistola septima confirmat.

,, Igitur meum de his scriptum non est, ne- ,, que sat unquam. Sed & epistola post tenta, Socratis esse vi

Satis nosti nomen Cebetis. Scriptus est. n. in Soeraticis cum Simmia cunique Socrate disterenti in sermone de anima.. lii Phaedone nimirum. Sed duplicem hanc dubitationem, haud magno negocio nos soluimus. Nimirum priorem, quando negat, se

quicquam scripsisse addit. Lie his. hoc est, re bus diuinis. Quas in archanis, & ipse seria bat; & ab alijs eodem seruari cupiebat. Itaque priore loco, Cum Dionysius, apud quem se rat ante , ab eo per Archedemum quem-

dam mercatorem qilaesiisset, maiorem vi via detur declarationem de primi natura, in haec

Et sane etiam de eo , quod hoc est hono, rabilis,&diuinius,esti est valde declaranari dum . id de quo tu misisti dubitans. Aisis enuri,ut ipse inquit, non sufficient ex tibi demonstratum ei te,de primi natura . Diisi, cendum tibi est,per aenigmata. Vt si quidis tabella,vel mari, vel terra patiatur,qui te is set non intelligat. Sic enim habet. Circa, , omnium regem, Omnia sunt .Et illius cauis,, sa omnia. Et ille causa omnium pulchro is iam. Secundum vero, circa secunda. Et is tertium,circa tertia . Mox admonet Dionysum ne haec ei exeudant in vulgus. Eiἰλαcου μ τοι , b ἐκπέση ταῶ E tila ἀνθρώ

Caue tamen, ne quandoque excidant liqu,, in homines ignaros. Ob eas quas ibi subuectit causas. Quod ni mirum haec vulgo ridicula videatur. Et addit. Misca 1 eυλακὰ,το μὰγραφειν,ἀλλ ἐκμανθανειν. ,, Maxima cullodia est,ea non scribere,sedri ediscere.

Atq; ideo ait se nihil horti se ipsisse unqua. Quod,& lecudo loco reperit. Sed quidna hoces uel ueri, uel falli e Nonne totus Parmeniis des est diuinus None sere oes dialogi aliquid

de diuinitate docet e Sume ergo sunt, vel SO- cratis , ut ipse affirmat Z Ac sorte prior locus,M Pari Ne-

600쪽

Parmen idem innuit , in quo Socrates tu citur, iuuenis, & sEnetolas, de Ide is disputare . Sed lixe ita soluerim. Platonem quo ad Dionissam, & Dionis amicos scriberet , se nihil scripsit Ie de rebus diuinis, vel nondum scripserat,vel nolebat,id Dionysum scire. Ne cogeretur ad eum libros transimittere, uel aliquid apertius ad eum scribere. Stomachatur enim priore loco . tamquam a se inueni L. set , quae a Platone ei erant tradita. Sed cur ait, Se neque hi poster uni scripturum e Ut scilicet liberaret se ab illius importunitate , atque inscitia. At quo modo ait Socratis esset , & Socraticos sermones . Prius illud, eadem de causa , ne sibi Dionysius molestus elle . Alterum uero , quia Socrates , tum in Phaedone , tum in Mitis omnibus , praeter leges , uel disputat, uel audit. Atque hac de causa , Socraticos appellat ; tum ut eosia libris de

legibus, in quibus, sub Atheniensis hospiatis persona, seipsum inducit legislatorem, ea appellatione distinsuat. Neque uero. etiam si Plato se nihil cie Diuinis rebus uel scripsi te a uel scribere uelle neget , dubitandum est , quin sui sint dialogi. Namque eos, a Platone scriptos suisse , auditores eius sunt contestati, uel in primis Aristoteles qui nominatim aliquot sub Platonis nomine citat , ut Phaedonem, Rempub. Tit eum. Et hos duos , sicuti de eos qui de legibus sunt in Epitomen , perstrinxit . Quod & Theophrastus , & ipse aliquando Platonis discipulus secit. Et Cra tor , qui Xenocratis auditor fuit , primus

omnium, ut Proclus testatur commentari a

in hoscem et aliquot dialogos edidit. Sed dc uiri celebres , qui suo tempore ut xernnt, illos , uti Platonis agnouerunt. Scriabit enim Athenaeus . Protagoram lecto dialogo sibi cognomine , familiaribus di xiile , Platonem optime scire, iam bonumulum. Et Gorgiam , cum Platonis dial gum legiiset , aditantibus dixit te. Nihil Oiusmodi, se audiuit se a Platone , uel apud Platonem, se locutum elle. Eadem Phaedonem dixisse memorat , cum dialogum , de animo perlegisset. Pi do ergo dial gus a condiscipulo Platoni attribuitur, quem Plato Socraticum in epistola uocauerat. Si cuti ergo non est amplius de dialogis , an Platonem habuerint authorem dubitandum: ita illud palam , ac certum fit, eos a uiuo Platone suisse emissos , atque ideo ecdedom nos , & exotericos , & Encyclios suille. Nam quo modo , suum quisque Protagoras , Golgias, ct Phaedo legi issent, si eos apud se continuillet e Et ipse ad Dionysium scrib

bent de Cebete , ait eum satis notum in se, quia esset in eo dialogo scriptus quo es- de animo sermo est habitus. Ergo Vialo gus hic , usque in Siciliam uiuente Plat ne suerat perlatus. Et Ph drum ipse adhuc satis iuuenis primum, ut creditur, Omnium conscripsit. Neque usque ad obitum apud se retinuit. Exoterici ergo haeratione dialogi Platonis sunt . Sed rati ne alia , sunt etiam myllici. Si mystica uti iam uidimus , ea dogmata sunt . quae a chana , &auiligo abscondita sunt. Nam ut Proclus optime distinxit , Plato in eis de Diis sermonem babet , uel δἰ ἔνδειξε-

per indicium. vel ἀπαρακαλυπ se, sine uelamine , & aperte. Sed sicuti hoc duplicitet ; uel modo quo scientiae tractantur , vel ἴτνMαν per inspirationem . ut in Phaedro. Sic & indicio duplici , est usus modo. vel symbolice & fabulose. Decem enim , & sorte amplius fabulas , eas lite mysticas & allegoricas eis interiniscuit . Vel per imagines est locutus, figuras nimiarum , mathematicas . & numeros. Idque occultandae sapientiae causa. Videtur enim

id studii ueteribus omnibus, ille commune , ut sapientiam quidem docerent , sed ita docerent , ut non intelligeretur , sine uiua docentis voce. Declarant id Aegyptia Hieroglyphica . Zoroastri imagines Dei, cum Accipitrino capite. Oai, ex quo Dii prodirent, Animi alati, & similia plurima. Debraeorum prophetarum mystici, Dei , de Christi typi. Seruatoris quoque parabolaetam multae , Ioannis Apocalypsis. Et apud Graecos, Orphei, Pronapidis, Homeri, Hesiodi , atque aliorum poetarum mysticae fabulae. Pythagoras, eiusque uniuersa ichola, praeter sorte unum Ocellum , omnia,ut Aristoteles dixit , abscondebant. partim quia dem sub diuturno silentio. partim permathematica aenigmata. partim etiam per Symbola . Plato nero qui tot annos in Aesypto commoratns , uix tandem multis obsequiis, sorte pecuniis obtinuit , ut quae de veteri Hermetis sapientia occultabant,sibi aperirent , non putauit, quae ipsae multo labore conquisiisset , ea uulgo ignaro atque ignavo palam facere. Quod & ipse locis ex epistolis adductis , est testatus , dc Aristoteles hic noster mysticus est contesta tus, eum nihil de anima scripsille assirmat,

ne eius mentem comprehenderent lectores. Et quando tamen antinum ad scibendum appulit , ita de rebus diuinis scripsit , ut nasi ab iis qui eum audissent , intelligentur ;atque ita de edita erant , & non edita. Qiud enim Parmenide , in quem totam suam

SEARCH

MENU NAVIGATION