SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Benedicti 14. Pont. Opt. Max. olim Prosperi card. De Lambertinis ... Institutionum ecclesiasticarum. 11

발행: 1750년

분량: 886페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

tos habeant , & summas expensarum comparent. Nam sortasse conti get, ut in dubium. & examen vocentur, antequam visitatio suscipi tur. Regulares accire non omittemus, cum ab ipsorum Monialibus ratio domesticae administrationis requiretur, ut Pontificum Decretis p

reamus .

a9 Praeter censum. ac dotem, quae Monialibus tribuitur, pecuniam illae erogare consueverunt, quibus certa Coenobii munera deseruntur. Itaque, cum Clemens XI. expendisset Moniales universas non iis commodis praeditas esse , immo nonnullas in maximas angustias adduci,

ut expensis ejusmodi satisfaciant, ex quo saltem animi quaedam pertur-hatio dimanat, binas litteras encyclicas dedit quas Latine redditas in fine hujus nostrae Declarationis imprimendas curabimus. Illis quidem aliquae Nonialium familiae paruerunt; aliae tamen idem exemplum minime sequutae sunt, de quo causas in Visitatione peragenda libenter inquiremus, ut quid statuendum sit, opportune deliberemus.

3o Felicem rerum exitum speramus , cum optimam de nostris Monialibus opinionem animo conceptam habeamus: ipsae, ut inquit S. Cyprianus, gregis nostri pars illustrior nuncupantur. s. Gregorius ' tria ipsarum millia Romae fuisse commemorat, cum ipse Pontificatum gereret , quarum meritis acceptum reserebat, quod belli periculis oppressa Civitas non fuerit, tunc per Longobardos excitatis: Harum talis vita es. atque in tantum lacrymis , er ab inentia disricia ; ut credamus , quia , si ipse non essent, nullus ηVirum jam per tot annos in loco hoe sub Ptere inter Longobardorum gladios potuissὲr . Nos quoque fatebimur hanc Urbem multis abhinc annis tot calamitatibus jaetatam stare non potuisse, nisi preces assiduae nostrarum Montalium incensam Dei iracundiam mitigassent. Alexander VI., cum Moniales a S. Agnete appellatas Regularibus Dominicanis in curam traderet, easdem solemnia vota coram S. Dominico emisisse testatur '. Beatissimae Virginis Essigiem , quam S. Lucas depinxit , Civesque in Monte Guardiae positam summo honore prosequuntur . a duobus Pontificibus Leone X. , ac Paulo III. commendatam accepimus iis Monialibus , quae in eo loco morantur '. Corpus S. Catharinae Civis nostrae adhuc integrum , & incorruptum ab iisdem Monialibus conservatur, quibus cooptata fuerat, cum ipsarum Fundatrix inter vivos ageret, Templum interius, ac subterraneum Monialibus Sanctorum Naboris, ac Felicis adscriptum , primae , ac vetuitae Cathedralis nomen obtinet, uti nostrarum rerum Scriptores assirmant, ex quo etiam Reliquiae priorum Episcoporum hujus Urbis eductae sunt, quae deinde in nostram Metropolitanam translatae fuerunt. Finem nunquam haberet oratio, si omnia fametitatis monimenta persequi velimus, quibus singula nostrarumMonialium Coenobia exornantur. Illud solum asseremus Moniales universas cum illis

merito

222쪽

INsTITUTIO XXIX. I93

merito comparandas , quae in hac Urbe antiquitus virtutis gloria florue runt, de quibus S. Ambrosus ita scriptum reliquit': Nun 3uid de B noni η tu Virginibus loquar . fecundo pudoris agmine , qua mΠndanis se H ILeiis abdicautes Sacrarium Virginitatis incolunt sine contubernali sexu, eontubem nati pudore proincta ad vicenarium numerum secentenarium fructum relictoque Parentum hospitio tendunt in tabernaculis Chrsi indefessae milites cusitatis ;nunc eanticis spiritualibus personant, nunc victum operibus exercent, liberalitatis qu qua subsidium manu quaerunt. God se investiganda Virginitatis iuο9υ rit odor . namque prae ca eris speculandi venatum pudoris explorant , totis eurarum. 1ligiis praedam latentem usque ad ipsa cubilia persequuntur ; aut, s Iib riον ai csjus volatus, totiι omnes videas assurgere alis, concrepare pennis . emicarapiat fu , tit caseo pudicitia cbaro cingant volantem, donec albenti delectata comitatu in plagas ludoris, ct indaginem castratii , domus , patriaeque oblita succedat,

EPISTOLA ENCYCLICA

Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, aliisque ordinariis Italiae , de Insularum adiacentium , & etiam Generalibus ordinum gularium qui praesunt Monialibus . Phillas expensas a Monialibus feri debere in suscipiendis, edi Obeundis muneribus Monaserit, neque illis peractis . S netissimus Dominus Noster Papa Clemens XI. . qui paterno studio .& Apostolico zelo magnopere contendit, ut pravas consuetudines extinguat. & universum Christianum populum in viam salutis adducat . suam maxime sollicitudinem convertit in illos, qui Regularibus ordinibus nomen dederunt , ac potissimum in Virgines Moniales , quae illus, io portio gregis Chrisi merito nuncupantur . siquidem Samnitas sua non ip k-xum modo suturam sanctificationem confidit. sed etiam pietate, ac precibus praestantium Virginum , quae se sponsas Domino Noltro Iesu Christo devoverunt , si religiosae perfectioni, quam profitentur , comparandae sedulo invigilaverint . praesentissima auxilia a Deo se accepturam sperat ad gravissimas calamitates depellendas . quae universam Ecclesiam hoc tempore divexant. Quamobrem , cum Sanctitas Sua deprehenderit non mediocre detrimentum , ne Sanctimoniales in virtute magis proficiant, ex eo provenire, quod plurimum debeant expendere in obeundis Monasterii ossiciis ; eo quod priae ter importunas molestias , quae parentibus inseruntur, ut pecuniam ab ipsis elici anx, etiam ab orationis studio , Dei cultu , & Regulari observantia non parum discedere ob eamdem caulam necessario cogantur ; item temporalia bona vehementer expetere , quod

a Lib. t. de Virginibiis.

223쪽

voto paupertatis adversatur , perpetuis curis animum , & corpus labori bus occupare, frequentes, ac nimis liberos cum iacularibus inire congressus . ex quibus non exigua pernicies in animas dimanare solet, omissis aliis corruptelis gravioribus . quae ad Superiores Ordinarios, ad Sac.

Congregationes, di ad Sanctitatem pariter suam quotidie deseruntur; cum haec , inquam , satis cognita, & perspecta sint Sanctitati Suae . quemadmodum pro Monasteriis hujus Almae Urbis jampridem ea constituit, quae magis opportuna visa sunt, ad praecludendum his malis aditum , uti conflat ex edicto promulgato die quarta Iunii nuper elapsi ; ita pariter

afferre magnopere cupiens eadem remedia Monasteriis Italiae , Insularum. que adjacentium . mihi praecepit, Te summopere monere , aliosque si in militer ordinarios Italiae , di insularum praedictarum , Superiores item Generales Monasteriis Sanctimonialium praesidentes, ut proponas gravi iasma mala . quae superius recensuimus. Insuper quam valde conserat ad animi tranquillitatem , si omni cura bonorum temporalium Sacr. e Virgines expolientur : deinde in virtute obedientiae, cujus absolvendae facultatem tibi reservabis, sub poena quoque privationis os scit, vocisque acti-- , ac passivae , aliisque tuo arbitrio statuendis, omnino praecipias omnibus Abiatissis , Superioribus . Camerariis, aliisque sacrario , vel Rotae praepositis Monialibus , di reliquis Monalteriorum Administris, ut in suscipiendis, aut exercendis ossiciis nullas faciant expensas , neque ab aliis fieri permittant , etiamsi consanguinei Monialium . sive alii iane volentiae gratia ad subeundas easdem expensas se paratos exhibeant; neque Superioribus, Monialibus, Novitiis , aut aliis in Monasterio comm rantibus ; neque Praesidentibus etiam Regularibus , Consessariis , Dep tatis , bonorum Curatoribus , aliisque Monasterio inservientibus; neque ipsi Ecclesiae, aut Sacrario aliquid praestent, pro quo solvenda sit pecunia, etiam sub specie, & causa celebrandae Festivitatis, aut muneris . aut alia qualibet ratione . quae cum ossiciis Monasterii quocumque modo jungatur . Quaevis autem expensa pro obeundis ejusmodi ossiciis necessaria ex reditibus Monasteriorum desumatur, eaque modum nunquam excedat , nec aes alienum ob hanc causam contrahatur. Quamobrem tum

Superioribus, & Ossicialibus , tum Deputatis, Syndicis, & oeconomis cujuslibet Monasterii mandabis, ut praedictae expense ex reditibus Monalteriorum sumendae quamprimum decernantur, & constituantur eo modo , qui magis consentaneus judicabitur, & qui probari a te debebit, habita ratione proventuum cujuslibet Monasterii. Praeterea Sanctitas Sua hoc Decreto comprehendi intelligit quaecunque Monasteria Sanctimonialium , etiam Regularibus subjecta, vel aliis Superioribus quolibet speciali, vel specialissimo privilegio praeditis, & singulari etiam memtione dignis , ves quovis milao exemptis , & Sedi Apostolicae immediate subjectis. Insuper hoc idem Decretum complectitur etiam Oblatas , quamvis neque lege Claustrorum, neque solemnium Votorum vinculis obli-

224쪽

INSTITUTIO XXIX. I9 s

obligentur. Itaque magnopere contendes, ut haec omnia plene observentur . Quod si dissicultas aliqua exoriatur . quae impedimentum afferat ad rem perficiendam , uti Sanctitas Sua vehementer expetit, ad Sedem Apostolicam confugias, ut ejus oracula , dc auctoritatem si opus fuerit deposcas. Denique pro certo habeas Tibi non defuturum omne patrocinium, quod necessirium videbitur , ut negotium ad optatum finem perducas , quo quidem Divinus cultus, tranquillitas Montalium, de ad consequendam persectionem magnum alumentum continentur . Romae die a 3. Julii I7o8. G. Card. Carpegna Praefectus. Ferdin. Archie p. Nicaea Secret.

ALI A EPISTOLA ENCYCLICA.

Patriarebis , Archiepiscopis , Dissopis , er aliis ordinariis Italia , In Iarvmque adjacentium, Superis ibus item Regularibus, qu praesuηt Monialibus, in qua Episola plura declarantur , quae inpraecedenti scripta fuerunt. SAnctissimus D. N. Papa Clemens XI. . ut Montalium tranquillitati

consuleret . easque scrupulis, anxietate, omnique bonorum tem-

roralium sollicitudine liberaret, die as. Julii jam elapsi Decreto suo ,

ive literis encyclicis mandavit, ut expensae omnes pro exercendis ossicis ex reditibus Monasteriorum desumerentur. Nunc vero , ut quorum dam

Monasteriorum petitionibus satisfaciat, quae declarationem aliquam sibi expostulant, Sanistitas sua, suffragiis etiam additis Congregationis. quam hujus negotii causa specialiter deputavit, praecepit , ac praecipit. ut juxta Apostolica Decreta consecta pro observantia voti paupertatis, census Montalium communi Capsae tradantur, aut in ipsa confundantur arbitrio Superioris Monasterii , quae necessaria Monialibus suppeditabit. , di ea quae supersunt, in utilitatem Monasterii convertet , ut ejus egestatem sublevet. idoneumque essiciat, ut obeundis singulis officiis satis esse possit. Poenas autem indietas praecedenti Decreto, sive literis encyclicis, firmas perpetuo remanere Sanctitas Sua declaravit. Itaque conseres omnem operam , ac studium , ut exequutioni mandentur ea , quae

si erius proposita fuerunt; idque Sanctitatis Suae zelus magnopere tibi commendat, eoquod Monialium tranquillitas, ac serastitas ex hac re plurimum dependeat. Haec habui tibi significanda die. Romae die a 6. Ianuarii IIo 9. G. Card. Carpegna Praefectus. Ferdis. Archiep. Nicaea Secret.

225쪽

PROSPERI CARD. LAMBERTINI IN sTITUTIO XXX.

Dis Diima Eucharisia expositione , ae de benedictionibus, qua eum ipsa eo Avia se in Sacra Oxide populo tribuuntur . De distiptina Helesia no SS. Sarramenti expositione, ae de procissionibus, quibus ea circumferuntur, veterique

illarum insitutione. Non posse Eucharsiam publice exponi, nisi aliqua causa pubIica interveniat, qua ordinarii auctoritate probetur. De expositioibus SS. Sacramenti, quamgulis diebus aliqua in Gelsa juxta impressam tabellam per urbem alternatim haberi solent. De aliis expositionibus , qua di bus per tabeliam minime designatis etiam in Regularimn Ecessis absque Omdinarii DeuItate insituuntur . Usus expositionis hujusmodi improbatur, eum di s fisi Sanctorum celebrantur ἔ ct evisam rationi hoc Gnsilium innitatur . De privitis expositionibus, ct quo pacto feri debeant. Qibus ea remoniis publica expositiones indicenda sint. De oratione quadraginta horarum ; ct quis auctor illam induxerit. De consuetudine, ob quam pluries in diem bε- η di tib eum Sacra Pyxide populi impertitur, quod Jane nullius ritus auctoritate probatur. ratione in pserum id perficiendum sit. a. Acrosam tam Eucharistiam in templis exponi posse . cultuque I

triae adorandam certissimo dogmate novimus universi. Si quis autem contrarium sentiat. obnoxius est excommunicationi,quam Tridentina synodus promulgavit '. 2. Certum quoque est cum maximo honore, atque utilitate conjungi eam Catholicae Ecclesiae consuetudinem, seu disciplinam , qua SS. S cramentum palam populo exhibetur. Qui res Ecclesiasticas erudite persequuntur , eamdem consuetudinem induetam testantur , statim ac Sam

stissimum Christi Corpus solemni pompa per urbem circumserri incoepit . 3. Christianus Lupus sacramentum Eucharistiae in templis exponi prius consuevisse, quam in Processionibus publice deserri coeperit, plurimum contendit. Id quippe ad Urbani IV. Pontificis tempora primo reserendum est; alterius vero indicia aliqua ex vita Sanctae Clarae Virginis, quae anno Ias 3.-defuncta est, deprehenduntur. Traditur enim Sacram Eucharistiam jussu ipsius ad portas Monasterii delatam suisse, cum sub Friderico II. Imperatore Saracenorum armis Assisti Civitas obsiderm tur ; quod S. Clara ausa non esset, nisi tunc Eucharistiam palam exponi pia consuetudo permisisset. 4. Cum tamen in actis S. Clarae, quae duobus post ejus obitum annis

scripta

226쪽

seripta suerunt iussu Alexandri IV. , qui illam inter Sanetos cooptavit; cum, inquam, habeatur, quod S. Clara divinam Eucharistiam praese- ferri voluit capsa argentea intra etar inclusam ; hinc non sequitur eam disciplinam tunc suilla, ut palam colenda populo proponeretur , uti recte Thiersius expendit '. s. Illud, quod in hac re dubium est, examinari debet. an publice venerandam Euchariltiam frequenter exponere perutile videatur . Qui ejusdem Thiersii bipartitum opus sedulo percurret, id maxime probari intelliget, si Ecclesiae legibus consormetur. Insuper tria constituit; primum haud permittendum unicuique . ut Eucharithiae Sacramentum, cum lubet. exponat, sed Pontificis Ac Episcoporum in hac re sententiam servandam ; iecundo juxta Ecclesiae instituta , dc sapientum virorum opinionem id concedi rarius debere, quam in plurimis locis fieri consuevit ;tertio idipsum per octavam Corporis Christi perfici solum fas esse, vel cum gravissima causa Religionis, aut Reipublicae id postulat, quae ab Episcopo dijudicanda est. Husmodi Thiersi commentarium tot monumentis , ac rationibus redundat, ut doctissimus Martene ' de exponendo Eucharistiae Sacramento verba facere recuset eam ob causam . quod hoc argumentum tam copiose, ac luculenter Thiersius pertractaverit; ut

nihil superaddi posse videatur . Doctrinam vero Auctoris adeo probavit praeclarissimus Cardinalis Bona , ut ad ipsum die 29. Augusti anno I 673. ita scripserit: Existimo autem , quia ipsam hoc est sententiam dudum audieris a communi amico Domino Luca Dacherio ; Librtim videlicet optimum esse, o pium . G ab omnibus viris doctis, atque eruditis approbatum. 6. Contrariam vero consuetudinem approbat magnopere P. Christianus Lupus '. tum quia populum a vanis, periculosisque negotiis removet , frequentiam pro Eucharistiae adoratione ad Ecclesiam inducit, &obmurmurationes impedit, quae in ipsa fieri consueverunt: tum , quia Fideles ad actus virtutum Theologalium promendos excitantur,culparum veniam imploiant, divinamque opem , ut pietatis opera suscipiant.

. P. Teophilus Raynaudus, qui in reliquis controversiis suum facile judicium proterre solet. licet pro exponenda frequenter Eucharistia minime assentiat. ab ejusmodi tamen quaestione definienda consulto a stinet, sed rem totam Ecclesi e judicio relinquendam censet. Sic enim habet ' : Hareo sime inter indecoros Chrisi in Eucharisia honores frequens admodum dicina Eucharisma expositio , cujus ustis in his tris tantopere in Iescit, ut prope quotidianus evadat cte. Ego in hac parte nihil de io, o probatas consuetudines non sollicito erc. Timendum es , ne Majestas i serii mei tam erebra, mi etiam Hsdua ejus vulgatione de eratur, nec adeo facile percellat contuentium mentes, quam se infrequentiu , ct , quod fer e consequens es, majore cum ar

227쪽

193 PROSPERI CARD. LAMBERTINI

paratu . O Meliratisne proponeretur . Viderint ii . ad quos attinet , quid magis in hae rasit e Dei gloria. ct bono animarum ; nam memn He judicium interponere consilirim non fret. Venerabilis quoque Vir Cardinalis Thomasius veterum , ac recentiorum Ecclesiae rituum peritissimus , in hae re dubius fuit. Cum enim Archipresbyter Palmae,quod est Oppidum ejusdem nobilissimae Familiae tributarium, Cardinalem consului siet, utrum lingulis diebus Dominicis in Templo recens excitato Sacram Eucharistiam exponendam probaretinis vel bis dies . Augusti 167ς. ad illum respondit ': Utrum Sacra Maseria per singulos Nominicos diei palam exhibenda sint, seris perpendi debet, antequam deliberetur . Id enim non semper Deo gloriam Uert, popuI que titilitatem. Hanc episti, lam Dominicus Berninus inseruit Cardinalis vitae , quam in lucem edidit. Civis autem nos er Antonius Albergatus Se dis Apostolicae Nuntius, cum Parschos Civitatis , ac Dioeces s Leodienis sis institueret, ita libere scripsi Nesto melius es, ut non ita frequenter exponatur . G tunc cum debita reverentia , quam , ut frequentius . er sine δε-bito obsequio, o reterentia significalione id fiat, ut cum nosra animi commotione multis in Iocis ex ni vidimus. O intenrmus . 8. Nos sane hoc negotio implicari nolumus, quo pars utraque nihil aliud contendit, nisi, ut cultus divinae Eucharilliae debitus augeatur. Attamen juri Canonico inhaerentes certam nostrae Urbi , ac Dioeceli in haere normam constitui posse arbitramur . 9. Universi, qui hoc argumentum pertractarunt. asserunt Eucharistia: Sacramentum publice exponi non polle , nisi publica causa intercedat . quae per Episcopum probetur , qui solum facultatem impertiri potest non modo in suis Ecclesiis, sed in illis etiam , quae ad Regulares pertinent , & quae Episcopi jurisdietione penitus immunes judicantur. Inter Scriptores Transalpinos ita sentiunt.Juveni nus , Merbesius, Thier-lius '. Inter Regulares numerantur LeZana & Gavantus apud Thiersium, Bissus , Diana : Denique inter Scriptores praeticos Clericatus η, M nacellus , Braschius , adscribuntur. io. Tridentini Concilii auctoritas hanc sententiam magnopere conis firmat', nempe, 'acumque in Dixes ad Dei cultum spectant, ab ordiu rio diligenter curari, atque iis, ubi oportet, provideri aequum es. Vanespe-nius quoque assert Sacrae Congregationis Concilii Decretum , quos Cardinalis Grimal dus per Galliam disseminavit, cum Nuntii munere sungeretur ; quod pariter ab Aurelianensi Synodo in medium profertur,

hisque

228쪽

INSTITUTIO XXX. I99

hi'ue verbis exaratum dicitur : Congregatio Oncilii censuit, non licere Regularibus, etiam in eorum Ecclesis , Sanctiissimum Eucharisiae Sacramentum publice et enerandum exponere, nisi ex causa ιblica, qua probata At ab Ordi

nario .

II. Cum tamen veritatis amicissimi simus, & Transalpino viro sa- .cile condonari oporteat, si Decretum integrum non evulgaverit, Cum Saciae Congregationis acta nunquam inspexerit, ideo plene ipsum Decretum describendum existimavimus, quemadmodum die I . Augusti anno 163o. editum fuit, cum de causa Neapolitana ageretur : Sacra edie. censiit, non licere Raegularibus , etiam tu rartim propriis Ecelsis , Sanctissimum Eucharisia Sacramentum publice adorandum exponere , nisi ex causa publica , quae probata sit ab Ordinaris ; ex causa autem privita posse, dummodo SancIdymum Sacramentum e tabernaculo non extrahatur, is sit velatum ita ,

ut ipsa Sacra H sia videri non possit: Ia. Quamvis hoc Decretum pro peculiari causa judicanda promulgatum sit; tamen pro generali norma deinceps a sacra Congregatione receptum ivit . ita ut quoties hujus generis causae propositae sunt, idem satuendum responderit, quod in causa Neapolitana antea sancitum suit. Ita contigit die a 8.Februarii 16s4,',ac die i4. Aprilis anno 1674. Idem a Sacra Congregatione Regularium , dc Episcoporum negotiis praeposita constitutum suit anno 16oa. , velut infra explicabitur . . I 3. Itaque, cum Sacra Eucharistia absque iacultate nostra , & publica causa exponi nequeat, & cum . Ecclesiae leges, populique cultum erga divinum Eucharistiae Sacramentum integre tueri maxime optemus . ideo summopere commendamus, ac probamus . quod in hac Civitate singulis diebus Eucharistia publice in aliquo templo colenda exhibeatur . Omnes quoque,Vehementer hortamur, ut in eadem templa frequentes conveniant, Deumque pro Ecclesiae utilitate magnopere exorent, in quo nos causae publicae rationem positam judicamus . ut Eucharistiae Sacramentum Fidelium venerationi proponatur; idque satis esse ad nostram facultatem indicandam declaramus , quod Ecclesiarum nomina , in quibus exponitur Sacra Eucharistia , nostra auctoritate in lucem proserantur . Caeremoniale Episcoporum approbat . quod Sacra Eucharisia in

istari exponitur in singulis Ecclesiis Collegiatis ad totam octaυam solemnitatis Corporis Chri . In hac Civitate singulae Parochiae id sacere consueverunt; quod sane impedire nolumus. Illud tantum , quod jam coeptum suit, ut Peificiatur, decernimus, ne scilicet Eucharistia in alio quolibet templo exponatur, licet per oetiduum quoque Corporis Christi id superiori tempore in more positum fuerit, cum satis habeatur, si divinissimum Sacramentum in Parochiis populo adorandum proferatur. Ad hanc normam redigendam praecipimus , uti jam fieri coepit, tabellam Ecclesiarum a D causa D r. bb.rp. Decretipag. 3r6. sequentibus. b In causa b c. pag.7 2. c Lib.2. c P.ῖῖ.

229쪽

rum nomina designantem , in quibus Eucharistia publice adoranda expo ni solet. 14. Quod si Regulares,aut sarculares iis diebus Sacram Eucharistiam

exponere velint . qui in eadem tabella minime designantur , pro re ge- .renda facultatem a nobis expostulent. causamque declarent . Qui comtrarium audeant debitis poenis a nobis assicientur e , si Regulares absque Ileentia , ct forma praefata Sanctissmum Sacramentum publica venerationi ex nere auderent , potes Episcopus contra ipsos adpoenam competentem πο- eedere. Ita Braschius'. qui Sacrarum Congregationum super hac re Decreta diligenter enumerat. Attamen , ut jus nostrum , simulque ossicium erga alios servetur, si contraria jampridem consuetudo invaluerit , ut nempe in aliquo templo certis quibusdam diebus in tabella minime descriptis Sacta Eucharistia publice exponatur, satis erit, si ejusdem rei causa , dc ad ipsam consuetudinem probandam argumenta nobis exhibeantur , quae si a nobis obsignentiir, pro necessaria facultate lassicient.

donec novum aliquid contra statuatur . Notum tamen esse volumus eamdem facultatem nos minime concessuros. si in ipsis Ecclesiis statis iisdem anni diebus essigies Beatae Virginis exponatur . vel Fcstum alicujus Sanini

celebretur, licet vetusta huius rei consuetudo nobis producatur. 1 f. Id enim Sacrorum Rituum periti scriptores magnopere damisnant h. Bissus praesertim haec tradit ': Et libenter adverto, quod in fessiontatibus Sanctorum parum convenit expositio Sacramenti, quia diversus es euutus exhibendus Sacra Eucharisia, a cultu exhibendo Santiis, est praesente D mino omnium summo debet cessare cultus Sanctorum . De hac re copiosius agit Thiersus M, qui Sanctorum cultum reipsa a Deo minime quidem separari recte perpendit; cum tamen Sacra Eucharistia populo adoranda proponitur, praecipui charitatis, ac religionis actus, uti fas est . ad Deum unice diriguntur; nec de honore Sanctis persolvendo tunc aliquis cogitat; ita ut consilium , ac voluntas Ecclesiae minime perficiatur. Nemo enim res ab ipsis praeclare gestas, eorumque eximias virtutes in mentem revocat, quae nobis imitandae proponuntur ; nemo illorum patrocinium implorat, nec ullae Deo gratiae redduntur , quod i psos in partem aete nae gloriae vocaverit. Illud etiam praeterire non possumus, quod maxime ad hanc sententiam confert, plurima contra Eucharistiae Lanctitatem committi, cum festis Sanctorum diebus publice exponitur. Maxima enim frequentia populus in templum confluit, ubi post preces vanis colloquiis detinetur. utque animum musicorum concentibus intendat, divinissimo

Sacramento terga vertere non erubescit.

230쪽

Iis Melesiae legibus publica causa , & Episcopi facultas necessario requiis

rantur, rem totam ad Praesectum illius Ecclesiae rejicimus . ubi vel pro alicujus aegritudine levanda . vel pro necessitate , ac desiderio alicujus Religiosi viri Sacra Eucharistia debet exponi, in quo hanc normam observandam praescribimus; ut nempe Eucharistiae tabernaculum solum aperiatur, & Sacra Pyxis clausa , suoque velamine obtecta populi oculis subjiciatur; vel si Eucharistia e tabernaculo proserenda sit, Sphaera intra erystallum inclusa sub umbella statuatur, & caetera omnia circum apponantur, de quibus sermonem inserius instituemus . Sphaera tamen velo adoperta iis sit, ut Sacrae Hostiae aspectus impediatur. Primam charistiae exponendae normam Decreta, scriptoresque superius allati

aperte commemorant; altera vero Romana: Urbis consuetudine probatur. Verum penitus interdicitur , Sacram Pyxidem ob privatam causam extra tabernaculum esserri, ac velatam sub umbella collocari; cum nullum hujusce ritus vestigium apud scriptores , nullaque Sedis Apostolicae

consuetudo deprehendatur , quam sequi omnino debemus.17. At vero, ut Sacra Eucharistia , quo par est, honore, ac reli gione publice coram populo eaponatur , juxta ea , quae Romani Pontifices , & Clemens etiam XII. qui Pontificatum nunc gerit, praescripseriint, primo decernimus, ut illa in majori Ecclesiae Altari collocetur. Secundo. ut alia quaelibet essigies depicta , vel simulacrum ibi contega tur . Tertio. ne super Altari Sanctorum Reliquiae, vel sinulacra statuantur; Angelorum tamen essigies non prohibemus, quibus candelabra efformantur. Quarto, ut duodecim saltem cerei circumardeant. Quinto . ne lances ad colligendam pecuniam in Ecclesia constituantur, nulliusque circumeat . ut eleemosynas a fidelibus eliciat, quod etiam egenis interdicitur , qui ad fores uipem postulabunt; hortamurque fideles, ut illis opem , quo poteruot studio, large suppeditent. Sexto. ut campanulae sonus. qui a saeculo XII. inductus est , ut sic Fidelium mentes ad orationes excitentur, quemadmodum Decreto Guillelmi Parisiensis Epileopi Comprobatur ' , ut is, inquam, sonus, cum in Sacrificio Mita elevatur Hostia, praetermittatur. dum Sacra Eucharistia exposita est : Licet

tamen exiguo Campanui. e signo populum monere . Cum Sacerdotes e Saerario prodeunt Sacrum facturi. Septimo, ne conciones habeantur, quo

tempore divinum Eucharistiae Sacramentum publice expositum a fidelibus adoratur. Si vero brevis oratiuncula recitanda sit, ut populus ad pleatatem magis inflammetur, is Ecclesiae locus deligatur, ita ut fideles ab

Eucharistia palam exposita faciem aversam tenere non cogantur , cultumque ipsi debitum praetermittere. Octavo , ut quilibet, sive ad aram aecedens , in qua Sacra Eucharistia publice collocata est, vel absolutis precibus decedens utrumque genu defcctat, uti sacra Rituum Congregatio die r9. Augusti anno I 6ς I. edicto sanxit. Nono, ut Sacerdos ad aliud Al Din. XI. C c late

a Carae. B-a rerum Limetiear.

SEARCH

MENU NAVIGATION