SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Benedicti 14. Pont. Opt. Max. olim Prosperi card. De Lambertinis ... Institutionum ecclesiasticarum. 11

발행: 1750년

분량: 886페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

de ejusmodi conventibus Ecclesiasticis certiorem faciant: Au habeantur conserentia Theologia Moralis . seu cam conscientia , ct etiam sacrori Rituum , ct quot vicibus habeantur, se qui illis intermi, er quinam profecti s - εχ illis haheantur. Si Sedi Apostolicae parendum est , ut nemo dubitat. eosdem quoque Clericorum conventus habendos esse nemo inficiabitur :utilitatem vero , vel ex eo solum quisquis intelliget, quod tunc Moralis Theologiae scriptores evolvendi sunt, quorum graviores sententiae per nostrum Theologum Poenitentiarium landitus pertractantur, qui graves, utilesque proponit sententias, δc magna dc trina , ingenio . & perspicuitate explicat. Smaragdus Cum Coetus Monachorum ' commemorat,

in quibus ipsi de Sacris Literis sermones invicem conserebant, quorum partem Callianus, partem vero Oddo Cluniacensis posteris descriptos tradiderunt, haec habet: De Scripturis divinis, aliis conserentibus interrogationes . conserunt alii congruas responsiones , OR , qua diu latuerant occulta , conferentibus patefiunt perspicua . 3. Superest igitur, ut normam, qua utiliter hi conventus fiant,

perpendamus. Semel per mensem haberi solebant. cum Cardinalis Gabriel Paleotius hanc sedem Bononiensem obtineret. Ita Ludovicus de Bria '' fidem facit, cum Sixto V. Pontifici librum suum inscriberet: Casus, quos vocamus conscientia ex ano , collactis in unum Curatis omnibus ,

prasente eodem Illustrismo Archie sedim sunIis mensibus di illimos quoque

caseus in dies Occurrentes' σοηο, ctris vastias a ceteris dictas no cujusque ingenio , ac doctrina sententias , rectam pronuntio, quid tenendum , quid fugien-ἡum , indico. Idem per Synodum Cardinalis Iacobi Boncompagni praecipitur. Nunc vero in Civitate octies hi conventus Ecclesiasti ei solum indicuntur; rarius autem in dioecesi ob incommoda gravissima , quibus per hyemem viae rurales impediuntur . In Synodo Cardinalis Hieronymi Columnae pariter edicitur, ut: Ad caseus conscientia discutiendos modo in aha EccIsa per circulum squod sane hoc tempore, tanquam obsoletum , praetermittitur ) quicumque , etiam Regulares, quibus animarum cura ines, quique a peccatis expiandis sortiti sunt facultatem, quolibet mense conveniant. Insuper, ut quaedam norma in his conventibus servetur, per aliquos Episcopos cautum suit, ut qui sorte ductus respondere debet, sententiam suam pagella descriptam haud legat, sed memoriae prius demandatam CO-ram exponat, ac mgellam deinde Secretario committat, quemadmodum his verbis deprehenditur, quae in institutione excusa in fine celeberrimae Synodi Cardinalis Caroli Barberini Abbatis Farsensis continetur : Latino sermone viantur. suamque opinionem vaIidis rationibus , ac pra stantium Scriptorum auctoritatibus firmatam memoriter pronuncient, quam pa

riter integra pagina scriptam , ct cujustas manu obsignatam Secretario singuli

tradent, cum coetus dimittetur. Id sane perpauci in hodiernis conventibus nostris exequuntur . Cum haec ita se habeant, nihil tamen ex his immu

tandum, a b Laeo supra citato. e Loeosupra aliaι o.

242쪽

INSTITUTIO XXXII. 2I3

tandum , neque angustiores limites di finiendos volumus, sed praesentem

rerum statum modo permittimus. Parochos lbium Regulares, ac Saeculares , caeterosque, qui curae animarum praepositi sent, Capellanos etiam. & Consessarios Saeculares monemus plurimum, ut coetus ejusmodi frequentent , nisi subire velint poenas olim constitutas, quas in praesentia renovamus . Reliquos etiam Cleri saecularis hortamur, ut in eumdem locum conveniant, ubi quae ad mores pertinent explanantur . Id

Sacrae Concilii Congregationis sententiis aptissime congruit, quas Monacellus commemorat ': Tu scientiam repulisti linquit per Oseam Deus er ego repellam te , ne Sacerdotio fungaris inibi. Hanc auctoritatem Cardinalis Carolus Barberinus adduxit ' , ut perspeetum omnibus faceret , ad suscipiendos Ecclesiasticos ordines, & beneficia, quibus animarum cura conjuncta eist, obtinenda tamquam impedimentum illis suturum, qui ejusmodi conventibus Ecclesiasticis adel se praetermiserint. Defundius quoque Pisarum Archiepiscopus id magnopere cavendum duxit'; & Cardinalis Petra monuit Episcopos idem consilium suscipere, ne unquam Parochi, Confessarii, caeterique dioecelis Ecclesiastici eosdem coetus

omitterent.

s. Illud statuendum videtur, ut in posterum duo solum casus examinandi proponantur, cum per hiemem tempus minime suppetat, ut tres casus ejusmodi satis declarentur . Prima autem quaestio per aliquem Parochum , altera vero per Capellanum , aut Consessarium judicetur . Su-Periori tempore, cum tres casus exponerentur , primo loco Parochus, deinde Capellanus, postremo Consessarius judicium serebat. Hinc tres urnae in medio positae erant, ex quibus sorte ducebantur eorum nomina, quibus ad propositos casus respondendum erat, cum alius deinde coetus haberetur. Quare praeter ipsos caeteri imparati accedere poterant, dine quidem ipsos casus legere, de quibus agendum foret . Insuper, qui semel responderat, in urnam demitti minime solebat, nisi postquam reliqui omnes educti eodem munere perfuncti fuissent, ob quam rem certissimum habebat non nisi post diuturnum tempus sibi eam provinciam

subeundam esse, ita ut absoluto omnium numero cum sortes repetebantur , quivis Parochus post sex annos eum dimidio sententiam dicere teneretur , Capellanus post quinquennium circiter , Consessarius autem post annos octo, si ipsorum numerus perpendatur. Io. Haec consuetudo minime inducta suerat, eum Cardinalis Gabriel Paleottus, & Alphonsus pariter Paleotius hanc Ecclesiam administrarent.

Tunc enim juxta praescripta Clero Bononiensi ab iisdem Archiepiscopis,

quae postea anno Ido 3. promulgata suerunt, ut parati omnes acced

rent , haud nominabantur. qui in sequenti coetu sermonem sacere deberent , sed coetu ipso coacto sorte ducti assurgere , ac de rebus propositis

243쪽

sitis judicium suum palam sacere cogeban tur: Indicta die, ct initio Gη-

gregationis in cato Spiritus Sancti nomine, designatus scriba singulis nomine conpellat, er abentes sine legitima causa notantur , ut decretas poenas expiavant. Pecunia Tero , quam reus impendit jlsi Archiepiscopi alicui subras rio, Cel Deo pio tribuitur . Ps haec idem Archiepiscopus qua necessaria Ant , admonet ; deinde sorte ducuntur. qui propositis dissicultaribus rupondeant. IUvero Latinum sermonem adhibent. Si quis contrariam opimionem fusineat, faetillas eorum disserendi conceditur. Tosrem P. Theclum e troversam fm D.

dicis dirimit, drabsitiit.

II. Ignoramus quonam tempore mos incoeperit, ut priori coetu nominarentur , qui sententiam suam serrent, cum idem coetus iterum convocaretur . Certum tamen est id plurimum obesse Cleri conventibus, ubi Theologiae Moralis quaestiones pertractantur, quorum norma post ultimum Romanum Concilium ', sic impressa fuit: Ad disquisitionem caseus M. Δυenient, ct duo sahem verba facient, qui sorte ducentur ex urna , ubi descri- a, ct totidem eo Iicata chartulis erunt illorum nomina , qui ad extum convenire drbent, ut parari innes accedant. Itaque praecipimus, ut in proxima Congregatione, quae mense Novembri indicetur, & aliis in posterum omnibus ex Par horum urna nomen illius Parochi proseratur , qui prinpositae quaestioni respondere statim debeat, suamque sententiam declarare . Idem servabitur, cum de Capellanis, de Consessariis agetur. P stea in urnam rursum demittantur, qui sorte ducti, sermonem habuerunt, ut simul cum aliis ad coetum insequentem omnino se praeparent. Caveant, ut responsiones perspicuae sint, ordine digestae, praeclarisque auctoribus delibatae . qui praesertim sententias calleant, quae Romae in Sacris Congregationibus prolatae suerunt. Ia. Id minime grave molestumque noliris Parochis, Capellanis, &Consessariis videri debet, cum totius rei summa in eo solum posita sit, ut octo per annum quaestiones diligenter examinent, quod sine ullo valetu dinis incommodo facile pei ficient. Nos ipsi, licet pro nostrarum virium tenuitate non exiguis curis distringamur, sexdecim integras quaestiones sine ullo metu debilitandae valetudinis percurremus. I 3. Si de aliqua alia Civitate . quae doctis Parochis, peritisque Comsessariis aeque ac nostra non redundaret, sermo fieret, suspicari merito posset Fpiscopus, ne responsiones per tres, aut qua tuor excogitatae , ac descriptae reliquis omnibus traderentur; atque ita fructus universus de medio auferretur, quem sane comparandum putavimus hac nova instit tione proposita , quae aliis quoque dioecesibus communis est . Tunc pro secto Episcopus, ut certum rei experimentum faceret . aliquo per sortes nominato , auditoque de more , ad alios nominandos progredi deberet ,

ut quid de suo Clero judicandum sit aperte dignosceret. Hanc de Ciero

nostro

244쪽

nostro suspicionem eonei pere nullo modo possemus; ideoque expertinen- ejusmodi minime adhibendum confidimus.

INsTITUTIO XXXIII.

Juseam Parochi iii matrimoniis contrahendis praestentia requiratur . Vara , ct irrita esse matrimonia , quibus neque Parochus , neque teses intersunt. Farachum proprium eum nuncupari, in cujus Parochia matrimonium initur ιParecbo domicilii, non autem originis, titulum proprii Parachi esse tribuen. dum . Tyn appellari proprium Parochum eum , in cujus ditione aliquis siti-ns sedem ruralem. Irritum esse illius matrimonium, qui Ioeum deserit, ubi moratur , domicilio tamen non dimisso , ct hi alium locum profescitur , ubinhIIo eontracto domicilio matrimonium eelebrat . Gisiam fit proprius vagantium hominum Parochus. uisnam judicetur proprius iIurum Hraehus, qui pectiliari ahquo nomine ad hane Cisitatem incolendam veniunt. De parocho proprio ad perficienda eortim matrimonia. qui carceribus detinentur . De matrimoniis , qua funt in Xenodochiis , eum extremum morιis perituIum impendet . De matrimoniis, qua eontrahunt Puella publicis hujus Civitatis hospitiis, seu Conservatoriis inclusa. De aliis matrimoniis puellarum, qua in septis monialium educantur . 'fremo de iis, qua sunt a sertas Dominorum ades habitantibus.1. π Llicita semper habita sunt ea matrimonia , quae coram Sacerdote, i seu Parocho, uti jus Pontificium indicit, minime contrahuntur: Ita profecto in canone Ahtest: canone , Nullas a Be canone Nosra- res aperte continetur : verum post Tridentinam Synodum i trita prorsus, atque invalida in illis locis judicantur, ubi super hac re Dectetum promulgatum suit, nisi Parochus intersit, aut alius Sacerdos qui ad hoe

munus obeundum facultatem ab eodem Parocho, sive ab Episcopo eons quutus iaeti' . Insuper necesse est , ut praeter Sacerdotem duo quoque testes , aut plures eonveniant, dum matrimonium celebratur . Sponda nus autem , de Cardinalis Palla vicinus ' sese commemorant gravissimas disputationes, quibus Contilii Patres tandem adducti fuerunt, ut decretum ejusmodi conficerent. a. Ut paucis expediamus doctrinam,quae ejusdem Decreti causa prolata fuit . nullo pacto Sacramenti materiam , ac formam immutatas fuisse constat; nam materiam in tradendis mutuo, ac legitime c6rporibus per verba,aut nutus ad explicandum intimum consensum accommodatos, collocata semper fuit; forma vero in excipiendis mutuo, ac legitime corporibus per verba, aut mitus ad explicandum intimum consensum accomm

3 . s. b cap. I. HIs M. G Reformatione matrimonii. c In continuat. nnal. Card. Baron. m. r. Is 63. n.39. d In bimone. Trident. 5b. 13. in vasoriis capstibus ejusdem.

245쪽

commodatos . collocata semper fuit; Arma vero in excipiendis mutuo, ac legitime corporibus per contrahentes designatur . Cum igitur Tridentina Synodus nec legitimum paetum . nec legitime tradi, & excipi cor pora judicaverit, nisi quando matrimonium contrahitur, Parochus cum 'duobus, aut tribus testibus assistat, hinc sacramenti materiam , ac sormam nequaquam mutari certisssimum est, quae . ut supradiximus, in tradendis, excipiendisque mutuo, ac legitime corporibus semper conti

netur.

3 sacra synodus eo Decreto praecipit , ut ille solum Parochus intemsit , cui matrimonium ineuntes subjiciuntur; quis porro intelligendus sit. Concilii Patres minime declararunt. Hinc super hac re innumerae prope disceptationes, quarum pleni sunt libri, excitatae suerunt. In hac etiam civitate, ac dioecesi plurima dissidia non semel ob hanc causam contigerunt. Itaque muneris nolisi partes duximus normam aliquam tradere exactis Sacrae Concilii Congregationis desumptam , cui soli Tridentinam Synodum explicandi facultas conceditur. Siquidem miramur non diversas modo Scriptorum opiniones, sed eo praesertim illos devenisse , ut Sacrae Congregationis Decreta pro tuendis privatis sententiis, vel effngant, vel male interpretentur; quod sane non consulto, ac temere secisse putandum est, neque ob tenuitatem ingenii; sed quod aeta Sacrae Congregati nis evolvere minime potuerunt, ex quibus ipsius sententias, illorumque causas liquido cognoscerent. Hinc veluti divinantes ad scribendum de iis

rebus accesserunt.

4 Ut clarius id agatur in duas quasi classes res dividetur: Primum . asseremus, quae per Sacram Congregationem constituta fuerunt, & quae etiam ab universis sere Auctoribus probantur : Secundo . peculi alia quaedam addentur, quae veluti normam in hac civitate . ac dioecesi observanda praecipimus , ut dissensiones omnes, si fieri poterit, de medio . e

rantur .

s Primum omnium Sacra Congregatio ab anno I ς73. hoc decretum edidit, ut, quis sit proprius Parochus , explanaret ': Cum Concilium Triis dentinum inter Getera praecipiat, matrimonia esse contrahenda , praesente Parocho. vel alio Sacerdote de istis Tarochi , FDe Ordinarii licentia, qt ritur , quid , si contrahentes mi diversarum Parochiarum , utriusque Parochi praesentia requiratur , Sponsiue , an Sponse, an vero titriusque , an etiam asterius Parochi consensus accedere debeat. Sacra ere. censuit, ad validitatem matrimonii suffcere

prasentiam solius Parochi proprii Sponse, quando matrimonium in Parochia Spon- se contrahitur , Amiliter se cere praesentiam solius Parochi Spons, s modo matrimonium contrahitur in Parochia ipsus Sponsi. 6 Deinde, cum de matrimonio agitur, proprium eum Parochum nuncupandum censuit, in cujus Parochia domicilium positum habetur , non vero illum , in cujus Parochia vitae primordia suscepimus. Cum ordines rite

a Lib. I. Decretorem pag. Ias. a tergo .

246쪽

rite consta)i possint per Episcopum non domicilii modo , sed etiam origi

nis . ideo ad inquirendum locus oblatus suit, utrum idem ratione Parochi in celebrandis matrimoniis statuendum videretur. Attamen ex ipsis Concilii verbis Parochus domicilii satis aperte deprehenditur , & sacri Canones . cum iisdem verbis Parochum quoque originis complecti voluerunt, id expresse declararunt, quemadmodum contigit, cum de sacra Ordinatione sermo haberetur. His veluti sundamentis innititur unanimis Scriptorum opinio. ob quam is proprius Parochus pro celebrandis matrimoniis judicatur, in cujus ditione domicilium constituitur '. Sacra Concilii Congregatio hanc opinionem pariter sequuta est, cum die I 8. Novembris anno I Toa. Muti usu causa matrimonii proposita fuisset', in qua Cardin1-lis Bandinus Panciaticus ejusdem Congregationis Praefectus suo praesertim suffragio. opinionem , quam modo exposuimus, magno studio, sa-vienterque tutatus est, eamque unice probandam assirmavit. His quoque

rationibus adducti plurimi Scriptores, eum, qui duo habet in diversis Parochiis domicilia , matrimonium rite coram illo Parocho inire posse fatentur . in cujus potestate tunc degit, cum matrimonium contrahitur . Illud tamen advertunt tunc istum duobus domiciliis instructum aliquem jare appellari, cum in utroque aequaliter collocatus prudentium virorum judicio existimetur; quod etiam juris Pontificii auctoritate probatur: Cum ab re , qui duo habet domicilia; se taliocans aequaliter in utroque se. q. Viris prudentibus placuit, in duobus locis posse aliquem habere domicilium, A utrobique ua se toruxit . ut non ideo minus apud Hieros se Iocasse videatur ..τ Tertio , si quis rei familiaris, auc rusticationis eausa in agrum concedat , nunquam proprius Parochus is nuncupari poterit, in cujus ditione rurale domicilium situm est. Qui enim ob eas causas ruri vitam degere consti uli., nullam domicilii, seu quasi domicilii rationem consequitur . Pontius ' rurali P rocho, si matrimonium agendum sit, proprii Parochi nomen apte convenire arbitratur, eamque sententiam Sacrae Concilii Congregationi attribuit, quae Romanae Rotae judiciis contrarium

statuentibus anteferenda est. Famdem opinionem Leander inconsulto amplecti tun : Mntra illos tamen reliqui sere omnes conveniunt . Et quo-' Tom. XI. . . t E e niam

247쪽

niam de sacrae Congregationis Concilii Decretis mentionem faciunt, nos in medium illa proseremus, quae abactis ejusdem Congregationis desumpsimus, cum Secretarii munere langeremur; non ea prosecto a quibusdam Scriptoribus edita qui Sacrae Congregationis acta numquam inspexerunt: Sacra ecte. inhaerendo )eclaramnibus alias factis , respondit. Parochum ruralem

non es e proprium , ct Tertim Parochum . quando rus itur causa recreationis . veI pro rusticanis negotiis , ideoque matrimonium valide coram hujusmodi Parocha celebrari non posse. Partibus tamen dentur declarationes antiqua scilicet: In una Florentina Sacra ctrc. censuit. quod PMOcbus ruralis non es verus Parochus , quando rus itur causa recreationis, vel pro rusticanis negotiis.

In Florentina similiter respondit, Parochum ruralem non esse proprium Parochum , ideoque matrimonium coram eo celebrarum fuisse nussum . In una Abulin: Sacra cte. censuit, non valere matrimonium contractum eo ram Parocho loci, tibi contrahentes reperiuntur non animo ibi domicilium contrahendi. Die I. Decembris I 64 I. lib. I 6. Decretorum pag. - O. a tergo, erpag. ATI.8 Quarto, si quis domicilium suum minime relinquens ex Civitate , vel oppido, in quo degit , in alium locum proficiscatur, ibique matrim nium ineat, quin antea domicilium sibi , vel quasi domicilium comparaverit, illud omnino irritum . quia cum fraude in proprium Parochum

conjungitur . Scriptores unanimes in hac re consentiunt, quos Clericatus recenset . Idem l latuit Sacra Concilii Congregatio die a a. Februarii anno 163I. : Sacra ere. censuit dandam esse declarationem in Esracto in fr-ma sequenti: vir , er mulier a loco sua habitationis absque animo illam relinquendi discedentes, G ad Ioetim alterius Paroebia selo animo illle matrimonium celebrandi, non autem domi cilium contrahendi se transferentes, ibi coram Parο- eho illius Ioci matrimonium inter se contraxerunt. Supplicatur per Sacram can- gregationem declarari, an hujusmodi matrimonium sit nullum, teI validum. Die a a. Februarii 163 I. Sacra ere. secundum ea, qua proponuntur censuit essentilli . Nobis autem Secretarium agentibus, cum die I 3. Iulii an . I Tas. haec in Sacra Congregatione proposita essent: cantroversia consituenda videtur in hoe, quod Antonius, qui es Civi Lauretanus, quique captus amore Anna Margarira modo ad Urbem Maceratensem . modo ad Montem Sanctum perrexerat, est paucis diebus in illis versatus fuerat, spatio tandem duortim men- - nna cum dicta Anna Margarita habitasit in ista Montis Casarii, a quo pos Parochi admonitiones de contrahendo eum Margarisa matrimonio , ct pravis

doculiares de probando satu libera ejusdem . eum ex imprmise discesserit, stina eum duobus resibus accesserit ad terram Montis Luponi.'coram Paracho hujus Ioei d cIrinam Chrisianam pueros edocente matrimonium ex inproviso contraxerit , ct statim reversus fuerit ad terram Montis Casarii cte, ex bis isserri

posse videtur ad nullitatem matrimonii: Deinde,cum peteretur: An matrimoniumst nullam in casu Sacra Congregatio respondit: virmati M. 9. Non

248쪽

'. Non inficiamur eamdem Congregationem juxta Consilium a s 4. Friderici de Senis, qui proprium Parochum eum censuit, in cujus Parochia quis degit, non ubi certum , ac stabile habet domicilium , non semel decrevisse valida illorum matrimonia , qui ad evitandas cum parentibus altercationes ex Parochia domicilii in alium locum demigrantes ,

ibs matrimonium contraxerunt ; Ita Fagnanus commemorat '. Advertendum tamen est matrimonium hoc pacto ineuntes , antequam rem

perficerent, domicilium in eo loco, vel quasi domicilium assequutos suisse. Nam diu morati ibidem ante matrimonium fuerant, neque inde pollea decesserunt, ut primam sedem ' ac domicilium repeterent, quemadmodum Clericatus recte perpendit . Ob hanc causam Sacra Congregatio, cum nos ipsi Secretarii titulum haberemus , quoddam matrimonium validum probavit ; licet per duos Caesenae incolas contractum , qui ut parentum se molestiis eriperent, illud Forolivit celebrarunt. cum puella ante discessum palam secisset, se domicilium in illa civitate deligere, ubi materna avia vitam ducebat . quam tutricem , suique curatricem praedicabat. Insuper Urbanus VIII. suis Apostolicis litteris , quae monumentis Cardinalis de Lugo , di Patris la Croix ' insertae sunt, has Sacrae Concilii Congregationis sententias die i4. Augusti

anno I 6ari confirmavit: Primo, an inoia tam masculi, quam femina uel in quo Casilium Tridentinum in puncto matrimonii es promulgarum, transeuntes per Ioeum, in quo dictum ConciIium non es promustatum, retinentes idem

domicilium, valide psssint in iso loco matrimonium sne Parocho, ct tesssus contrahere P Secundo, quid, fi eo praedicti incola tam masculi, quam faemina stianimo me Paroebo. εω resibus contrahendi se transferant habitationem non mutantes Tertio , quid ,si sedem incola tam masculi, quam femina re transferant habitationem illa sto animo, ut a que Parocri, ex Nibus contrahant 8 Iidem Cardinalis ad primum , ct secundum, non essὸ Iegitimum matrimonium inter Aese transferenses, ac transeuntes crim fraude: ad tertium mera ausiorum hujuse modi. s domicilium vere transferatur , matrimonium esse validum . responderant, ct resiserunt. Igitar matrimonium primo, & secundo loco expositum irritum decernitur, cum fraus intercesserit; matrimonium tertio loco allatum etiam cum fraude validum declaratur , quia novum quoque domicilium accesseruisio. Sed jam deveniamus ad secundam partem , qua certam normam huic nostrae civitati, ac dioecesi statuere propoluimus , ut super ejusmodi rebus aditus controversiis omnibus praecludatur. Primum, ev nit aliquando, quod vagi matrimonium inire contendant: Ipsorum autem Parochus is dicitur, in quorum ditione versantur quod pariter. Ee a asserendum

a cap. Amficavit, num 36. ἐν de Paroebis. b In deei ae supra aliata

in cap. 11.

249쪽

22Ο . PROSPERI CARD. LAMBERTINI

asserendum est, Iicet alter solum ex illis , qui conjugium petunt . vagantium numero adscribatur '. Attamen peregrinus, & vagus sine ullo discrimine non semel confunduntur: vagus ille appellandus es , qui re licto sito domicilio sedem in exteris terrist inquirit, ut ex jure deprehenditur ' : Tuto antem , ct He precedere posse, s quis, domicilio relicto . naviget , vel iter faciens quaerat, quo se conferat, atque ubi consimi; nam hunc

puto , sine domicilio esse. Peregrinus autem is nuncupatur, qui ea voluntate iter facit, ut ad pristinum domicilium exacta peregrinatione revertatur φ . Ob has potissimum causas, ob gravia quoque dissidia, quae ex matrimoniis errantium AEgyptiorum , ac militum plerumque dimanant. Parochis omnibus indicimus, quod a Tridentina Srnodo his verbis sanci- . tum fuit 1: Parechis autem praecipit, ne illorum matrimoniis intersint, nis prius d distentem inqtistionem fecerint, se , re ad Ordinarium delata , ab eo licentiam id faciendi obtintierint. 3 II. Secundo contingit, ut plurimi studiorum eausa in hane urbem confluant , vel etiam , ut juventuti iacultatem aliquam tradant, vel aliquod artificium exerceant, sive ut opulentis civibus inserviant. vel aliquo alio munere detineantur. Innocentius XII. iis litteris , quae incipiunt : Θιctilares : domicilii rationem illis minime convenire . neque ad

Ordines admitti posse decernit, qui relicto paterno solo alium sibi adhibitandum locum deligunt, nisi per decem annos in eo commorentur , honorum partem in ipsum transserant, sedemque stabilem ibi defigere velle sateantur, idque jurejurando confirment, Ilaee tamen pro illis solum praescribuntur,qui ordines consequi volunt; nullum tamen reliquis Sacramentis administrandis impedimentum asserunt. Siquidem , ut Paschatis praecepto quis satisfaciat, ejusmodi conditiones necessariae . non sunt, quod etiam ratione matrimonii constituendum videtur . Praetores enim ex unanimi Scriptorum sententia, Iudices , Medici, facultatis alicujus Proses res, dii eripuli, simulique, licet exteri, rite matrimonium contrahunt , si Parocnus adsit ejus loci, ubi degunt. Quippe, si per aliquod

. temporis spatium in eodem loco versentur , domicilium , vel quasi d micilium, quod satis est ad matrimonium perficiendum, sibi conciliant ' . Item , cum in Sacra Concilii Congregatione plurima ad inquirendum pro posita essent, ac praesertim quarto, di quinto loco his verbis peteretur : Auarto, an valeat matrimo uium contractum coram Parocho illius loci, ubi contrahentes reperiuntur, non animo ibi domicilium consitve idi, sed recreatio iis cavsa r. Qimro, O quid, si contrahor ibi moretur tanquam Praetor,

Iudex s

Matram.

250쪽

ndex, β ι Mediciis temporalis 3 sacra Congregatio hoc pacto respondit: ad quartum non valere; ad quintrem vasere : Ita Garzias commemorat, qui eamdem sanctionem certo, firmoque documento se habere testatur '. ia. Tertio, accidere potest, ut carceribus detenti, qui ad Cardinχ- Iem Legatum , vel ad nos ipsbs pertinent, matrimonium poscant. Superiori tempore, ut accepimus , res peracta suit coram Parocho , in cujus ditione carceres positi sunt. Nos profecto in examen revocare nolumus, quae jam diuturnitate temporis invaluerunt. Nam, ut jam inita matrimonia rata firmaque sat, sussicit, si eadem minime ignoraverit, immo pertulerit, atque ideo permiserit is, qui eo tempore sapienter hanc Ecclesiam administrabat , quemadmodum Tridentinum Concilium his verbis asseruit - : aliter , quam praesente Paroebo, teI alio Sacerdote de ipsius Parochi, seu ordinarii licentia ere. Duobus, ac sane diversis modis careetibus inclusi tenentur . Aliqui perpetuo, vel ad certum tempus , non quidem pro custodia, sed pro poena in carcerem conjiciuntur, quorum Parochus is dicitur, in cujus Parochia carceres collocantur : Rel ratus in eo heο, in quem relegatus es, interim Mosarium domicilium habet'. Alii vero pro custodia solum in carcerem detruduntur , donec ipsorum Iudicis sententia cognoscatur . Horum Parochus is judicandus est , ubi domicilium situm habent, non autem Parochus, ubi carceres positi sunt; cum ipsi nihil magis expetant, quam ut disse lutis vinculis paternas aedes revisant. Cum haec ita sint in celebrandis ejusmodi matrimoniis proprius Parochus accersendus est, sicuti modo exposuimus. Accedit s. Concilii Congregationis Decretum die a 6. Maji anno I o . in causa Farsensi matrimonii promulgatum insertumque Cleri Romani statutis quod etiam de Iustis , Monacellus', & Jurisperitus Dominicus Ursaya commemorant , qui se auctorem allatae distinctionis merito praedicat, eamque Saerae Congregationi tradidisse satetur. Quamobrem illi, qui carceribus perpetuo . vel ad certum tempus includuntur , si matrimonium exposcant, intersit Parochus , cujus Parochiae carceres subjiciuntur ; si qui vero loco carceribus detinentur, hujus nostri fori administri prius moneantur, ut . si sorte in alia Parochia domicilium habeant, diligenter perscrutentur, & si id deprehendant, rursus inquirant, utrum ali-

erδmon. modernae edit. Lucae, an adnotationibus num. s Monacellus in For-

SEARCH

MENU NAVIGATION