장음표시 사용
211쪽
tueri diligenter velimus ea , quae nobis tribuuntur jure Pontificio , Decretis Apostolicis , eorumque sententiis, qui Pontificum auctoritate de iis rebus judicant; tamen nihil expetimus quod nobis apertissime trubuendum non videatur.
. Ac primum Tridentina' synodus Episcopis sedis Apostolicae De- legatis Claustrorum custodiam commendavit in Monasteriis etiam immunibus , & Regularium potestati subjeetis . Gregorius XV. certis limitibus conclusit facultatem , quae in Monasteria sub Regularium ad minustratione posita , commissa Episcopis suit. Siquidem statuit . ut etiam Regulares Consessarii a Praesectis Regularibus praepositi Monialibus per
Episcopos approbentur ; utque bonorum Curatores , licet Moniales Regularibus subunt , dccujuslibet conditionis existant, Saeculares nempe, vel Regulares. rationes Episcopo referre, accitis etiam Praesectis Regularibus , teneantur ; postremo Pontifex sancivit, ut Conselsarium , si parum idoneus judicetur, & bonorum Administratores, si imperiti, vel infidi deprehendantur. Episcopus ab eo munere removeat, si prius admoniti Regularium Praesecti id sacere praetermiserint. Illud etiam a Pontifice conceditur Episcopo, ut in comitiis, quibus totius familiae Superiores deliguntur . una cum Praesectis Regularibus ipsi per se , vel per alios praesint, licet Monasteria ad eosdem Regulares omnino pertineant. Si qui vero Regulares etiam in Monasteriis sibi subjectis Clauarorum leges violaverint, decernit Pontifex , ut Episcopus, tanquam Sedi Apostolicae Delegatus , eos punire, & ad Censuras quoque, si opus sit. contra ipsos devenire possit. Alexander VII. easdem Claustrorum leges arctioribus terminis definivit φ. Licet enim Praesectis Regularibus semel per annum Monasteria sibi addieta ingredi permiserit . ut visitationem exequantur , illud etiam praecepit, ut si crebro eadem Monasteria legitima , ac necelsaria causa adire cogantur. id minime perficiant, nisi Episcopus intersit. vel Mius quispiam vir Ecclesiasticus ipsius voluntate subrogatus. Clemens X. - . quae prius a Gregorio ancita fuerant, plane confirmavit; ut nempe Consessarii Regulares a suis Praesecitis ad Consessiones Montalium audiendas designati. etiam in Monasteriis illorum potestati traditis, Episcopi auctoritate ad illud munus necessario probentur . 6. Omissis, quae Benedictus XIlI. contra haec superius allata, promulgavit , cum omnia Clemeni XII., ut infra dicemus , in pristinum restituerit, quemadmodum a Romanis Pontificibus Benedicti Decesseribus antea consti tuta fuerant, illis, inquam, omissis, nihil aliud opponi potest, nisi easdem Pontificum sanctiones usu minime receptas esse, neque exequutioni unquam demandatas, uti plurium annorum experientia cognovimus , quibus acta Romanarum Congregationum pervolvimus, quae
212쪽
tamen has inanes excusationis causas opportunis remediis sustulerunt. . Antequam in Sacra Con cilii Congregatione a Secretis delecti suis. -us.Cardinalis Archiepiseopus Neapolitanus die II. Martii anno i 673. id postillavit: An non obstante pratens non usu , herat Eminentissimo Archiepias o ad formam Onyti ut tonis Gregorii XV. exigere rationem adminifrationis bonorum Nonialium Regularibus subjectarim. Responsumque suit: - '. Cum ejusdem Sacrae Congregationis Secretarium ageremus, Epist
pus Uladistavi ensis petiit, utrum ipse Consessarios Regulares a suis Praesectis pro audiendis Montalium Consessionibus adlectos probare posset, licet Moniales per eos Regulares administrarentur, sc contraria immemorabilis consuetudo adduceretur: Sacra Congregatio die 3o. Ianuarii a n-no 37 a 3. Urmative respondit . Clementis X. constitutione permota ' , quae omnem adversam consuetudinem, licet immemorabilem , abrogavit.
Anno vero proxime elapso Cardinalis Pereyra Episcopus Phari in Algar-hiorum Regno, cum in illis Regionibus, neque Decretum Gregorii XV.
pro exigendis bonorum rationibus receptum unquam iuiiset, nec ea , quae
sanesta fiant de Claustri custodia , de approbandis Consessariis, ac de primo loco ab Episcopis tenendo in comitiis Montalium, quae Regularium potestati commissae sunt, ob hanc caussam idem Cardinalis petiit, an perficere deberet, ut omnia, quae in eodem Gregorii decreto constituta sunt, omnino servarentur: Sacra Congregatio die I Novembris anno 1733.
id approbavit, & absolvendum negotium praecepit. Sed ne ab hac nostra Civitate discedamus, epistolam Sac. Congregationis Episcoporum , ac Regularium ad Cardinalem Iacobum Boncompagnum Decetarem nostrum scriptam his verbis deprehendimus inter aliquas adnotationes, quas super actis ejusdem Congregationis consecimus. Postquam irerum hodierna die Sacra huic Ongregationi relata sunt, qua scripsit Eminentia Vesta de Ularum Aonialium Sancti sinthia pervicacia , qua ni te Regularium regimini
stibisecta a rationum recognitione se esse immunes contendunt, eadem Sac. cingregatis abrogans, qua a die Io. Februarii ea de re decreverat, salvit, ni juxi AmsοIκas Consistitiones . praesertim vero illam Gregorii XV., ae Decreta aIlas
prolata ab is Sae. Congregatione Concilii possit Eminentia Hesra easdem Moria-Ies . eare usique Regularibus subjectas compellere ad rei sita familiaris rationes exhibendas . itemque exquirere, an dotes juxta istis Sacra Congregationis mandata deponantur. Ceterum jusponem sequatur, qua Antistita , ae Moniales ullam
inpos erum Virginem ad habitum recipere siue praeυia .sopi faetillate prohibentvr ; de quibus , dum Eminentiam Vesram certiorem facio , demisse fueras ejusdem manus deosculor. 8. Insuper, cum idem Cardinalis Boncompagnus hanc Ecclesiam administraret . aliae controversiae pro Monialibus ad Regularium potestatem spectantibus excitatae fuerunt. quibus Episcoporum, ac Regularium Congregatio finem impoluit; quae omnia reserenda ducimus, ne oblivi nis
213쪽
nis causa, aut alia qualibet ratione iterum in medium ea deducantur, pro
quibus jam sententia lata est. q. Ac primum, si aliquis opifex, Episcopo probante, Coenobium Vonialium , quae Regulares Praesectos habent, ingressus alias fuerit, aditum ipsi deinceps in Monasterium patere, quoties aliquid ejusdem artis
perficiendum contingeret, palam aiserebatur ἱ Sacra tamen Congregatio die a7. Novembris anno Oaa. in hunc modum respondit: Sacra Congre-
eatis e nsuit, Eminentissimurn Archiepiseopse non debere id permittere, eum re quiratur specialis licentia pro quolibet contingen:e casu ingressus, etiamsi agatur . de aliquo jam alias approbato, o permisso pro hujusmodi ingressa. Io. Item, pro certo tenebatur eum Regularem, qui semel per suos Pra laetos extraordinarius Confessarius pro Monialibus ordini Regularium subpetis cum Episcopi iacultate declaratus filisset, posse ad idem munus iterum designari, licet nova Episcopi approbatio non intercedat; quod etiam statuendum putabatur, ii alias ab alio Episcopo praepositus fuisset ad consessiones Montalium audiendas, quae per ordinis sui Praesides administrantur.
At Sacra Congregatio super his ita statuit eodem die , eodemque amno , quos superius memoravimus : Sacra Congregatio censuit, id non esse permiti ηdum ab Eminentissimo Arcbiepiscσο, est requiri ejus approbationem in quocumque casu desinationis alicujus pro audiendis confessionibus dicturum
II. Moniales quoque a S. Mathia nuncupatae Regularibus ordinis S. Dominici subiectae contendebant, Monasterium Sancti Lucae, ad quod singulis bienniis nonnullae ex ipsis transieruntur, Claustrorum legibus non contineri, licet P. Petrus Paulus Clardus Provincialis die 7. Augusti anno 1683. , & Cardinalis Pipia, cum sui ordinis Generale Magisterium
gereret, die a a. Iulii anno Ira a. contrarium omnino decreverunt: Postremo die 27. Novembris anno I 722. Sacra Congregatio Episcoporum,
ac Regularium super hac re ita constituit, Eadem Sacra Congregatio censuit , quod Eminem issemus Archieps us demandet, Omnino in dicto Monasterio Salicti Lucae servari Gausuram . I a Sed jam ad eas Moniales veniamus, quae vel communem sub eodem tecto vitam degunt, licet nullis Claustri legibus adstringantur , vel aedes paternas separatim incolunt, licet Montalium indumenta praeses rant . Leo X. ' omnia privilegia , quae ordini Regularium adscribuntur, ipsis concessit, si virginitatem servarent, licet separatim , aut conjun ctim. vitam instituerent; ex quo inferri posse videtur eam solum Episco-Pis auctoritatem tribui, qua tamquana Sedis Apostolicae Delegati praediti sunt in Claustrales Moniales, quae Regularium potest ii permissae suerunt : Verum posterioribus temporibus aliter de ejusmodi Tertiariis, ut vocant, per Summos Pontifices constitutum luit.
214쪽
is Ac primum vetustissimum Montalium institutum dignoscitur ex vitas. Augustini, quam s. Possidius descripsit , & quam P. Ioannes Salina ex Canonicis Lateranensibus nuper in lucem edidit Romae anno I greruditis commentariis exornatam '. Fertur etiam antiquissima Claustrorum consuetudo, quae vel ex quarti saeculi monimentis deprehenditur: Nulla tamen generali lege id Monialibus indicebatur '. Bonifacius VIII. ineunte saeculo xiv. Monialibus Claustrorum legem observandam praecepit . S. Pius V. nullas' in posterum Tertiarias Ordinum Regularium admitti jussit, nisi solemni ritu vota nuncuparent, legemque Claustrorum omnino servarent. Hoc sane Decretum, uti Sacra Congregatio Con-eilii juxta Famanum ' declaravit, eas solum Tertiarias complectitur. quae in unam domum congregantur . Certum quidem es post Decretum etiam ejusdem Pontificis in multis Italiae Urbibus hujusmodi Tertiarias versari, quae nec solemnia vota concipiunt, nec Claustrorum legibus tenentur , tamen ut ratio Sanctissimi Pontificis habeatur. & de ipsius De-ereti observantia studium ostendatur, Sedes Apostolica Tertiarias ejusmodi dissimulare,& tamquam sua auctoritate minime probatas Episcoporum jurisdictioni permittere consuevit Cum Nos im in Sacra Congregatione Concilii Secretarii munere fungeremur, Episcopus Sarzanensis petiit, an mulieres, quae tertium ordinem S. Francisci profitebantur, &Claultri jura non servabant. suae potestati subjectae essent, cui Sac. Congregatio die 3. Ianuarii anno IIa 3. respondit earum Monasterium , esse stib eluin omnimo jurisdictioni Epis i. citra tamen Vprobationem Sacra Congrega. ioniι quoad illud. . I Post Moniales , quae sine ulla votorum nuncupatione, Claustrique vinculo , communem tamen ad vivendum sibi sedem elegerunt. de aliis verba facienda sunt, quae Monialium indumenta praeseserunt, licet disjunctim in privatis aedibus singulae immorentur . Sacrae igitur Congregationes , quae nempe ad declarandam Tridentinam Synodum , de quae Episcoporum , ac Regularium causis praepositae sunt, varia quidem , sed consona de iisdem Tertiariis constituerunt. Illud primum cautum, & sancitum fuit, ne illis Sacerdotes Regulares Poenitentiae Sacramentum administrarent, nisi prius per Episcopum ad consessiones Laicorum audiendas probarentur ; secundo , ne Regulares Sacram Eucharis iam in Paschatis celebritate Tertiariis ejusmodi traderent ; tertio, ut ipsae post mortem in Ecclesiis Parochialibus sepeliantur, nisi sorte in Templis Regularium , quorum habitum antea gerebant, aliqua pro ipsis tantum sepulchra designata habeantur; quarto, ut Regulares ad habitum eas solum mulieres admittant. quae vitae probitate commendentur, & quadragesimum annum. Im. XI. ' Α a atti
215쪽
attigerint, quae bonorum satis habeant ad vitam honeste sustentandam .& cum cognatis. & assinibus suis vitam simul exigant; tandem ici Episcopi sacultate positum esse, ut mulieres ad habitum recipiantur, cum examen conditionum , quas paulo ante explicavimus, ad ipsum per
1ς Husmodi decreta satis cognita sunt. & a Scriptoribus etiam Regularibus in suis ipsorum libris describuntur '. Episcopus Magarensis,cum nos ipsi Secretarium ageremus, haec a Sac. Congregatione Concilii postulavit: Sianam mi conssitiones requisita, ni Repulares habentes facultatem dandι habitum sisa Religionis mulieribus non collegialiter vivintibus dictum habιtum dure possint, an examen dιctartim scultatem pertineat ad Eps prim ; cui Sac. Congregatio, res omnino diversas existimans, facultatem nempe concedendi habitum ,& conditiones mulierum ad ipsum habitum recipiendum , hoc pacto respondit: Examen scultatum concedendi habitum pertinere ad Sedem Apostolicam , examen couditionum quoad muIieres vestiendas, ct licentiam vemen i pertinere ad Ordinarium , s conditiones vestendarum esese expreos in Decretis Generalibus alias editis, hac Decreta esse servanda. I 6 Post haec Decreta in Tertiarias, quae communem vitam sine Claustri vinculo ducunt, dc quae privatis in domibus degunt, aliae quae dam a Benedicto XIII. Constitutiones editae fuerunt quarum altera in
cipit: Paterna Sedis An tilica in Tertiarias Ordinis Sancti Francisci ' ;altera incipit: Exponi nobis in Tertiarias Ordinis Servorum B. virginis palia pro Regularibus Domini canis incipit: Pretiosus ' in qua plura decer nuntur, quae jus Magistri Generalis in Tertiarias sui ordinis dec Iarant, quem d modum g. s7. liquido apparet. Cum tamen Clemens XII., qui nunc feliciter Pontificatum obtinet, easdem Benedicti Costitutiones iis terminis concIuserit, qui a jure communi, Tridentino Concilio , resisperiorum Pontificum sanctionibus praescribuntur, illudque addiderit, haud posse Regu Iares neque externo, neque interno foro privilegiis uti,
quae a Benedicto XIII. in Decretis, quae paulo ante memoravimus, con ceduntur, hinc necessario sequitur, rem dijudicandam juxta eas leges , quas superius enumeravimus, non vero ex sententia, quae in ejusdem Benedicti Decretis continetur. Quod si aliquid contra afferri possit, quod nos certe latet, si palam nobis proferatur, sicile, ac libentes excipiemus . Siquidem eam mentem nunquam habuimus, ut aliorum privilegia licet minima, de medio auferamus, sed tantum ut potestatem ordinarii integre tueamur, quemadmodum juravimus; & Sedis Apostolicae Decreta exequutioni mandemus . quae quidem haud consulto, sed ob ignorantiam negliguntur, quod nempe illa percurrendi, & sedulo eo
216쪽
minanes secollas non fuerit. Si autem siperiori tempore , uti magno pere timemus, conditiones ejusmodi , At ipsarum examen praetermissum fuerit , cum Tertiariae , quae sejunctim in sitis aedibus degunt, ad habitum receptae iuerunt s ad corrigenda , quae temere commissa fiant ι nos paratissimos exhibemus, modo in posterum haec negotia non inconssilio transigantur , Pontificum sanctiones , ut fas est , plene serventur . 1 Post haec, verba facienda sent de iis , quae ad sac. Visitationem pertinent; ac primum non ignoramus felicem ii us exitum ex Dei beneficio , ac voluntate unice expectandum . Quamobrem Moniales unive sis .claustrales , dc non claustrales, quae nobis, vel etiam Regularibus subjiciuntur, vehementer obtestamur, ut rem lammo studio Deo commendent , cujus ope copiolam fructum , quem expetimus, ex Sacra
Visitatione consequamur. Singulis autem , quae id perfecerint spatio proximae hebdomadae in Albis post Poenitentiae Sacramentum , susceptamque Eucharistiam , centum Indulgentiarum dies impertimur . 18 Singulis Monasteriis , quibus Visititatio indicetur, quindecim dies permittentur, ut quae necessaria sunt, parari commode possint, quae etiam describi curabimus in eadem scheda , quae pro Visitatione de- nuncianda Monasteriis ipsis tradetur. Procurator Generalis Minorum Observantium haec petiit a sacra Congregatione Concilii. An Episcopus misitaturus Clausuram Amaseriorvm Montalium teneatur ante aecessum eisdem Nomadibus pra ire diem. θ horam Visitationis, Die vero I9. Ianuarii anno I 686. responsum fuit: negative '. Insuper die a9. Iulii anno I 688. . cum de causa Florentina ageretur ', Archiepiscopus Florentinus haec postulavit: An in Visitatione , ct ingressu Clausura teneantur Vicarii Generalis fleeam dueere Priorem, O msessarium dictarum Montalium, cui pariter
responsum suit negative . Cum vero Secretarium Sac. Congregationis
Concilii nos ipsi ageremus. plurima Episcopus Aquilae in Vestinis examinanda proposuit, quae pro visitandis Monialibus in illa Dioeees Coel stinis Regulisibus subjectis dubia videbantur ; ac illud praesertim r Ao iseopus posset ΡIus eum suis Convisitatoribus iuredi is misitare Clausuram pra--arum Montalium absque interventu P. Abbatis Coelesinorum . Die autem gr. Iulii anno a ativa rUnno data fuit. Verum ut voluntatis nostrae studium testemur in Moniales etiam , quae Regularium potestate reguntur, ante quindecim dies tempus Visitationi constitutum indieabimus , ut de Monialibus nobis seriectis paulo ante dictum .est . Inis hillarum Praesidem Regularem , & Consessarium , ut nobiscum intersint, prius adi ebimus , cum ad visitanda Coenobii Claustra accedemus, ut
si quid statu dum sit, ipsemam pariter consilium adhibeatur. Claustrorum leges pro illis praesertim Monialibus , quae Regularibus parent, rima olim severitate filiae eonservatas, illud testimonio esse potest . quod in Sintutis Montalium , quae e Sancto Dominico appell1ntur, mutum A a a suit,
217쪽
fuit , posse quidem earum Consessarium Monasterii sores ingredi, eum pro viatico administrando, vel Sacra Uncstione obliniendis Infirmis a
cersitur . nullum tamen habetur verbum, an idem permittatur, cum Noniales aegrotae Poenitentiae Sacramento expiandae sunt. Itaque in du-hium ea res adducta fuit coram Pontifice Clemente VII., qui die ς. I nuarii anno Is 32. litteras Apostolicas dedit ', quibus ingressus in Monasterium Consessiario conceditur, cum de morbis periculosis agitur . illudque simul indicitur, ut eodem tempore Eucharistiae Sacramentum ministretur . ne toties Sacra Monialium penetralia sint adeunda . Nos sane praescriptos limites non adeo excessisse videmur. dum Praesidem . 8c Consessarium Regulares accivimus , ut nobiscum intimos Monasterii recessus visitandos ingrediantur. Id enim perraro contingit; tum etiam iidem Regulares pro re perficienda necessarii, vel saltem opportuni judicantur. Tandem Gregorius XIII. Episcopum ad Moniales accedentem valde comis mendat, si ipsum aliqui Regulares comitentur . Is Monasterii templum adibimus eo die . atque hora, quae prius indicentur . Primum omnium sacrum iacientes. Moniales universas ad sacram communionem excipiemus, quo peracto Divinae Eucharistiae tabernaculum , & Sacra Vasa, quibus ad aegrotos ungendos sanctum oleum continetur , visitabimus. Moniales vero Sanctissimo Eucharistiae Sacramento per nos tunc reficiendae , eae tantum intelligi debent, quae nobis . non
autem quae Regularibus subjectae sunt, nisi ipsae pariter Sacrosanctum
Christi Corpus a nobis suscipere ultro deposcant. Etenim libenter amplectimur universa Decreta, quae super hac re in Sacris Congregationibus Romae promulgata sunt. Congregatio praesertim Concilii Tridentini interpres cum plurima, uti superius dictum est, ab Archiepiscopo Florentino proposita expendisset, & illud prae reliquis : An valeat easdem Monialis communicare ; quae nempe ad Regularium potestatem sperint, hoc paeto responsum dedit: si malive, dummodo Monialis velint. ao Insuper, cum Divinae Eucharistiae tabernaculum , & vasa ad Cleum Infirmorum conservandum visitanda ediximus, de illis Ecclesiis intelligimus, quae nobis solum, non autem Regularibus subjectae sunt. Nihil enim contra suscipiendum nobis est, nisi legitimae consuetudinis testimonia proserantur : neque in hanc disquisitionem venire volumus, sed ea solum perficere , quae nobis aperto jure conceduntur . Id praesertim monuit Sac. Concilii Congregatio . cum de causa Florentina nuper
allata ageretur, & in aliis etiam causis, quae nempe anno I 686. , ac
deinde I a 3. propositae fuerunt, cum lis inter Episcopum Aquilanum .di Patres Coelestinos intercederet. a I Confidimus, omnia Deo juvante tranquille , ac sine ullis dissidiis cessura. quae a Regularibus maxime aliena esse debent; & cum nonnulla a Summis Pontificibus, ac Praesidibus pro felici Monialium regimine, ipsa
218쪽
ipsarumque augendo pietatis studio vehementer expetantur, nos ea palam exponemus, ut suaviter in usum inducantur, priusquam Visitationem aggrediamur .aa Innocentius M. per sacram Congregationem super Episcoporum, & Regularium negotiis constitutam die 9. Octobris I 68a. decrevit . ut per decem dies spiritualibus exercitiis vacent illae . quae Montalium institutum ample 'i volunt, antequam ad habitum recipiantur, idemque praestent, antequam solemnia vota ab iisdem nuncupentur. Post haec ita subdit Usuper Sanctitas sua magnopere exoptat, ut omni iligentia, sua vi tamen ratione Anguia Moniales adducantur, ut iisdem spiritualibiu exercitiis
operam quotannis prabeant, quo tempore magis opportunum viri itur , ut dium ad virtutes excolendas renovetur, quod maxime necessarium es. illupraserim , qua Clavsris inclusa persemorem vita disciplinam . a De institutum
profitentur. Idem monet Clemens XI. in litteris encyclicis, quas dedit die I 6. Martii anno IIo 3., ecquae in collectione suorum Decretorum continentur. Nonnullae Moniales in hac Urbe versantur, quae sibi quotannis virum pietate insignem deligunt, cujus ductu . ac voluntate spiritualibus exercitiis tempus aliquod impendant. Nos tamen summopere optamus, ut universae Moniales eam normam in ejusmodi exercitiis sibi Proponant, quae a S. Ignatio praescribitur. & hoc pacto Pontifici lan Crntio XI. morem gerant. De hac re cum Monialibus nobis omnino subjectis suavem quidem , ac blandum sermonem instituemus, cum Visit tio a nobis peragetur. Interim Praesectos Regulares hortamur , ut eamdem mentem suscipiant cum iis Monialibus, quae ipsorum curae, fideique commendantur.
23 Illud frequenter usurpabat S. Philippus Nerius , ad animas vim tute imbuendas magister facile princeps, opus esse , cum de mulieribus agitur, ut aliquis pietatis servor in ipsis excitetur. Siquidem experientia se compertum habere ηebat, ultra eos limites inde mulieres ferri , qui initio propositi fuerant. Post haec alia , quae necessaria duximus, suta jiciemus .a4 Delatum nobis suit in more positum esse, ut pueri, aut saltem Puellae fraudis ob teneram aetatem insciae Claustra Monialium ingredi facile permittantur . Id vero penitus interdicimus . eum de Claustrorum Iegibus res agatur, sive Moniales potestati nostrae , sive Regularibus pa- Teant, quemadmodum a Iacobo Cardinali Boncompagno ν, Cardinali
Ludovisio ', & Hieronymo Cardinali Boncompagno ' Decestaribus nostris sancitum fuit. Is pariter est teste Crispino Romanae Civitatis usus '. as Ex primis Ecclesiae saeculis pia consuetudo manavit, ut puellae Monialium Claustris admittantur, ubi ad virtutem informentur. Id sa-elle
219쪽
cile conjicitur ex Saneto Hieronymo, cum ad Laetam scripsit, rationem- ciue tradidit, qua ipsius filia institueretur: Noli ergo subire onus, quia ferre nan potes, sed, puiquam ablectaveris eam, redde avia , ct amita: nutriatur in Monasterio, sit inter Virginum chrros . nesciat seculum , vi t aηρ Iice, sit in carne sine carne , omnη hominum genus suismi Iepatu . Inter Decreta Cardinalis Gabrielis Paleotti hujus Urbis primi Archiepiscopi, quae ad Moniales pertinent , di Bononiae excusa suerunt anno I s79. . illud pro puellis apud Moniales educandis habetur ': In poserum Ianismpanutim albi tantum colaris adhibeant, qui non adeo defluat, ut tellurem eυerrat ;nullis cincinnis ad caput, aures, culum De utantur, etiam Bacchaηalitiin diescelibrentur; sed veses modula, ac simplices loci Sanctiisti confirmentur. Deinde subdit ' : Ubi domus amplitudo permittit. Puelia licum a Momullus se. paratum habeant; Magistram quoque ad eas regendas designatam, cui parere 4 brant , ct qua libere per Monaserium ipsas uvari non patiatur, euretqM diligenter , ut Christi nam viwndi rationem addiscant: ubi Gero Oenuit augasia Icum Puellis disjunctum minime sussiciu r, non iis temereMoniatibus committantur , qua hoc nusium Hi postilant, sed senioribus. qua virtute, ac religi ne ipsarum fila animos concilient, atque ιυinciant. Id autem servetur , donec Mo serium ita aptatumst, ut PMIta omnes sub unius tantum Marisera institutione Duregentur . Certum denique habeant nullo modo famulas concedi, quibus ad inmma rem vita rationem utantur,a6. Fortasse perpauca Monasteria locum pro Puellis educandis separatum condiderint, uti statuit Cardinalis Paleotti, idque exiguis proinventibus tribuendum asserent . ob quam causam rem perficere minime potuerint. Satis compertum non habemus , utrum a veritate id alienum
fuerit se periori tempore , postquam ejusdem Cardinalis Decretum promulgatum fuit. Illud certum est, in praesentia posse sine dubio affirmari. Quoniam vero expensarum ratio habenda est non solum Monialibus , sed
privatis etiam familiis ob temporum calamitatem, qua vexamur universi, superiores nostrarum Montalium admonemus, ut parentibus Puellarum, quae Monasterium pro insti tutione ingrediuntur . edicant, ne ullam v
stium pompam , inanemque luxum, uti nimis libere fieri consuevit,ios puellis indulgeant. Praesides quoque Regulares . ut idem a suis M nisibus obtineant , vehementer hortamur. Praeterea, quae in Concilio Romano super hac re statuta sunt, in Mediolanensi etiam Concilio , quod S. Carolus Borromaeus Ecclesiasticae disciplinae Magister primo coegit , haec leguntur . ' Hujusmodi autem Puella nigri tantummodo , anissci,
vel assu cilcris υeses, non serieas, adhibeant; nullo praeterea exquisito orηο- menti generiurantur . nesint cincinnata, neue habeant inauras. nec monilia ,
aut hujus generis inanes delicias. 7 Nunquam satis laudare possumus eas Noniales, quae nihil qui inpiam peculiare habent, sed omnia communia esse voluerunt. Ipsa
220쪽
maxime hortamur, ut idem institutum perpetuum esse velint. In illis autem Monasteriis. ubi haec disciplina minime servatur, sed census annui Monia libo permittuntur , magno studio commendamus , ut in commune aerarium ejusmodi pecuniae deserantur , nec sine Abbatissaesa cultate, aliquid , si honesta causa intercedat, expendatur . Quidquid autem supersit pro communi utilitate, eccommodo conseratur. Id statuit Cardinalis Boncompagnus η, & his conditionibus privati Montal iumcensus probantur, uti doctissimi viri, qui de hac re scripserunt, unanimes consentiunt Expetimus magnopere, ut Praesecti Regulares census Monialibus hac selum lege concedant. a 8 Non levis momenti res est, si Monialium proventus recte adminia strentur, de quo sic habetur in eo libello Romae excuso anno III9. pag. 2I., ubi muneris Episcopalis . ejusque vitae ratio praescribitur: Praeterire haud possum , quin aliquid dicam de Anorum adminiseratione domestra . ex qua nousem I bonorum stiritualium rvina ita derivatur , ut reparari in riserum nequeant : Itaque p rudens Epistopvs expensarum rationem seduli exigat, ct quos inanes, ac supersuos sumptus o derit, omnino impediat. Disputant inter se Doetores , an solutio dotis, quae ante votorum nuncupationem pro filia
a parentibus impenditur , cum Simoniae labe jungatur . Aliqui Belgici Episcopi a S. Concilii Congregatione die I 8. Octobris anno 1683. id petierunt ': a Nobis autem ejusdem Congregationis Secretarium agentiabus . cum Bononiensis causa ageretur die I . Aprilis anno Iras. idem postulatum fuit. Quare ex communiori Doctorum sententia Sac. Congregatio respondit a Simonia immunem non esse, si dos pro ingressit in Ordinem Montalium solvatur, seu Monasterium exiguos, sive largos census obtineat; aliter vero , si pecunia tribuatur pro alimentis, quae puellae ad habitum receptae suppeditanda sunt donec vita sungatur; tunc enim nullam in pactione, seu pecuniae solutione simoniam intercedere , si Coenobium in paupertate versetur: non ita tamen , si divitiarum eopia redundet. Nos sane ab hoc scrupulo ac sollicitudine vacui sumus , cum Monasteria hujus Civitatis parcis omnia proventibus instruantur . Illud argumento est, quod accepta aliqua dote, statim vera , ac certa debita in scheda descripta nobis offeruntur , ut nostra interposita iacultate, per
eam pecuniam extinguantur . Nos sane , neque oeconomiae , neque arithmeticae scientissimos esse fatemur , ob quam causam Congregationem Ioco nostro lassicimus,cujus peritia,ac virtute eaepensarum libri diligenter examinentur; etenim consilium eorum sequi volumus, qui istarum rerum scientia super caeteros praestantes habentur. Igitur Ministri Montalium, quae nobis, vel Regularibus subjectae sunt, ejusmodi libros paratos
