장음표시 사용
191쪽
. I a. Si landiu dest, in aliquo Censu , vel perpetuis Censibus Patrimonium constitui facile indulgebimus . modo nant inti a limites , qui a S. Pio V. in suo Decreto praescribuntur; tunc enim Census inter bona stabilia numerantur . Cavendum tamen est , si debitores iis Censibus ditat Vicupiant, apud probum aliquem, & locupletem virum integram pecuniam esse deponendam , ut in alios Census convertatur . vel fructiferis. certisque fundis collocetur, qui ejusdem rationis , ac primus census, habebuntur. Curet autem ordinatus sub poena suspensionis. ut ejusmodi pecuniae collocatio minime negligatur ; cum haec omnia Decretis Sacrarum Congregationum omnino congruant , uti Monacellus apertissime declarat .
I 3. Si quis etiam charitate ductus Patrimonium tribuere velit, ut aliquis ad Ordines recipiatur, ejus virtutem plurimum commendabimus , & , si nihil omnino necessarium desit. Ordinationem initituemus Eas tamen conditiones requirimus, quae a Sac. Congregatione anno Iς 3. sancitiae fuerunt: Sacra cte. censuit, posse aliquem ad Sacros ordines promoveri ad titulum bonorum, qua ei donentur, se tamen Discopus judicaTerit, eum es endum pro necessetate, veI commoditate Ecclesiarum si arum , donationeseque hujusnodi vere , o absque ulla fraude , ct in forma valida faut de tot ba-ηis , qua promovendo sussciant ad vitam honese susentandam , quaque deinceps alienari nullo modo possint sine licentia Episcopi, donee ille Beneficium Ecclesia- ficum sussieiens adipiscat ιr , vel aliunde habeat, unde viυerepsis. Huic sen' tentiae alia quoque adjungitur , quae a Sacra Congregatione die I s. Apri
lis anno Is 98. promulgata fuit, & lib. 9. Decretorum pag. ς O. conti netur . Censum quoque , si juxta Decretum S. Pii V. fuerit institutus ad Patrimonium conficiendum admittemus, ea semper adhibita conditione, ut qui Censum attribuit, si sorte a debitore pecunia restituatur , pro vitae sustentatione consulat ordinato, donec eadem pecunia eo modo collocetur , quem supra memoravimus, uti prudenter idem Monacellus indicavit ' . I . Verba Sac. Congregationis, quae paulo ante retulimus, vere,
absque ulla fraude , G in forma iuris talida Tridentinae Synodi sente
tiam tantum explicandi , in qua sic traditur : eo quoque prius pesecto, Patrimonium illud, vel pensione m vere at eis obtineri. Hinc necessario sequitur nec legitima, nec juri Canonico congruentia ea Patrimonia judicari, ruae ex bonis ad alium vel integre, vel magna ex parte spectantibus conciuntur, ita ut ordinatus eos fructus annuos Percipere nequeat. quia Synodo statuti fuerunt ; quod pariter de illis bonis statuendum eis, quae adjecto redim endi pacto prius divendita suerant, celatis aut conventionibus, aut contractu . Postremo a sacris sanctionibus aliena sunt ea Patrimonia , in quibus expressa , vel tacita conventio intercedit, ut
192쪽
fundi possessio semper ad eum pertineat , qui ratione solum Patrimonii
eumdem fundum contulit, sive ut ordinatus nullos fiuctus, vel illorum tantum partem ex eo fhndo desumat, licet publicae tabulae obsignatae eontrarium declarent. Nemo quippe non videt fraudem , quae objicitur , cum de re gravissima negotium habeatur. Disceptatur etiam, utrum
parens omnia sua bona filio pro suscipiendis Ordinibus legitime assignare possit, licet partes haereditatis, quae caeteris liberis jure naturae debentur. hoc pacto ipsis auferantur; deinde. utrum id parens exequi possit, si
unicum habeat filium , eamque conditionem interponat, ut sibi ad vitam necessaria suppeditentur. Primum quidem , cum detrimentum reliquis filiis inseratur, nulla ratione permittitur . secundum vero legitimum haberi nequit, nisi in bonorum resignatione omnia singillatim explicentur, ut illorum summa , fructusque annui deprehendantur . atque inde , quid Ordinato ad vitam suilentandam libere supersit , certo
probetur .is. Ut haec , & alia hujus generis maleficia impedirentur , inter caeteros casus hunc quoque reservatum Decessor noster Cardinalis Iacobus Boncompagnus edixit: Consistitio fictitii Patrimonii Sacris Ordinibus initiaη-dο , vel cum pacto illud nunquam petendi, vel retrocedendi , antequam eidem ordinato sinetat, unde aliunde victus honesus submiuisretur. Cum nihil circa ejusmodi casus a nobis immutatum sit , in dubium revocari nequit, quin integre vim suam ipse retineat. Sed quoniam experientia compertum est, hanc morbi luem superius allato remedio minime extingui, nos aliquas causas afferemus, ut in gravissima re fraudes hujusmodi prohi
16. Ac primum , qui ad Ordines assiimitur , eam voluntatem praeseseri, non modo, ut illos exerceat , sed etiam ad Presbyteratum , &rem Divinam faciendam perveniat, quod tamen assequi nunquam poterit , si alicujus fraudis, vel pactionis , ut paulo ante diximus , particeps ad Sacram ordinationem accedat. In Canone neminem , suspensi nis poena statuitur', si quis Ordines sine Patrimonio lassicienti accipiat: Decrevit Sancta SDodus , vacuam habere mavus impositionem . In alio Canone Sanctorum, idem sancitur his verbis: Decernimus, ut me titulo facta ordinatio irrita habeatur. Innocentius III. hanc veterum Canonum s veritatem mitigavit; &eum, qui Ordines contulerit haud ignarus fraudis , atque imparis Patrimonii, obstringit, ut Ordinato necessaria ad vitam agendam subministret: Licet autem Praedecess3res nosri Ordinationes eorum, qui me certo titula promoventur, in imuriam ordinantium irritas essλmIuerint, ct inanes, nos tamen benignius agere eupientes , tamdiu per Ord, natores , vel Successores eorum pravideri volamus ordinatis , donee per eos E
clas6lica Ernescia consequantur . Tridentinum Concilium ' poenas vete-X a Tum
193쪽
Tum Canonum iterum praescribit illis, qui titulo imparis Beneficii , sive ad alium quempiam pertinentis, aut fictitii Patrimonii ordinantur :Antiquorum Canonum poenas super his innovando: ' Sixtus V. poenam Suspe sionis a priscis sanctionibus inflictam iterum confirmat; & Clemens VIII. Sixtinam Constitutionem iis terminis concludit , qui a Τridentina Synodo decernuntur. Itaque, ut recte judicetur, utrum eo modo ordinatus, quem nuper exposuimus, suspensionem incurrat, di etiam Irregularitatem , si ordines exerceat, & Sacrum peragat, investigari debet , an Concilium Tridentinum , cum veterum Canonum Decreta renovaret. poenam Suspensionis promulgaverit, vel solum edixerit, ut qui fraudis conscius Ordines administraverit, alimenta praestare debeat Ordinato , . donec honei am vitae sultentationem alio pacto consequatur. Id potissimum a Sac. Congregatione dignoscendum est , quae, ut sepius innuimus, Tridentinae Synodi sententias interpretari sola potest, quemadmodum Summi Pontifices sanxerunt. Illa vero, postquam rem diligenter expendit, poenam superius expositam solummodo in eum, qui Ordines contulerit, renovatam asseruit, non autem Suspensionem , nisi sorte ordinatus doli conscius ante suerit . & Ordinatorem ipsum in fraudem adduxerit . Tunc enim eadem Suspensionis poena liberari nequit, uti die a7. Novembris anno I 6 Io. constitutum fuit: Sacra Congregatio
Concilii, proposito stiprascripto dubio, omnium sententiis censuit, huc casu paenam Suspen Anis ante Concilium non esse eorrectum , o hodie a Tridentino Concilio 67e inuo vatam , propterea hujusmodi Clericum , qui adhibito dolo , confictoque titulo Ordinatorem decepit, esse ipse jure suspensιm , carereque ordinum
executione. Fagnanus super hac re consulatur . Frustra ad Sedem Apostolicam confugit, qui per ejusmodi fraudem ordines assequutus est , ut remedium malo opportunum sibi conciliet. Nos enim , qui in Sac. Congregationibus magnam vitae partem exegimus, assirmare possiimus, quod,
si palam , vel etiam occulte id evenerit, licet nos ipsi per literas propitii simus , nihil aliud obtenturus sit, nisi, ut per aliquod tempus Sacrum iaciat , donec honestam vitae sustentationem sibi aliqua ratione pa
I7. Cum publicas Ordinationes indicimus , normam in Pontificali Romano descriptam sequimur , & Archidiacono sub poena Excommunicationis praecipimus, ut inter caeteros, etiam qui suspensi sint, ad Ordianes accipiendos accedere non patiatur . si tamen. ut in aliis Dioecesibus in more positum est, quemadmodum Cardinalis de Lugo testatur ψ, etiam denuntiare palam velimus, nos eam mentem non habere , ut suspensos ordinemus, quis hanc rem nobis impediat Z Tunc autem, si qui Suspensione devincti in quam pro fraude ad statuendum Patrimonium adhibita
194쪽
ipse facto incidunt) Ordines tamen a nosis, qui dolum ignoramus, a C-ciperent, in quo misero statu . & conditione versarentur Θ Docent qui- idem nonnulli Theologiae Moralis Magistri eam Episcopi declarationem
ad ter rein promulgari, a qua tamen recedit, cum deinde ordines ab ipso conseruntur . Haec tamen , quae libere a Magi liris evulgantur , cum ad Iudices deseruntur, qui tutiorem viam insistunt. & rerum causas sedulo , gravique examine dijudicant, non eadem facilitate probantur. Poenitentiariae consuetudo ea eit, ut qui per fraudem hoc modo ordinatus fuerit postquam debitam facultatem acceperit, iterum sub conditione ordinetur, uti refert P. Thesaurus, qui in Basilica S. Petri per plures
annos Poenitentiarii munus exercuit '. Sacra autem Congregatio pro
bante Summo Pontifice hanc controversiam juxta Episcopi mentem dirimendam censuit; ita ut, si ipsius declaratio contra suspensos ad terrorem edita fuerit, rite collatos ordines existimet; sin autem Episcopus revera suspensos, & jure impeditos ab Ordinibus arcere secum deliberaverit , tunc ordines saud rite collatos dubitet, uti plurimis ejusdem Sac. Congregationis sententiis comprobatur νI8. Errant etiam magnopere, qui fictilium Patrimonium attribuunt vel eam ex mutuo consensu praeviam conventionem adhibent, ut nullos fructus , vel illorum partem ordinatus solum assequatur , idque se sacere testantur ut egenum ad Ordines sese piendos adjuvent quod sane ab imperitis hominibus commendatur, a sapientibus autem , sacrisque constitutionibus vehementer improbatur. Hoc modo nullum rei familiari detrimentum afferre posse sperant; sed errare maxime putantur. Qui p-pe , ut omittamus eam disputationem , utrum in foro interno ejusmodi pactiones vim habeant , quod plurimis negantibus aliqui affirmant, eamque iacultatem Episcopo unanimes tribuunt, ut ipsas inanes, atque irritas declarare possit ', ut hoc, inquam, omitt1mus, certum quidem est, si apud Iudicem ordinatus egerit, ut fruetus ex Patrimonio ubi tradito percipiat, id statim obtenturum, licet contrariae pactiones, &etiam jusjurandum intercesserit. Aperte Sac. Concilii Congregatio die
II. Maji anno I ς 99. rem confirmavit : Sacra ere. re diligen est perpensa declaravit, donationem ejus Patrimonii, ad cuius titulum quis fuerit ordinarus, utpote probibitam decreto Contilii cap. a. jess. 2I . juramento donantis nequaquam confirmari . Insuper in hanc sententiam die I . M i anno 167 I. haec etiam proposita , ac lancita fuerunt ': Cafum , est dubia sequentis te pris proponit R. P. D. Tais infans. eam per sacram Conrregationem declarari . Clerico N. habenti annua decem, N. Laicus supplenda usque ad vigintiqninque promist annua quindecim, tit ad Sacros Ordines promoveri posset, eis que
195쪽
que super ejur proprio Dndo donavit sub infrascriptis conditionibus, er Lesar tionibus , quia praedicta annua quindecim essent in supplementum Patrimonii Eccissi ci , quia solverentur de sex mensibus in sex menses a die Subdiaconatus, o quodsatim ae ipse Clericus donatarius Bene*ium Ecclesiasticum consequeretur, vel aIiter haberet, unde viveret, donatio hujusmodi intelligeretur cessasse . Di Irus Clericus per multos annos vixit fine praefatis annuis quindecim , eaque per dictum tempus nunquam petiit, o hodie etiam scholasicam habet industriam. eum qua vivereposset, si vellet. Eseritur primo, an talis Laicus teneatur pradictis annuis quindecim praeteritis : secundo, an excusariposset in futuram a dicta sobolusita indusria . Sacra ctc. ad primum respondit irmative ; ad secundum negative . Idem in Sac. Congregatione super Episcoporum , &ReguIarium causis constitutum suit, ne unquam Probentur , qui tradito salse alicui Patrimonio, illud ad se revocare contendant; sed ad ordinatum libere illud pertineat, licet adversa conventio prius interposita suerit, quemadmodum Monacellus ostendit '. I9. Rationes, quae hucusique productae sunt, tantam vim habent, atque ita perspicuae sunt, ut ad fraudes ejusmodi eliminandas nihil amplius addendum videatur . Sea quoniam superiori tempore neglectae suerunt, idemque in posterum futurum timemus, licet in lucem prolatae , & satis explicatae sint, hare: alia subjicienda ducimus. ao. Ac primum , qui ex suis. bonis Patrimonium conscit, ut ad Ordines recipiatur, eadem bona nuncupare debet, eorum conditionem, numerum, & fructus annuos exponere. Idem Parentibus, sive extraneis indicitur , cum ex ipsorum bonis Patrimonium ordinando constituitur . Totum autem negotium in publico Instrumento describi, ac manu Ecclesastici Scribae etiam obsignari necesse est ; pactiones quoque , &alias quaslibet conditiones referri, quibus bona titulo Patrimonii con
ar. His peractis idem Instrumetitum Parocho tradendum est, cui subjicitur Ordinandus. Ipse vero per diem Festum in magna populi frequentia , inter Missarum uelimnia, omnia, quae in eodem continentur , nuper memorata enunciabit, singulosque admonebit, ut sibi etiam secreto patefaciant, si sorte compertum habeant non ea natura praeclita esse bona, nec eum fructum afferre, qui in tabulis indicatur; item si norinteisdem bonis inesse onNa . quae minime declarata sint, vel aliquas pactiones , mutuumque consensum intercessisse, ut nempe bona in ejus p testatem redeant, qui prius assignaverat, sive ut Ordinatus nullos fructus, vel solum illorum partem excipiael: populum graviter moneat eum
legibus obstringi , ut haec in lucem proserat, & siritu de fide super hac re sua certum essiciat. Quod , si in duabus diversis Parochiis bona Patrimonii , di Ordinandus constituta sint, promulgationes eo modo, quo diximus, . in utrisque Parochiis perficiantur.
196쪽
αa. Quibus exactis id Instrumentum ad nostram Curiam mitti Paro chi curabunt, & ratum simul, fir mque testimonium , illud fuisse promulgatum : si vero aliquid contra deprehenderint, illud nobis, seu Vi- eario nostro generali obsignatis literis explicabunt, in quibus non solum describent, quae perc-rint, sed etiam eorum causas, quas a testibus elicere debent. suumque judicium ad ne stant, utrum, quae delata suerunt , veritati consentanea arbitrentur . Quamvis autem nihil novi ad ipsos deseratur , tamen praecipimus Ecclesiarum Rectoribus, ut cum In strumento, &testimonio, quod modo diximus, literas etiam suas adjungant , vel etiam seorsum quid de ipsa re sentiant, nobis ingenue significent. Persuasum enim habemus malum ab ipsis plerumque derivari, quibus cognitae sunt ejusmodi fraudes, quas tamen vanis rationibus ducti palam facere praetermittunt. Quod, si in posterum negligant, severis poenis a nobis assicientur. Id autem facile assequemur; nam di diligentiam in perquirendo, & secretos etiam exploratores adhibebimus . a 3. Post haec, cum Patrimonia ex bonis in Censu descriptis statuuntur, sive illa ad Ordi Mndum , sive ad alium quempiam spectent, sive
summam a Synodo praescriptam adaequent, sive in supplementum Beneficii, aut Capellaniae tribuantur, testimonium Census obsignatum ab iis, ad quos pertinet, deserendum est . ut cum bonis ad Patrimonium jam destinatis quoad summam, fructusque annuos habita aequitatis ratione
24. Deinde Cancellariae nostrae Tribunal ordinandus adibit, ubi deperiurii gravitate ante admonitus, de casu reservato , aede poena Suspensionis in eos constituta , qui mendacium. . aut fraudem admisceant, si Patrimonium ex propriis ordinandi bonis constet, testabitur juxta formulam juris jurandi, quod a nobis proponetur , ac in actis Cancellariae servabitur, testabitur, inquam , in sua potestate esse illa bona , ad neminem alium spectare , nullis oneribus obnoxia praeter ea, quae in assignatione exposita sunt. Si vero a parentibus, vel ab extraneis Patrimonium tradatur: ipsi in Cancellariam venient, sive alium loco suo legitime subrogabunt, cui jurandi facultatem illorum nomine conserent, quae in literis pro mandato obeundo traditis exprimi debet . Iurabunt igitur bona ad Patrimonium designata , sua esse, sine ullo dissidio eadem possidere , nullis vinculis obligata, sive iis tantum , quae in assignatione afferuntur insuper nullam conventionem , aut consensum admixtum fuisse, ut nempe iisdem bonis potiantur, donec superstites erunt, fructusque integros, vel ipsorum partem percipiant. vel tandem , ut ipsa bona tunc recuperent, cum ordinatus sibi alio modo pro honesta vitae ratione consuluerit; nisi sorte aliqua ex his conditionibus in bonis attribuendis intervenerit. Admonen)i pariter sunt, ut pravissimam perjurii labem,
Casumque reservatum meminerint. Quemadmodum vero extranei Patri
Onium constituentes , ita etiam Ordinandus jurabit compertum lictere a Diuili od by Corale
197쪽
hona pro Patrimonio collata ad eam summam, eosque fructus pertingere, qui in assignatione numerantur; reliqua etiam , quae modo dicta
sunt de mutuis metionibus per ipsum jurari debebunt: si quoque sponsio
intercedat de alendo Ordinato, cum legitime impeditus Capellani muneri saerisque celebrandis satisfacere nequeat. tunc sponsor jurabit nullam antea pactionem cum ordinato admissam suisse , ne scilicet assigna tam pecuniam persolvat, cum impedimentum aliquod Missas peragendas retardaverit. Idem jusjurandum ordinatus praestabit, se nulla saeta conventione ab exigenda a sponsore pecunia prohiberi, si sorte a Missae
Sacrificio necessario debeat abstinere .
as. Iis omnibus Sacramenti religione confirmatis. ut se perius innuimus , dc in acta relatis ad examen testium deveniendum erit, qui minus quam duo, & probitatis fama satis cogniti, esse nequaquam debent: Seorsum interrogentur, Jc de Excommunicatione ipso facto subeunda moneantur , quam Synodus Cardinalis Boncompagni constituit. Nobis etiam suis bonis poenas dabunt, Ordinatumque suis expensis alere cogentur . si aliquando ipsos mendaces in hac re deprehendemus. De summa, & conditione bonorum , de fructibus annuis. & qua ratione id noverint, ab illis inquiratur; ac demum , an inter ordinandum, eumque qui Patrimonium attribuit, aliqua conventio adhibita sit . uti supra explanavimus. Illud quoque negligen dum non est, cum I atrimonium ab illis conficitur , qui in civitate minime degunt, ab ipsis nempe exposcere, utrum praeter bona ad Patrimonium collata a parentibus . sive extraneis certo sciant, quid pro ipsis, eorumque familiis sustentandis Iu persit: quam ob causam, qui testes aff-rt, eos potissimum deligere debet , qui haec plane comperta habeant. Nobis autem reservamus aliquando praecipere , ut ratum , firmumque testimonium eorum bonorum proferatur , quae in potestate Patrimonium constituentis relinquuntur, &eorum pariter , quibus Patrimonium ipsum innititur 26. Pro illis, qui titulo Benes eii ordinantur nihil novi decernimus, sed veterem consuetudinem retineri jubemus. Illud solum monemus duas in jure Canonico sententias in eos pronunciari, qui fructus Beneficii seminime percepturos polliceantur, ut hoc modo faciliorem sibi ad obtinendos ordines viam sternant, pactione scilicet ex prella , vel tacite interjecta cum eo, per quem ad Beneficium nominantur, vel etiam Cum eo , qui Beneficium resignat . Prima quidem cap. Per tuas 37. de Sismnia continetur, ubi Innocentius III. illis, qui haec commiserant, & tamense nulli crimini obnoxios putabant. his verbis respondet: Nos inquisitiο- ni tua taliter restondemus , quod , nis cum eo fuerit nisericorditer dispensatum, nec ad superiores ascendere, nee in suscepto debet ordine ministrare . Altera legitur cap. S1 9. eodem titulo de Simonia , in quo Gregorius IX. memorata suspensionis poena neminem , nisi per Sedem Apostolicam dinsolvi posse constituit: Donee dispensatioηem super Reper Sedem Aposto cam
198쪽
α . Tridentina Synodus ' Patrimonium debita ratione consectum sine Episcopi consensu alienari prohibet, donec Ordinatus Beneficium Ecclesiasticum adeptus sit, quod pio vita sullentanda satis judicetur . Ut id melius intelligi possit, nonnulla Sae. Congregationis ejusdem Concilii
interpretis decreta subjicientur .a8. Qui Patrimonium divendit, nec ullam mentionem facit, se ejus titulo Ordines suscepi f., si nullam incurrit censuram , certum tamen est, quod ejusmodi alienatio inanis . atque irrita ipse jure decernitur . Ita san- eitum fuit die 6. Martii anno I 638. . Sacra est e. cessuit, eum , qtii defacto alienavit Patrimoni vim . ad cujus titulum fuerat Ordinatus , ntilla faciamentione, qr c d ad illitis titulum promotus fuisset, in censuras non incidisse , sed alienationem . ut proponitur factam , esse ipsojure nullam .as. Insuper die a o. Iulii anno I 6 I9. id etiam constitutum fuit . Pa. trimonium , ad cistis titulum aliquii es prcmotus, posse utique de licentia Episcopi permutari ctim aliis bonis non minoris reditus , aut Saloris, sed debere Episcopum declarare , b a ex permutatioηe acquisita esse subrogata in locum prioris Patrimonii, ita ni deinceps alienari nequeant, nisi servata forma a Gncilio praescripta. Postremo die I . Februarii anno 16sa. haec decreta se runt . Sacra ecte. re1pondit renunciationem Patrimonii, ad cujus rituIum Oericus simpliciter Sacris Ordinibus fuit initiatus, absque licentia Epis i factam. non si sineri, etiam pos assecutionem Beneficii ad uua vitam susentandam DP
scientis. 3o. Quoniam vero sponsiones nimis libere fiunt, quae Patrimonii bonis innituntur . noverint omnes, si sorte pro sponsione pecunia solvenda sit, in illa bona jus tantum exercori posse, quae post honestam vitae sustentationem ordinato supersunt; quod raro in Patrimoniis hujus dioecesis continget, cum ipsorum proventus non ita copiosi habeantur. Sciant etiam posse Creditorem accipere in flutum ; ac vendere jus sibi conveniens in ejusmodi Patrimonium , quod post mortem ordinati ad haeredes
transferri deberet. Id vero perraro eveniet , cum Patrimonia ab extraneis plerumque constituantur ea conditione, ut ipsis bona Patrimonii restituantur . cum ordinatus e vivis decedet, vel alia legitima ratione honestam vitae sustentationem consequetur . Quae diximus ex hoc Sac. Congregationis monimento satis probantur: Supplicatur humiliter . per FF. UT declarari, an dispositio Sacri cincilii in eap. a. sessa I. de reformatione prο-hibens es evationem Patrimonii Clericorum absque Leent a Disci pi extendatur
ad Mejussiones per eosdem Gericos factas , ita ut respectu dicti Patriimhii obligario non susmeatur. Die I s. Martii 16 a. Sacra cte. respondit extendi etiam ad Mejdispones. jux a tamen istinctionem factam in declaratione hujus Sacra Congregatιοnis Ie-
199쪽
Die ς. Februarii 16o4. Sacra Congregatio Concilii censuit, neque in ejusmodi Patrimonio , neque in ejus fructib/ιs ad Clericum alendum necessariis executioni iccum esse pUR . Licere autem capere in carisam Iudicati eam fructuum partem, qua quotannis Dperesser ultra eam, qua ad Ordinati fusentationem , non latite . sed tenuiter vivendo , Iudicis Ecclesia ei arbitratu fuerit necessaria. Posse at em ipsum Creditorem accipere in se Iutum, atque vendere jus sibi competens ad huiusmodi Patrimonium, quod post mortem ipsiuspromoti ad Crediιο-
rem titi res haereditaria pertinebit '.
3I. Pol tremo , qui alicujus Beneficii titulo Ordinatus suit, ipsum Beneficium in alium quempiam transferre nequit, nisi palam declaret, se illius titulo ad ordines assumptum fuisse . Id vero . perfici nullo modosas est, nisi constet Ordinato talis suppetere, quae ad vitam necessario
requiruntur ; aliter enim Beneficium frustra, & inaniter transferretur. Cum in Sac. Concilii Congregatione a Secretis ageremus, plura indubium vocata sunt,ac disceptata,quae per Archiep. An sanen. seu Lancianen. proposita suerant ad sex capita reserebantur;quorum tertium fuit ejusmodi: An consare debeat per probationes concludentes , resignan rem habere , quo
commιde vivere possit. Responsumque suit: Alfrmative . Ad quartum vero : An hac probatio censeatur adimpleta per solam confessonem juratam res-rnantis ; die 9. Februarii I a 6. Sacra Congregatio respondit: Nega
32. Haec sunt, quae praecipienda , atque indicanda singulis per hane nostram declarationem necessario duximus, in qua praesertim illud ante oculos habuimus, ut Sacerdotii dignitatem. Tridentini Concilii, &Sacrorum Canonum Sanctiones . necnon Synodi a Decessore nostro celebratae Decreta ipsis omnino consona tueremur . Quippe haud novas leges indicere, sed veteres diligenter observari magnopere cupimus, ac ne ipsae ob inscitiam , vel pravam voluntatem pedibus proterantur . 33. Haec autem declaratio non modo usitatis locis promulgabitur, de ad singulos Urbanos, ac Dioecesis Parochos, omnesque Vicarios Foraneos mittetur, sed etiam in nostra Cancellaria prostabit, ut Scriba, cui de novis Patrimoniis acta conficienda sunt, ipsi penitus consormetur ;siquidem observandam integre, ac perpetuo jubemus.
200쪽
Pro Archipresbieris, er Paracbis Dioecesavis, atque Concionatoribus , qui tempore auadragesima ad tradendum Dei Verbtim in illorum Eeclesiis demgnantur . aevid Parochis agendum fit antequam tempus Hadragesima advenerit. De ratione exeipievdi Concionatores . estonam heosnt collocandi , quove pacto adventus . ac reditus Concionatoribus apparari oport eat . Guprasandum se Regularibus Concionatoribus in templis proprii ordinis . De vita probitate. quam tempore a adrage est Concionatores proferre debent. Qid i fi gerendumst, si forte lethalam culpam contraxerint. Θιid evitari , Cel declarari per conciones opus si . Gais detrimentum in Fideles dim
net ex eo , qu d Contionatores non insectentur vehementitis ea crimina , qua
frequentius a populo patrantur. De mercede solvenda Concionatoribus, quam-ete ob causam ipsis concedatur . r. A Dventante jam Quadragesimae celebritate Concionatores Verbi Dei in plures nostrae Dioecesis Ecclesias designantur, ne illud Ieremiae nobis objiciatur ': tibi es verbum Domini. Monendi igitur sunt Rectores Ecclesiarum , in quibus conciones per Quadragesimam habentur , & ipsi quoque Concionatores, ut haec pia exercitatio rite, atque utiliter peragatur . a. Itaque Parochi diebus Dominicis Sexagesimae , 8c Quinquagesimae , dum Missam Parochialem celebrant, per certos dies ineunte Gadragesima suturam concionem populo significent , omnesque hortentur cum viros, tum mulieres. ut frequentes conveniant: Vade sinquit Ieremias), Osa in porta filiorum populi: θ dices ad eos : audite verbum Σο-miui. Absoluto autem ejusdem Milla Sacrificio Deum unanimes exorabunt, ut qui concionibus aderunt, eum fruetum percipiant, ob quom conciones instituuntur . Vivus es enim sermo Dei, ct esseax; Sed nisi Deus ipse in animis hominum suam legem imprimat, uti habetur cap. 3 I. v. 33. Ieremiae . Dabo legem meam in visceribus eorum, edi in eo de eorum scribam eam ; nec Concionator , nec Populus ea , quae in votis sunt , obtinebunt . Id S. Gregorius his verbis confirmat ' : nisi intus fit, qui doceat. Diatoris lingua exterius in vanum laborabit. 3. Statim ac ad Ecclesiam sibi constitutam Concionatores pervenient. qua par est humanitate , ac officio ab ipsis Parochis excipientur Α: Sie nos
exsimet timo inquit s. Paulus j ut ministror Chrisi, est dispensatores N'riorum Dei; quae verba Willelmus Estius sic interpretatur : Dispensatores,
