SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Benedicti 14. Pont. Opt. Max. olim Prosperi card. De Lambertinis ... Institutionum ecclesiasticarum. 11

발행: 1750년

분량: 886페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

pulo declarare , uri Urbis Parochi,) omnino debeant, nisi poenas arbitrio nostro imponendas subire velint. Hortamur pariter illos, qui primam Tonsuram , caeterosque ordines appetunt , necnon Sacerdotes, ut

Parochis in hac re adjutores, atque administros sese praebeant, sicut initio, cum de Urbanis Parochist sermo esset, iusius explicavimus. Laveant etiam Parochi in Dioecesi conlii tuti, quod supra monuimus, ne ullum ad Sacram Synaxim primo sumendam admittant, neque pro accipienda Confrinatione schedulam de more impertiant. neque matrimonia palam in Ecclesia denuneient, neque illis celebrandis intersint, nisi prius d euinae Christianae examen , ac testimonium habeatur. In Dioecesi quo- ue docendi munus nemo palam eXererat , quem vicarius Foraneus in dei mysteriis satis erussitum , atque idoneum non declaraverit. Sed quoniam in agris saepe contingit, ut pueri in pascendis armentis potius, quam in audienda Christiana tege implicati Lempus conterant, &cum nonnulli circum Templa lirepitum turbasque,excitare no ii dubitent, quo tempore divina Ossicia perisivuntur , vel Fidei mysteria populo dilucidantur , bioc volumus, ut Parochi gravibus solidisque argumentis'parentibus ostendant in manifesto perpetuae damnationis perieulo versari, si liberos suos Religionis elementis erudiri negligant. Insuper persuadeant , ut suos quique liberos ad Parochialem Ecclesiam adducant, ibiqu e Parochum fidei rudimenta explanantem & ipsi audiant, quae fortasse non pereeperunt, cum inter pueros agerent, vel percepta ex animo penitus exciderunt. Postremo universos admoneant serta tecta permanere Decreta . quae Nos, vel Deces res nostri in eos ediderunt,qui

Oblireperent, vel luderent circum Templa, in quibus Chri Ili doctrina

explanatur, vel Sac. Ossicia peraguntur. 1 I S. Cum Dioecesim perlustravimus, magna cum voluptate Parochos doctrinae. ac probitatis laude praestantes invenimus, qui ad propa-.gandam Dei gloriam, instruendosque pie fideles omne studium , ae dili-

gentiam libentissime devovebant; nonnulli vero mediocriter in iis rebus versati occurrerunt; sed quod magnopere Nos commovet, aliqui. ar quos nondum accessimus, plurimique, quos jam invisimus post discessium; nostrum , negligentiae , vel imperitiae palam arguuntur. Ob quam rem licet nulli damnum inferre cupiamus. Deumque nostrae voluntatis testem invocemus, tamen memores extremi severique examinis, in quo Deus omnia perscrutabitur , ad implendas muneris nostri partes nihil inten- tatum relinquemus. Itaque si quis per oscitantem socordiam sibi desit. populumque Christianis mysteriis imbuere praetermittat, ad meliorem frugem, atque sententiam statim revocetur; si quis autem ob inscitiam munus adeo neceIIarium contemnat, studiis iterum . ac libris operarii

navet. Nam haec rerum ignorantia non Episcopis, qui istos homines Pae rochiis praefecerint. tribuenda est , sed Parochis ipsis. qui post qua eam provinciam assequuti sunt, librorum curas omnes penitus abjex:

82쪽

s a PROSPERI CARD. LAMBERTINI

runt. Uberes ex hac nostra objurgatione fructus speramus. Si aliter contigerit, quid Tridentinum Concilium statuerit '. ac deinde Sacra Congregatio ejusdem Concilii non semel decreverit h. satis memoria comis plectimur : Sae. Congrepatio censuit Episcapos necesseres posse superveniente rationabili causa etiam ex octo, etiam extra visitationem, examinare Parocias ad Eccissas Parochiades approbatos Insuper alio loco: Saera cingregatio respondit. Disi os Successores superieniente rationabili ea a posse etiam ex octo

iterum examinare tam in visitatione, quam extra. Paroetis . quamvis Regulares, approbatos tempore provisionis Parochialium . Si de Parochis agitur .

qui a Decesseribus praepositi fuerunt, re prius satis superque perpensa Sacrae Rotae Tribunal constituit posse Episcopum pro Iibito, or profla quiete conscientia sua Parochos in novum examen revocare M. Cum tamen de

illis sermo eii, quos idem Episcopus Parochos in Ecclesiis collocavit. si velit novum examen indicere . haec quoque decreta subjiciuntur ': Cum sub die I s. Ianuarii 166 . ad insantiam Discopi Pampiknensis ab hae Sae. Congregatione remulum fuerit: primo posse Episcopum examinare Paraetis , θRectores semel approbatos ad curam animarum . quando ades vehemens suspicio de illorum imperitia ; secundo posse ad hujusmodi examen procedere etiam extra visitationem; renis ad dictum examen faciendum haud necesse esse, tit judiciales probationes imperitia praecedant. Nune supplicat Episcopus, per eamdem Sac.

Congregationem Uterius declarari, an in actu visitationis Dioecesis pol Episc pus examinare Parachos, quotquot visitat. etiam si contra illor . vel aliquot ipsorum non vigeat suspicio imperitiae; Saei Congregatio die aa. Septembris I 668. rupondit negative . Atque ita pro novo examine faciendo sela conscientiae sedandae ratio non sussicit. Insuper necesse est, ut is rumor palam in omnes emanaverit , Parochum eorum . quae ad curam animarum gerendam pertinent , memoriam amisisse. & ob socordiam pro sustinenda tam gravi provincia esse imperitum , sicut Patres S. Rotae accurate perpenderunt . Parochi etiam . qui a Laicis jure quodam nominati fuerunt, ab hac conditione minime liberantur. Nam cum Parochialem Ecclesiam sine publico examine obtinuerint , non idem judicium . atque opinio, ac de reliquis Parochis constituitur. quibus Episcopus post consuetum examen animarum regimen commendavit .

I T. Postremo volumus , ut hoc edictum publice de more promulgetur , ct in singulis sacrariis tam in Urbe, quam in Dioecesi figatur . INSTI-

83쪽

Da obliga a. qua Paracti obseringuntur Angulis diebus risis da rebus ditanis ad posum verba facere, o pro Parochianis Sacri um applicare ; quadae se, quove mandato id facere jubeamur .

r. in tempore hanc nostram Dioecesim invisere ecepimus quod etiam conitanter prosequemur . si Dei beneficio salvi, Be incolumes erimus nonnullos Par hos deprehendimus . qui Dominicis, caeterisque festis diebus Sacras coneiones ad populum habere negligunt, quid videlicet fugiendum ex Christiana lege, quidve amplectendum sit , accurate declarare, ut promissam inco, lis gloriae merciaem assequatur. Insuper praestantium virorum testimonio cognovimus id quoque praetermitti a quibusdam urbanis Parochis, licte virtute studioque Religionis plurimum commendentur, eamque afferri causam. quod usu receptum antea non fuerit; quod perpauci ad ipsos conveniant; quod in pluribus aliis templis hujusmodi conciones frequenter habeantur. Advertimus etiam non modo, eum Dioecesim lustrar mus , sed praecipue cum publicum examen pro illis indietum esset, qui vel ordines, vel eonsessiones audiendi iacultatem , vel Parochiarum regimen petebant, Dominicis, aliisque sinis diebus Missae Sacrificium pro

populo minime applicari ab iis , qui animarum curam susceperunt. Dia . sputationes iterum , eorumque sententiam in medium proferunt, qui P rochos utique , caeterosque animarum saluti praepositos ad Eetendam rem Diuinam diebus festis obstrictos esse testantur, non ea tamen voluntate satque intentione, ut sacrificii fructus populo omnino tribuatur; dc prae- isertim cum proventus Ecclesiae sunt ita tenues, ut ad Parochum su-tandum vita satis esse videantur. Ita disputant, velut Apostoliea sedes de his antea non aperte judicaverit, & Sacrae Congregationis quae sola Tridentinum tameitium interpretari potes Decreta , eo quod Promulgata non fuerint , universos minime complectantur . vel forum extermnum BIum respiciant, aut etiam internum. si tamen in lucem aspectam que publicum proserantur. His rationibus aliisque nullius momenti se

tentiam suam praedicant, ac tuentur.

a. Ex eo vero nos perculsos filisse non infietamur, quod Par hi salutaribus verbis populum sibi commissum instituere non modo contem- 'nant, sed gravissimam culpam falsis etiam rationibus excusare contendant. Non haee temere confingimus, sed ad Todentinam Synodum consormamur, in qua sic decernitur': Archipresburi quoque, Flebam, ct quia eumque Parachiatis , vel Hias curam animarum habentes Eees as quocumquimoda obtinent, per se, vel alior idoneas , si legitime impediti furant, disti

84쪽

suit in Dominicis , Hr stylis flamnibus plebessibi commissas pro sua , ct earum

capacitate pascant se Iutaribus verbis, docenti ea , qua scire Omnibus nece sarium es ad salutem , an nunciandoque eis cum brezitate , ct facilitate sermonis vitia, qtis eos declinare', ct Nirtutes, qras sectari oporteat, ut poenam aeternam e Uadere , ct coelesem gloriam consequi valeant; re paulo poli : neque hujus d

creti executionem consuetudo cyc. impedire valeat.

3. Illud solum in controversiam adducitur , utrum ex hac Concilii sanctio ie. quod sub Paulo It L contigit in Sacrae conciones reipsa haberi debeant, juxta ea , quae iii b Pio IV., ab eodem Concilio statuta sunt '. Propos tum id ibit Sacri Concilii Congregationi examinxndum . di conventu.habito die 9. Februarii anno Is 76. nihil certi emanavit, uti ex Fa-gnano intelligi potest , qui iama aeque , ac juris Pontificii scientia admi-rianti . non modo Romae, ubi Sedi Apostolicae ad nonagesimum usque

annum praeclaris muneribus occupatus, operam studiumque suum egregium praestitit, sed apud exteras etiam nationes omni commendatione dignus judicatur . Postea vero , cum Nos perhonorifico Secretarii ossicio

fungerentur, invenimus ' eam sententiam in examen iterum revocatam

fuisse, cum Sacrae Congregὶtioni Cardinalis Carata Praelectus eiset; de Episcopo Meliten si , qui id pollulaverat . his verbis responsum : Satis esse, ut Parρchi, eis franaliter non praedicent, saltem Dominicis , ct festis ait, us3Iιbes sibi. inmissas pro sua, er earum capacita e pascant salutaribus verbιs'. Eamdem sententiam , ac normam amplexus eii innocentius XIII. in ea

Constitutione , quam pro Regnis Hispaniarum ad Ecclesiasticat disciplinae commodum edidit poli laboriosam diuturnamque inquisitionem . & examen in peculiari quadam Congregatione, cui pariter a Secretis suimus. Id elare dignoscitur ex ipsius Apollo licis Literis. quas deinde Benedictus XIII. , ut ipsae caeteris Episcopis, velut exemplar proponerentur, sua auctoritate confirmavit. Itaque credinuis non perpolitam , di elab ratam concionem a Parochis habendam, sed familiari facilique dieendi genere ipsos uti debere ad populi intelligentiam accommodato . Caveant tamen, ne se liberos, & immunes existiment,4 eo quod nullo unquam tempore hujusmodi consuetudo extiterit, vel quod haec provincia aliis Ecclesiis satis superque demandata sit; neque tandem exiguum populi numerum pro causa excusationis asserant, qui plerumque ex negligentia Rectorum di manat. Nam qui suo muneri recte satisfaciunt, de frequentia , populique multitudine nunquam queruntur. Insuper non modo Tridentina synodus contrariam consuetudinem penitus abrogavit, sed etiam Innocentius IIII. in ea Constitutione , quam superius diximus, a Benedicto Pontifice confirmata, omnes excusationis causas de medio a stulit, di poliquam ab eodem Concilio munus impositum explicavit'. iis verbis utitur' Nih/Iρminus, nonnulli Parochialium Ecclesiaram Rectores

hae ca

85쪽

hae, βι-rum partium adeo sunt, pratermittunt, euilpis hujusimultast amoliri nitentes, veI praetextu immemorabitis, sed quidem prava consuetudinis, vel quia hae ab ipsis praestari necesse non υjdea vr , fu petente nimirum e la His-rmn habentium Saeras e ciones in aliis Feclesiis ere. M itaq is sub inani Uurum, aliarumque ditim excusationum praetextu tanta Chrisianae Reipublica perniciesstruatur . disricte praecipimrta sec. s. . et . Sed jam ad illud veniamus, quod secundo loco proposuimus , nempe Milia sacrificium Dominicis, ac sesiis diebus pro populo orirendum Sic enim praecipit Tridentinum Concilium . et Cum pracepto momandarum sit omnibus. qttibus animarum eura commis s. oves fias agnostere , pro his Sacri*ium clerre. Non ignoramus quidem disputationes, quae excitantur , utrum ex Concilii verbis Parochus Sacrum tantummodo facere, an ejus quoque fructum qui medius appellatur j pro populo ita offerre debeat , ut nec ipsum pro alio Oiserre, adeoque nec stipendium sumere possit. Attamen nos minime latet Concilii verba a Sacra Congregatione ita declarata luiise, ut medium Sacrificii fruetiam pro populo applicare Parochus omnino teneatur , uti Fagnani testimonio plane constat . Novimus etiam illud Sacrae Congregationis Decretum anno I 68 I. jussu Cardinalis de Carpineo simul cum aliis pro Ecclesiasticorum commoditate suisse impressum , in quo haec statuuntur: Cum pracepto μωηοris . quibus animarum cura commissa es, mandatum sit pro Ouibus suis Sacri-feium Τὸ re, sepe alias Sacra Congreoatio Concilii eouJit, 'Parachos teneri pro Parochianis Sacrificium applicare, atque ea cum distinctione , ut, si reditus

pingues sint fluuiis diebus , si et ero t/nues, sellem diebus sesitas '. Illud quoque cognitum nobis est eamdem rem suis se propositam, atque iterum examinatam ; cum Sacrum quotidie pro populo celebrare ,1 atque offerre ;Parochis . licet copiosos proventus obtinentibus .grave nimis videretur. ideoque die octiva Februarii ann, I i 6. hoc pacto fuisse. responsum : Ω-era gregatio tam ibi, propositis instaseriptis dubiis; primo, an Parochi non habentescingrmim , teneantur applicare Missam pro populosa stem diebus Fessit; itasnrogendi ineafucte. Secundo, an Parachi habentes pingues redditus teneantur quotidie Missam applicare pro p pulo in eastu e re. respondit ad primum inrmative, censuisque danda eo Decreta alias hae da re essita ; ad secundum , negariis , ct hujusmodi dubia amplius non proponi mandavis. . s. Hoe Decretum in Achis Sacrae Congregationis continetur , editumque suit post Dioecesanam Synodum'. quam Episcopus PortaIegren. in Lusitania convocavit. Si quis autem percipere vesit reliqua superi rum temporum Decreta, quibus hoc postremum ita conformatur , ut universi. qui curam animarum gerunt, ad osserendum pro populo Sacrificium obstringantur , Monacelluώ consulat, qui in Romana Curia diu

86쪽

versatus, &ad plures annos Auditor Cardinalis Petrucci, plurima niserae Congregationis Decreta congessit '. Qui prioris etiam temporis D creta expeteret , scilicet promulgata annis I 69 a. die Io. Maji. & I 699. die a . Aprilis, percurrat Litteras Apostolicas Innocentii XII., quibus ipsa peculiari modo a Pontifice confirmantur. Postremo , si qui post annum I I 6. Sacrae Congregationis sententiam exploratam habere velint . nos ipsi testari possumus . qui cum a Secretis essemus, rogatu Cardinalis Tanarii Decani. & Ostiensis Episcopi proposuimus licet de hac re verba fieri vetitum antea fuisset) utrum Castri Romani, Porciliani, ac Decimi Rectores Ostiensi Episcopo subjeeti diebus festis Sacrificium OL

ferre pro populo deberent , cum exiguos solum proventus a Dominis Castrorum acciperent , & nihil ab egenis illis hominibus, inhospita sere Ioca colentibus, referrent, uti descripsimus in eo libello , qui imprimi, di Sacrae Congregationi solet exhiberi: Id autem , quod speciali nota dignum esse lidetur in praesenti, es, quod Parochi nihil a populi recipiunt , eum ad , quia habent, eonsequantur a Dominis Caserorum. Responsum ita fuit die a9. Ianuarii III . teneri, ct ad mentem , scilicet posse ab iis Parochis ad egestatem sublevandam stipendium accipi , licet diebus sestis praebeatur. &Sacrificium, quod pro populo celebrandum fuerat , offerri pro illo , qui

si pendium tradiderit, ea tamen conditione. ut alio hebdomadae die pro populo illud offerentes suo muneri satisfaciant. 6. Qua de re exploratum satis arbitramur id , de quo sermonem imstituimus. si Pontificum, & Sacrae Congregationis Decreta sedulo perpendantur . Nos quoque assirmare possumus, quod plusquam centenis Epistolis, quas duodecim sere annorum spatio ad Episcopos per unive sum terrarum orbem vel dedimus, vel pro munere, quo tum langebamur, nostro nomine obsignavimus cum illi juxta praeclaram Constit tionem Sixti V. suarum Ecclesiarum statum Sacrae Congregationi expon

rent γ, nisi festis diebus Sacrificium pro populo a Parochis applicari testarentur , eos monebamus , ut ab omnibus, qui animarum curae prinsecti essent . id impleri omnino curarent. Certum pariter est in publicis examinationibus , quae Romae inllituuntur . vel ad ordines suscipiendos, vel ad consessiones audiendas, vel ad Parochiales Ecclesias obtinendas, nullo modo approbari illos, qui Parochum exiguo censu instructum , ab offerendo sacrificio pro populo liberum. & immunem existimant. Neque illae excusationis causae admittuntur , quas superius attulimus, nempe Sacrae Congregationis Decretis legem minime induci , di s ne culpa violari. Cum promulgari non consueverint. Nam, cum lex aliqua jam palam innotuit, necesse non est, ut eodem pacto reliquae sanctiones publi

87쪽

blice divulgentur, quibus eadem lex magis declaratur. Cum vero illam legem indicant, qui non modo auctoritate praediti sunt , sed etiam soli possunt Tridentinum Concilium explicare, ideo utrumque serum jure

complectitur. Item supervacaneum est ad eam rationem confugere ,

hujusmodi Decreta a 3 illos solum pertinere. pro quibus constituta sunt. Nam, licet id non semel contingat, ea tamen , de quibus sermo est, ad universos reseruntur. licet viri alicujus singularis gratia emanaverint . quia ad explicandum, magisque intelligendum Concilium consecta su runt . Hinc si aliquis eamdem rem quaerat, his verbis responsum tribuitur: Dentur Decreta ; ut in hac causa , quam agimus. saepe evenit, sicut antea commemoravimus . Id tamen in usu non est , cum de illis Decretis agitur, quae pro aliqua peculiari causa facta sunt, in qua nihil cum caeteris Commune reperitur . Neque sane ad haec cognoscenda requiritur,

ut a secretis Sacrae Congregationis eligi quis debeat, cum satis superque in Fagnano contineantur '. Clericatus autem fusius , & erudite de ipsius Sacrae Congregationis Decretis scripsit ,& praesertim etiam de illis, quibus offerre pro populo Sacrificium festis diebus Parochi jubentur 7. Quae cum ita lint, poterant a nobis sine ulla dubitatione Parochi obstringi, ut Sacrum , diebus, quos designavimus, pro populo offerrent, de Christianae legis praecepta, mysteriaque explicarent; sed cum falsam opinionem ipsi non deponerent, licet a Sedis Apostolicae sententia prorsus alienam es Ie non semel offenderimus , necessarium duximus, ne ullus in posterum disputandi locus superesset, cum ad Sacram Congregationem de populo ad Christianam docti inam instruendo scriberemus, aliquid

etiam de caeteris rebus, de quibus nunc agimus, velut historiam exponentes, solum attingere, ne ipsius auctoritatis , dc sententiae, eorumque omnium, quae generatim , vel peculiariter statuta sunt, tam cito immemores videremur . I taque die V. Augusti hujus anni in hunc modum respondit: Gυendum praeterea e s. ut omnes Parochi dilioenter muneri Dos

trafaciant, ct sineulis diebus sestis populo sibi commisso sacra eloquia , salutissVe monita exponant, facili seiunone denunciando vitia , qua declinare, Si tu es, quas sectari oporteat. Ac d uque admonendi sunt iidem Parochi, teneri

eos omnibus diebus fesis Misse sacrificium applicare pro populo , etiamsi minus

integra covgrua exparochral bus proventibus recipiaut, quemadmodum pluribus hujus Sacra Congregationis Decretis declaratum fuisseprobe compertum es Em nentia Vesra.

8. Observandum est prioris temporis Decreta a Sacra Congregatione in medium proferri. ex quo sacile comprobatur ad universos ipsa spe stare, licet aliquorum solum gratia prodierint, eo quod Concilii Tridentini intelligentiam , & explicationem praeseserant. Igitur non sol in nostra. sed ipsius Congregationis, & Summi Pontificis auctoritate citi Tom. XI. Η

88쪽

probante ipse litterae ad nos scriptae fuerunt in sub poenis a Concilio Tridentino in delinquentes propositis, mandamus omnibus, qui ad curam animarum in Civitate , seu Dioecesi constituti sunt, ut festis diebus ad' populum verba facere, & viam salutis declarare nunquam praetermittant, iisdemque diebus Sacrificium pro ipso offerant, nisi poenas voluntate nostra imponendas subire velint. Quamvis autem ipsorum probitas nullum suspicionis locum nobis relinquat, quin haec nostra sanctio penitus executioni mandetur: tamen, ut studium nolirum , eorumque obtemperantia palam innotescant, volumus juxta Decreta Sacrae Congregationis, quae in Urbe a visitatione dicitur. ut quilibet Parochus saecularis, aut Regularis in Civitate , ac Dioecesi ab anno i 33 eos dies in peculiari li-hro designet, quibus pro populo Sacrificium obtulerit. Qui non paruerint, pro voluntate nostra punientur . Braschius in promptuario ' non modo Decreta Sacrae Congregationis de osse iendo pro populo Sacrifico, quemadmodum supra explicavimus, luculenter exponit, sed etiam commemorat Parochos tum saeculares, tum Regulares ea lege teneri , ut in peculiari libro idem Sacrificium describatur. 9. Postremo jubemus , ut solito more haec nostra sanctio promulgetur dc in singulis Sacrariis cum in Urbe, tum in Dioecesi fixa conservetur .

IN sTITUTIO XI.

De Christi Domini ad centu , ct 2 υeindialibiis, qua Christi Domini Natalem

in titulus; q Dd per Us m Ecclesia significare voluerit; a i quid referaturd vi quin Osic uin . o Missa, qua eisdem temperibus celebratur. I. Alsa in vulgus imperitum , & pietati non valde addictum nimis libcre pervasit opinio, Adventum Domini pro viris tantum , ac mulieribus institutum sui se , qui Religionis voto se obstrinxerint: ita ut illi dies a caeteris disserre parum , aut nihil ipsi vi

deantur .

a. Ut laec sententia temeritatis , atque scandali nota liberetur , de abstinentia solum , ac jejunio intelligenda est : ne autem salsa sit eadem sententia, Orientalis Ecclesia ab Occidentali, & priora tempora a Posterioribus secernen ta sunt; postremo ut a majori labe, ac centura vindi- Cetur . complecti omnino non debet pietatis opera. quibus ad celebrandu n Oonini Adventum Fideles Ecclesia cohortatur . 3, Az primo jejunium in Adventu simul cum abstinentia ab Ordinibus Reguli ribus nune observatur , quod aliqui incipiunt a die Fotio San- Martini, vel etiam Sanctae Catharinae , alii a prima Adventus Domi

nicas cap. I p. anv a . usiae adnum.ῖ

89쪽

n; ea, nonnulli etiam a celebritate omnium Sanctorum , uti Cardinalis Coa Ei accurate perpendit φ . . Nunc et ii n Orientis Ecclesia temperantiam a sesto S. Philippi auspicatur. quod die r . Novembris solemni cultu celebrare consuevit &ideo I. Philippi Q. idragesimam nuncupat) ea inque ad Natalem usque Sal Watoris diem prosequitur. Per id temporis se a carnibus, butyro, lacte , & civis abi inet; pisces tamen . oleumque adhibet, & vino utitur : quae solemni ori Quadragesimae tempore omnino vetantur. Septem dierum 'atio jejunare lotum jubentur Graeci, licet pietatis causa univero si jejunare soleant, uti Bailletii testimonio satis comprobatur Α . s. Tandem ut nihil de Religiosis Ordinibus loquamur , quibus pe- euliari lege temperantia praecipituri ex consuetudine occidentalis Ecclesiae abstinentia. seu jejunium per Domini Adventum nemini indicitur:

non tamen hic mos olim obtinuit. Nam, ut monumenta, quae ad Ecclesias transalpinas pertinent, silentio praetereamus , ac de sola Italix verba faciamus, diploma ab Aistulmo Longobardorum Rege anno 7ς 3. oblignatum conservatur, in quo M. Lucios a Monachis Nonantulae pro S. Martini Quadragesima quotannis exigit: Quadragesimae autem nomine Salvatoris Adventus intelligitur, uti Marte ne tellatur φ. Nicolaus Primus Pontifex, qui circa medium saeculum nonum floruit, cum jejunia, quae ab Ecclesia Romana recepta erant, enumeraret ; illud etiam Adventus recenset': Haec jejunia Sancta Ramana Ecclesia si scepit antiqvitus, tenet. B. Petrus Damianus, qui saeculo XI. vixit, cum de Canonico rum Veliternorum reformatione agit, Quadragesimam commemorat, quae ante die in Natalem Domini a Fidelibus observari solebat. Innocentius autem Tertius, qui initio saeculi XII. Pontificatum gessit. Archiepit copo Brachi rensi respondens iis verbis utitur , Iejunium apud nos in Ad centu Domini agitur . Postquam Avenionem Sedes Apostolica translata fuit, haec disciplina immutata est, eamque ad suos familiares, ac domethicos omnes Urbanus V. redegit, uti Raynaldus de familia ejus Pontificis scribens luculenter exponit : Generaliter, ct indisincte in Adventu Domini. er idiebus quartam feriam Cinerum immedi e pracedentibus ab eju carnium abstinerent, o in dictis diebus secuIares, laicos in Curia exij emes etiam Gluit comprehendi. Ut id magis cori firmetur , testimonium Beleti ' afferemus, qui secum expendens, qua ratione ab Ecclesia jejunium ante seitum S. Thomae Apostoli minime indicatur , hoc pacto respondet: Σlsa Festum ejus es in Adcentu , in quo qrtasi continuum jejunium

d bemvs obsereare , quod etiam Martene explicavit. 6. Sed jam ad sancta pietatis opera deveniamus , quae nunc etiam Si-

90쪽

delibus ab Ecclesia proponuntur , ut universi curae nostrae commissi ad copiosos fructus pro aeterna salute comparandos vehementius excitentur.

Itaque primum agemus de sacri Adventus origine. deinde quam ob causam institutus fuerit, & postremo de Ritibus, qui per hoc tempus excoluntur ; sic enim fore confidimus , ut majori siu dio, ac religione , quod magnopere optamus, sanctissimi dies celebrentur. . Si fidem Durando praestamus , Adventus Domini celebritatem S. Petrus Apostolorum Princeps induxit ;' Bailletius tamen studio suae Galliae nimium adduetus, Sancto Perpetuo Turonensi Episcopo, qui circa medium iaculum V. vixit, illius institutionem adscribit': Jejunium per tres dies in singulis hebdomadis ante Fellum S. Martini usque ad Natale Domini ab eodem Saveto Perpetuo propositum testatur'. sed a iust

Titate Martenis' natione pariter Galli Adventus initium ad saeculum VI. reseremus, & Sanctum Gregorium Pontificem auctorem assii mabimus ;cum praesertim ad eamdem sententiam Amalarius , & Abbas Bono lepenitus consormaverint. Insuper Sacramentario S. Glegorii quatuor Dominici dies Adventus nominantur, quibus deinde in aliquibus locis quintus, & sextus accesserunt , juxta Ritum Ambrosianum, qui a prima Dominica post Festum S. Martini celebritatem Adventus orditur: Ambrosia jus Ad Dentus ait Rodulphus Tungrensis habet sex septinianas . incipit Dominio pos risum S. Martini.

S. Duos Salvatoris Adventus perpendere possumus , ob quos Sanctara iter Ecclesia hujusmodi celebritatem constituit; alter jam praeteriit, alterum expectamus. Primi Adventus nomine tempus illud intelligitur, cum mortalitatem nostram Dei Filius induit, & acerbissimum moltis ge- nus subivit, ut captivitatis vinculis, quibus diutis lime tenebantur homines, vindicaret: Tempus sita Rupertus )-Dominica P a tisitatis

memoria antecedit, ideo AdDentus niιne ι paritr , quia totus ejus E. cctista It cusordo iuxta eantempla tonem Adventus Domini d spositus es. Ad euire autem recte Domi uus deeitur , qui tibique est invisbilis prasentia majesatis, dum affumno, quod visibile est serum , usus carnis . Gisibilem se utendit -9. Sec Udo iterum Salvator adveniet, cum ad formidabile Judicium universos homines convocabit. Eam ob causam t ut Pouget merito perpendit in die primo Dominico Adventus illud Evangeliu in recitatur, in quo majestas Christi Iudicis describitur cum scilicet nulla infirmitate circumdatus sicut in terras primo venienti contigit) , sed coeli nubibus insidens. & immenso beati corporis majestatisque lumine circumfulgens ad genus hominum judicandum descendet. Id vero quam conveniens sit Eilii praeclaris verbis ostenditur': αui inter duos mediatorem se interpon/r,

SEARCH

MENU NAVIGATION