Gregorii Baetici Heliberitanae sedis antistitis De trinitate, siue de fide liber, ante hac nunquam editus

발행: 1577년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

GREGORII BAETICI

tune unitatem voluntatis inter seras, quam alibi impie negas dicendo, scriptum est, Descendi de caeso, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem cius,qui misit me patris. Qui in hoc capitulo ignorans dictionis eius sacra mentum . tam impie negas patris&fiiij unam essc voluntatem, quomodo tibi credam, quia sinceriter confiteris, quod una eadem voluntas patris ocsiiij significetur in hoc, quod pronun

clauit Dominus dicens, ego&paterv num sumus. Tu si vere credish,quod pater & filius unum sunt voluntate, non video quomodo negare possis,

quia & substantia, & diuinitate, & postestate unum sunt. Quare enim non una substantia sit, una diuinitas,&p testas, quibus una voluntas est Si enim exaequo illis voluntas est, ex aequo &diuinitas est. Si non exaequo diuinitas, nee ex aequo voluntas. Dei enim voluntas,& cuiuslibet, non tamel a re, Dei voluntas, pariare non potest . quia i est, esse alia est vis voluntatis eius,qui Deus est, Hr. & alia vis voluntatis eius,qui Deus non

42쪽

DE FIDE LIBER. .

persecta est, i ridem ut abilis est, sem per

eadem existens, & sine initio existens, di sine fine perseverans. Voluntas vero eius qui non est Deus , eo quod habeat initium , sicut & ipse qui non est Deus, potest & nutare,potest & verti, sicuti&ipse qui non est Deus. ac per hoc non

vere bona; quia non naturaliter bona,

nec Vere perfecta . quae potest verti δε minui, ita, ut quod hodie voluit, crastino nolit, ut quod hodie noluit, crastino velit. Dicam exemplo apertius, Ang lus iste qui nunc diabolus est, an te lua fieret diabolus, bonam habuit voluntatem,sed ubi factus est diabolus, proprij arbitrii agitatione amisit bonam voluntatem . ideo scilicet,quia ex factura subsistit, & non naturaliter Deus est. hoc & de omni creatura rationabili sentiendum est . etsi enim quidam

eorum non declinauerunt , neque declinant a bona voluntate, tamen in

natura habent posse deci inare,quia creaturae sunt, & non Deus. Hoc enim quod non declinant ex disciplinae perpetua obseruatione obtinent , non ex naturae inde mutabilis veritate,

43쪽

GREGORII BAETICI Deus atem ipse solus sine initio bonus, S perfectus, & inconuertibilis est sine

initio , habens quoque bonam voluntatem, dc persectam, & in conuertibile, non in stitutione,neque ex prosectu obseruationis habet bonam,i perfectam, dc inconuerribilem voluntatem,sed ex naturae inde mutabilis veritate, qua αbonus, & persectus, & inconuertibilis Deus est. Viderit, fi qua sortassis cst harure sis, quae hunc sensum respuat,'tu tamen praecipue ad hoc Arriane consentis, qui & ipsum filium Dei,quem totius creaturae dominum confiteris, verti bilem,& mutabilem dicis,quod eumdisoruaute Deo factum de nihilo praedicas, no i tamen de Deo vere natum,si haec tibi sen, leutia est, quod omnis creatu a Vertibilis est & mutabilis, Christum autem dicis esse creaturam,ergo i ipse,secundum te, ex condicione naturae vertibilis,& mutabilis existens, non habet in- conuertibilem, & inde mutabilem voluntatem..Et quomodo interpretaris, quod pater & filius unum sunt Volun- . tale,cum patris &fiiij, secundum te diuersis sint voluntates,&contrarie, quia

scilicct

44쪽

DE FIDE LIBER.

scilicctuna est indemutabilis.&inco uertibilis, alia vero mutabilis.& con- uertibilis. deprehenderis & detegeris haeretice fraudulente, quomodo conaris simplices animas circumuenire, &capcre. Constrictus enim & coartatus testimonio dominicae pronuntiati O-nis dicentis, Ego oc pater Vuum sumus, ιοana. ut de hac voce qualitercumque euoles, quae claris sermonibus in patre & filio Vnitatem deitatis ostendit, succubuisti necessitate , nonarbitrio,ad hoc Vt Vel ad momentum in praesenti capitulo summis labi js, S ut ita dixerim, sit perficie sola verborum Vnitatem voluntatis interseras, quo expressius, & Vivacius,& medullitus unitatem deitatis excluder c . Tollis enim sensum , Unitate substantiae, qui facile creditur cx ipsa simplicitate verborum, & interpretaris sensum, unitate voluntatis. . Vt quia supradicta ratio eius non facile apud omnes intelligitur, interi in simplicem decipias auditorem, cum illud ineunt. Mi Ptatem diuinitatis intellegat. Nam & v, is ... initatem voluntatis in patre,& filio, fi- clinicdes catholica sincerissime & verissime

C s credit,

45쪽

GREGORII BAETICI

credit, non labijs tantum, sed & toto corde, quae & Vnitatem substantiae, de diuinitatis agnoscit. Sicut enim indemutabilis,& i nconuertitalis est substatiae cum patre, filius,ita& indemutabilis , & incouertibilis voluntatis est cuni patre filius. Atque ideo una voluntas est parris, & fiiij, sicut& una virtus, de ita imago magis aut dixerim, quod ip- se filius voluntas est patris. Sicut en inipatris,&fiiij una imago cum sit secundum Moysen, tamen&ipse filius ima-so Dei inuisibilis scribitur ab Apostolo ita & una voluntas cum sit patris & fi- iij pie definitur, quod voluntas patris est filius Sicut est Dei inuisibilis imago similiter&de virtute intellege. Fides enim catholica dicit, Unam virtutem: csse patris & fiiij.& tamen scribit Apo- : sto Ius, Christum Dei virtutem esse,&Dei sapientiam. Pie ergo dictum est, quod filius voluntas est patris,sicut ideipse est sapientia Dei. Et tamen si ad huc mouet hic sensus, intende ad ea, quq di- cimus.certe Dei sapientia Christus est Quid autem est Dei volutas, quam Dei sapiem

46쪽

: DE FIDE LIBER. . . sapientia. non enim in Deo illud voluntas, & aliud sapientia. in hominibus quidem potest esse Voluntas, non tamen haec ipsa sapientia, quia Voluntas hominis eruditione, & meditatione,& profectu ad sapientiam sibi possi

bilem , peruenit. Dei autem Volun tas non erudiritione . non meditatio

ne non prosectu ad sapientiam peruenit,sta ipsa nihil indigens, naxuraliter substant tua sapientia est. Unde αC H Ri ST V S Dei sapientia cx istens, Dei quoque voluntas est,quia in Deo no albud volutas, Sc ali ud sapien

tia.

De eo quod haeretici dicunt. Ex . nihilo, inquiunt, Deussibii ita erat. Si fecit eum ex anihilo, creatura es, non filius.

D uid

47쪽

GREGORII BAETICIA VID uno lapidis ictu, Goliae

frontem percutiens magni cor

tas poris fortem strauit inimicum.

Sed nostrae non est virtutis de uno lapi devincere, duplici Vt opinor,ex causa. quia nec nos tales Vires habemus, quales habuit & David,&isti nimis frontem praeserunt impudentiae impietatibus obduratam, unde iam licet naditos lapides non in Vacuum miserimu S, tamen adhuc in ' Dei gratia repeteridum nobis est, x impudens eorum frons illa, quae est sine signo Domini, crebrisi testimoniornm lapidibus clidenda est, ut,etsi non caro eorum effundit crum rem, multis e sta Vulneribus, tamen

. vel pudor suffasione sanguinis erubesccat,ii ctiam ex ijs quae illorum scripsi

Xas opprimantur. Haec verba baeretico

rum ait esse. Ex nihilo, inquiunt, Deus sibi filium fecit. Si fecit eum ex nihilo, creatura est, & non filius. & quid est, quod filium dicis,quem creaturam ei se confirmas,cum dicis eum factum ex nihilo esse: non ergo potes & filium etidicere,&creaturam. filius enim ex na- tiuitate consisti creatura vero ex facta

48쪽

DA FIDE LIBER. ra Quid tibi contraria profiteris. una elige de duobus, dic aut filium vere filium, aut creaturam Vere creaturam,

Si ita filium dicis, vivere filium dicas,

negasti eum esse creaturam. & quomodo de ni hilo factu m esse dicis, quem Vere filium confiteris3Si autem dicis eum

vere esse creaturam,cur cum filium nominas, cum incoistius nominis abn ges veritatem. Sed de vivis lapidibus diauinae Vocis percutiamus frontis cius impudentiam. Tu dicis cum esse creatu ram, ego dico eu in csse filium . quis inter nos de professionis Veritare pronuntiet.puto, quod libenter habeas, ut ille iudicet, a quo tu, renuentibus nobis, factum dicis Christum ex nihilo. Audiamus ergo quid de caelis ipsc pronuntiet. Hic est filius meus dilectus,in quo mihi bene complacui. numquid dixit,hic est,quem ego feci ex nihilo.&Vide,quia tunc primum dixit, quando Iesus ut homo accesssit ad baptismum.

dc,puto,non alia ratione,quam quia poterat credi non esse filius Dei, qui corporeus Videbatur, & inter c teros homines ipse quoque Vt homo peccator

49쪽

veniebat ad baptismum, cum peccat propria non haberet. Ne ergo cum s cramentum baptismatis in homine adsumpto consummat Iesus, non VerE. num Dei fi lius crederetur,clamat de Ceto p ter,Hic est filius meus dilectus. intellexorat quidem dc Iohannes suum illum ςge Dominum, quando & venienti ad vitib. 3. baptismum ait, Ego a te debeo baptizatari,&tu venisti ad me.Sed ne forte apud. alios Iohannis testimonium non tam magnum Videretur, ut Vinceret fidem carnis,& humilitatis inChristo,dc omnia omnino, quae per carnem eius agebantur,ipse,quonem O maior, ipse, quo nemo melior cognitor,dat testimonium de caelis dicens, Hic est filius meus dilectus, in quo bene conplacui. In- in quantui enim manifesta fides erat circa carnem Saluatoris,in tantum dc manifesta fides esse debuit circa deitatem . saluatoris . tunc enim & verus Deus sit & verus filius. carnem quidem eius, vel potius hominem dicam, nemo ambigebat . quia nec ambigi pote

Sed illud quod in homine erat,& natum

50쪽

tum cum homine, quia videri per naturam non poterat, ne esset incertum,

.Voce, & qua si digito patris ostenditur dicentis, Hic est filius meus dilectus, in. . quo bene con placui & interea pari auctori rate fides utriusque substantiae, id est , Dei & hominis commendatur in christo. Hominis enim in se fidem Dei filius ipse signabat per conceptionem, α partum Virginis, per infantiae vagitum, per cunas, Scin uolumenta,peripsa matris ubera, per ipsa materni lactis alimenta, per incrementat corporeae sorte raetatis, per hoc ipsum, quod Venit, Vtporea. baptizaretur. Vides quomodo interim Vsque ad baptismum expressit in se hominis veritatem, tanto pressius hoc agens quanto& difficilius credi poterat,

Deum in hominem fieri.& ne forte ad hoc coactum putes, & non sponte filium Dei, filium quoque factum esse hominis, audi Apostolum dicentcm de eo , Qui cum in forma Dei esset con Philip si tutus, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo , sed semetipsum exinaniuit , formam serui accipiens . Si ergo semetipsum exina

SEARCH

MENU NAVIGATION