SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Benedicti 14. Pont. Opt. Max. olim Prosperi card. De Lambertinis ... Institutionum ecclesiasticarum. 11

발행: 1750년

분량: 886페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

Abrahae recte explicatur, qui idololatriae tenebris extractus, a patriae solo. 6c consanguineis longe proficiscitur, ut in externis regionibus Deo se totum devoveat. In eodem Evangelio, cum paucis ante diebus LaΣ1-nim ad vitam restituisset salvator Dominus, praecipuos cruciatus, qui in seipsum parabantur , discipulis aperuit. s. D pacchanalium diebus ad profana spectacula visenda convocamur , quibus vel inaudita crudelitas in tragoediis exprimitur, vel amore Iin coinmoedia parum honesti , vel l altem qui eum periculo conjunguntur. 6. Septuagesimae , Sexagesi inae , & Quinquagesimae diebus moerorem praesesert Ecclesia. In Divinis ossiciis Alislija non amplius utitur, cujus Io co, Laus tibi Domine sc. subrogatur,quod humilitati nostrae,& calamitati, quae a primo parente in nos derivata est, aptissime convenit, uti eruditis iis mus Martene & Ga vantus recte perpendunt. Insuper per eos dies Psalmi, inra regnavit, dc Iubii uecte. , qui plurima laetitiae signa continent.

minime recitantur; sed alii Psalmi , . Miserere , & G temini sussiciuntur, qui ad tristitiam , & moerorem concitandum prope iacti videntur, sicut sarnellius epistola octava libri sexti primus omnium advertit. Histribus Dominicis Eccles a maximo studio Fideles admonet , ut pietatis Cperibus se vehementius exerceant: Satis sinquit Thomastinus' tris Dominicos dies maiori pietatis sudi1 GI nddis esse. Ab illis pariter initium superioribus temporibuς jejunia sumebant: Iejunium sita Petrus Bl sensis LGaadrage ale Reiulares taenobita incipiunt a Septuagesima ; Graeci

vero a Sexagesima ; Clerici nosei auctore Telesphoro a diuinquagesima; universus exercitus Chrisiana militia, itiυenes, ct tirgines , senes cum junioribus ab hae βuadragesima . Cum tamen illi, qui antiquitatis monumenta magis accurata diligentia per crutantur, haud levi conjectura dubitent. utrum sermo ille Petro Blesensi vere tribuendus sit, Nos , ut nihil, nisi Probatum certumque asseramus, Dominicam Quinquagesimae in Milia Mora rabica nuncupari assirmabimus, Dominicam ad rames tollendas : 8c in historiis Matthaei Parisii carni priυitim, ob eam causam , quod initium ea die kjuniuitatueretur . Η .ec autem consuetudo nostris quoque temporibus in Ecclesia orientali, di a quibusdam Religiosis Ordinibus integre

servatur . Poloniae vero populi pietatis laude prael antea, ex quo tempore Catholicam Fidem susceperunt, a Septuage lima jejunium incboarunt, eumque morem ad Pontificatum usqtie Innocentii I v. obtinuisse satis constat, qui ut contentionibus, ac dissidiis inter Episcopum, & populum

hae de causa excitatis finem imponeret , esu in carnium ad Feriam quartam Cinerum sua auctoritate protraxit, uti Raynallus testatur

7. Per hebdomadas Septuagesimae, Sexagesimae, & Quinquagesimae Din. XI. L mundus

aunum Corim

112쪽

mundus nos allicit , ut conviviis . histrionum larvis, aliisque Bacchinalium voluptatibus animum relaxemus. 8. Hic a nobis quaerendum non est, utrum mundus, an Ecclesia vehementius hominum mentes commoveant , & uter principem locum

obtineat; sed magnopere veremur . ne Ecclesia a Fidelibus indignissime posthabeatur. Quippe ex Sac. Annalibus exploratum habemus piam consuetudinem quadraginta Horarum per tres dies a sta inquagesima usque ad Feriam quartam Cinerum saeculo decimo sexto primum coepisse , ut Fideles hoc pacto negleetis mundi illecebris ad sancta opera incenderemtur , Deumque Bacchanalium criminibus gravius iratum mitigarent: novimus etiam ex Baccio' S. Philippum Nerium postremis Bacchanalium diebus solemnem ad Septem Urbis Ecclesias magna populi frequentia su inplicationem ob easdem causas instituisse : Patres denique in quinto Mediolanens Concilio coaetos ita loquutos esse: Sti deat Episcopira . ut quo tempore in Septuagesimae, Sexagesimae , or ῆιinquagesina hebdomadis EccIesia Mater , ct ociorum ritu , ct bνmnis , canticisque fidelium mentes ad maestintiam , atque ad paenitentiam excitantibus ,'omni denique tum vestimentorim , sum aliarum rerum a paratu populum Dei inflavit, ac praeparat tot ante diebus

ad sanete ree I ndam orsi Domini Passonem, ct Crucem . eo poti mum tempore sdeIes Ni in curam traditoa, spectacula , Iuris scaenicos . ct alia , quagentilitatis speciein pras erunt, tunc praesertim morum corruptelis introducta ILA ipsa tamquam a Sanctomis Ecclesia insitutis abhorrentia omnino fugientes. adpi tatis Christavastidia , ct ad orationem attentiores sint, proposita omni Chrisianarum actionum exercitatione .is. Quae cum ita sint, eorumdem Patrum consiliis adducti, utque hujus nostrae Civitatis consuetudo magis confirmetur , majori quo possumus studio universos curae nostrae commendatos hortamur, ut, quae inserius subjicimus , pietatis exercitia suscipiant ad impetrandam tot criminum veniam, quae per hosce dies in supremam Dei majestatem committuntur .

Io. Tribus ante Cineres diebus Eucharistia publice adoranda expo. vetur in Templo S. Luciae Societatis Iesu , in Templis S. Pauli PP. Bamnabitarum . & Sanctae Mariae Lacrymosae Patrum Carmelitarum Excal

ceatorum .

II. In TempIo S. Mariae vulgo e Galliera pro festis diebus post Vesperas ad virtutem, & pietatem excitandam frequentes sermones erunt; in eumque locum populus conveniet Feria v. post Sexagesimam , ut ad

Septem Ecclesias supplicatio instituatur. 1 a. Diebus Dominicis Septuagesimae . Sexagesimae, & Quinquagesimae conciones in Metropolitana, aliisque praecipuis Ecclesiis per

gentur .

13. Insuper triduo ante Cineres in eodem templo S. Luciae sacra eloquia

113쪽

quia populo tradentur. Α prandio Feriae v. post sexagesimam sodales Congregationis a Bona Morte appellati, dc Sodeses etiam Studentium. ac Poenitentium ad quatuor Cruces pie compositeque instituta, uti moris est , supplicatione procedent. l4. Mane autem Quinquagesimae sodalitia S. Mariae Coronatae. &Sanetissimo Suffragio adscriptae ad Quatuor Cruces suppliciter ordinateque se conserent, ubi quatuor hominum Novissima Religiosus vir coram populo explanabit. Poth prandium in eodem Templo Sacra mysteria ado.

Tanda exponentur . quo tempore habebitur concio .

I Die Dominico Septuagesimae. prima nempe Februarii ad s. Synaxim pie sumendam in Ecclesiam S. Bartholomaei in Porta , quae ad Patres Theatinos pertinet, universi convenient: mane etiam in Templo Patrum S. Annae in S. Isaia Sacra Calvaria ejusdem S. Matris Beatissimae Vi ginis in conspectu pubi ico per integrum diem exhibebitur. Sodales autem Trio ima tres nuncupati curabunt, ut ibi Sacrificio Mita . Vesperis. pioque sermone habito ea dies celebretur; & inde sub noctem accepta S. Eucharistiae benedictione populus dimittetur . I 6. In Sexages m a. nempe die 8. Februarii in Templo S. Pauli Patrum Barnabitarum generalis conventus Fidelibus indicetur, ut sacro Christi

Corpore reficiantur.

17. Idem proponitur in Ecclesia Patrum Carmelitarum Excalceat rum Feria v. poli Mxagesimam pridie idus Februarias, & pariter in Templo S. Mariae de Galliera , quo tempore magna populi frequentia cum P tribus Oratorii Septem Ecclesias invisit. I 8. Eadem generalis Communionis celebritas die I 3. Februarii in Templo S. Isaiae renovabitur, ex quo ordinatim procelent Sodales Aσο- nida iritim , & quatuor Cruces suppliciter adibunt: mane in ipso Templo piam concionem audient, & post reditum Sacerdos Sacrosancta Eucha. ristia benedictionem impertiet. Iq. Tandem die Quinquagesimae xv. Kalendas Martii in Templum S. Luciae Societatis Iesu pro generali Communione frequentes convenient; dc Feria tertia ante Cineres Templum Spiritus sanisti Patrum Clericorum Minorum ad id pariter eligetur.

Io. Die a. Februarii, id est primo post Septuagesimam solemne F num Praesentationis Chrilli in Templo , & Purificationis fleatae Virginis hoc anno celebratur. Omnes primogeniti juxta legem Moysis Domino offerri debebant, ut illius inusitati prodigii memoriam prosequerentur , cum eorum majores Dei beneficio ab AEgypti captivitate vindicati sue-Iunt, atque intersectis Agyptiorum primogenitis ab Angelo. Iudaicae gentis primogeniti ab ea caede liberati'. Praescriptum quoque Iudaeis fuit . ut quae mulier suseipio semine puerum in lucem edidisset, septem dierum spatio duceretur immunda, die octavo puer circumcideretur , de

114쪽

ne ipsa per triginta dies ad Samstuarium accederet. Deinde agnum , &columbae, seu turturis pullum, vel duos saltem turtures, aut duos columbarum pullos Domino offerret '. a r. Beatissima Dei Mater huic praecepto subjici non poterat, cum ad illas mulieres solum pertineret, quae . ex virili consortio conceperant, uti S. Bernardus advertit: Patet itaque . quod lex isa Matrem Domini non

iacitidit, quae non suscepto semine Filium peperit. Deinde post multa sic prosequitur , vere, o Beata Virgo, vere non habes cat sam . nec tibi opus es purificatione . Ob hanc causam ab Alexandro VlII. haec sententia die 7. Decembris anno I 69 o. proscripta suit : Oblatio in Templo, qua febar a B. V. M. in die Purificationis βιε per duos pullos columbarum . unum in holocaustum, θaIterum pro peccatis . susscienter tesatur . quod in glieris purificatione , erqv d Filius, qui osserebatur , etiam macula matris macula ris esset secundum verba letis. Nihilominus B. Virgo maximae humilitatis gratia legis praeceptum sponte observavit; &cum Salvator in summa egestate mortalem xi tam ingredi voluisset, non agnum cum pullo columbae, aut turturis , sed duos turtures, vel duos columbarum pullos offerri pro se voluit, uti S Augustinus scriptum sapienter reliquit : Advertendum es, qVa in pauper Dominus nasci voluerit, ut non pro illo ferretur agnus, ct puIlus coItimbianvs , aut turtur , sed par turturum , aut duo pulli columbini cui in Eoangelio legitur , quod scriptura Levitici tune jussit oeerri. si non habuerit mani semerentis . quod saris es in agnin. Cum igitur puerum Iesum ad Templum

sanetillimi Palentes detulissent, tunc Simeon senex, qui responsum acceperat a Spiritu Sancta non visurum se mortem . ns prius videret Chrasum Domini, ipsum ulnis suis complexus est , Deo gratias egit, Puerique suturos cruciatus, & mortem . ac Genitricis acerbissimas poenas aperte praenunciavit. Tunc quoque Anna, quae ad oetogesimum quartum aetatis annum pervenerat,' & quae noetem , ac diem obsecrationibus impendensa Templo nunquam discedebat, omnibus redemptionem Israel expectantibus de Claristo Domino aperte loquebatur , uti S. Lucas fusius commemorat '.

aa. Haec porro sunt mysteria . quae in Festo diei secundae Februarii

maximo cultu prosequi debemus. S. Bernardus hanc celebritatem , ejus que diei solemnem Cleri pompam , qui cereos accensos manibus gerens

suppliciter incedit, primis Ecclesiae saeculis inlli tutam asserere videtur : Hodie Templi Dominum ait in tu Templum Domini Virgo Alater inducit. I eph quoque mit Domino non situm , sed ejus Filium dileeIum , in quo ei bene compla-eriit. Agnoscit jussu quem expectabat. Anna quoque vidua conflatur . Ab his quatuor primo hodierna processio celebrata es, quae posmodum exultatione universa terra in omni loco, is ab omni gente celebraretur. Eamdem sententiam

115쪽

usurnule , eum de Virginis Purificatione secundum sermonem inberet .

Quidquid de hac re lit, Cardinalis Barouius ' in fine saeculi quinti ad ho a

Festum celebrandum viam patuisi. assirmat; eum Gelasius Ponti sex in honesta lupercalia de medio suibilit , quae ineunte Februario Romani cives peragetant. Hanc sententiam amplectitur Thomassinus; Nicolaus vero Serarius eodem die publicam supplicationem cum cereis accensis indictam a Sergio testatur, qui anno 688. ad Pontificatum pervenit; sed Tillemont- ex antiquis monumentis ostendit circa dimidium quinti iaculi Hierosolymae hoc Felium celebratum fuisse , quia etiam ante illud tempus ipsius initium repetendum. 23. Hanc disputationem dirimere Apostolici muneris parum interes , sed potius gregem nobis traditum hortari, ut simul cum Christo se Deo penitus devoveat, ejusque voluntatem libentissime sequatur ; ut Beatae Virginis eximiae humilitatis exemplum sibi ad imitandum proponat , declaretque se nullam a communi omnium lege immunitatem expetere ; utque flagrantissimo Simeonis studio Domini videndi & ipse teneatur ; ut tandem Prophetisi am Annam imitetur, invisatque frequenter Ecclesias .ae de Iesu Christo crebros sermones instituat: intelligat etiam mysterio

non carere . quod accense candelae hac die manibus praeserantur: Cereο-rum gestatio, inquit Serarius', nos admonet. ut vere lamen Chrsum δε- sum lumen de lumine , lucem , qua illaminat omnem hominem venientem in hune mundum , lamen mundi, lucem instabilem mente interius apprehendamus , ma- si sique nosris exterius feramus .a . Edictum pro Bacchanalibus, si agi nostra hac in Civitate concedantur . ω more promulgabitur, in quo consuetae leges praescribentur , ut perniciosi usus impediantur. Cum tamen omnium in ore libere verse intur . choreas, ludosque a s. Francisco Salesio pro singulari ipsius lenitate lecure permitti; illisque tantum inhiberi,qui peculiari quodam instituto, aut Religionis voto se oliminxerint, nos aperte fatemur. hujus Sanctissimi Viri consiliis omnino consor mari; sed magnopere rogamus, ut capita 33. 34. Institutionis ad piam vitae rationem ingrediendum accurate perpendantur. Ibi S. Vir choreas suapte natura nihil mali praeseserre te-hatur, sed, ut plerumque contingit, ad vitium declinare, & cum periculis. atque in comm uis conjungi. Choreas fungis similes assirmat. quorum optimi nullius pretii aettimantur, uti asserunt Medici; & licet scitissime conditi in mensa apponantur, si quis gulae nimis indulgeat, te

terrimi sunt, ac veneno comparantur. Eos, qui sibi remissiones hujus modi frequentius tribuunt, vehementer improbat, non vero, si illas praesens occasio requirat. Modestiam , gravitatem, mentemque rectam , ae piam summopere commendat. Post haec sungorum exemplum proseis quia

116쪽

quitur, quibus comesis generosum vinum superinfunditur ; eodem pacto post choreas ad sanctas cogitationes converti debemus, ne vitiorum illecebris . quae animum fortasse concutere possiunt, magno cum damno cor rumpamur. Postremo quid expendere valde utile sit ipse declarat . illos nempe, qui perpetuis ignibus addicti poenas criminum exsolvunt, quae ex choreis misere contraxerunt; quot ex Religiosis Ordinibus viri illud chorearum tempus in concinendis divinis laudibus magna cum utilitate traduxerint: quot denique per eamdem horam vel lectulo defixi. vel in compitis, aut in Xenodochiis jacentes acerbissimis morbis torquerentur . Igitur choreae, saltusque ab illis. quibus fas est, instituantur: sed eae leges una serventur, quas Auetoris sanctitate, & gloria ducti, maxime probamus , & libenter amplectimur.

De jejunii a ad ag smaIis observantia ; quifam primus Me jejunium indiu

rit ; quo tempore , est qua de causa id e*nerit; quo pacto initio gereretur ;quid sibi telint alsinentia a carnibus . er unica comes io . Ut in , qui immunes sunt absinentia , tiberi etiam ab unica comesione judicentur . De

aliquibus corruptelis, quae jejunii causa inducuntur. I. Arum, ac sere nihil Quadragesimae jejunium a Fi selibus observa - tur , quod licet a Chriito Domino institutum assirmari nequeat, uti Thomassinus ostendit '; nemo tamen inficiari potest ad normam ejus jejunii propositum fuisse, quod Moyses. Elias, & Salvator ipse austere adeo quadraginta dierum spatio peregerunt: auadragesima sanes ait S. Augustinus jejuniorum habet auctoi itatem . er in Seteribus libris ex jejunio Musis, ct Elia, ct ex Evangelis , quia totidem diebus Dominus jejiι- navit demonserans Evangelium non disseηtire a Lege , o Prophetis . a. Hoc porro jejunium , licet ad Telesphorum Pontificem t qui ei rea dimidium saeculi II. floruit) referatur in eo libro, qui Anastalii nomia

ne circumfertur ; cum tamen ex sacris monimentis exploratum satis habeatur a priscis Fidelibus receptum fuisse , priusquam ulla Concilia cogerentur nam primum Nicaenum Concilium Quadragesimam tamquam omnibus cognitam aperte commemorat) illud inter Apostolicas traditiones recensendum omnino et , uti S. Augustini judicio' comprobatur: tinitersa tenet Ecclesia , nec Conciliis insitu tum , sed semper retentum es, non nisi Apsolica a ictoritate traditum rectissme creditur, cui testimonium S. Hieronymi aptissime convenit ' : ras unam Euadragesinam secundum trad. tione n Apostolirum toto anni tempore nobis congruo jejunamus. Eamdem

117쪽

INSTITUTIO XV. 87

sententiam amplectitur S. Leo Magnus ': AposοIis insitutis quadraginta dierum jejuniis impleatur, non ciborum tantummodo parcitate, sed privatione

maxime vitiorum.

3. Vetultioribus saeculis hoc jejunium non tantum unica cibi resectione , abstinentia a carnibus . vinoque continebatur, sed etiam aquae potus lege vetitus erat, nisi cibi sumendi legitimum tempus adesset , uti ex S. Fruetuosi Episcopi Tarraconensis, ac Martyris historia deprehenditur : qui sicuti Prudentius hymno sexto testatur cum ad mortem raperetur, haustum frigidae constanti animo recusavit , eam ob causam, quod illo die jejunium ageretur , cujus solvendi nondum tempus adven rat . Alia plurima Baillet congerit argumenta,quibus id sapienter ostendit . Super oribus autem saeculis non meridies jejunio tuti nunc in more positum est . sed vespera finem statuebat. Quare S. Bernardus, cum de jejuniis Monachorum extra Quadragesimam loquitur ': Hactenus inquit) usque ad P Onamjejtinavimiis seli, nune usive ad Vesperam , cum vero de Quadi agili in ali jejunio verba facit, haec habet: 10unabunt nobisium simul universi Reges . Θ principes , clerus, ct populus, nobilis, ex ignobiales , smul in unum dives , o pauper . . Taiidem haeretici bellum acerrimum omni tempore huic jejunio indixerunt. ut ipsum de medio tollerent; sed quatuor Cardinales Bar nium , Bellai minum , CozZam . 8c Gottum non purpurae modo dignitate . sed docti inae praestantia celeberrimos contra audaciam, ac temeri tatem propugnatores habuit s. Longe hic a consilio nostro abhorret rerum saerarum scientiam palam ostentare. & hujus temporis instituta nimis severe in pristinum st tum restituere . Plura sane ex antiquitate monumenta deduci possent, quibus Quadragesimae jejunium confirmaretur. Sine ulla contentione

paulatim usus obtinuit, qui a Religiosis quoque viris receptus est , ut postmeridiem etiam in Quadragesima jejunium solvatur. Quamobretri in Tem. Plis sub meridiem Vesperae celebrantur , ut aliquod veteris disciplinae ve- uigium conservetur , quae per eos dies jejunantibus cibum interdixit, donec ossicium sub Vesperam in Ecclesia peractum ellet, quod ideo Vespem

tinum nuncupabatur . Ea de causa S. Carolus Borromaeus vitae rationem

suis familiaribus, ac domesticis praescriptam ita explicavit': ut per omne tauadragesinis tempus, Dominicis diebus exreptis , semel tantum in diens me

6. Iamdudum vinum in jejuniis permisit Ecclesia , & praesertim in ii.

region ibus , quae frigori magis obnoxiae sunt, ne aquae potu corporum se

nitas gravi aliquo' morbo labefactetur: In regionibus t ait Bellarmi nus ' γ

118쪽

nus autem frigidioribus ideo noluisse Belisiam vini absinentiam iinperara, quoniam a plurimis sne magno valetudinis periculo tolerari non potuisset. . Traditum fuit a S. Thoma electuaria , licet aliquo modo ad nutriendum conserant, jejunio non obesse, licet post cibationis horam sumantur , cum potiissimum ad crudum stomachum juvandum adhiberi eonsueverint. Hinc Theologi salvum, & integrum jejunium , licet qualibet

per diem hora vinum . aut aqua bibatur . unanimes declararunt; disputant tamen , utruna de chocolatis potione idem statuendum videatur . di quidam partes affirmantium tuentur ; vel quia potiones , nisi ex rebus jejunio contrariis conficiantur, illud minime violant; vel quod cla o- Iates , licet, de ciborum genere, si aqua dissetvatur , in genus polus convertitur; vel etiam, quod exigua rei quantitas parvi aelli metur ; quibus omnibus invetera tam jam consuetudinem adjungunt unanimi consensu receptam, & ab Ecclesiasticis Praelidibus haud improbatam : Ita Cardinales Branc accius , di Corra '' luculenter exponunt. 8. Denique praescriptum fuit omnibus, ut jejunii die semel tantum comederent: ait Sanctus Thomas ' in d. cendum . quod jejunium ab Ecclesia insiluitur ad concupiscentiam refranandam . ita tamen , quod natu ra salsetur . Ad Me autem susscere videtur unica comestio , per quam homo potes er natura satisfacere . est tamen concupiscentia aliquid detrahit diminuenda comesionum vices, ct ideo Ecclesa moderatione saturum es, ut semel in die a jejunantibus comedatur ; sed ad Monachorum cxemplum , qui totum diem laboriosis operibus impendentes , antequam ad lecitionem , seu pium conis ventum simul accederent squi diebus jejunio consecratis ante Completorium haberi consueverat sitim aqua parumper sublevare coeperunt; ac deinde exiguum panis frustulum adjungere , ut valetudinis servandae gratia potum cum cibo conjungerent, sicut plurimis testimoniis apparet ;Nonachorum , inquam , exemplo , nullo se rogante Canone ut ait Caba Diutius ) superaddita es sub euellationis nomine refectio vespertina s. 9. Attamen, dum veterem disciplinam in memoriam revocamus, non eo tendit oratio nostra , ut oves nobis commisse ab Ecclesiae institutis, & consuetudine jamdudum vulgata, vel a praeliantium Theologo. rum sententiis dimoveantur . id solum expetimus, ne propositos fines excurrant; & ne temere, vel etiam paucorum doctrina permoti, pravos usus inducant, qui stomachum piis hominibus moveant, atque indignationem .

Io. Sed, ut ad rem plane veniamus; esto quidem frequentes per diem

119쪽

potationes jejunio non repugnent; quis tamen inficiabitur, si vino largius , quam par est . atque intemperantius utamur , meritis omnino carere . quae per jejunium comparantur 3 Hanc ab Angelico Doetore sententiam desumpsimus ' : Non autem intendit Ecclesia interdicere ablinentiam potus , qui maσis sumitur ad alterationem corporis , ex digesionem edortim assumptorum , quam ad nutritionem , licet alιquo modo nutriat, ct taeo I cet pluries jejunantibus bibere ; si quis autem immoderate potu utatur , potes peccare . meritum jejunii perdere . Admittatur benigna illorum opinio , qui jejunium choeolatis potu violari negant; quis tamen intemperantia, vel etiam laesi jejunii culpa prorsus immunem , di vacuum eum existimet, qui modum excedens , talem sibi pateram indulgeat, qualis a Sancto Hieronymo describitur ad Nepotianum : Sorbitiunculas delicatas , ct contrita elera , betarumque succuin non eatice sorbere . sed eoncha Z Quis eunt crimine ablolvat, qui saepius. Cum jejunium agitur , eamdem potationem repetat 3 Etenim gravissimi Auctores, qui diebus jejunii chocolati locum esse

tradiderunt, ejusdem potationes iterari nullo modo posse fatentur . uti ex Brancaccio. & CozZa, quos paulo ante memoravimus, liquido constat .

I l . . Cum jejunium indicitur , permissae dapes pro cuiusque indigentia

in mensam afferantur . Qui autem, dum pisces comedit, ipsorum copia , modo , vel condimentis communes excedit limites , si minus praeceptum Ecclesiasticum re ipsa violaverit; tamen ab intemperantiae nota , quae divina lege interdicitur, liberari non potes , uti docet S. Thomas ': 'amvis per inordinationem circa ilias circumsantias peccet, oe meritum jejunii amittat, vel in toto, vel in parte, non tamen Ecclesia sati tum transgreditur , ct ideo jejunium non solvit; & alio loco idem confirmat : Si quis autem immederate potu utatur , potest peceare , ct meritum jejunii perdere , sicut etiamsi inmoderatecibum in uηa comesione assumat. Ia. Postremo consuetudo jampridem in vetita sub vesperam reficiendi corporis adhibeatur; sedGersonis sententiae meminisse oportet': De e -- fionibus specierum , mimilibus consiιetudo teneatur , ct delectationis nimia

fido vitetur ii norma quaedam pro ciborum genere . copia, modoque st tuendo ex piis moderatisque viris desumatur; nec eorum exemplis inhaereatur, qui nihil de animae salute soliciti sunt. & omnia jura ne&riis criminibus pol luunt, & contaminant . 13. Illud magis deplorandum est, quod hac aetate perpauci per Qua-

diagesimae dies a carnibus abstineant; paucilsimi vero numerentur , qui cum edendi carnes facultatem ob valetudinis incommoda obtinuerint, ciborum saltem copia , modoque jejunium observent. Ea luit inter priscos

Theologos disputatio , utrum pauperes ad jejunium cogerentur . & ha- Irim. XI. M bito

a Ialae oritato in respons adsecundum . h In citata disserti, on tu eram de jejunio

120쪽

9o PROSPERI CARD. LAMBERTINI

biso inter pauperem, er discrimine, hunc postremum ieiunii lege solutum judicarunt, qui vitae alimenta ostiatim quaereret, incertusque semper esset . quid sibi ad vitam sustentandam ex pietate fidelium suppeditaretur: Ita sentiunt Alexander de Ales'. Riccardus . 8c Paludaianus Nunc de egenis non agitur . Divitiis. ac censibus affluentes , non paupertatis. sed infirmae valetudinis causa a Quadragesima observanda liberantur, licet idem morbus per integrum anni cursum nullum ipsis attulerit incommodum, nullumque impedimentum , ne diem noctibus perverterent, animumque quibusvis voluptatibus relaxarent: imo ne persuasit quidem, ut valetudinis rationem aliquam ducerent Bacchanalium diebus, quibus fortasse integras noctes, & postremam quoque ante Cinei es, agendis choreis impenderunt . Quin ejus naturae morbus erit sortasse , ut per inadragesimae tempus, si ad convivium piscibus . carnibusque instructum vocentur, utroque ciborum genere liberaliter uti non dubitent. Tandem alia gravissima mala non semel ex eo morbo consequuntur . Cum enim per anni cursum in vellium luxu , in conviviis , nocturnisque conventibus celebrandis plus insumpserint, quam illorum conditio pateretur , ineunte Quadragesima parsimoniam statim suscipiunt, binasque parare mensas domi recusant, videlicet unam sibi carnibus ornatam , alteram vero ex dapibus , quae filiis , ac caeteris domesticis jejunantibus praescribuntur. Hinc fit, quod hi Quadragesimae praecepto parere nequeunt, licet ipsius servandi desiderio fortasse te

neantur . .

14. Quamobrem ad Medicos sermo convertatur. quorum testimoniis violandae Quadragesimae facultates a Praesidibus con untur. Veteres Canonillae Medicos acriter, medendique arten insectantur , & eam proferunt juris Pontificii auctoritatem: Contraria sudisse sunt ditanae regnitioni praecepta medicina . A jejunio reυοeant; Iumbrare non sinunt; ab omni intentione meditationis abdurent; itaque , qui se Aledicis dederit. seipsum sibi abnega . Nos quidem eorum numero adscribi nolumus; si quis tamen pro

ea muneris ratione . quam tot annis gessimus , inter Canonis as nos adnumerare velit, recentiorum ordinem libentius ample stimur. Insuper

cum animarum curae in ea Civitate praepositi simus , quae probis hominiabus , ac Medicinae peritissimis affluit, a quibus maximum . ac singulare in hanc Patriam ornamentum promanat. m tum aliquem Canoni, quem supra adduximus, facile statuemus, ne ipsos, aliosque Mendere vide mur . Novimus enim quanta religione, ac doctrina Paulus Zacchias Romanus Medicus suos libros conscripserit ' .& quae sapienter pieque securutatis Parisiensis praeclarus Medicus Hecquet super hac re posteris com

a Par . . quaeIL Io. art. 4. b De Media Villa inc D diu. I s. quaeR. 4. d D Caaone Coutraria de Consecratione dist. s. e Diuis quaelia Medis legalis. Iib. s. tit. I. in multis quaest.

Insuo tract. de dispens in uuadragesi

SEARCH

MENU NAVIGATION