SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Benedicti 14. Pont. Opt. Max. olim Prosperi card. De Lambertinis ... Institutionum ecclesiasticarum. 11

발행: 1750년

분량: 886페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

nem devenient : ob eam causam dies, & locus ad rem perficiendam indicetur . Dies quidem intra qtra tuor menses itituenda eli; pro loco Tem plum ipsum , si pro universo coetu sitis sit, sin minus , alius pro voluntate tua locus decernatur. Ut lites de medio auferantur ad suffragium serendum admitti debent, qui nominandi jus haebuerunt , cum postremus Parochus in locum demortui suffectus suit; sed cum plerumque ratione habitationu ,1eu domicilii loci incolis nominatio contingat , ideo seli patressamilias fere ad nominandum accedunt. Non ita dicendum , cum ratione fundationis, vel dotationis singulis parochianis jus nominandi conceditur ;tunc enim nominatio fit in capita, atque ideo non viris modo , ut Pitonus ostendit ', sed etiam foeminis, minoribus , viduis, ac virginibus trubuitur . Si res in Templo mane peragatur, tunc Sacrum coram populo celebrabis, ut coelessi lumine in serendis suffragiis illustretur. Sin autem extra Ecclesiam , & post prandium , piis precibus comitia auspicaberis , ut supremi Numinis auxilium pro regerenda concilietur Qui nullum jus habent, ab eo coetu summoveantur, in quo tu solus cum Scriba Foraneo , 8c nominantibus intereris. Post haec comitia incipiant , de ad finem cum silentio procedant. Scriba vero nomina competitorum, & suffragiorum mi merum, quae singulis obtigerint . in Actis describet , quae certo documento obsignata ad Nos deferenda sunt. Si Deus propitium voluntati nostrae se praebeat. & quae nunc constituimus, recte perficiantur , gravissimis malis , quae superiori tempore nimis invaluerunt, remedium aptissime su opositu in confidimus: atque ut reliqua praetereamus, illud ferri non potest, quod insciis iis, qui praesunt , nominantium domos circumirent petitores , ut suffragia ab ipsis elicerent, eosque in schedam referrent, qui suffragium polliciti fuerant. IlIam deinde firmam ratamque sacere curabant, ut suifragiorum numero reliquos competitores superasse palam ostenderent, nimirum in causa propria propriam assertionem afferentes. Haec tibi significanda duximus &c.

De Tabella Aurorae. Oriretis Solis, meridiei.-dimidia noctis , quantum eou-frat eam dignsere; quid mali eueniat, nisi eadem Tabella Observe trιr.

Eua hora sacri um indici absisique possit. Item de Iuunio, ct dierum Fosorum obser anxia ἀognoscenda omnino sunt Aurorae , meridiei, mediaeque noctis , tempora , ut Ecclesiae praeceptis, qua fas est, diligentia', Pa

reamus.

a. Primum quidem necessarium est, cum Missae Sacrificium

102쪽

Auroram celebrari nequeat '. nili sorte exiguum tempus intereesserit ἰuti inserius dicetur, vel aliquis ab hoc praecepto Sedis Apostolicae auehoritate, ac privilegio liberetur , quo tamen cautissime uti debet, sicut a Paulo III. Pontifice constituitur : aloque Ind ulto celebrandi , se celebrare faciendi ante diem . parce utantur ; quia, cum in Altaris ministerio immoletur Dominus Noser I sus Christus Dei Filius . qui candor es lucis a terna , congruit. hoc non in noctis tenebris feri, sed in luce. In pervigilio etiam Natalis Domini ex communi Ecclesiae consuetudine ante mediam noctem sacrum non peragitur , uti Pasqualigus advertit'; & Sanet illimus Ponti sex Pius U. universa , licet vetustissima , privilegia penitus abrogavit, ob quae nonnulli ante mediam noctem eo celebritatis tempore sacrum faciebant ' . . Insuper meridiei cognitio prorsus requiritur, cum ex Tridentina Synodo Sacerdotibus certum debitumque tempus ad Missam celebrandam praescribatur'; illud vero in Rubrica, quam superius diximus , ita explicatur : Missa privata saltem pos matutinum , ct laudes quacumque hora ab Auroratisque ad meridiem dici potes. Clemens XI. in conventu plurim rum Cardinalium , ac Praesulum hanc rem sedulo examinandam mandavit; & licet ipsis tertia pars horae ante Auroram , & post meridiem permitti Sacerdotibus posse videretur, Ponti sex tamen eam sentcntiam prΟ-handam non censuit. ac Decretum his verbis promulgavit: Aia 11d.imus , ne M sartim Sacrificia ante Auroram celebrentur , ct usque ad meridiem solum

protrahantur.

4, Ita se res habuit omnino, donec Innocentius XIII. Pontificatum obtinuit. Tandem Benedicto XIII. Pontifice iterum res in examen adducta suit, & facultas tertiae partis horae , de qua paulo ante sermonem iecimus, novo Decreto permissa est, cui pariter Edictum Clementis XII. seliciter regnantis consor matur. s. Quae cum ita sint, eamdem potellatem nostris Presbyteris in hac Urbe concedimus, ea tamen conditione , ut praescriptos limites, neque ante Auroram, neque poli meridiem omnino praetereant ; nisi sol Diseex Apostolico Beneficio nusquam abrogato aliquis Sacerdos, vel Ecclesia post elapsam horam a meridie , ad sacrum perficiendum non impediatur ;sic enim Romae Templum Gallorum a S. Ludovico , a SS. Apostolis, RS. Iacobo, Templum Lusitanorum a S. Antonio, a S. Carolo in via Flaminia , a Piis operariis, a Capuccinis nuncupatum pro hac re Literas Apostolicas obtinuerunt. 6, Prose sto si quis rem dissimularet, atque oscitanter se gereret, cum nullus jam a saecularibus temporis ordo servetur, iterum no sturna sacra fierent, uti primis saeculis in more positum fuit, vel saltem vespertina , quae sac exemplum Judaeorum , a quibus matutina, ac vespertina Sacrificia

103쪽

INsTITUTIO XIII. 73

fidia offerebantur ) initio Ecclesiae celebiari consueverunt; cum legales ritus . ac Caeremoniae , uti Cardinalis Coaga perpendit ', non ita ita timde medio auferri potuerint. . Eam pariter ob causam meridiei tempus agnosci debet, ut Ecclesiasticum jejunium integre , pieque observetur. Novus, ac peregrinus

esset in sacris rebus, qui duodecim saeculorum spatio Vespere solum in Quadragesima , id est tribus poli Nonam horis, tempus ad capiendum ci-hum , t a tutum suisse ignoraret . Aliis autem jejunii diebus nonnisi post Nonae ossicium , scilicet tribus , di amplius post meridiem horis cibo

aliquo recreari vetitum om nino erat, uti Miciologus testatur In hoe

enim aifudea ν simule jejuntvm ab aliis dioert diebus, quod in abispos Nonam, tu

hoc autem pos Vesperum refici debemus . Idem in Canone Solent. de Consecratione d/s. I. contInethr . Saeculo XI II. cibus in omnibus jejuniis ad horam Nonam adhiberi coepit. ut ex S. Thoma Aquinate , & Alexandro de Ales satis aperte intelligitur': saeculo tantum XI v. ad meridiem , hoc est hora Sexta conluetudo sumendi cibi invecta fuit, quae tamen ad corporis vires rei taurandas communi usu probatur . In Sacris Literis haec habentur .: Introduc viros domum . ct Occide victimas , ct instrate conviυium; quom iam meo m sunt comesuri meridie. In Evangelio pariter , postquam Ioannes Salvatoris cum Samaritana colloquii tempus explicavit , nempe : erat hora q1ιas Sexta , ita tim Discipulos i celsi in scribit, ut ipsum ad manducandum hortarentur , Rabbi manduca.

S. Non minus autem mediae noctis tempora Fidelibus percipienda sunt, ut Festos dies ab Ecclesia propolitos rite colere possint, & a servilibus operibus penitus abstinere. Nam, licet ex Concilio Compendii habito sub Gregorio IV. anno 833. , quod etiam in capite primo de Feriis describitur . a Vesperis pervigilii ad Vesperas insequentes Felli dies inciperent, atque absolverentur : omnes dies Dominicos a Vestera tu speram eum omni veηeratione decernimus Obseruari , ct ab omni si cito opere abstineri: quod etiam Thomastinus luculenter ostendit . Alexander Ill. sancivit, ut ex locorum consuetudine Feitis diebus initium , ac ficiis tribuerentur: Licet scriptum sis: de Hespera in Vespera in celebrabitis Sabbatii υesra; Fesor 1im tamen principium , ct finis juxta eorum qualitatem , ct d Dersarum regionum consuetudinem debet attendi. Hinc per universam sere Europam , uti tradit Gor,Σales . a media nocte in aliam mediam noctem sacri dies obser

vantur .

q. Item mediae noctis horam callere plane necessarium est , ut celebrandis nuptiis decretum tempus intelligatur. Olim a Septuagesima ad Octavum diem Paschatis per tres hebdomadas ante Felium S. Joannis

104쪽

PROSPERI CARD. LAMBERTINI

Baptis De , tandem ab Adventu Domini ad Epiphaniam usque nuptiae celebrari non poterant, sicut a Iuveni no susius demonstratur '. Sed Tria dentina Synodus dies tantum ab Adventu Domini usque ad Epiphaniam , di ab initio Quadragesimae ad octavum diem post Pascha immunes, ac vacuos a celebrandis matrimoniis definivit , ita tamen , ut a media noeste Subbati ante diem primum Dominicum Adventus usque ad mediam noctem post Epiphaniae diem, & a media nocte ante diem Sac. Cinerum usque ad mediam nodiem diei Dominici in Albis uti scribit Clericatus ex communi omnium sententia , nuptiarum celebratio interdicatur '. Io. Postremo mediae noetis tempus ignorari non debet, cum post ipsam nihil cibi omnino sumere possit . qui sequenti die sacrum facere, vel ad Sacram Synaxim accedere velit. Sed non modo ad naturale jejunium rite servandum, sed etiam Ecclesiasticum ea cognitio plurimum

confert . cum ex communi opinione juxta Agorium a media nocte ad aliam mediam noctem carnes, aliaeque jejunio contrariae dapes prohibeantur : Sexto qltaritair , unde nam incipi ut dies Ditin sertim quoad abstineu-d m a carnibus . ct aliis cibis tali tempore prohibitis attinet. Respondeo incipere a media nocte usque ad mediam noctem.

I l. Ultimo loco Auroram . Meridiem, ac Vesperam scire perutile valde est, ut B. Virginem . quae tribus his temporibus pie a Fidelibus salutari consuevit, debito honore prosequamur . Religiosam hanc consuetudinem mane saltem, ac vespere ab Urbano II. primo excogitatam nonnulli assii mant, ut per universum orbem celeberrimo bello sub Crucis vexillo holtibus illato felicem a Deo victoriam Fideles precarentur. Cum deinde I 39. annorum spatio constanter hoc institutum , religioseque observatum fuisset , paulatim in desuetudinem abiit, donec a Gregorio IX. suit relli tutum , qui salutationem Angelicam ad meridiem recitandam pariter adjecit, si Arnoldo ex ordine Benedicti no fidem praestemus '. Aliqui vero Ludovico X l. Gallorum Regi hujus postremae Salutationis initium , alii Callixto III. reserendum arbitrantur 'ad Fideles inflammandos , ut Christianas copias precibus alii Varent, quae pro Fidei defensione in Ilungaria contra Barbaros decertabant Qui tamen res sacras diligentius perscrutantur, recentesque scriptores tunc solum amplectuntur , cum certa ex antiquitate monimenta depromunt , consuetudinem salutandi B. Virginem tribus diversis horis, quas antea explicavimus , nulli alio vetustiori documento probari posse existimant, quam ex decretis

Francisci Putei Magne Carthusiae Praesidis, qui initio seculi decimi sexti inter mortales agebat . inamobrem eruditissimus M abillonius ita scriptum reliquit : Ex quo tu elligitur, hune in rein a Gallia incoepisse sub initium

105쪽

INSTITUTIO XIII. 7s

s erili decimi sexti. Eam vero consuetudinem Benedictus XIII. coelestium

munerum thesauris large cumulavit. 12. Decessores nostri Tabulam proposuerunt, in qua Aurorae , Meri- diei , ac Vesperae tempus, & ipsae minutissimae horarum partes accurato studio describuntur : sed cum pro Ecclesiae praeceptis observandis horas juxta proborum hominum opinionem metiri satis sit ; & cum plurimos religio incesseret. & magnopere torqueret, eo quod Aurorae , Meridiet , ac Vesperae tempus juxta minutissimas horarum partes exacte designaretur; cum insuper Romae, aliisque in praeclaris Italiae civitatibus res tota in quadrantes digeratur, hanc Tabulam in lucem edimus, quae initium Aurorae, & Meridiei, mediaeque noctis tempora moderetur. Operam, ac iadiligentiam praestantillimi civis adhibuimus . cuius ingenium, nomenque non per Italiam modo, sed per universam Europam eximiis laudibus commendatur . Volumus , ut in Urbe , ac Dioecesi in usum . ac legem recipiatur . & in omni sacrario palam exponatur . 8c in posterum post Kalendarium hujus Ecclesiae Metropolitanae imprimatur .

106쪽

PROSPERI CARD. LAMBERTINI IANUARIUS.

3FEBRUARIUS

Initium

ortus

lis . tui.

s Ia

Initium

Ortus

Meridies. l

lisi

32 I

APRILIS

107쪽

Initium

Ortus

Aurorae . ct ta

8839

tui.

Initium

Aurorae .

Horae. Qu.

Initium

Ortus So- Meridies . t Hora Ma- Media nox.

108쪽

PROSPERI CARD. LAMBERTINI IULIUS.

Initium

Ortus

Meridies. l

Aurorae .

i Initium

Ortus

Meridies . Hora Ma-l Aurorae .

tui.

Horae. Qu.

tui.

4833

aI 8 III

Media nox. Horae. Qu.

Media nox. Horae. Qu.

109쪽

OC T O

B E R. Initium

Aurorae . Etalis.

Io a

N OVEMBER.

Initium in g

lis. tui.

Ia o

Initium Ortus Sm l Meridies. Hora Ma- lMedia novita

Aurorae .

110쪽

IN sTITUTIO XIV.

De Septuare a , ct Feriis usque ad diem Ouerum ; qua ratione ab Fcclesia snt insitura . Σuid in ipsa nobis exhibere telit Ecclesia. De quadraginta

Horarum institutioneIer tres dies amnquagesima.

tis itineribus animos Fidelium ad celebrandos Quoi fragesimae dies paulatim adducunt. a. Ecclesia tribus Dominicis Septuagesimae . sexagesimae, & Quinquagesimae diebus antea propositis viam nobis ad Quadi agesimam aperit; quae ita nominantur , quod cum Quadrages linam a quadraginta jejunii

diebus nuncupatam praecedant, necessario sequebatur, ut quae longius ab illa distaret Septuagesima , media vero Sexagesima, polirema Quin quagesima diceretur; uti Carolus V. Alcvino respondit, a quo deinde haec sententia tradita fuit , eamque recentiores Ecclesiasticae antiquitatis studiosi magnopere comprobarunt'. Nam si Septuagesinae nomen ad Septuagenariam Iudaici populi captivitatem referendum velimus . uti putant nonnulli, quos P. Theophilus Raynaldus enumerat , nullo deinde pacto Sexagesimae, dc Quinquages mae nomina convenient. 3. Mundus quoque Carnovalis, ut a uiat, profana celebritate , nos

ad Quadragesimam deducit. Hujus quippe originem Italici scriptores

ex eo desumptam credunt, quod in fine ipsius carnes edere Fideles prohibentur : uidam Scriptores ait du Change Itali carnιυale dictvmputant, quas carne, seu caro et ale . . Ecclesia, ut animos excitet ad ineundam pie sancteque Quadragesimam , in Divinis septuagesinae ossiciis primi parentis lapsum a paradiso voluptatis, ubi collocatus initio fuerat, miserum exilium , poenae gravitatem , quam Deo jubente luere debuit. spem denique jucundissimam Divinae benevolentiae iterum sibi comparandae, nobis ante oculos proponit. Die Dominico sexagesimae genus hominum post diluvium inprii linam formam restitutum nobis exhibet, ut naturae nostrae per pecC tum infirmae reparationem intelligamus. Tellus autem aquarum alluvie liberata, Noemoque tradita, ut iterum ad cultum revocetur , quae in

aliquibus locis feracissima , in aliis vero sterilis apparet, parabolam , quae tunc in Evangelio legitur , satis aperte declarat, de fructu nempe, qui ex semine prodit juxta telluris conditionem , cui committitur. In Quinquagesina justissimum Dei judicium exponitur, quo ad gloriam electi a perditis corruptisque hominibus sejunguntur . Id vero per vocationem Abrahae

levamen.

SEARCH

MENU NAVIGATION