Noua de vniuersis philosophia libris quinquaginta comprehensa. ... Auctore Francisco Patritio ... Quibus postremo sunt adiecta. Zoroastis oracula 320. ex Platonicis collecta. Hermetis Trismegisti libelli, & fragmenta, ... Asclepij discipuli tres libe

발행: 1593년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 화학

601쪽

irim Theologiam contulit est intellectu dis-ficilius Quid illa in Timeo , mundi creatio

animarum prodiictio , elementorum constitutio 3 Quid illa in sophista, de generibus entis disputatio λ Quod item in Philebo duorum primorum finis, & infiniti principiorum

obuolutio ' Haec sane omnia,& his alia sim iblia,quamquam scientifice uno e quatuor,mo dis, scripta sint, attamen ita lunt obscura, visne mytticae huius philosophiae , qua edimus

ope, nequaquam intelligi recte videntur posse. idque in caula suit, ut vetustiores Platonis expolitores, quos ad minus 6 s. adinvenimus vix mentem eius per omnia comprehcderet. Donec Ammonius Saccus,in holce,de in Hermetis libros , cum Alexandriae viveret circa

christi annum CC.incidit.A quo inges postea ingentium Platonicorum coetus fluxit. Qui Platonicam cum Aegyptia philosophia con iunxerunt, & Platonis dialogos praecipuos,

eos scilicet, quos mox indicabimus commen tariis admirabilibus exposuerunt . Inter quostple Aminonius ipsorum caput. Plotinis,ori. genes, eius auditores. Amelius, Porphyrius, Iamblichus, Theodotus Asinaeus, Syrianus, Proclus Laodiceus,Proclus Lycius. Hermias, Damascius,Olympiodorus. Hoc ergo modo Platonis Dialogi etiamsi eededomem de exo. terici ellent , quia in publicum ab eo fuerantermisi. erant tamen eorum precipni adhuc mustici,quia non omnibus lenta eorum erant manifesta. Hanc autem Occultationem Plato. aliis etiam adauxit modis.Quod dogmata sua non exodice,& continuanter scripsit, ted dialogice, de disputando,& quam uisi toti suae philosophiae finem in eis fixistet, non tamen a veteribus, usque, ut videtur,ad Iamblichu est deprentus. Non tamen ipse ad eum finem,neque materierum consecutione, neque perso narurn,aut temporum continuatione,Ordine

disposuit.Neque singulis materiam unam ctia mendauit,sed pluribus singulos repleuit. In hisce omnibus, Hermetem imitatus, & tum dialogo scribendi, tum dialogorum sparsi

ne. tum materierum in eos respersione. Neq;

enim Alexamenis Teia dialogo seribendi suit

inuen tum,ut quidam Graeci, de inter eos Aristoteles videtur voluit se.Sed ante eum, Aeso-& Sophonis Mimi, & omnis scenica poetis dialogo scripta fuerant. Neque Alexamenus, scienciarum dogmata, primus omnium, dialogo comprehendit.Nam ut ex Aristotele Atheneus retiri, Socratici,veius quoque dialogi fuere, Se Platonis fuit,& coaetaneus,& condiscipulus Sed ante eum Zeno Eleates, Parmeamdis discipulus, dialectices inuentor,& di logorum scribendorum primus authot suisse a vetetibus est dictus. Sed id gloriae Hermeti

Termaximo debetur. Citius qui superfuerunt libelli, omnes dialogo sunt scripti non conti. nuati,pluribus materiis reserti . Forte apud Graecos, uel Zeno vel Alexamenus , primus dialogorum, de quidem Socraticarum disputationum scriptor fuit. A paucis annis Plat nicos praecedere potuerunt. Sed esto, pri mus ille. Quales eius dialosi suerint nescimus Forte puras Socratis morales,& ciuiles disputationes continuerunt. Quales sint Platonici sciui modo omnes. Multi quoque Socratis disci. puli, Platone seniores, dialogo itidem Socratis disputationes,& colloquia comprehende

Iunt . Cebes,Slmmias,Crito. Simon, Aeschines, Antisthenes,Xenophon alii. inter quos

de Aristoteles, & Thophrastus. Iste quidem Grillum, Nerinthum, Menexenum, Alexandrum, Sopiti stem; Amatorium, Sympositam, In quo, ait Plutarchus eum de animae immo talitate disputasse. Theophrasti , uero dialo gi ab eodem Laertio tres nominantur. Acio clianos, Megaeses Callisthenes, Diuus quoq; Basilitis ad Diodorum scribens hoc ipsum ethcontestatus verbis hisce is Illud omnino nouit prudentia tua, quia is externi philosophi,qua dialogos coicti pia is serunt. Aristoteles ,&Theophrastus.st iis tim ipsas res attingerunt, propterea,quod, i conscii sibi esseot inopiae, Platonicae grata tiae Plato uero ob eloquetiae iacultatem, --simi l ad et sus dogmata pugnat simulque is psonas obiter obiurgat,Ttalvulachi quide, , temeritatem , ac impudentiam criminas. , Hippi ς uero leuitatem mentis, Ze laxita- ,, tem. Protago autem, arrogantiam, &ri timiditatem. Porro ubi indefinitas pet

is nas in dialogis introducit, distinctionis is rerum gratia, utitur disputationibus. Niri, hi luero aliud ex personis in uelut ipsis is argumentis: Id quod in legibus fecit. Hane D.Basilii de gratia Platonicorum dialogorum sententiam,Procliis primi libri commentata Orum tuorum in Patmenidem fine, ct confirmat.& adauget.

se oportet enim in Platonis dialogis in resis ipsas respicere diligenter, quae dialogo is sunt subiectie, Se considerate, quo modo M a prooemia

602쪽

prooemia quoque illarum sunt imagines. &vnum animal constituere ex omnibus partibus , sibi consonum,singulumq; ita efformatum,prout ipse in Phaedro docet,& eis coit spondere. & quaecunque ad hunc typum c ueniunt . Sed prooemia prorsus aliena esse

ab iis quae sequuntur, sicuti dialogi Heraclidis Pontici & Theoprasti, omni auditul,qui iudieij est particeps sunt molesta.

Sed non satis videtur esse, Platone ad Her metis tantummodo exemplum, res philosophicas dialogis disputat te. Sicuti non satis

est,Aristotelem Theophrastum,Heraclidem, Platonis exemplum elle secutos. Non ne satius,ae clarius erat, philosophiam di exodice, & libere tradete ex rerum ipsarum natura,a sque ullo personatum interloquio, quae continuitatem, & rerum & rationum uidentur interrumpere. Ad id obiectum respondemus, sapientissimos duos viros, quales sorte tota mundi aeternitas,alios duos non tulit, Hermetem,& Platonem, non sortuito illum, non illius intum exemplo, hunc, ad scribendos dialogos , sed pluribus , iisque nobilii simis rationibus sese moti ille. Quas breuibus pro iudicio nostro , perpendamus . Quarum prima haec esto. Tres sui animae nostrae facultates praecipuae. Quas Hermes, ni fallor, omnium primus re censitit,Pythagoras deinde, thagorei,Socrates Plato, Iristoteles Theophrastus arripuer nempe λόγος θυαἰι θυαι M. Ratio , ira scentia, concupiscentia. Quae actionum ii manarum omnium sunt sontes . Sicuti ratio

per se sol ignorationis omnis, & scientiae itudem omnis est scis,& origo. Hermes quidem , dum e sua perlona in stus dialogis loquitura ad Tatum , aut ad Asclapiu aut ad Ammonem . Vel Isidem eum Hero filio colloque

tem inducit,totus sermo illuc clit igitur, ut e mente, ac ratione, adolescentiu illotu ignora. tio tollatur . Quae fons & eaula & hominibus maloiu omniu. Et evulsa ignoratione , iciem tia imbibat reru , quae tum ab Hermete. tu abui de eis & proponuntur,& explicatur. Tales vident ut ex Basilii loco allato, Aristoteli et . &Theophrasti dialogi suisse . Verum Soccates . caritate patriae ardens,& Ut PtOesus est , ad hominum talutem natus , animaduertit suorum ciuium an mos tum eorum,qui rem putategerent, tum eorum filio qui mox ciuitatis habenas suscepturi erant, a tribus hominum generibus ,& peruerti, Ad corrumpi. Atq; inde ciuitatis perniciem ventre. quantum priuato

ac pauperi homini licuit, omnibus suis ingenii viribus,ei ruinae se se opposuit. Quod &ipte de se in Theaeteto est testatus , sublus

verbis.

ri Et magis cupio scire . quinam nostrorum is iuuenum, ut gloriosi nant, iliciant. Haee, , ego de ipse considero, quantum pollium, is & alios interrogo, eum quibus video tu

M uens uelle conuersata.

Tria aute illa perniciosoru hominu genera. Tu es amatores erat, viri,& Politici Sophistae. Priores illi, adolescentium δώθυμ , con.

cupiscentiam, natura ad voluptates pronam, Se ob aetatem,maxime vehementem, blanditus adulationibus, laudibus, pecunias,d nis,cete raque voluptate, Ita vinciebant , de euinc bant,ut naturae bonos igniculos obruerent.&eruerent,& mores honestos euerterent, Sc in vitia omnia vetterent. Qui tales effecti moveam ad Reipub.gubernacula accederent,omnium publicarum calamitatum causa,& erant& e:se poteranta Socrates huic tanto malo in

gno studio oblatii. Non quidem legibus, quarum vel condendarum, vel exequendarum . nullam habuit auctoritatam.Non publica a ctoritate vlla,vel propria ,sed admirabili qua dam dexteritate. Dum enim fingit se pulchrorum adolescentum. Omnium amatorem, inteleos uersabatur,& sermonum iucunditate ,.&blanda conuersatione ad se omnes aliciebat,& a turpibus amatoribus abducebat, Nesarias

illorum appetitiones, retundebat, & si quam iuitenes faliam ab Itis,vel a sophistis opinione

imbibillent arguebar, eri ratemque docebat.

Atque ita esticiebat,uti & patres, & allines alii

adolescentium , eum praecarentur, Ut eorum

lusciperet cuia Talis in Theage est, Demodoacus. in Lachete, Lysimachus, de Melesias In Charmide Critias Erant autem hi primarii .ues, & ptimarum ciuium filii r Alcibiades , Chinias, telippus,CLarmides, Lysis, Menex enu TheageS, Phedrias,TEe aeteri . Quorum mentes ad mores, si ab eo in rectam viam de duceret, confidebat se maximo beneficio patriam assicere, quia ellent hi eius suturi tectoia res Cum talis Socrati esset vitae suae scopus. eumque eias discipuli vellent exprimere,ne4 cesse Iinbuerum,Socratis cum illis, collocutiones, admonitiones,&redargutiones ea primore, de ita ut habitat suerant, aut ipsis, quinaroximo poterant,lcriptas mandare . In qui

us , quamvis Socrates , nihil se scire a liud, quam amatoriam assirmet,nihil tameta umquam, aut inhonesti, aut quod libidinemptae se serat, aut loqi aut proloqui reperitur, suavissima temper quadam ironia, interrogarido, qualem uel natura haberent animum, Mad quid pronum, ex te sponsionibus illorum elici eis

603쪽

4lielebit.Et si quid salsum,uel minus rectu meoru animis cognoiceret , eo re deducebat ut

uel fateri cogerentur,rem se aliter habere, uel eos ad erubescentiam compellebat, quae m sna est in adolescentibus uirtus. Quae quidem opera, nulla di exodica methodo,ad amusim exprimi potuerunt, quam dialogo. Quae etiam causa, fuit cur Plato,Socratis colloquia cum uitis Politicis, &in Reipublicae adimnistratione uertatis,dialogo exararet. Hi nulli Reip.beneficio intenti sed ,magistra tibus, potentiaeque ciuili comparandis inhianies, quali desiderio Alcibiadem, Theagelu.Lysidem, Charmidem, Cliniam teneri est videre,& eius sapientiae,qua in ciuitate imperare pollent,cupiditate serti.Hanc autem ad θυ- μον pertinere, Pythagorei, Plato,&Theophrasius docuere . itaque prauis cupiditatibus, Se falsis opinionibus imbutos ciues, tum adolescentes, um aetate prouectos. Niciam, Lach tem , Critiain, Callidiem, Critonem Euthyphronem δέ alios,eadem interrogandi methodo , de eorum mentibus,salias eximete opinione S, c prauas,& ambitiosas excute te cupiis ditates omni studio est annixus. Id autem se. cere, non poterat nisi cum eis colloqueretur. Neque Plato potuit ea colloquia alia ulla via repraesentare, quam dialogo, sicuti fuerant peracta. Genus tertium hominu , Sophistae erant. insipientes , vani, pecuniae auidi,& urinabundi. De

quibus Plutarchus initio Platonicarum quae stionum ita scripsit. Καὶ γαρ' ωαπερ- ρὰν λέR σ-έβη

Etenim. quasi casu contigit ea tempestateri Sophaltatum prouentus in Gnaecia. Quiari bux iuuenes multum conserebant arge . is tum. Implebant utque perluasione,& gl

,, rta uana. pientiae, & lermonum 1elo. otium. Sc conuersationes Inutiles,te me. ri raria a tubmonefectantes. Honestum aut , utile, nequicquam.

Hi sapientiam simul & eloquentiam ma gnis piaetiis,impudentissime , vendebant. Se que omnia scire,ad omnia improuiso respondere: dc omnes scientias,virtutesque omnes, se docere polle paruo tempore , profitebantur.

Nihil tamen,nisi salsa dogmata, & sopi iusticas

quaidam argutiolas callebam. Quibus totam Graeciam circumeundo, grandes diuitias cor Iadebam magnam gloriam suetamconsecuti. Hos Socine uti perniciosos iuuentuti, reiqῖ publicae homines,magno studio oppugnauit .

Mt qui tertiae, principiqite auimae facultati λοῦ γ' rationi,maximopere ossiciebant. Eo quod peruersis dogmatibus audito dum animos imbuebant. Tales Sophistae , quales eos Plato in Sophista describit, fuere Protagoras, Prod, cus. Hippias, Gorgias. Polus, Thrasyarachus,

Euthydemus, Dionysodorus. Ques uero,qMeorum dogmata imbiberan t.nominat in GolagiaCalliclem. In Charmide,Critiain.Callia in

in Protagora.Eudicum in Hippia, Enthulitonem, & Menonem. Hos Omnes oppugnauit. S magnis ingenu uiribus conatus est consa tare . De qua re, idem Plutarchus ita lub

κοντος. .

o Consiliatiuum sermonem, amquam. pulari gatiuum pharin acum, babens Socrates. ae, , lios coa suens, fide dignus erat, quoniam ,, nihil assirmabat. Et magis eos pei stringe, is bat, quia uidebatur unicum ipsis uetatMis tein quaerere, & non suam ipsius lenien ,, tram tueri. Cumque iudicare est uti te,

o hoe illis suit generosum impedimentum.

is obcaecatur enim amans, circa amatum.

is Amatar autem de rebus propriis nihil, ut is opinio dc sermo, ab eo qui ea partur ijt. Hasce igitur Socrati x cum Sophistis disputationes , quia inagno usui posteritati suturae erant.Socratis discipuli, Cebes, Si minias, Si-

Xenophon, & Plato praecipue, qui astutulimmagis eas express it coacti iunt,uti habitae suere, in dialogos transferre. Sed & quando cum sapientibus,Eleate ho spite.Timaeo,Zenone, Parmenide, rem habuit interrogando, audiendo, quia Socratis hiamos perpetuus fuit, colloquenda, dum de Sophiila de Philosopho,de Politico, de uniuer. state, deque diuinuate uniuersa, eam dis gis exarauit. Haec, scribendi dialogo una Pla, toni caiisa fuit. Secunda ueroiae potissima hςc alia . Qui cumque scientifice, vel loquitur , vel scribit,

necellatio utitur ratiocinatione. Scientia. n. causae cum effectu, per rationem coniunctio est quaedam.Graeci hunc actum δι-Mora n .

minuunt .:De quo Plato ini Theaeteto ita lo

604쪽

ri At ratiocinari , virum , quod ego vocas ,, Theae. Quid uocans Socr. sermonem, is quem ipta ad seipsam anima, tractat, deis iis rebus,quas conliderat. Id ut nescius ti-

,, bi profero. Hoc enim mihi uidetur, non ,, aliud, quam colloqui, ipsa se ipsam inter- ,, rogans, & respondens , & assit mans, &is non amrmans.

Quam sententiam in Sophista repetit his

An non alancea, & logos, sermo, idem pis nisi quod alter intra animam, ad seipsam

,, dialogus, line uoce fit.Et ob id,hoc ipsumis a nobis nomen est adepta dian Da. Altet ,, ab ipso fluxus per os exiens cum sono vo is catus est logos. Ergo ipsissimam Plato, intrinsecam animae actione in dialogis expressit. Nil aliud, quam interrogationi illi internae, & responsioni nomina huius, aut illius, personae imponendo. Neque uero Aristoteles,&Theophrastus, ataque alij, qui diexodice dogmata philosophiae

tractarunt, aliter fecerunt quam dialogo animae interno, ac mentali scripserunt, nominiis

bus uitatis , Nam quid aliud sunt illa 3 Dicet aliquis. Diceret quispiam. Forte dubitabitur. Dubitaret aliquis. videbitur alioui. Sed obiiciet quispiam . Et similia. Quam tacitus quia dam animae dialogus intra se, seipsaminterro

antis, secum dubitanti . sibi obiicientis, Si-ique respondentis, de obiecta libi soluentisi

Quo nam lucis, si non ina aliqua reponas,di logum formaueris integrum. Tertia causa. Quicuinque loquitur, scribitve,ad alium, unum, plures ne, de loquitur , describit . Hunc enim ad finem , natura homini sermonem tr ibuit. Necelle autem est. ut is qui

audit, de quinque modis, uno, aut pluribus sese habeat.6Vel enim rem de qua est sermo. penitus ignorat. vel de ea dubitat, uel eam credit, uel etiam scit, uel eam nescit quidem putat tamen se,eam scire.Idque uel ambo ips, vel eorum alter. Sed elio , qui principalem

personam gerit,rem ipsam sciat : auditor uero penitus eam ignorat. Tales uidentur Herm

iis omnes dialogi,& Aristoteli ei,& Theophrassici uidentur,uti diximus suille. Is certe uno tantum, diexodico allo uti poterit .vP terit etiam, ei qui de re dubitat, dubia sol-

uere. Sed erga tres alios, frustraneus erit peniatus is docendi modus. Nam qui rem ct edit, nihil eo indiget.Multo minus is qui rem scit. Et multo quoque minus, qui praua illa ignorantia, nesciendo, scire se putat. At dialogus omnibus hisce, & illis est accum modatus. Quorum exempla sunt supra alia , primI in Menone, tum puerum, Geometriς magrum, docet, que in te quidem habebat, ea tamen nesciebat: Dubitantium multa sit ni itidem exempla , illa inquam omnia ubi ipse quaerit. Quod in Gorgia his uerbis expressit. Neque enim ego, sciens dico, ea quae dico,

, , sed quaero una vobiscum. Quaerit autem inretet gando, alius responis det. Si rem comperiunt,quaestio sistitur. Si nocomperiatur.interrogandi,& respondendi nosit finis,donec reuera,vel compertu est, quod quaeritiir,aut eius inuentio delperetur.Qualistin Memnone, inquisitio virtutis, in Charmidae temperantiae. In Lachete sortitudinis, in Lyside amicitiae,indefinita remanet,quae alibi suppletur. Critonem quoque de dubiis ex init, Cebetem, Siminiam Hipparchum, alios non paucos, methodo eadem interrogandi. Credentes quoque aliter quam tesse se habebat,in eius ueritatem traxit, De inodocum, Lachetem. Niciam, Eudicum,Euthypron ἔHippocratem,Hippolochum, multos alios. Cum scientibus, quoque est interrogatio ni,& responsioni locus. Cum Eleati, cum Timaeo.Cum Parmenide quoque , de cum Ze

nones

Postremo cum sophistis aut I,ξοσοφοιe, aut , I De diexodicus doctor, scustra laboret. At si ad disputationem interrogationum, &responsionum trahentur acerrima quadam, coli fessionum ui ita turbantur ut vel conuici cantur, vel ne conuincantur, alio sermonem

flectant. Quod in Protagora in Polo,in Go gia, in Callicle,in Thiasimacho, & aliis apparuit manifesto. Quinque ergo,haec munia di logus magna cum laude, de admiratione sed Platonicus,de sorte absu dicto odium, noster obit. Ergo potior,& praestantior, de potentiordi exodico,qui duo tantum esticit. Tribus iam dictis caulis,quartam addamus eam quoq; validissima.Arist. uti a suis creditur di exodice melius qua quisquam alius seri sit, ita ut nihil ait Auen Rois sine sorti dixe

rit ratione.Attamen eorundem suorum consessione, nulla in eo reperitur demonstratior nulla est ratio,nisi probabilis.Apud Platonem multae sunt,primariae demonstrationes. Nulla probatio ibi est quae ex per se notis, & con Diis non procedat. Ita ut nemo negare queat rnemo dubitare, quando ad persectam conchisonem sum deductae. Quoniam ab axiomati

605쪽

per aut se notis, aut consessis deducuntur. In Parmenide uero, & Omnes, quae de unius natura nectuntur, tales sunt, & quidem multae, ut nullae tales,apud mathematicum ullum, reperiantur. in Aristotele autem, nulla est tam valida probatio,nulla ullius dogmatis , quantumuis multis confirmati rationibus,somprobatio.quq animum impleat, de dubrum s perpendatur,non relinquat. Neque obiiciatur, Aristotelem Syllogismis, primatia uti erediit probandi Methodo, plerumque uti,Platonem inductione. Nam in Syllogismo raro repeoas ambas propositiones,vel per se notas, vel c5- sellas.Cuius contrarium est in Platonica inductione . Nam . si singulae interrogationes , axiomata non sunt, certe sunt consita . Unde necessario consessa sequitur conclusio .

Quod in Aristotele est rarissimum. Atq; ideo in eius philosophia nihil est certum, nihil quod non in dubium uertat ut , & omnibus contiadicatur. Et hic oceanus ille, abyssusque quaestionum , & contentionum, habuit

ortum. in Platonica vero', rarissima ea sunt , quae non sint certissima.Quis enim contra res per se notas, contra consessas, argumentis sophisticis sit locuMQuamobrem magnae inscitiet est Arcesilaus arguendus,qui perpetuo dubitantem tantum arripuerit, constantiam eius non agnouerit. Cum tamen iisdem axiomatis semper insistat; numquam a pulchro,a bono, ab utili,a iucundo discedat:nunquam a scientia, numquam a sapientia, de a tecta opinione digrediatur,Nunquam uirtutem deserat, ignorationem, vitiaque,duplicem animi morbum insectetur.Et quamuis rem quaerat, aut persinnas exagitet, huc semper reuoluitur,lluc sem-

per, de initia, & disputationem & fines recidunt. A diuinis incipiunt plerumque in diuinitatem desinunt.

Addamus causam hane quintam, cur Plato dialogo scripserit, quae ad orationis orname ta pertinet. Qui di exodice docent, uno,eoq; intenso, prauitatis tenore,ab initio ad calcem,stia scripta si philosophica sint, texere sunt coacti. propriis semper uerbis propriis scientiae de qua igitur,terminis uri.a metaphoris,asguratis locutionibus abstinere. Vnde etiam lex ei data est. Non licere metaphoris uti. Quam tamen legem , qui eam tulit , saepissime est transgressiis. Multo minus aiunt, iis figuris uti in quibus orationis varietas omnis, consistit ornatu in ornatu delectatio: in delectatione iterata, & saepe repetita lectio In repetitione spes nominis eius, qui scribit, immortalis . Omnem enim tulit piinctum, qui miscuit utile dulci . Quid autem Platonis dialogis dulciusὶQuid luauius Quid salebrosius e si sua

lingua legantur, lectio numquam saltidiat; nunquam satietatem pariat, quae auidissime repetatur iste suis scriptis, suauitates cunctas superfudit. Et Aristoteles non immerito dixit, phrasim Platonicam serui poeticam elle. Sed longe uerius, fama vetus diuulgauit, si Iuppitet humana lingua, loqui uoluisset, non alia quam Platonica fuisse locuturum. V t autem noc ipium, uir prudens consequereturὰ,

dialogo scribendum sibi elegit. In quo inges

a personis,ab eorum moribus, ac circumstantiis,aliis ornatus, ac lepor fluxutus erat. Atque

inde factum est , ut si quis sua lingua Plato

606쪽

Ed cur dialogos suos Plato n5 aliquo ordine digessitu ut is

citius, quae eius esset uniuersa

Philosophia, intelligeretur e

Morem nimirum antiqui tum hac in re. est secutiis. Vt

scribendo, intelligetentur.vt ipulini,& obscure se libendo non intelligerentiar prophanis , ignaris, atque ignauis. Sed, ut est apud Laer tium . Thrasylliis quidam retulit Platonem ipsum, secundum Tragicam tetra logiam in os dialogos emisisse. Terra logiam autem tragi. eam vocat, dramata tragica,qtiae Athenis, festis Dionysijs, Lenaeis, Panathenaeis, de Chytris a se bantur. Quorum,quartum esset Satyriculia. Sed tragica haec di amata cum Platos eis dia logis, nihil habent,aut simile, aut commune. Neque enim materiae conueniebant, neque sorma, neque loeis, neque occalionibus, ncqItemporibus. Scimus Platone, cum iuuenis elisse inter alia poem1ta, trandias scripsisse. Pollia quam uero ad Socratem , & ad plutosophiam accessit,& ipsas tragoedias,& reliqua poemata combussit. Videmus quoque eum, Poetas tragicos ubique exagitare, & e ciuitate expellere Hos ergo, & ipsorum poemata, cum nihili pederes, quae nam ratio persuadere poterit, eum imitari illos voluister In re praesertim,qxix sumlitudinem nullam cum illis haberet ; atque ideo nullam teciperet imitationem' Et imita

retur eos, tam ridicula ratione quos contemptui habebat, uir tam magni animi , qui reges etiam, &ciues suos ditissimos ac potentissimos aspernareriir. Sed eadem prosecto diligentia qua Thrasyllus. librorum numerum collegit, eadem Tetralogi ς rationem finxit,& primam esse voluit, Euthyphronem, Apologiam Critonem,& Phaedonem. Non enim.

quod ipse putat, in ea ostenditur, qualis sit philosophi vita. Sed qualis vitae finis Socrati contigerit. Librorum uero numerum, assirmat i

git imos esse 16. si Respub. in io. dialogos diuidatur, leges veto in t a. Haec numerandi supinitas, non est serenda. Neque enirn, quamuis ita dividantur, in nouem tetra logias cadis, sed in I . Si vero non dini dantur illae, libri euadent quidem, sed non omnes erunt dia imgi. Epistolae squidem, inter libros connume rari possunt, inter dialogos no post lint. Quod si rursus ut ipse vult illa dividantur, Epi nomis extra numerum 36.relinquitur. Quae epistolisa uncta, non F6. efficientur libit, ted 1 . Et sE nomis legum pars est, cur eas in i 1. non

in i . diuidit e Thrasyllus ergo lii cum in in

facili numero, tot errores comiserat, illo modo ei credamus, tetra logias Platonis ni isse in ititurum e Sed quid non audent Graniniatici 2 Nani & Aristophanes quidam Grammaticu, alius, ausi is est eos dialogos in trilogias quasi dam suas dispertiri & eos quidem non omites,&monstruos ore partitione. Quia qmn que tantum italogias secit, reliquos ommilita Fia iste autem Platonis dialogos, quo ad ordi. nem, in cuiusque arbitrio positos, apparet ex eo, quod idem Laertius refert. Quosdam a Repub. tu cepisse, alios a The age. alios ab Alci biade maiore. a Clitops site, a Timaeo. a Phaedro, a Theaeteto , ab Apologia quoque alios initium se cille. Ficinus ab Hipparcho secit . Serranus autem postremo, in sex Syzygias co- pegit omnes, ut est apud eos uidere. Sed nos putamus, uariis eos & occasionibus, de teporibus a Platone conscriptos, sicuti Porphyrius a Plo tino libros suos scriptos fuisse tradit. Quae res eui r; plura scribenti contingint. H c quaquam ita iliit . existimamus tamen nos, nosse& Platonis ,&Plqtini libros in scient in cum ordinem redisi. Proclus cane commentario suo, in maiorem Alcibiadem refert, Iamblichum censuisse , uniuersam Platonis philos phiam decem tantum dialogis elle comprehensam. Qui quo ordine locarentur, ait se alibi dixisse. verba eius adscribam.

607쪽

is Et mihi videtur, etia ob hanc causa Diuus,, Iamblichus, primum ipsi dedi ite ordinem si in decem dialogis in quibus Putat,uniueris iam Platonis coli neri philosophiam. Inri hoc tamquam in semine,illorum uniuer is sum tractationem praehabitam. Qui verori sunt hi decem ,& quo modo eos conia is niat ordinare, & quo in duobus qui eosis sequuntur, comprehensi sunt principalitiis ter,in aliis est nobis pertractatum.

Qui autem hi X.sint,& qui illi duo , quia& Iamblichi,& Procli scriptis hac in parte ca

remus, nihil inde lucis habere pol Iumus.Nos vero, qui decem illi sint. videmur nobis a inuenisse,ut lcilicet ex eorum quoque senten. tia primus omnium sit Alcibiades maior, se-

eundus sit Philebus; deinde ordine Sophistes, Politicus, Phaedrus, Symposum,Respublica,

Timaeus , Parmenides, Phaedo . Cum autem ait Proctus, in duobus, qui eos sequunt ut , sint illi contracti, nescio, an velit cuique illorum, decem, duos consequi. vel omnibus sumul ipfiς decem, duos esse sequentes. Itaque cum quid Iamblicus, & Proclus, Platoni e tu Coriphaei,hac de re scripserint, nesciamus, reliquos his interseremus, eo ordine, que nobis ingenii nostri exiguitas , dictauerit. Igitur Platonis amatores, quando melioribus , nequeant, nostris, ut putamus, non longe ascopo uberrantibus manior.

Itaque iuxta lamblichi, & Prodi traditi nem primus omnium esto,primus Alcibiades qui de natura hominis inscribitur.Rectissime e uim uiri illi magni,hac in te senserunt. Nam cu totius Platonicae philosophiae scopus proprius , &unicus sit ostendere , quo modo,

Homo quantum fieti possit, Deo similis esitaciatur : id autem consequi nequeat nisi prius, quid homo sit cognoscat. Et id in hoc dialogo ct precipue, & maxime agatur iure merito, totius Platonicae philosophiae principium poni debet. Id ita elle confirmat late Proclus, in commentariis.Eius verborum partem libet hic apponere.

καταδεθεισαν .

,, Itaque & philosophiae uniuersae, se Platoni,, cq tractationis, hoc principium praecia ,, puum est existimandum, quod diximus. is Scilicet puram nostri ipsorum, & since-

,, ram cognitionem, in terminis scientiali- ,, bus scriptam,& caulae ratiociniis filmitetri alligatam. Talem autem nostri cognitionem,in Alci. biade hoc tractari assirmat , hi s uerbis aliis.

,, Hinc ergo & nobis incipiendum, sequen- ,, tibus, Deum .Et querendum in quo maxi- is me dialogorum, Plato hunc habet scopu, ,, contemplandae ellentiae nostrae. Ut illineis faciamus Platonicorum scriptorum pri ,, missimum principiti. An igitur, aliquem ,, alium habemus dicere ante Alcibiade, &,, ea quae in eo tradita σSocratis conuers ,, tione me Et ubi nam alibi dicemus,osten- ,, di ellentiam nostram, qua nam si te Concludens tandem inquit.

.Sic mihi videtur,et iam philosoplii cum san crum praepurgare, Seraeparare in nostri ,, ipsorum notitiam & cintillimam essentiae x, nostrae contemplationem, eos quiadi 1, iam tendunt.Itaque scopus, hic quidemta est dialogi,S non alius. Hisce de causis nos quoq; primum o in nium Platonicoru dialogorum, Alcibiadem primum, in ordine collocamus. Nam cit scopus totius Platonicae philosophiae sit,ut homo quantu ei liceat, Deo assimiletur, hoc aut fiet inequeat, nisi prius hola natura cognoscatur, ut quae pars eius Deo assimilari queat, nose tur:necelle habuit Plato , quae nam haec pars in homine est et,ostendere .Hoc autem agit in hoc Alcibiade demonstrχndo,eam parte, no stram corpus non es te. Ergo erit in anima.Animae autem partes plures sunt. Una,cu plantis est communis, ilia cum brutis Neutra Deo asisimilari potest. Ergo in parte animae, homini propriissima,necessi e est eam cadere similitudinem. Haec aut ratio est . qua uere ,homo & est, dici debet. Huius autem cum essentia pleraque sit diuisibilis. Deus autem sit in diuisibi. lis, necelle est si similitudinem cum Deo ani ma optat , ut in diuisibili sui parte id eon. sequatur. Haec autem ea est , in qua sapien- aiatiabitat ,& mens dicitur, & intellectus.

608쪽

qua ostensa, scopus dialoggi est adimpletus.

Et dei neepsit ortatur Alcibiadem,ut hanc colat ,& excolat, tum virtutibus, tum scientiis, tum erga Deum pietate. Ut eis excultus,

possit Deo simi lis fieti , & eum attingere, &cum eo coniungi.

Hanc eum Deo coniunctionem .siquis alius dialogus ostendat,is proxime, hune Alcibiadem sequetur. Id autem ficit Plato in Alcibiade altero, qui est ' de Prece. Quetitulum , cum Ficinus verterit, de uoto ,

non videtur nominis ευχους, vim, plene expressi ite . Precem namque eam orationem esse putamus, qua aliquid a Deo petimus . V tum eam , qua vel promittimus Deo , vel aliquid consecramus. Hic ergo secundus Alcibiades secundum in ordine locum teneat , non nominis identitate, sed cohaerentia cu fine prioris. Namque ibi fuerat. is Scis ne quq modo vetabis hoc quod circa is te est nunc Alc. Si volueris tu. o Socrate. Soc. Non recte dicis Alc. Sed quo modo is Socr.Si Deus voluerit.Deinde.

,, Et incipiam hinc iussitiae curam habe

is re .

Id autem cum praui mores inter turbare, possint, addita

M Timeo vero, non tuae naturae disside ns, sedis videns ciuitatis vires, ne & me, & te vi

Deo ergo est precandum, ne prauorum hominum consuetudine, a recto iustitiae proposito retrahamur. Hoc autem, ut sepe ait alibi non nisi δεια μαψα potest contingere. Quando scilicet ita Deum precamur , ut nobis ea dona largiatur, quae ipse nobis bona esse cognoscit. Sciemus autem eum rite praecari , quando inscitiam deposuerimus . Et mentem habebimus ab ea depuratam . In quo summu nostrum consistit bonum, idque a summo bo.

no Deo,nobis venit.

Igitur Philebus in quo de summo bono simpliciter, agitur. & de summo itidem nostio,

deque mente,& voluptate, quam in Dei coniunctione percipimus disputatur,tertium Obstinebit locum. Et hie est secundus ex illotu X. dialogorum numero , quos praecipuos i blichus,& proeliis existimarunt. Est autem varius,& abditissimarum contemplationu ple nus, quas commentariis suis,Olympiodorus,& Ficinus exposuerunt. Hune sequitur Hipparchus . cuius scopus xst ostedere,omnes homines lucri,hoc est no-

boni, esse cupidos, & praecipue summi. de quo actum in Philebo,& illinc,a generali questione ad particulatem hanc lucri, est deueniatum. Omne autem bonam quod nobis postquam in corpus cecidimus,recens accedit, tu crum esse ibi destinitur. Hipparchum consequetur . Euthydem M. Nam cum summum bonum illud, & nostrum etiam summum lucrum, sit cognoscendum. , cognitio autem omnis a mente sit, de qua in Philebo . Mens autem per philosophiam ma. xime in rebus cognoscedis exerceatur, necesse est, ut philosophemur. In Euthydemo a tem est scopus, ad philosophiam nos adhortari. Nam in eo post varia elux, ct fratris sophi Gmata, dc nugas, Socrates iis reiectis, cum Critone ita concluditari Mitte curam hanc , virum boni sint homi,, nes philosophiae studiosi, vel mali. Remis uero ipsam diligenter examina. Si inqui- ,, renti res praua videbitur, non solum fi . lios sed omnes homines, absterreto . Sin autem tibi, talis , qualis & mihi apparet,

sequere eam viriliter,&exerce. Atque ad

idem studium filios cohortare. Q ionia autem,an bona,a mala sit philosophia, cognoscere non possumus, nisi prius quid ipsa sucognoscamus,ipsa est ante cognoscenda. Ergo. Sextum obtinebit locum is dialogus, qui disputat, quid sit plillosophia, nimirum Is, cui titulus est amatores Quem Proclus nominat rectius, Anterastas. In quo dum quaeritur

quod sit philosophia, primo ostenditur, quid non sit; deinde quid sit, concluditurque philosophiam ueram esse, se ipsum, & alios homines recte cognoscere, de iecte tegere. Quae conclusio certe , scopis omnium praecedentium dialogorum rite respondet.Cum autempli ilosophia maximum omnium bonoru sit, quod in Timaeo dixit,quae Dij hominibus sine largiti, de lucrum itidem maximum est. Philosophiae autem lucra tria sunt,unum mentIs, duplex rationis. Horum alterum est acquisi. tio sapietiae, quae animam nostram purgat ab Ins Illa, alterum vero, imperium, quod acquirit ratio contra animi passiones, de vitia eius

purgat. Atqueideo alii erunt dialogi, quorum scopus sit, purgatio ab ignorantia: alii uero , qui scopum habeant, vitioru purgationem. Illi quidem natura praecedent. Hi vero sequetur. Et quamuis Plato, modis admirandis, petoes dialogos,purgationes spargat tu ignoran-rantiae, tum malitiae,& lucra sapientiae,&vir tutum . Sunt tamen ex eis,qui principem scopum habeant, potius ad horum alteru,quam ad utrilinque.Priores ergo ii erunt qui ad sapientiam ac scientiam diriguntur . Sequetur

hi, qui ad virtute,q sine cognitoe, & prudelig

609쪽

praecedente,minime fiunt. Atque ideo diei

mus.

Septimo loco, ponendum esse Clitophontem,cuius scopus uidetur,ut quaeratur,an phi losophia poterat addisci. Dabitat enim , an Socrates sciat, vel nesciat, ea quae tam saepe .disputat . Et videtur concludere uoluille. est

autem dialogus mutilus in id potius donum Dei suisse,& Socrati θεί- μα - ditiina sorte, potius quam per disciplinam aduenille. Quarem in Theage aperte asserit. Ideo Theages octauum tenebit locum. In quo Socrates ostendit, philosophiam, seu sa. pientiam non posse doceti, vel a Sophistis, vel a Politicis uiris, vel ab ipso met Socrate nisi Deus, id ei concesserat, Atque ideo debere nos, precibus ac sacrificiis, ut in secundo Alcibiade a Deo eam petere,ait enim. EA τύ φιδον a. M Si Deo charum suerit. Et

is Et diuinum quod tibi fit tentabimus pla-M care, praecibus,ac sacrificijs.

Nee lolum id a Deo est petendum, sed nos

quoque ipsi, summis uiribus ad altamus,ut rerum s cientiam,indeque,& nos, dc alios regendi sapientiam, acquiramus. Sed cum uariae snt in philolbpliando methodi, prior est ea,.qua ab aliis docemur. Id aute per nomina fit,&uerba.Qua methodo Heraclitus in primis,&eius sectae eum secuti sunt usi anter quos Craiylus, Ideo dialogus ab eo cognominatus no no est reponendus ordine. In quo, quantam fieri potuit, ex nominum fignificatibus,d sormationibus, rerum scientia est quaesita. Quae quia ambigua,& fallax, & manca etiam apparuit, & ex hominum arbitrio pondere: ideo certiore uia, suit quaerenda, ex cognitionis nost , scilicet uirinus. Quae quoniam multae sutit δε res ipsas uariae apprehendunt, necesse fuit examinare,quibus nam certius scientiam consequamur. Id autem in Theaeteto praecipue disquiritur. Ob hanc causam The tetus x. erit colloca.dus ordine. in quo,postquam ostensum est in quibus nam animet nostrae uiribus, scientia i cum nequeat habere,& deinde in quibus h beat, ratione scilicet ac mente, ostenditur.

etiam philosophiae totius origo . Per quam , cum sit nobis hinc fugiendum , & ad Deum redeundum . qui primarius scopus, totius est philosophiae,& primi Alcibiadis, scientia nihil uidetur esse aliud,quainper philosophiam cum Deo colunctio. Qui Thaeteti est scopus. In quo cum ostensum suetit,tria esse pers narum genera quae sibi, semper sapientiam vendicant , Sophista, Philosophus, Politicus,

Hac de causa Theaetetum sequetur Sophista. ln quo de Sophista primum, deinde agitur de Philosopho.Qui dialogus tertius scientificorum est. In quem breuia habemus Ficini commentaria , extracta, ut uidetur, e Pioesi prolixioribus. Ratione autem continuatae collocutionis,cum hospite Eleate, tum Politi

ci propositi, tum quia in Anterastis ostensum fuit Philosophum, Politicum, & Regem candem rein esse.

Sophisten Politicus sequetur, loco ii. siue de Regno. Cuius icopiis est, Regem & regnuformare,quod ad mundi similitudinem, i persecto regatur Rege,ad Dei imitationem. idq; munus proprium est philosophi. Post hune Minos est collocandus, qui docere voluit, quo modo secundo eoque minus praestanti lege scripta, sit ciuitas rege da. Sed hie dialogus ad finem suum non peruenit.

Sequi Minoem debet Gorgias. Nam cum tunc temporis, multum in ciuitatibus pollorent orat ores tum In Senatu, aut populo,tum

apud Iudices: idque magno ciuitatum detriis

mento, eaque ars, multos magnique nominis

doctores reperisset, tribus eos dialogis Plato ex agitauit Gorgia, Hippia maiore, Phaedro . Tres hi hac de causa, sese consequentur. Ac primo loco post Minoem Gorgias sequetur. In quo de Rhetorica abunde dispniatiit. In quem extat Olympiodori commentarium. Hippias maior Gorgiam i equetur,vbi & de pulchro sermone, α de pulchro injuniuerso habetur disputatio. Quem sequetur Phaedrus,tum ob Rhetoricam , de qua in eo agitur, tum etiam ob putachrum,quod primarius est in eo scopus. Duuchrum,inquam omnis generis. In quo multae sunt,magnaeque contemplationes . a Platone,

ut videtur primus Omnium scriptus. In qnem Hermiae habemus commentaria. Et est unus de illis.X. Et qnoniam a pulchritudine prouenit Gmor. De Amore omnis genetis tractatio h betur in Sumposio,& Rhetorica ars,in multis orationibus exercetur, sublimesque contemplationes ibi habentur, unus erit e. x .hic quoque. in quem Ficinus magna scripsit commentaria: In cuius calce , quia de poetica disseritur, quae una erat tunc,sapientiae species, sequetur ipsum Ion Cuius Scopus,tu in poesis est, tum poeticus furor, de quo in Phaedro mentio sacta erat.

Et quia lon inter poetas alios Hometu sese maxime callere profitebatur , sequetur eum is dialogus,qui maxime de Homero disputat. Is autem est Hippias minor. Qui tamen

610쪽

D E DIALOGORUM

scopum habet , ostendere , eum qui sponte

insciendo peccat, meliorem elle eo, qui peccat Nelcius. E contiam a tionibus, eum ille me

liorem qui peccat nelcius, & peiorem qui voluntate. In quibus peccatis utrisque falsum i ternit. A quo ei est titulus. Et ei hic postr Nws eorum quos diximus ad scientiam dirigi

Correspondetque eorum primo, dubiae scae-tiae Clilophonti. Cui succedunt ii qui ad vatutem pertinent. Quorum primus. Elt Protagoras,cuius scopus est discutere, an virtus di lciplina, au vero via acquiratur. Qui sane plenus variatu est materierum .in quas excurrit disputatio . quae repetitur In

Menone .

Me non merito Protagorum sequetur . In quo haec eadem de uirtute qua tio, in genere agitatur. E qua uniuersali quaestione quia . In Lachete ad particularem de sortitu dine descenditur, Laches Menonem debet loqui. Hunc autem sequetur Menexenus. In quo ii ciues laudantur, qui pro patria pugnando

i liter. Occubuerunt.

Irascentiae coniuncta est in nobis concupiscemia voluptatibus de dira , de qua in Cha mi de tractatur. ideo dialogus hic Menexenu proxime sequetur. Quando vero duae hae animae facultates, pro

pria reguntur via tute, prudentiaeque obedi ut, anticae iunt, et unitae.

Sequetur Charmidem Ly iis, in quo de amicitia disseratur. Quam , quoniam Pythagorei, asserebant, si vel in se ipso,vel in domibus, vel in ciuitate reperiri coni ingeret , iustitia nihil opus elle. Qi ae tamen ita est cum amicitia co- iuncta,ut altera alterius, re causa sit & ellectus, Lylidem tequetur, Dialogus de Iusto. qui etiam de R epub. ditacitur. Qui sane a Platone unus suerat si riptus. Sed ab eius audito te quodam,cui proprium nomen fuit Philosophus, in X est dispellitus. Qui quoniam sublimes ac varias in se continet quaestiones, de virtutibus, ethicis, politiscis, purgati uis, S contemplativis, teptimus rit eorum x. quos cominem Orauimus. Quiq; ad imaginem uniuersicolorinatus, lub sabuialosis symbolis eius descriptionem in x conat in et de proxime ad Deum nos evellit .Qui alter erat terminus eorum, cui in Alcibiade . i. Mens humana iungi debuit. in quem supersunt nobilissimae Procli quaelliones. Huic, continuata disputatione, iunctus est Timaeus uniuersae naturae explanationem c6- tinei N. In quem Piocli, Calculit, de Ficini ha

bemus commentaria.

In quo, cum Atlanticae Insulae facta suerit mentio, eam Iem in Critis exacte persequitur estque veluti simulacrum eius loci, quem nos christiani Paradisum appellamus. Hunc sequi debet Parmenides. ln quem pre ter ea,quae sparsim per singulos sere dialogos

attigit,uniuersam diuinitatis coniecit ira a ctionem, multis eam, plus quin Geometricis explicans dem ostiationibus. Quas tum Proclus tum Ficinus commentariis illultrarunt,

sed multo magis, Damalcius libro suo de principias.

Poti hosce ante dictos omnes,quatuor sunt dialogi inter se haerentes ita, ut is istungi nequeam : quique a multis,nulla ratione omninbus aliis iuere antepositi.

Quorum primus est Euthyphron, qui optime cum Parmenide connectitur . Nam cum hic de uniuersa diuinitate dili erat, oportu Itetiam ostendere, qua pietate,ac religione e

ga eam homines deberent in hac vita esse affecti ut cum Deo uniri pollent. Qui uniuersae Platonice philosophiae fuerat scopus. Atque Platonicorum scriptorum finis,quali circulo, in Quin principium qilodest in Alcibiade recurrir. Dii lcilicet in Euthyphrone fallas quasdam suas opiniones prius consuat. deinde stendit quae vera sit erga Deum pietas. Dogma autem hoc Hermetis est, quando docet, me

minem erga Deum pium elle polle, nisi philosophetur. Crito eum sequitur,ut ostendatur,eum qui Deum pie colet, erga patriam quoque, necessario elle pium. Apologiae vero scopus est demonstrate, quam curam de te quisque habere debet dum de patriae legibus,& diuinis monitis obsequitur, i r se ab ignorantia atque malitia, purgam

Phaedo, qui postremus omnium legi debet scopum habet demonstrare animam hi manam elle immortalem. Atque ob id, quam de fidem & spem gerere debemus, eorum qu post obitum, bona vel mala, pro bonis,aut m lis in hac vita actionibus, nobis sint obitenti ra..tia in te christianseree loquitur. Nihil aut tot libris antecedentibus egisset, nisi immortalitatem animae demonstrasset, uuae cum Deo etiam per obitum coniungi pollet. Est in eum Olympiodori eommentarium. Est legum dialogus, ab eodem Platonis at ditote Iutilosopho in II. distinctus . In quo no amplius Socrates, aut ac cedit, aut disputat, sed i pie mei Plato, sub persona tamen Atheniensis hospitis . Qui quidem dialogus tametsi grauistimas quibus pa locis, quaestiones

contineat, non tamen videtur inter scientis,cos repone n lus, quia non uniuersalia tractat,

sed ad particulares, & materias, & leges de

scendat.

vltimo

SEARCH

MENU NAVIGATION