SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Benedicti 14. Pont. Opt. Max. olim Prosperi card. De Lambertinis ... Institutionum ecclesiasticarum. 11

발행: 1750년

분량: 886페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

tropolitana, licet inter Parochias adnumeretur . Et sane , quemadmodum ex decreto Tridentinae Synodi Parochus, seu alius Sacerdos ip consentiente interesse debet, cum matrimonium celebratur ; neque huic mandato parerent sponsi, qui alteri Parochiae adscripti coram Par hoMetro relitano, sive alio Sacerdote ex ejus permissu matrimonium inirent; ita de praecepto Paschalis Communionis idem statuendum est. Quippe Lateranense Concilium per Clementem VIII. declaratum , uti diximus, hoc apertissime indicit, ut in sua quisque Parochia ad Euchaiaristiae Sacramentum accedat, ipsumque a Parocho tradatur, aut alibi, si tamen Parochi consensus habeatur.

I 3, Volumus autem , ut haec nostra declaratio non modo locis publicis figatur, sed etiam, ut singuli Parochi in suis Ecclesiis ante proximam Paschae celebritatem die aliquo festo , dum Sacrum faciunt. populo

exponant omnia, quae in ipsa continentur. Sicut autem facultas sumen dae extra Parochiam Communionis nonnisi raro, & legitima de causa per nos, aut per Vicarium nostrum Generalem tribuetur , ea semper conditione adhibita , ut acceptam facultatem . scriptumque testimonium de

Communione alibi peracta Parocho ostendant, ita id ipsum Parochi sedulo requirant, qui sane intelligent eo spectare voluntatem nostram , ut eorum jura, atque Apostolica decreta illaesa tueamur.

De Sacra Missione indicenda in hae metropolitana S. Petri, per Patres Onoreξationis B. Vincentii de Paulo. I. TNter multa, ae praeclara munera, quae Dei clementia , summo-l rumque Pontificum benignitate consequuti sumus, quaeque pro Sedis Apostolicae utilitate Romae gessimus , ubi sere per ΦO. annos morati sumus, illud sane postremo loco non habetur, Promotoris nempe Fidei in causis Beatificationis, & Canometationis; quod quidem anno 17o8. a Clemente XI. nobis demandatum , si minus apte . at magna cum alac fitate suscepimus, & ad finem usque ejusdem Pontificatus; ac Pariter Innocentio XIII., ac Benedicto XlII. Pontificibus, retinuimus, donec inter Cardinales nos, licet immerentes, Benedictus ipse cooptavit .

a. Regnante Clemente XI. maximam voluptatis causam Nobis Deus Opi Max. attulit, cum po t diuturnos labores, assiduamque contentionem nostra ni inter Beatos cultus immemorabilis adsciti fuerunt Lucia i Narniensis, Salvator de Orta , Ces laus Odroantius, Liberatus de Lauro, Glegorius X., Alexius Falconerius, Seraphinus Asculanus, Humilitas e valle umbrosa ; relatus vero in numerum Beatorum solemni ritu Psaevio virtutum. & mirae lorum diligenti examine Ioannes Franciseus

142쪽

Regis; dc inter Sanctos ibi emniter adscripti Pius V., Andreas Avellinus , Felix a Canta lacio. & Civis nolira Catharina : regnante Pontifice Innocentio XIII. inter Beatos cultus immemorabilis vidimus adscriptos Dalmatium . & Andream de Comitibus; Pontifice Benedicto XIII. sex . Fundatores Ordinis Servorum , qui cum Alexio Falconerio septenarium numerum conficiunt, & Serapionem; inter Beatos ritu solemni declaratos Hyacintham Mares cotti , Ioannem de Prado . Fidelem e Sigmaringa, Vincentium de Paulo , & Petrum Folerium ; inter Sanctos vero Q. lemniter enunciatos Turribium , Iacobum Picenum , Agneteme Monte Politiano, Peregrinum Lagiosum . Franciscum Solanum, Aloysium Gonet agam . Stanislaum Kosi ham ι Margaritam Cortonensem , &Ioannem Nepomu cenum.

3. Si omittamus S. Ioannem Nepomucenum . B. Ioannem de Prado, Fidelem a Sigmaringa , Ac Serapionem . de quorum virtutibus nullum examen institutum fuit; cum de ipsorum Martyrio tantum agendum euset . atque de constantia , qua illud subierunt, de causa etiam , ob quam a Tyrannis ad mortem damnati fuerunt, ac tandem de reliquis, quae v rum Martyrium constituunt , ut illos, inquam , omittamus, in caeteris Beatificationibus, & Canonietationibus series virtutum in severum examen revocata suit, ut prim um de ipsis liquido constaret; deinde ut judicari posset, utrum ad suprcmam illam dignitatem , ac praestantiam devenissent, sine qua Sedes Apostolica Beatificationis, & Canonietationis honorem reipsa non elargitur. Id tamen advertendum est, examen I hujusmodi necessario requiri, eum agitur de Consetaribus Pontificibus, vel non Pontificibus . de Virginibus, sue de aliis nec Virginibus , nec Nartyribus, uti in illis contigit, de quibus paulo ante mentionem fecimus; non tamen necesse est , ut singuli inter Beatos, vel inter Sanctos rite adscribendi in singulis virtutibus summum gradum attigerint, cum satis ducatur, si in illis summe excelluerint, quae ad ipsorum conditionem , ac facultatem pertinebant. Hinc S. Hieronymus ' testatur, non omnes virtutes in singulis summas reperiri , licet qui singulari aliqua vi tute praeditus est, caeterarum quoque particeps habeatur . sic in Salomone sapientia , in Davide mansuetudo, in filia & Finees gelus, in Abrahamo fides , in Petro persecta charitas, in Paulo studium disseminandi verbi Divini potissimum commendantur . 4. Hic animus non est in medium revocare praestantes eorum , Vel earum virtutes . qui nobis Promotoris munus agentibus in Sanctos , vel Beatos adnumerati sunt. De iis breviter aliqua delibabimus, quae ad hoc nostrum institutum reseruntur . Ac primum S. Iacobus Picenus in Sacris expeditionibus obeundis celebre sibi nomen comparavit, quas maxim

a Iu Dialogo G a versus Pesagianos .

Diuilippo by Corale

143쪽

licellos, Manichaeos redivivos. Patarenos. Hussitas, Thaboritas , Accontra ipsos Turcas in Italia, Pannonia, Germania, Boemia, dc Sasematia . Eamdem semitam magna cum laude percurrit S. Franciscus Solanus, qui seria quinta in Coena Domini. cum Missionarium ageret, ingentem Indorum multitudinem coegit arma projicere , qui saeta conspiratione convenerant, ut sacras illius diei caeremonias perturbarent, iceorum supra novem millia ad Fidem Christi unius diei spatio traduxit. licet Hispano sermone concionem haberet. Deus quippe ipsius labores hac gloria cumulaverat . ut ejus loquelam barbari omnes recte intellia gerent, uti certissimis argumentis in ejusdem aetis comprobatum fuit. Sed magis ad rem nostram conserre videtur , si de B. Ioanne Francisco Regis, ac de B. Vincentio de Paulo verba iaciamus; ad quorum primum quod attinet ., pro duplici examine , de virtutibus nempe, ac miraculis, vigilias nostras, sudoresque haud inanes impendimus. Beati autem Vincentii de Paulo , qui jam inter Beatos solemni ritu cooptatus est, causam ab exordio ad hunc usque finem perduximus; quod quidem uni homini non ita facile potest contingere, cum tam diuturnum judicium, atque prolixum , grave , ac perdissicile examen requiratur. Itaque B. Ioannem Franciscum in sacris expeditionibus peragendis charitatis igne flagrantiusmum agnovimus, qui incredibilem hominum multitudinem a vitiorum foeditate ad meliorem frugem . ac poenitentiam traduxit; qui denique montes inter asperrimos hujusmodi salutari exercitio detentus, laboribus, incommodisque debilitatus mortem oppetiit. Alter vero Vincentius de Paulo veram Herois imaginem expressit, si charitas ipsius erga proximum expendatur . Nam diuturnum vitae suae spatium in id sponte contulit , ut animas Deo lucraretur . Ne vero suarum Missionum cursus una cum Vita conficeretur, Congregationem optimis legibus temperatam

instituit, quae illo adhuc superstite in plurimas orbis partes feliciter propagata est ; suos quippe Alumnos ad Insulam usque Madagascar misit,

quae incolarum quadringenta millia continet, vel Idolorum cultores, ve Inulla omnino religione praeditos, ut ipsos ad Christi Fidem converterent. At vero Filii tam sancti Parentis exemplo, ac vestigiis inhaerentes sacras expeditiones, pro agricolis praesertim instruendis, non sine maximo beneficio suscipiunt; cum unius Parochi diligentia, quamvis seduli, sussicere nequeat, ut rudes agrorum homines commode imbuantur .

s. Fidei Promotoris munere perfuncti Anconam ad primi Episcopa tus nostri Sedem proseisti sumus, & gravissimum onus nobis impositum ,

ac nostrarum virium tenuitatem cogitantes, ad Presbyteros Saeculares, aCRegulares confugimus, ut in gerenda provincia auxilium nobis suppeditarent, curasque imminuerent. Ac primum singulari patrocinio BB. I annis Francisci Regis , ac Vincentii de Paulo plurimum s dentes, ipsos enixe, ac supplici ter exoravimus , ut suis vel Sociis, vel Alumnis illud obtinerent a Deo , ut strenuam operam pro nostri gregis beneficio liben

ter s

144쪽

ter , fructiaoseque impenderent; quod ita plane evenit. Quippe nulla oratio satis explicare potest, quo studio, & charitate votis nostris obsecundaverint Patres Societatis Iesu, praeter auxilium quod caeteri Regularium ordines praebuerunt; quantoque cum fructu rem aggressi su rint Patres B. Vincentii de Paulo Congregationis Macera tensis, cum per ea loca, de dioecesim Sac. Missiones instituerent; qui etiam rogati , ut idem beneficium Civitati inffertirentur , dc cum jam prope ad eam provinciam obeundam parati essent, rem tamen perficere non potuerunt.

Nam per id tempus translati ad Ecclesiam Bononiensem ad hanc nostram Civitatem iter suscepimus. 6. Itaque hujus Ecclesiae administrationi praepositi, memores nostrae

imbecillitatis, animo quoque reputantes Ministrorum numerum pro me sinsis copia exaequandum esse, ingenue fatemur maximam cepisse voluptatem , cum deprehendimus plurimos esse inter laicos, piosque coetus, qui proximorum utilitati consulerent in iis omnibus, quae vel ad humana.

vel divina spectant, qui etiam de tradendo Catechismo , de sublevandis

egenorum calamitatibus, vel eorum quos pudor impedit, inopia, ac solitudine recreanda curam . certumque institutum haberent. Insuper Parochos suis intentos muneribus, ac Presbyteros e Ciero Saeculari assiduos ossendimus, paratosque , ut Poenitentiae Sacramentum administrarent , & satis idoneos . ut lacris concionibus cum in Urbe, tum in agris populum imbuerent. Postremo Regularium ordines adeo pietati addi et os invenimus , ut non piis solum meditationibus, verum etiam actu se vitae genere detinerentur; cum probos ad constantiam confirmarent, improbosque ad salutarem expiationem hortarentur, Sacramenta Corporis Christi . ac Poenitentiae magna assiduitate . ac Religione administrarent, divina eloquia in suis templis, compitisque populo traderent, morientibus assisterent, omnibus omnia facti, ut omnes ciriso lueri-

facerent .

. Ut praesertim aliqua dicamus de Sociis B. Ioannis Francisci Regis,

Cujus opem , ae tutelam pro grege nobis tradito semper imploravimus . Ac in posterum implorare non desinemus, nemo non videt quo studio , ac diligentia juventutem ad litteras simul , ac pietatem informent, Moralem scientiam Clericis explicent, cultumque divinum in suis templis adaugeant, ad poenitentiam malos excitent, rudes edoceant, Parochos adjuvent, dum Christi doctrinam , ac legem pueris explanant. Conciones in plateis non minus , quam in templis instituunt , piisque exercitiis tum Ecclesiasticos, tum nobiles. & plebejos magno cum fructu detinent. omnia denique pietatis ossicia morientibus persolvunt. De Alumnis vero B. Vincentii de Paulo, quem Patronum nobis potissimum adscivi diu, , ut bae. Missiones prospere eveniant, illdi piae expeditiones sacrae visitationi

ubi proxime degunt, accitos suisset luci aperte latemur , cum hujusmo- conjungi debeant, illos . In nostram dioecesim,

145쪽

Cardinali Iacobo Boncompagno Decessore nostro contigerat; nosque alacrymis temperare non potuisse , cum ex litteris per Vicarios Forancos . di Parochos ad Nos missis deprehendimus Ionginqua eorum itinera . in asperrimis montibus, ac vallibus commorationes, graves, ac diuturnos labores, populorum laetitiam, copiosumque studium, quem Deo largiente coIlegerunt. S. Sicut alias declaravimus, ne longius urbana visitatio prorogaretur, dioecesianam parumper deserere oportuit. Statuimus autem Urbis visitation S. Missiones conjungere, cum ipsae non minus in dioecesi. quam in civitate requirantur, uti Venerabilis Pater Paulus Segneri recte his verbis latine redditis perpendit': God si Wilcherrimis fructibus , quibus Sacra Missio es redundant, non modo ciυitates indigent ut alia praeclara oppida , edi h tmanitatis plena omittam ) quam agrorum cultores . cur ita inter armenta fImn amandentur , ut tertio Ioco propositum fuit es: Pastoribus indieantur , ut Christiana charitatis ardor magis eluceat. qua infirmam plebem non prater mittit, sed qua ratione civitates hoc bono dest. tuantur . quibus fortasse miseso decem dierum spatio peracta majorem fructum asserer, quam decem Gadragesimarum conciones antea comparaverint 8 Id autem non circio natoribus pra-santissmis tribuendum es, sed quod ipsisIt in eo munere istarentur : in Mi f.

sionibus vero tot numero Concionatores merito nuncupari possunt. quot ii sunt, qui ad pκ nitentia in coram cateris adducti, queml bet aIium ad Udem matus eoncipiendos suis exemplis incendunt : Ob hane causam illas M Jones semper ardentiores adverti, ad quas majori frequentia populus conflueret: tune enim plures , veluti carbones simuIcongesti, mutuo eatore vehementius ignem excitabant. In ei υitate quidem rernm isscitia minus . quam in agris obversatur , sed minor

animorum durities non es, qua tamquam durissimum ferrum . non nisi fornacis ardentissima igne molliri, frangique potes. q. Tempus MitIioni conlii tutum pro hac nostra Urbe a primo sabbato post Pascha ad insequentes hebdomadas protrahetur. quod singulis magis convenire videtur . Nam neque frigus. neque immodici calores ullum impedimentum afferre possunt. , uti ex frequentia hominum ad conciones Quadragesimae audiendas comprobatur . Locus ad obeundam Missionem erit Metropolitana Ecclesia saneti petri, quae satis ampla eli, nostrisque Archiepiscopalibus aedibus contigua . uti norunt universi . Etenim exeriseitiis omnibus nos ipsi ad ei Ie volumus , si Deus valetudinem incolumem conservabit. Ministri autem sacrae expeditionis erunt Patres Congregationis p. Vincentii de Paulo , quorum pii sermones , ac in tradendo Catechismo methodus huic populo jucunda , & probata ita suit, cum Cased in alis Boncompagnus hanc Ecclesiam administraret, ut illos ex Missione suburbana in civitatem accire necesse suerit, ut in Basilica S. Petronii pias easdem exercitationes inltaurarent. Venient cum necessariis privilegiis, ne ullo modo recedant a praecipuo Congregationis instituto, in quo

a cap. 26. sui operis qui isseribitur. It Parroco istruito.

146쪽

INsTITUTIO XIX. III

quo agros Missionibus percuirere consueverunt. Ipsos rogavimus, acia

civimus, ac delegimus nos ipsi , ad quos jure spectat Missiones indicere ,

ae illarum mini liros decernere . Id vero non eo consilio , ac ratione sa-

stum eis, ut Regularium ordinum, qui in hac Urbe degunt, doctrinam, Pietatem, ac virtutem parvi faciamus . sed quod advertimus in Urbibus, licet praestantium Medicorum numero affluentibus, exteros etiam Medicos nominis gloria celebres vocari, ut sibi domestici, & aegroto pariter indulgeant. Neque tamen offensionis causam ex hoc Medicis urbanis inferri putandum est; ac praeter tim, si illi accersiti aegrotantes alios in Urbe ad sanitatem opportune restituerint. io. Itaque quo possumus, ac sis est, maximo studio, ut sacris hisce Missionibus intersint, universos obsecramus . Parochis autem praecipiumus. ut per diem tellum de hac re populum in Ecclesia frequentem commonefa Ciant, eumque plurimum hortentur, ne sacri se eicitationibus adesse praetermittat. Et quoniam satis cognitum . perspectumque habemus non ab eo, qui plantat, nec ab eo qui rigat, trucium pendere, sed a Deo Opt. Max. , qui incrementum dat . ideo centu in Indulgentiarum

dies impertimus illis omnibus, qui post sacramentum Poenitentiae, susceptumque Corpus Christi per dies Hebdomadae majoris, quibus Sacramytteria in Metropolitana Ecclesia publice exposita sunt, pro felici Sac. Missionis exitu preces effundent, di quinquies orationem Dominicam .& Salutationem Angelicam recitabunt: Eamdem Indulgentiam aegrotis concedimus. qui expiati.& Sacra Eucharissia resecti easdem precationes in lectulo peragent; Moniales etiam claustris detentas hujus privilegii participes iacimus. si omnia, quae superius indiximus . perfecerint. Hinc Consessarios monemus, ut de hac re certiores ipsas essiciant. II. Magnam in Nos, gregemque Nobis commissim utilitatem derivandam Dei beneficio confidimus, neque Nos, populosque nostros postremo die M premi Judicis sententia illa objurgandos esse , quae apud s. Matthaeum , & S. Lucam describitur: Re tibi, Grataim , va tisi Besaida . quia, s in Tyro , ct Sidoue facta essent Urtutes, qua facta sunt in visis ,

stim in cinere , ct cilicio sedenter paeniterent. Verumtamen Tyro . ct Sidoni remissus erit judicium . quam υοbis r. ct tu . Capharaom ussare ad Coelum exaLaia , usque ad Infernum demergeris.

147쪽

De Campanis pii aηdis Sabbato majoris Hebdomada: De illarum vetustate: Cuinam primo earumdem usus tribuatur: De d sciplina, ob quam majori Hebdomada Campanarum pulsatio interdicitur: Item qua normasnitus Cam

panarum repetatur.

duxit: Religiosa quoque disciplina factum est, ut eorum so- nitus certis majoris Hebdomadae diebus interdiceretur . ac deinde omnibus nota est ratio, quae in sonitu ipis repetendo servanda est die sabbati ejusdem Hebdomadae. a. Ac primum , si Angelo Rocca fidem habemus', S. Hieronymus, qui ineunte saeculo V. decessit, tintinnabula primus invexit; sed cum praeclarus Auetor cap. 3 i. . & 39. Inititutionis pio Manialibus innitatur. quae s. Hieronymo merito non adscribitur, hinc dissicile est eam sententiam tueri.

3. Plurimi Scriptores unanimi consensu tintinnabuli usum S Paulino Episcopo Nolano tribuunt, qui circa medium saeculum V. vita defunctus est: verum cum S. Paulinus nihil de tintinnabulis, vel de turri commemoret Epistola I a. ad Severum , in qua singillatim Ecclesiam, quam a iundamentis extruxerat. ejusque singulas partes explicat, hinc non exigua conjectura desumitur, quae super allatae opinioni maxime adversatur. Ita Cardinalis Bona , ac Theophilus Raynaudus ' expendunt . 4. Polidorus virgilius'. Onuphrius Pan vinius . Ciacconius, aliique plurimi ad Sabinianum Pontificem tintinnabuli consuetudinem primo referunt, qui initio saeculi septimi Summi Pontificis dignitatem obtinuit ; sed cum Anastasius in Hiis vita nullam omnino de hac re mentionem faciat, qua ratione id assirmari queat nemo intelligit. s. Illud solum dici potest, tintinnabula ante saeculum sextum ab Ecclesia Occidentali usu recepta fuisse , cum ex vita S. Columbani Abbatis, quae saeculo sexto exarata fuit, ae postea a P. Mabillonio in lucem edita , deprehendatur ipsum sub mediam noctem pulsente Campana ad templum se contulisse, caeterosque Monachos somno excitatos , ad templum pariter convenisse , ut Martene ε, & Franciscus Pagius unanimes

conveniunt.

6. Nunc de venerabili disciplina agendum est, ob quam certis maj ris

148쪽

ris Hebdomadae diebus Campanae sonus praetermittitur. Illa quidem ex

antiquis monumentis , uti refert Du-Cange, Campanarum succinctio nuncupatur': B quillot hujusmodi sonitum per eos dies omitti testatur , ejusque loco strepitum quemdam lignorum subrogari, ut primorum saeculorum apud posteros memoria conservetur, quibus Fiὸelea non ullo tintinnabulo, sed iisdem lignis obstrepentibus ad Divina Ossicia accersiri consueverunt: huic etiam sententiae congruere videtur Amalarius . Ipsa tamen veritati parum consentanea ducitur, cum nullus ex antiqui. tate , praesertim contemporaneus Scriptor eximit, qui hanc lignorum consuetudinem initio Ecclesae fuisse commemoret. Immo a ratione longe abhorret, uti tradit Cardinalis Baronius , hujusmodi strepitus prociendis Fidelibus ad Ecclefias , seu potius ad speluncas, in quibus araestatuebantur , cum acerrima bella ipus indicerentur . ita ut sacra ossi ei a non nisi secretis ab hominum adspectu locis celebrarent. . Quare tutius fatebimur hujusmodi silentium tintinnabulis per aliquot majoris Hebdomadae dies praeseriptum fuisse in priscis libris Ritualibus . qui a Marte ne asseruntur '. Insuper cum divini verbi Concionatores per tintinnabula significentur, scut Judeis in Christum saevientibus, Apostoli . Magistro neglecto, sugam arripuerunt, rei Petrus ipse non modo effugit. sed ipsum Magistrum palam negavit. ita sane ea hora q/ta Chrisus traditus es , recte Aonis Ecclesia silentium indicimus . Chrisumque so-

Itiin torta ir calcantem , soIum in ligno Crucis extenso corpore Ompanizantem , toli nitimuritati humiIi, ae solitaria Soce perhibentem ligη eo malleolo in tabula ιημ. o persuante , popuItimque ad Ecclesiam inυitante signissamus.

Ita Rupertus Abbas , cui Angelus Roccasmul congruit . 8. Nemo etiam ignorat, qua ratione Sabbato majoris Hebdomada tintinnabulis senus rellituatur. Pontifex Leo X. in sua conisi tutione haec praecepit: Et ut liebitus honor Matrici Ecclesia reddatur , tam ipsi Fratres, quam alii Oerici Sactilares, etiam sper hoc Aposolica Sedis pridilegio muniti, die Sabbati majoris Hebd mada, antequam campana Cathedralis , vel MatrIcis Ecclesia pulsaterit, campanam in Ecclesiis suis Iulsare minime posynt. Contra-

facientes poenam centum ducatorem incrarrant.

9. Idem in Caeregioni ali Episcoporum continetur , ubi de Sabbato majoris Hebdomadae res agitur: Cantatur Gloria in Excessis , pulsanturque campana , ct organum . er prius debent moneri Ecclesia civitatis, ne ptipent campanas, nis auditosigno eampanarum Ecclesia Cathedralis . In illis vero locis , ubi neque Cathedralis habeatur , nec ulla ali Ecclesia Matricis nomine. ac jure Praedit .st, idem privilegium digniori tribuendum est , ut duorum prinantium virorumi, qui Romanaem Curiam probe 'no-

149쪽

xunt, Cardinalis de Luca , & Ursayae testimonio satis comprob

tur . ti

ro. Cum Nos ipsi Secretarii munere Sacrae Congregationis Co cilii iungeremur, in oppido Histonii Ecclesiae S. Mariae, ac S. Petri pari inter se dignitate veteri pactione constituerant, ut Sabbato majoris Hebdomadae alternis vicibus primae tintinnabulum pulsarent. At cum deinde Ecclesia S. Mariae Innocentii XIII. beneficio Collegiatae titulum . ac dignitatem obtinuisset, Sacra Congregatio decrevit . ut qualibet pactione abrogata Sabbato majoris Hebdomadae campanam ante caeteras

omnes ipsa pulsaret, idque privilegium ad ipsam perpetuo specta

ret.

II. Cum igitur delatum Nobis fuerit in Oppido Centensi , dum in Ecclesia Parochiali. de Collegiata S. Blasii Sabbato majoris Hebdomadae sontis benedictio perageretur, antequam signum ullum campanae ejusdem Ecclesiae auditum esset, non sine populi admiratione alterius Ecclesiae tintinnabula pulsata fuisse, nos quidem ejus rei qualibet inquisitione praetermissa , quidquid peccatum est, ignorantiae , dc imperitiae ultro condonamus : attamen praecipimus, ne in posterum ullius campanae sonus eo Sabbato percipiatur, nisi prius ab Ecclesia Cathedrali S. Blasii signum datum luerit. & si aliter contingat, poenas pro voluntate nothra infli

gemus .

II. Accedit etiam, quod Vicarius Generalis Ridolphi anno I 66a. edictum promulgavit, in quo juxta constitutionem Leonis X., dc plura Decreta Sac. Congregationis praecepit, ne in civitate tintinnabula ante Metropolitanae signum , in dioecesi vero ante Parochiales Ecclesias personarent, eosque , qui id negligerent . Interdicti poena mulctivit; quo sane Decreto non modo Saecularium . sed etiam Regularium Ecclesias , licet ad Ordinem Equitum Melitensium pertineant, se complecti de claravit .

De Benedictione , qtis Sacris Indumentis , er Vasis tribuitur , fitae Sacra Unctio sis necessaria , Me minime requiratur. Origo ejusdem Benedictionis edi quo pacto adminis ri debeat. a. Niversi Patres . ae Theologi consentiune Christum Dominum novissima coena . in qua SacrIficium sui Corporis: dc sanguinis instituit, sacerdotii ordinem, ae dignitatem cuneiis Apostolis contulisse , cuin potestatem eisdem consecrandi per illa verba tradidisset: Hoc facite in meam commemoratjonem . Neque sane hoc in dubium revocari potest, cum Tridentina S1 nodus apertissime decernat: Si

150쪽

INSTITUTIO XXI. Iar

guis dixerit illis verbis : hoc facite in meam commemorationem , Chrismi honii situisse Aposolos Saeerdotes , aut non ordinasse , ιν ipsi, aliique Sacerdotes errent Corpus . o Sanguinem suum , anathema sit'. . a. Ut omittamus eam controversiam , quae inter Theologos agitur de Missae Sacrificio, quod ab Apostolis vertente triduo post Salvatoris mortem celebrari poterat; qua in re unanimi assen onveniunt Corpus Christi sub speciebus panis suturum suisse vita destituturn , nec animam ulla contamitantia ratione conjunci am; deinde nonnullas alias quaestiones instituunt, an Missa per illud triduum peracta rationem ejus Sacrificii habuisset . quod Salvator obtulit . Item, an hostiae tunc consecratae, si . postquam Dominus resurrexit, servatae fuissent, an ipsius corpus exanime, vel animae restitutum continuissent; his omissis illud certum est illorum dierum spatio Apostolos Sacrum non fecisse . di viri doctrina , atque eruditione praestantes inter se disputant quonam tempore Sacrificium Misi e primo iidem Apostoli celebraverint. g. Inter argumenta , quae a P. Theophilo Rayna udo asseruntur , illud postremum non est , quod inscribitur: De prima Missa. Postquam ibi asseruit Apostolos ob amantissimi Praeceptoris mortem moerore pene conlectos, & , velut oves intersecto Pastore dispersos, per illud triduum Sacrificio abstinuisse , ipsos deinde revocato ad vitam Domino incredibili voluptate excitatos primum Deo Sacrificium obtulisse assirmat . ut supremum ipsi cui tum persolverent, vel ut gratias agerent pro redivivo Praeceptore , vel ut memoriam acerbissimae ejusdem Passionis recolerent. πel denique , ut Fideles, ac se ipsos singulari laetitia recrearent. E comtrario Cardinalis Bona in tra statu rerum Liturgicarum , quem nemo satis commendaverit, primum Sacrificium in Pentecostem usque prorogatum existimat, cum super eos de coelo Paraclitus immissus filii; idque

assert argumentum , quod Iex vetus usque ad Pentecostem vim suam retinuerit, cum nova nondum satis promulgata esset, ideoque , non decebat novum Eerri Sacrificium Sacerdotio nondum translato. Huic quidem se tentiae congruit Sacrarum. Litterarum auctoritas Α, in quibus Apostoli

simul in Coenaculo Gaeti ante illapsum Paracliti describuntur : persee-rantes uvanimiter in Oratione. Deinde cum dies Pentecostes complerentur . & sub variis linguis in illos Spiritus Sanctus deseendisset, tunc

quoque, erant perseverantes in communicatione fractionis panis , o rationiblis .

. Hac disputatione absistula de tempore primi Sacriseii , qui res Ecclesiae magis accurato studio persequuntur illud inquirunt, utrum Apostoli Sacrum in communi. dc quotidiana veste consecerint, an Sacrificii religione duisti peculiarem adhibuerint, uti postea novae Legis Sacerdotates in more positum habuerunt. Hugo a S. Victore, di Walfridus Ste, APDin. XI. O .

SEARCH

MENU NAVIGATION