SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Benedicti 14. Pont. Opt. Max. olim Prosperi card. De Lambertinis ... Institutionum ecclesiasticarum. 11

발행: 1750년

분량: 886페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

in Episcopum libere conserunt, ut comas fictas in sacro saciendo permittere possit, si necessaria causa adducatur , dc eaedem comae ad modestiam ita compostae sint, ut naturales capilli videantur. '. Nunquam tamen hanc sententiam Apostolica Sedes probavit. Nam Innocentius XI. ad Legatos Apostolicos, & Episcopos Litteras dedit, monuitque nullam ipsis inesse poteitatem , ut comas ejusmodi Presbyteris celebrantibuς conis cederent. Id colligitur ex Patre La-Croix, qui ipsas Ponti scis litteras indicat Cum vero Alexander VIlI. Pontificatum gereret, peculiaris Congregatio jussu ipsius Pontificis hanc opinionem sedulo perpendit , nulloque sundamento innixam declaravit . Quod de comis adscitiis, idem de pileolo Scriptorum omnium judicio' asserendum est. Plures in hac civitate, ac dioecesi . circulo quodam ex capillis consecto ad caput

utuntur, ne tempora , dum sacrum ficiunt, frigore perstringantur. C pitis vero partem, ubi Clericalis corona designatur, nudam relinquunt. Hujusmodi vero circuli per ultimum Rom1num Concilium penitus in te dicuntur Cum tamen h.ec noltra Civitas, ac Dioecesis Provinciae Romanae terminis haud includatur. & cum post idem Concilium circuli ex eapillis in Missae celebratione Romae retineantur, nihil super hac re novi constituimus, modo circuli mode iti sint, & necessitati solum accom modentur: si qui abuti hac humanitate voluerint, eamdem omnino consuetudinem abrogabimus. I s. Insuper Sac. Congregatio universis Sacerdotibus, licet Ploto. notariis Apollo licis . aut qualibet dignitate, & Canonici titulo pia ditis etiam in Ecclesiis Cathedralibus, aut Metropolitanis . anulum in digitis gerere vetat, dum Missam celebrant. Decreta per G1vantum , aliosque plurimos afferuntur I 6. Idem nos quoque in Civitate , ac Dioecesi singulis Sacerdotibus interdicimus. licet iis honorum titulis, quos modo enumeravim uet, supra caeteros commendentur. Insuper ad Sacram Rituum Congregationem delatum fuit, aliquos Parochos. 3c Ordinum Mendicantium Praefectos in celebrando Missae Sacrificio adhibere in lirumentum argenteum cum candela, quod vulgo Bigia nuncupatur. Quamobrem die a a. Augusti. anni 1 34. has Litteras ad nos dedit , quas integras subjicimus , observandasque mandamus, ne, licet inviti, ad severitatem in delinia quentes pertrahamur. Erm

262쪽

Emiηentissime, ae Revirendispme Domine Observandissme . Cum Sacrorum Rittium Gingregationi innotuerit, quemdam in isa cimita ora Bononia irrepsisse abusum . quod tum Parachi ejusdem . tum Superiores Or diuum Maia euntium undra dignitate Ecclesiasica insigniti, nulloque jugis titula 'Iti in celebratione Missa e solemnii , e privata testrumento argenteo eum eandela, quod Bugia nominatur, noviter uti pr uim ere , Eminentissimi. O Reterendissimi Patres eidem Sac.Congregationi Praepsim Eminentia ris scri. brediim esse duxerunx, Ar ipsa ausum prAEdictum et ἰο, quo pellet, Acisas

ea disciplina a Civitate ita omnino tollere, is amovere curet, Parochosque omnes. Ordiam Mendicantium Superiores , adhibiti iis raris remediis, qua prudentia sua opportuna , Nel etiam necessaria videbuntur, authoritate ipsius Sacra

Congregatioηrs moneat, coerceat, o ad terminossi εἷ reducere non omittat , ct E. V. manus humillime exosculor.

Roma 28. Atigrissi II 34. E. V. Humillimus, atque Addictissmus Se tis A. F. CardiηaIis Undadari Pr Pras. N. AI. T desiis Archiep. Apam. Sac. Rituum cing. Secret. iet. Delitum nobis est post has Litteras in eam sententiam plures ad diaetos esse, ut Protonotariis Apostolicis , qui in litteris haud nominan tur, uti liceat eodem instrumento cum candela, dum Sacrum in Altari consciunt . Quare id minime ipsis licere declaramus , cum inter Participantes , ut vocant, non adscribantur , sed solum inter honorarios, qui iriore reliquorum Sacerdotum Missae Sacriscinm peragere debent. Et sane , si Abbates Regulares . qui benedictionem ab Episcopo acceperunt,& insignibus Pontificalibus utuntur, dum primam Tonsuram . minoresique ordines Regularibus sibi subjectis conterunt, rem divinam privatim, sicuti caeteri Sacerdotes, sacere tenentur juxta Decreta Alexandri VII., quae mox afferemus, ubi de Missae Sacrificio res est, in quo Pontifiealia ornamenta non adhibentur, si , inquam , haec ita sint , i qua ratione Pr tonotarii Apostolici honoris causa designati, qui carent ejusmodi privilegiis . nec habent in Missae celebratione usum Pontificalium , instrumentum argenteum cum candela sibi ad Altare convenire judicabunt, quod Parochis, caeterisque Sacerdotibus interdicitur Z Accedit etiam quod Sac. Congregatio Rituum haec statuit': Sacra Rituum Congregatis daesaracit , non licere Itatisromis Dominis Referendariis utriusque Signatura Sanctissimi Domini ' iri Papa, ae Protonorariis ApsοIicis honerariis Missam ee. D antibus in Civitatibus , quarum regimini praeficiuntur, uti Ritibus , qui proprii Eminentispinorum Cardinalium , ct Episcoporum videntur ; sed serim rem sacram facere tenentur more caterorum Sacerdotum , prout in privatis Misi si prascriptum fuit Abbatibus in Decreto circa usum Pontificalium Praelatis ' Episcopo inferioribus eoneessorum emanato ab eadem Sacra Congregatione habitarim. XI. G g coram

263쪽

2 3 PROSPERI CARD. LAMBERTINI

coram sel. mem. Alexandro VII. die a o. Septembris I 6s9. ,s ita servari ma da υit ab Illus gymo Gubernatore Cicitaris Capena die 9. Februarii I 6 IS. An igitur fas erit Sacerdotibus, licet inter Protonotarios Apostolicos honoris gratia cooptatis , qui tamen utriusque Signaturae Reserendarii non sunt, nec Urbium Praefecti , diverso modo, ac reliqui Sacerdotes . Misisae Sacrificium agere, & privilegio uti, quod pluribus aliis dignitate

praestantioribus denegatur pI8. Certum igitur, decretumque est nulli sacerdoti in Dioecesi , ac Civitate argenteum instrumentum . de quo nunc agimus, tribuendum esse , nisi qui sorte ob veterem possessionem , aliasque legitimas rationes ipsius instrumenti usum retinuerint Sacra Rituum Congregatione probante φ . Nos etiam opportuna Decreta promulgavimus, quae in tabularium hujus nostrae Ecclesiae relata sunt, ut eidem Sacrae Congregationi morem gereremus . Ipsa quoque non privatis modo Sacerdotibus, sed etiam Canonicis . & Capituli dignitatibus praecepit, ne in celebrando

Missae Sacrificio ullum administrum haberent, qui Missali assistat, qui

pagellas evolvat, calicem detergat, vinum ,& aquam infundat, ipsumque Calicem , cum opus est, tegat, ac detegat. Decreta ejusmodi post Synodum , accuratissimi Battistelli Episcopi Fulginatis excusa suerunt Constat tamen Sacram Congregationem in illos Canonicos, ac Dignitates haec sanxisse , qui instrumento argenteo cum candela uti non possunt. quemadmodum alio Decreto Monacellus comprobat . Nam si illud permittatur , Miniser etiam de eandela , uti nuncupari solet, admittendus necessario videtur . Itaque, sub poenis arbitrio nostro statuendis , nullum ii ministrum adhibeant, dum sacrum conficiunt, quibus idem iu- strumentum argenteum minime conceditur ; qui tamen hoc jure praediti sunt, licet ministrum ipsis non denegemus, aliqua tamen supersunt, de quibus admoneantur . Ac primum , ipsi inet perficiant, quae ad Sacrum Calicem spectant, cum eos ministros aliquando deserant, qui, licet Clericalem habitum superinduant, ne Tonsuram quidem acceperunt Etenim evenire potest, ut Calicem contingant, in quo Christi Sanguis contineatur; tunc praesertim , cum die Natali Domini post duas priores Missas Calix minime detergitur, in quo Christi Sanguis superesse potest. Certum vero est licet mitiores recentium Scriptorum opiniones sequi velimus) Sacerdotibus tantum , ac Diaconis potestatem fieri, ut Sacra Vasa contingant, in quibus Christi Corpus, &Sanguis habeantur: Subdiaconis tribuitur, dum Altari ministrant, Calicem & Patenam tangere, ubi Christi Corpus , & Sanguis non fuerint. Acolytis autem extra Alta ris ministerium eadem secultas traditur , cum Vasa Sacra ad Sacrificium necessaria praeparare ipsi debeant. Tandem diuturna consuetudine factum

est, ut Ordinati omnes, & qui sola Tonsura praediti sunt, si aliqua cau-

264쪽

INsTITUTIO XXXIV. 23s

sa intercedat; Sacra Vasa, dum vacua sunt, extra Altaris ministerium

contingant .

19. Postremo, ut rite omnia pacateque fiant , satemur aequo libentique animo nos excipere singula privilegia, quae Abbatibus Regularium solemne sacrum facientibus ab Alexandro VII. per Decreta generalia tradita fuerunt , quaeque post Synodum Cardinalis Iacobi Boncompagni impressa leguntur. Attamen aegerrime pateremur, si in Missis Ponti fi

calibus, aut privatis ea negligerent, quae iisdem Decretis praescribuntur. Inter privilegia illud enumeratur e Pontificales benedictiones eum trina Cru eis productione in Missis rantum Pontificalibus, necnon Vesperis, s Matutinis Pontificaliter itidem eelibratis liceresbi tantum , meminerint. Illud vero ipsis interdicitur ': In Missis privatis quoad indumenta, caeremonias, Ministras , Altaris ornatum , est benedictionis largitionem a simplici Sacerdote non discrepent. Procurator Generalis Ordinis Cassinensis contra ejusmodi Decre tum , veterem consuetudinem , dc peculiaria quaedam privilegia Sacra: Congregationi protulit, quae tamen die a o. Iulii anno I 66o. respondit: servindum esse Decretum quod Alexandri VII. auctoritate confirmatum fuit. Quare sedulo caveant Abbates, ut manus dextera , quae benedictiones in sacris solemnibus impertiri consuevit, semel tantum populo benedicat, cum privatim sacriscium celebrant. Id vero non ita dissicile videtur, cum ipsis more Episcoporum solemnia facere haud crebro juxta Pontificis ejusdem Decreta permittatur . g. V. De Celebratione quarumdam Missertim .m On semel Presbyteri Saeculares in Ecclesias Regularium se conserunt, ubi cum Festum duplex eo die per ipsos celebretur, peculiaris Missae forma proponitur . quae in Romano Missali non continetur ;quae licet Saeculari Clero , & Sacerdotibus in illas Ecclesias confluentibus minime permittatur , cam tamen Sacerdos sibi tribuit, dum in iisdem Ecclesiis Sacrum Deo operatur: quod sane vetitum est, cum nemo potestatem habeat, ut privilegii limites praetergrediatur. Clericatus', &Bissus omnia , quae Sacra Congregatio super hac re constituit. plene commemorant. Macrius vero Presbyteros Saeculares uti polis Regularium Missali censet , si in ipsorum Ecclesia Romanum haberi nequeat. Attamen , ut Sacri Ritus observentur, Praesectos Regularium, qui

265쪽

236 PROSPERI CARD. LAMBERTINI

Misiali Romano non utuntur , admonemus, ut pro exteris sacerdotibus illud in Sacrario retineant, ne aliam, ac debent, Missam celebrent,

sed eam potissimum , quae in Missali Romano praescribitur , si in eo propria illius Sancti, de quo celebritas agitur, Missa designetur ; aliter vero de communi ejusdem Sancti Missam eligant, quae pariter in Romano

Missali adnotatur. Ita per Saeram Rituum Congregationem die I9. N vembris anno I 6aa. , ac die q. Iunii anno I 668. sancitum fuit: βω ea.

Iebrat Missim in aliqua Ecclesia Regularium, aut etiam Montalium , in qua sit de sem duplici habente Missam propriam . qua non ' concessa omnibus, Missismquid in dicat de Feso, sed eum Missali Romano . Idem Scriptores fere omnes

testantur ', quoὸ magis etiam Decreto generali probatur per eamdem Congregationem dieao. Novembris I I . promulgato, quod deinde Clemens XI. sua auctoritate confirmavit; insertumque est Bullario, in quo ejusdem Pontificis Constitutiones colliguntur : Licere in ferum tum

Confessario, tum Canestanis quarumcumque Monialium semitis addiciis Missas Sanctorum . de quibus ih. recitant ocium , celebrare , sed eum Missati

Romano, o de Communi, non vero Missas proprias eorumdem Sanctorum v riis ordinibus a Sacra Congregatione concessas: ct ita decrevit, ct servari mandavit die a o. Nouembris IIII. a I. Ex veteribus testamentis deprehendimus nonnullos pietate ductos praecepisse , ut Missae sancti Gregorii pro ipsorum expiatione celebrarentur. Hic mos obsolevit; idque tribuendum est Sacrorum Ritrium Congregationi, quae Missas ejusmodi penitus abrogavit. Verum in hac re multi decipiuntur, quos ab errore liberandos existimamus, ut prisca religio , ac pietas res lauretur . Igitur tradit sanctus Gregorius desundito quodam Iusto Monacho, se Pretioso pariter Monacho haec demandasset: Vade itaque , ab hodierna die diebus triginta continuis ter pro eo Sacrificium ;stude, ut nullus praetermittatur dies , quo pro absolutione illius Hosta saluta is non eratur. Absbluto Missarum numero Iustus Monacho Copiosis appra ruit , cui se Purgatorii cruciatibus ereptum eo tempore nunciavit: Fratres vero inquit S. Gregorius 'Iteire computauerunt dies, ct ipse dies extiterat, quo pro eo trigesima oblatio fuerat impleta. Hinc Missarum usus di- manavit, quae a Saneto Gregorio nuncupantur. Illum deinde Clunia- cense Monasterium inter suas consuetudines adscivit, quas Videricus Regularis Benedietinus lib. 3. cap. a 9. complexus est. Fideles omni faeculo

eamdem consuetudinem pariter receperunt.

aa. Interjecto aliquo tempore triginta Missas prorsus ineptas , 6c rebus haud convenientibus resertas quidam sine ulla facultate temere confecit, easque a S. Gregorio appellavit, quas etiam diligenter expendit Thiers '. Sacra igitur Rituum Congregatio easdem Μissas celebrari omnino

266쪽

INsTITUTIO XXXIV. 237

nino vetuit , non vero piam consuetudinem a S. Gregorio inductam , ut per triginta dies continuos totidem Sacrificia Deo osterantur pro illius expiatione, qui e vivis decedit. Cavendum tamen est, si eo dierum spatio pro defunctis Sacrum fieri nequeat , eam Missam , quae tune ab Ecclesia perscribitur . pro desuncto peragendam . cum praesertim Sanctus Gre. gorius Missas, quae pro defunctis agi solent, minime indixerit. Quod si intra trigesimum dierum numerum postremi tres dies Majoris Hebdomadae occurrant, diebus insequentibus numerus absolvatur. Idem per consuetudines allatas Cluniacensis Monasterii indicatur. Inter eruditos, qui de hac re agunt Patres Bollandillae ' locum habere possunt . inter alios vero , qui scripserunt post Decretum Sac. Congregationis Missas S. Gie-gorii, ut dictum est, prohibentis, Clericatus adnumeratur , qui reliquos omnes ejusdem sententiae complectitur. Item in vellus ', ac prae sertim Benedictus X II. de nobis optime meritus , qui supra caeteros erudite accurateque hoc argumentum pertractavit . a 3. Sanctus Thomas docuit . quod' ex parte Sacrificii Miss. aquariter prodes Defuncto . de quoeumque dicatur ἱ ex parte tamen orationum magis prodes ιlia, in qua sunt orationes ad Me determinata : ob hanc causam de quibusdam piis hominibus traditur , qui Missam pro Defunctis quotidie celebrare voluerunt, quemadmodum S. Petrus Damianus testatur Illis tamen omissis, quae instinctu divino, at flatuque facta suisse putandum est, atque ideo nostris oculis cum admiratione suspicienda , non vero imitanda subjiciuntur. illis, inquam , omissis , certi dies, quibus Missa pro instinctis agi nequit, ab Ecclesia sta tuuntur , quos hoc loco enumerabimus, ut non pauca impediantur, quae in Civitate, ac Dioecesi conir has leges committi deprehendimus. 24. Solemnes pro Defunctis Milia haberi possunt. cum privatae pro iisdem conceduntur. Idem permittitur. etiamsi duplex aliquod officium majus, vel minus agitur, si tamen solemnia pro Defunctis supremis licujus tabulis instituta suerint, iisque diebus peragantur quotannis, quibus illi e vita migrarunt; haec enim Sacrorum Rituum Congregatio simul deposcit oe quia sint a tesatore praescripta, ct quod dies, in qua celebrantur, si vere ira ibitus sit: tis annua . Diebus autem Dominicis , aut pestis ex

praecepto, vel quibus de Feso dupliei nullum ossietium institui potest , uuae Missae ejusmodi pro Defunctis celebrari nequeunt. xas. At yero. Si vis die Feso sit sepeliendur, Mi sa propria pro D unctis, praesente corpore, celibrari poterit k, Obset magna diei solemnitas. Per haec sane verba Duplicia primae Classis sectusa viaeotvr ; dc Sacra quoque Rituum Congregatio die Julii anno 1698., cum petitum fuit set octavo

loco: a Tom. midis Paralipomesis b De Sacrise. Misse de eisi n. Ist.

267쪽

23 8 PROSPERI CARD. LAMBERTINI

loco: An in duplisibus prima cluisses possit cantari Missa Desunctorum praesente

corpore: respondit, negati De. Attamen disputandi locus adhuc superest: an Sacra Congregatio omnia duplicia primae classis ', an magis solem nia complectatur, in quibus, licet pr. essente corpore, Sacrum pro

De lanetis confici non potest. Id sane judicio nostro dirimendum non est. Quare solum admonebimus in Missali quidem poli Missam in die Obitus, seu Depositionis Destincti, diem pariter tertium, septimum, & trigesimum

cum propria oratione ad expiandas Defunctorum animas designari; tamen

illis diebus ejusmodi Missae tantum celebrari possunt, quibus privatim pro

Defunctis sacrum sacere licet, non vero illis etiam diebus Festo aliquo, ut dictum est, impeditis , licet die anniversario, aut praesente corpore , solemnia pro Defunctis tunc permittantur.

26. Iuxta Missalis Rubricas, Misse privata pro Defunctis quocumque die dici possunt, praterquam in Fotis duplicibus ,- Dominicis aiebus . Item quibus diebus de Festo duplici nullum ossicium institui potest, Missiae pariter

votivae, ac pro Defunctis omittuntur. Id obtervandum contingit infra etavas Epiphaniae Domini, Paschatis, ac Pentecostes . Licet autem insta Octavas Corporis Domini, ac Natalis ejusdem de Fesa di licι celebritas

agatur, Sacra tamen Rituum Congregatio annis I 67 . . ac ITOo. vetuit.

De solemnia pro Desunctis eo tempore indicerentur . Idem omnino pra cipitur , cum Sacrosancta Eucharistia palam exposita adoratur. a . In Litteris Apostolicis, quibus olim Altaria privilegiata declarabantur , cautum non suit. utrum Missa ad eadem Altaria celebranda pro Des unctis statueretur. Hi iac locum habuit disputatio , an pro comparandis Indulgent iis Missa pro Detunctis , an alia quaelibet requiratur ;hanc postremam sententiam Fignanus detendit . Nunc omnis dubitandi causa sublata videtur . cum iisdem litteris, quibus Altare privilegia tum conceditur, Missa quoque pro Defunctis ' decernatur . Aliud tamen inquirendum superest, an , si teliatores Miisas ad Altare privilegia tum pro Defunctis quidem praeceperint, idem onus impleri valeat diebus per Rubricas , ut supra dictum eth , impeditis . Sacra Rituum Congregatio ' fa-Crum de Festo curreuti, pro expiatione Dei uncti julsit offerri, si tune celebrandae pro Defunctis Milia contigerint. Alexander VII. id confirmavit , & servandum omnino voluit, . licet per te ita tores ad Altare privilegia tum Misse decernantur. Ex hoc Decreto non satis conjicitur , utrum Pontis ex Altaria privilegiata non quidem in perpetqum , sed ad septennium, & certis solum per hebdomadam diebus complectatur ; quae deinde Clemens lX. complexus et . Cuin Innocentius XI. Pontificatum

268쪽

INsTITUTIO XXXIV. 23 9

gereret , animadversum suit litteras Apostolicas Alexandri VII. . & Clementis IX. de Missas solum pro Defunctis agere , quae ex teilamento celebrandae sunt diebus ob aliquod Festum duplex impeditis . Hinc propositum , ac diligenter examinatum suit, an, quae cauta suerunt Decretis

Alexandri VII. . di Clementis IX. . quoties impedimentum Festi dupli- eis obtingit, eadem servari deberent reliquis etiam diebus , qnibus , licet Felium duplex haud celebretur, Missae tamen pro Deiunctis prohibentur . Hanc Innocentius Pontifex sententiam probavit; & anno III 4. Decretum super eadem re promulgatum fuit, quod Clemens XI. confirmavit '.

De Pietate, ae ReIlione in Sacro eAebrando necessariis, ae de tempore, quod illis impendi debet. et 8. Uemadmodum laetitia maxima persusi sumus . cum multos S cerdotes Regulares, ac Saeculares vidimus summa pietate sacrum facere , & in ipso peragendo debitum tempus insumere, ita profecto gravissimum dolorem accepimus, cum aliquos nos ipsi deprehendimus, qui adeo festinanter, indecore, linguaque praecipiti

rem divinam conficiebant, ut, quae tunc legerent, nullo modo percipere potuerimus . Plurimi sane inter sacerdotes non exiguam temporis partem mane conterunt in foro . vel inanibus colloquiis, vel etiam negotiis ipsorum dignitati parum accommodatis , donec celebrandi tempus accesserit: tunc ad sacrarium properant, & sacris vestibus induti, vix limen Altaris contigerunt, sere intra momentum, Missa jam absoluta . Sacrarium repetunt, depositisque sacris indumentis . ad sorum , publicasque ossicinas revertuntur . Utinam haec falsa essenti Populus in quasdam Ecclesias magna frequentia convenit eam ob causam . quod ibi Missarum Sacrificia brevissimo temporis spatio conficiuntur . Perpauci in alia templa confluunt, in quibus non eadem celeritate Missas agi suspicantur. illud quoque non sine quodam horrore a probissimis viris audivimus , aliquos Sacerdotes, ut caeteris omnibus ad celebrandum in privatis nobilium Sacellis Sacrifiςium praeserrentur . pro quodam merito protulisse , quod citissime rem Divinam expedirent. Illud igitur certissimum est non deesse . qui Sacrum negligentissime faciunt, verba Cum se-stinatione proserentes , intempestive, quae agenda sunt, properantes, vel ea simul cum verbis conjungentes , cum tamen verba pronuncianda non sint, nisi quilibet actus prius absolvatur. Ad Altare tam exiguo tem pore , adeoque incomposite detinentur, ut nullam animo religionem ,

269쪽

24O PROSPERI CARD. LAMBERTINI

nullam verbis , ac precibus, quae ad Sacrificium pertinent , attentionem

habere procul dubio videantur . Sacerdotibus ejusmodi illud aptissime convenire potest, quod olim Tertullianus , cum diversam rem pertractaret, postulavit: Sacrificat an insisluit pas. Si eodem pietatis studio, quo famulus Dei Imanes Abuleusis , incenderemur. singulis hebdomadae diebus libentissime Ecclesias mane

percurreremus, ejusque exemplum sequeremur; cum ille, uti Pater

Segneri commemorat ', Missae Sacrificio adesset, in quo sacerdos Christi

Corpus tanquam osellam manibus versabat, ad Altare aecessit, ut decidentem candelam suo loco restitueret , & voce quidem de millia , vultu tamen inflammato ad Sacerdotem conversus, dum Holliam e manibus deponeret: Age, inquit, decenter cum hoc puero, nam optimos habet parentes . Quibus verbis adeo commotus fuit Sacerdos, ut ad meliorem deinde

frugem traductus fuerit. Quoniam vero imperfecti nos ipsi sumus. &Sacru ua par est religione . ac diligentia minime facimus , ita ut supremo me per Divinum Iudicem nos vehementer arguendos merito timeamus; hinc aliqua sesum asseremus, quibus mis ipsi . ac reliqui Sacerdotes . quibus opus est, recte instituantur . Deinde , nostra interposita auctoritate, nonnulla prohibebimus, quae pravum exemplum simul, dc horrorem piis Fidelibus excitant. 3o. In Missalis Rubrica haec leguntur: Sacerdos aAtem maxime citrare debet, ni ea , qua eLira υκe dicenda sunt, , Θ apposite proferar ; non admodum festina iter, m adisrtere possit . qua legis ; nec nimis morast , ne aM-dientes taedio assciat. Cardinalis etiam luma in eo libello , quo Sacerdotem pro sacro rite faciendo instituit , haec tradit , omnia verba, quae sive elata , sis ρ-ssa voce prinerentur . clare , disincte , ferventer , ct absquenlia minatione promunciabis; nihil interim mente revolvens, quantumuis bo-ηum , est sanctum videatur , quod a propria . ex brterati verborum signiscatione alienum sit, ut, ct menti Ecclesia conformes, quae omnes Missa preces , Iectiones, estsentent as masno cum delictu ad Sacerdatis,'adsantium inserιι-ctionem . o demtionem selestit. Scriptores autem juxta Rubricam temporis spatium , quod in Misse celebratione impenditur . duplex constituunt; videlicet interius, & exterius. Primum quidem in recta , integraque verborum pronunciatione , in precibus, Caeterisque rebus , quae a Sacris Titibus praescribuntur , attente decenterque absol vendis collocatur; aΙ-terum vero illud est, quod pietati Sacerdotis liberum relinquitur . Ad monent Iamen , ut hanc secundam prolixitatem quo possunt studio singuli evitent, ne fallidium populo afferatur ; primam vero non sine gravi culpa omitti posse fatentur . De illa sane sermonem habebat S. Philippus Nerius , Cum Sacerdotes , qui in sacro peragendo coelesti voluptate supra modum cumularentur , hortari solebat. ut dicerent: Non palam bas

270쪽

ialicias . sed eum in cubiculi magis optarem . Hoc pacto innuebat Sacrum religiole quidem fieri debere, cavendum tamen, ne taedio populus afficiatur ; in cubiculo autem pietati habenas laxandas esse . Itaque, si spatium temporis interius, quod requiritur in iis omnibus rite perficiendis , quae modo explicavimus, sedulo perpendatur , non ita brevi tempore , ut multi existimant. Sacrum expediri potest, sed ex unanimi Scriptorum ' opinione ad tertiam horae partem saltem debet pertingere , neque horae dimidium excedere.. 3I: Haec sententia pariter continetur in illa institutione , quae in

Appendice postremi Romani Concilii excusa fuit. Igitur parvi faciendi sunt inepti quorumdam sermones, qui nulla pietate praediti pravam

consuetudinem tueri contendunt, ob quam nulla habita honoris rationerem divinam conficiunt, & priecipiti lingua omnia perturbant. Iactant igitur in populum, Mi isas prolixas fastidium gignere: Agnum Paschalem . qui Christum Dominum exprimebat, ea lege suisse Iudaeis propositum , ut comederent sestinanter'; Sanctum Thomam Cantuariensem Archiepiscopum in Sacro peragendo valde expeditum ; postremo satis esse, si omnia legantur , & nihil eorum , quae praescripta sunt , omittatur ; nullo autem pacto conlii tui debere tempus, quod Sacro absolvendo infimatur. Attamen in primis, s quis tempus, quod superius expositimus, impendere negligat, nunquam satis attente, ac decenter percurrere . atque agere potest universa, quae in Rubricis continentur , quemadmodum docet Gobatus', cum illam conditionem breviter in celebranda Missa necessariam , his verbis explanat: Treυiter, at non fest-nanter . perinde ac si esset a tergo . qui scistica urgeret cte. breυiter , id es , einea dimidiam horam ; υix enim breυiori spatio possint omnia in communibus Missa peragi eum debito decore . ac devotione , eum tamen sit necesserio tanta mora tribuenda Sacrificio, quanta neeessaria es ad rite , ae devote Omnia peragenda M. Nec facile quis mihi persuadebit, se eommuniter cum sensu pietatis , Osine mestis imperfectionibus. intra hora quadrantem mire Sacrum . Insuper nihil ducendae sunt injustae illarum querimoniae, ac fastidium , qui Milia

crificium celerrime absolutum expeterent. Rurimi enim numerantur , qui pietate insignes ob ejusmodi brevitatem graviter animo commoventur , eosque Sacerdotes summopere commendant, qui pie, di eo temporis spatio. quod sapra definitum fuit, Sacrum conficiunt . Praecaeteris tradit Cardinalis Baronius,' S. Augustinum inter alia mala, quae

velimenter arguere solebat, illud praesertim quorumdam extitisse, qVirim. XI. Η b que-

SEARCH

MENU NAVIGATION