장음표시 사용
171쪽
vero intelligerent hoc in more positum non esse , nisi cum ordinationes statutis a jure temporibus non obirentur , audacter responderunt, se alio migraturos, ubi ad Presbyteratus Ordinem reciperentur: nec ab eo consilio removeri potuerunt. Nam litteris a suo quisque Praeside acceptis extra Dioecesim rem perfecerunt, ac in Urbem tamquam victores reve
si, primo Missae Sacrificium celebrarunt, & iisdem in aedibus, quibus antea. immorati sunt. Atque ita Praesides. qui eas litteras dederunt, . Regularis, qui Presbyteratum obtinuit, & Episcopus ipse . qui ordinem contulit, poenis obnoxii fuerunt, quae a jure Pontificio constru
7. Qui diligentius rem expendet, tantam celeritatem, animique impetum , quo post Diaconatum statim sacerdotium appetunt, Sacramenti Ordinis dignitati, ac venerationi parum consentaneum merito j dicabit. Non levi etiam conjectura suspicabitur, viam, quam superius ostendimus . ingresses essἡ, licet alienissimam , nempe ut nostrum ex men humanissimum declinarent, di ad eos confugerent, a quibus forta se sine ullo examine ob solam viri Regularis opinionem , lieet de facie minime cogniti, ordinem acciperent. His tamen omissis, solum fatebimur id ex ignorantia juris Pontificii fluxisse. cujus sanctiones ideireo oculis subjicere, & in mentem revocare Apostolici muneris ratione ducimur μου. Igitur, ut eas sequamur, Regularis debet ab illo Episcopo ordines suscipere . in cujus Dioecesi Monasterium situm est '. Iuliis sanctisque de causis ab Episcoporum potestate summi Pontifices Regularium ordines liberos immunesque fecerunt. quorum primus communi opinione sertur Adeodatus Pontifex , qui hoc privilegium Coenobio S. Martini in Urbe Turonensi impertivit. Verum neque per hanc, neque per alias immunitates, quae posteriori tempore concessis fuerunt, juxta ThomaLsinum 'violari unquam potuit Episcoporum auctoritas in iis omnibus, quae ad Sacras Ordinationes pertinere judicantur. Post haec Regulares a Sede Apostolica obtinuerunt. ut a quolibet Catholico Episcopo ad OG dines suscipiendos admitterentur Sed Lateranense Concilium , Leone X. Pontifice. Regularibus indixit, ut ab Episcopo ejus loci, in quo degunt, Ordines reciperent. nisi sorte a Dioecesi longe abesset. vel nulla ratione adduci posset . ut Ordines administraret ' . Post idem Concilium Tridentina Synodus hoc modo praecepit': Tinu Ave autem a propris
Episcopo ordinetur. Excitata tamen fuit controversia , an Sacri Concilii Decretum Regulares etiam complecteretur; quos S. Pius V. immunes
declaravit & ad quemlibet Catholicum Episcopum libere remisit. Cum
172쪽
tamen graviora dissidia inter Episcopos , & Regulares in dies orirentu e , Gregorius xl l I. S. Pii Constitutionem ad Sacros Canones. Conciliiq ue Tridentini sententiam conformavit'. cum praeserti ira, uti Gregorius probe noverat. S. Plus non semel questus esset, in eo Decreto mentem suam haud satis explicatam sui sis ; propterea quod etiam idem Decretum immutas et ., nisi morte sublatus suisset. Itaque ob ea1 causas Gregorius Pontifex jussit, Regulares illo ab Episcopo ordinari, in cujus Dioecesi Coenobium positum habent, vel ab ipso scriptas litteras obtinere, quibus ab aliis Episcopis rite ad Ordines suscipiantur l. Vita lancto Gregorio XIII., renunciatoque in Pontificem Sixto v. temporis opportunitatem se nactos putaverunt Regulares, ut se a Gregorii XIII. Constitutione vindicarent. At Sixtus Pontifex re diligenter expensa , cum Procuratores etiam Generales ordinum Regularium in propria causa disserentes audiisset, statuit, ut ordinatio Regularium ad Episcopum loci solum referretur . Praesectis autem Regularium concessit litteras sibi subjectis . ad eumdem tamen Episcopum inscriptas elargiri, vel alii cuilibet Episcopo, si ille a sua Sede absuerit; dummodo ab Episcopo , qui OMines tantali-rit, examinentur quoad doctrinam '. Postremo Sacra Congregatio Concilii omnem controversiam penitus diremit , cum Clemens VIII. Pontificatum gereret , & Decretum promulgavit, quod ab eodem Pontifice confirmatum fuit. DECRETUM CLIMENT 1s PAPA VIII. circa Ordines a Regularibus suscipiendos. DF mandato Sanctissimi Domini Nostri Clementis Dit ira Pravid nita Pare VIII. tenore praesentium mandatur omnibus , ct fingulis quorumcumque Regularium Superioribus, ut de ea ero uservent, Θ observari faciant ea , qua in Decreto Sacra Congregationis Concilii Tridentini continemur . eujus tenor estadis : Guregatio Concitii censuit, Superiores Regulares posse suo Subdito itidem Retulari. qui praeditus Dalitatibus requisitis ordines suscipere volu/rit, Li teras Dimissorias concedere, ad Episcopum tamen Diseresatum , nempe illius Monaserit, in cujus familia ab iis , ad quos pertiner . Regularis positus fuerit, O , A Diore sanus abfuerit, vel non esset habiturus Ordinationes, ad quemeumque alium Episcopum . dum tamen ab eo Episcopo , qui ordines contulerit. axa minetur quoad do Irisam , ct dum ipsi Regulares nθη disulerint de induseria concessonem Dimisseriarum in id tempus , quo Episcopas Diaeresanus vel aofuturus, vel nullas habiturus esset Ordinationes . Verum, mm a Superioribus Ropularibus, Episcopo Divisano absente , -I Ordinationes non habente . Littera Dimissoria. dabuntur, in eis utiqiue hujusmodi causam absentia Diacaesani Episcopi, vel Oidinationum ab eo non habendarum exprimendam ess . qui mu
173쪽
fcerint, egeli, ct dignitatis, seu administrationis , ae τοcis activa, spesva priSationem , ae alias arbitrio ejusdem Sanctisymi Domini Nosri Papa r servatas poenas incurrant. In quorum mem cte. Datum Roma die I mensis Martii ς. Ne locus ullus fraudi supersit. Regularium Praefecti in Litteris Dimissoriis non solum Episcopum loci absentem , & Sacram ordinati nem minime indictam exponere , sed communi jam usu testimonium pariter Cancellarii, vel Scribae, aut Secretarii ejusdem Episcopi adjungere consueverunt '.
Io. Gallia universa Clementis VIII. Decretum libenter amplexa est, cui in hune usque diem maximo honore paret . Idem in Belgio contigisse Vanespen testatur . Aliter in Hispania evenisse , 8c evenire nomnulli tradiderunt '. Sed in pluribus coetibus Regulares ab Hispania legati voce , ac scriptis etiam contrarium ostenderunt. 'Quare Innocentius
XIII. peculiarem super hac Congregationem edixit, cui Nos a Secretis adsuimus . productisque certissimis documentis ex Urbis Tabulariis apertissime error cognitus fuit , qui nulla prorsus ratione niteretur . Hinc in Constitutione , quae incipit : ApsοIiei ministerii ab eodem Pontifice promulgata, ac deinde a Benedicto XIII. confirmata . per Hispaniam quoque Decretum Clementis VIII. plene observandum declaratur . II. Illud etiam magnopere perpendi debet, a plerisque Regularium Concilii Romani auctoritatem afferri, ut privilegium extra tempora sibi vindicent, illis verbis innixi. quae superius explicavimus. Cum igitur idem Romanum Concilium Praefectis Regularibus Decretum Clementis VIII. servandum praecipiat, quod integrum refert: In suis vero fi bditis ad Ordinationes dimittendis Superiores Regulares Decretum fel. retard. Climen iis VIII. servent ad unguem sub ipsi in Decreta eodem express ossiciis , ct dignitatis, seu adminis tionis , ac vocis activa. ct passe vae privatioηis poctis , alii uo Summorum Pontificum arbitrio reservatis . De catero, ne quem Superiorum excuset illius ignorantia Decreti. illud hie ad verbum subjungendum de cernimus , evulgandumque etiam ab Episcopis in eortio Divisana Θnodo pos huee Concilium primo tempore celebranda . Cum, inquam, haec ita se habknt. si quis juxta Romanum Concilium privilegio extris tempora uti velit, &Clementis VIII. Decretum negligat, contraria simul jungere obnitetur . Nam Romanum Concilium in eo probaret, quod speetat ad privilegium extra tempora ; illud aistem improbaret, cum de Clementis Decreto agitur , a quo tantum ii Regulares liberantur, qui post Tridentinam Synodum eam immunitatem Sedis Apostolicae beneficio consequuti t. ut a quolibet Catholico Episcopo rite ordinentur: Exceptis tamen salit
174쪽
Innoeentius XIII. in quoad praedicta Reeuhrribita iliis, quibus persWAale primitreium a Sede ibi solica post Concilium Tridentinum fuerit conce sum , ut aquolibet Cattholico Anti te ordines suscipere possint, super quo Indulto nihil per
praesentes innovare intendimtis. Inter eos Patres societatis Iesu nu erantur,
quos ideo nominamus , quia nobis perspectum non est, an alii quoque tale privilegium impetraverint. Patribus autem Societatis Iesu non hanc solum immunitatem extra tempora Gregorius XIII. , & Paulus V. indulserunt, sed illam quoque , ut Ordines a quolibet Episcopo suscipiant. Illud insuper cautum fuit, ut supra diximus, ne alii Regulares in societatem hujus privilegii participes admitterentur . Ita per ipsos probatum fuit in Sacra Concilii Congregatione , cum gravissima causa contra Arischiepiscopum Mecliniensem ageretur, ex qua Patres Societatis Iesu die octava Maji anno I 683. victores abierunt..ixa. Priusquam finem Institutioni huic faciamus, Clementis VIII. Decretum plurimum commendatum volumus, di summopere hortamur eos, qui Regularibus sibi subjectis contra praescriptum eodem Decreto Litteras dimitarias tribuerint, & illos , qui, licet contra admoniti, hoc pacto ordines susceperint, eos tandem , qui Ordines contulerint, hortamur, inquam, ut sibi prospiciant. Qui litteras eo modo dederint, quem nuper explicavimus, si Decretum Clementis VIII. percurrant, quid ipsis agendum sit, plane intelligent. Advertant tamen se obnoxio esse isti' facto poenis, quae in eo Decreto proponuntur ; cum in e X emplas ri non habeatur , paenas incurrent, sicut in aliis pluribus locis editum fuit, sed poenas incurrant, quibus verbis poena lata, non ferenda, juxta Monae ellum ' , Matthaeuccium V, & Ventrigliaem continetur '. Caeteri , si quemcumque auctorem consulant, apertisti me deprehendent poenas , quae a Sacris sanctionibus in dicuntur iis, qui Ordines ab illo Episcopo percipiunt, qui munus ejusmodi rite obire non poterat. vel etiam ab Episcopis, qui Ordines conserunt, etiamsi legitimae litterae non offerantur, &alterius jurisdictionis ratio nulla servetur . Hanc sane imminui nullo modo Ptiemir, quam non velut domini, sed tamquam custodes accepimus: nec tamen ipsius fines amplificare , sed tueri curamus. Itaque si qui Regulares, praeter Societatis Iesu , privilegium expresse , non autem vi participationis.obtinuerint, cujus inscii sumus . ut a quolibet Catholico Episcopo ordinentur . dummodo id contigerit post Tridentinum Concilium, nihil aliud reliquum est . nis , ut talem immunitatem rite nobis exhibeant, qui & illam libenter probabimus, & pro nostra in Se dem Apostolicam observantia exequutioni mandabimus ; tum praesertim, ut noliram in singulos Regularium ordines voluntatem testemur. Paulo ante innuimus oportere , ut privilegium ejusmodi post Tridentinam Synodum concess)m suerit , qua in re eorum sententiam amplectimur, &
175쪽
revera sequemur , qui minime necessarium existimant, ut idem priviis pium poli Decretum Clementis VIII. datum sit, dummodo Concilium Tridentinum non antecesserit, cum Pontifex reliqua privilegia suo D
I De quodam Regulari mentio facta est , qui sacerdotium ab alieno Episcopo adversus Clementis VIII. Decretum extra hanc Civitatem accepit, ac deinde Bononiae primum Missae Sacrificium celebravit. I 4. Postmodo ad mentem rediens, sanoque ductus consilio ad Sacram Poenitentiariam confugit, quae forum utrumque, si de Regularibus agitur . complectitur . Supplicem libellum his verbis dedit, n men Regularis honestis de causis silentio praetermittimus . in N. N. Regularis, IL er addictus Monaserio N. sui ordinis in Urbe Bononiensi eum Li teris Dimissoriis Trasidis sui ad sese tim N. N. se contulit, ut ad Sacerdo ivm recrpere tir, contra praescriptum Decreti Clementis HII., de quo per adminis Osribtilarii Archie se abs Bononiensis admonitia fuit: deinde 'Bononiam ad sumn Ollegitim reversus es: nune culpa cognitione . ac dolore adductus benigni- 'ratem Eminentia Vesra suppliciter obrosatu Cardinalem Poenitentiarium
alloquitur, cui supplex libellus inscribitur) ut a poenis, quas subiit, Iib retur : QOd Deus ere.
1 Cardinalis Archiepiscopus Bononiensis sacrae Poenitentiariae Regularem Oratorem commendavit. Hoc autem Responsum fuit: Attento edissensu Ordinarii, pro gratia . I 6. Decretum etiam his verbis consectum est : Sacra Paeniteretiaria. attento consensu , ae etiam suAplicatione Venerabitis in Chrisο Patria Archiepisco pi Bononiensis vigore ejus epistola ad ipsam Sacram Paenitentiariam transmissae . supra i ritum Religiosum oc. Oratorem a quibu is senten iis . cessuris . ct paenis Ecclesasticis , si quibus quomodolibet propter pra missa innoda us exigui, auctoritate Apostilica in utroque foro absIυit cum paenitentia faIutari recitandi per
tres vices integrum Rosarium Beata maria Virginis . ac siligatione veniam humiliter petendi a praefato Archiepisc o Bononiensier cum eodem Oratore super Irregularitate, se quam ex violatione Censurarum quomodolibet contraxerit, ad suos ordines licite exercendos eadem aucto itate ApUDIica in utroque pariter frodispensar: Non obseantibus praemisses , ae Constitutionibus . ex Ora nationibus Osol cis , necnon dicta sua Religionis Statutis . Decretis . Iudithis quoque specialibus , ac Privilegiis , caeterisque contrariis quibusirimque . Datum Roma in Sacra Poenitentiaria die I9. Mas 17 34. V. Card. Petra Maser Paniuntiarius . II. Ob
176쪽
1ν. ob id Regularis ab Eminentissimo Archiepiscopo veniam pet iit, ac impetravit: cujus rei documenta rite in Tabularium Archiepisco pale relata sunt.
De hora, qua Matutinum privisum recitari potest. De autiqua Dicini inflati denominatione, er etymologia. Ex quo fonte hoe Bretiarii nomen , illudque Hrarum Canonicarum dimanaverit. O irim constitutis horis eo recitandum . De cuba , quam illi contrahunt, qui usque vera , ct legitima causa hute muneri non satisfaciunt. De tempore , quo hora Canonica, Matutintim ,
quam post Kalendarium hujus Metropolitanae Ecclesiae imprimendam curavimus una cum Tabella, quae Aurorae, Solis orientis, meridiei, ac mediae noctis tempus perpetuo indicaret. Nunc autem multorum gratia, ac voluntate adducti sumus, ut aliam Tabellam proseramus, quae privati Matutini recitationi tempus aptum in posterum constituat. In hac re praeclarissimi civis operam , ac diligentiam adhibuimus , qui primam Tabellam , quam paulo ante memoravimus, summo studio perfecit. Itaque praecipimus , ut novo Kalendario ineuntis anni , caeterisque in posterum ea declaratio, quam superius nominavimus, dc
haec simul adjiciantur . Post illas, loco primae Tabellae , haec novissima subjiciatur, quae non modo singula in illa descripta complectitur, sed etiam s uti plures exigunt tempus diligenter ostendit, quo Piivatum
a. inficium Divinum . Meoiarium, Hora canonica, diversis olim nominibus , tarsus Divinus, Sacra Θ naves , opus Dei nuncupabantur. Ac primum ossicii Divini nomen ex vocabulo inicium desumptum fuit, quod juxta Latini sermonis interpretes id munus significat, quod habita locorum , temporum , hominumque ratione a singulis obeundum est. Ob eam Causam , cum Divinis laudibus contineatur, quod Deo potistiirium persolvere debemus, & cum per eas summam Dei majestatem humili cultu prosequamur , hine Divini ossicii nomen derivatur'. 3. Si Radulpho Tungrenti fides habeatur '' Breviarii nomen ad Patres Franciscanos reserendum est, qui sacris expeditionibus implicati Divino ossicio compendium statuerunt. Idem Radulphus ejusmodi compendium in Ecclesia Lateranensi ab illis receptum testatur , qui Pontificum Familiae cooptati plurimis negotiis distinerentur; ac postremo a Nicolao III. jussas suis se omnes Urbis Ecclesias eodem compendio T a , uti;
177쪽
. Hanc sententiam tanquam veritati consentaneam Cardinalis Bona ', ac Thomassinus '' amplexi sunt. Contrarium tamen ex epistola Apologetica Petri Abaelardi contra S. Bernardum deprehenditur, quae data fuit circa anniam II o. , hoc est centesimo anno priusquam Franciscanus
ordo ab Honorio III. confirmaretur. In illa igitur epistbla traditur Ossicii Divini compendium per omnes Romae Ecclesias jam tum induetum , probatumque fuisse , ex quo satis conjicitur Radulphum a veritate longe aberrasse , ut recte Franciscus Pagius expendit '. s. Sed cum Breviarium in Magno Cassinensi Monasterio servetur ab anno II Oo. , quod inscribitur: Incipit Breviariinn . βυe Ordo Ossciorum per totam anni decursionem , in quo ritus totius Ecclesiastici ossicii, & pro
ipsius recitatione , sacroque faciendo caeremoniae continentur , hinc averitate non alienum videtur , quod Breviarii nomen ab hoc ordine ori
rum di manaverit. ψ6. Quod pertinet ad horas Canonicas, cum fideles universi , ac pro sertim Clerici continuis ad Deum precibus occupari debeant, idque ob naturae humanae infirmitatem, hujusque vite negotia perfici nequeat, statis saltem horis laudes Deo canendae praecipiuntur , ut hoc pacto Perintegrum diei cursum Deo preces offerre, di nunquam omnino cessare
T. Igitur statutis ab Ecclesia temporibus horae Canonicae per luendae sunt non solum a media noete in alterius mediae noetis spatium , sed eo peculiari tempore, quod singulis horis recitandis indicitur. Commemorari sane non poteth sine animi terrore , quod a B. Petro Damiano . ac deinde a Cardinali Baronio ad annum Iosa. proditur, S. Severinum Coloniensem Episcopum Ecclesiae suae Clerico subito ante oculos adllitisse , cum flumen transiret, cui se purgatorio addictum , & vehementer cruciatum patefecit: Qia inquit) dum in Atila Regia consitutus Imperiatibus me consiliis vehementer applicui, Canonica Duaxis Osscia per disino Iahorarum spatia non persIti . Mane quippe omnia coacerUans sinitI, tota die negotiis ingrtientibus secura libertate vacabam . Ob hane itaque negligentiam ho- rartim ardoris hujus fero suppliciti in . 8. Id quidem ab aliquibus in dubium revocatur . Certissima tamen est, ac manifesta B. Petri Damiani sententia, qui debitis horis Divino Ossicio vacandum a sermat, nec immunem culpa , qui praescripta tem potis inter valla negligat , nec ullis negotiis satis excusari, ut Thoma II1-nus existimat . Sed cum nimiam severitate in haud probemus, cum plu
178쪽
rimoruin etiam exempla suppetant, uti refert Thoma lintis ', qui legitimis causis i inpediti, non servato horarum intervallo , Divino Officio rite satisfecerunt, S. Thomae sententiam libenter ample nimur :Consideranda inquit es intentio ejus, qui praevenit rempus in Matutinis dicendis , vel in quibuscumque Horis Canonicis . Si enim hoc facit propter lasciυiam , tit scilicet quietius somnolentia , ct voluptati vacet, non es absque peccato. Si vero hoe faciat propter necessitatem licitarum est honestarum occupationum , puta , si Clerictis , aut Magiser debet videre lictiones suas de nocte , vel propter aliquid hujusmodi, licite potes sero dicere Matutinum , s in allia horis Canonicis tempus prae Penire, sicut etiam hae 'inflemnibus Ecclesiis fit; quia melius es Deo utrumque reddere, scilicet θdebitas Iaudes, ct alia honesa escia, quam quia per unum aliud impediarur .
9. Nobis satis est tempus indicare, quo juxta Canonum sanetiones Matutinum una cum Laudibus persolvatur; quae sane conjunguntur, cum Amalarius tradat se a Magistris Romanis responsum habuisse, nullum inter Matutinum, ac Laudes tempus intercedere. Pro ipsorum recitatione ab initio Crepusculi Matutini ad ortum Solis communi omnium suffragio tempus designatur. Nomen ipsum Matutini id clare ostendit , & Aurorae mentio, quae in Laudibus incidit, rem magis comprobat. In pervigilio Natalis Domini Matutinum a Laudibus sejungitur , ante quas sacrum peragitur . Cum enim Circa mediam noctem Misi e Sacrificium celebrari debeat, nimis absone Laudes eo tempore canerentur. Triduo ante Paschae celebritatem Matutino Laudes adiiciuntur, quod simul cum die absolvitur, ut occasus Solis justitiae, ac tenebrae Iudaici populi significentur, qui Dominum non agnovit, eumque supplicio crucis affecit. Inter antiquos, qui ita sentiunt, Amalarius', ac Rupertus , inter recentiores Cardinalis Bel
Iarminus adnumeraturio. Ab Atustoribus Theologiae Moralis disceptatur, utrum sine legitima causa Matutinum , & Laudes extra praescriptum tempus recitari valeant. Aliqui S. Thomae auctoritate, quam ante protulimus, innixi sine levi culpa id fieri non posse contendunt. Alii vero contrariam sententiam tuentur, si id legitima consuetudine jam firmetur . Nos igitur universos, qui ad Divinum ossicium obltringuntur, plurimum hortamur, ut statis horis illud persolvant, neque Matutinum, ac Laudes debito tempore praetermittant. Ut vero singuli
179쪽
notum perspectumque habeant Matutini tempus, quod privatim, si adsit legitima causa. recitari potest, hanc Tabellam promulgamus. in qua id potissimum declaratur. Hec enim advertimus in Romano . Kalendario : Matutinum diei proxime sequentis ex TheoIuorum opinioneom nium consensu probata, recitari privatim pores exacta jam tertia parte diei. vel quod idem es ) eum a meridie ad octas m Solis dimidium temporis es luxerit; Nam Hespera diei tune in Eccissis jam perflata existimantur .
180쪽
Initium Ortus S Meridies. Hora Ma- Media nox.
