SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Benedicti 14. Pont. Opt. Max. olim Prosperi card. De Lambertinis ... Institutionum ecclesiasticarum. 11

발행: 1750년

분량: 886페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

in oeso , quem nuper explicavimus . Saeculari Curiae committendus sit, priusquam id fieret, desensionis tempus ipsi reo tribuendum videretur . Id quidem necessarium aliquibus visum fuit , ne reus indieta causa immunitate careret. Alii tamen id non modo superfluum putarunt, cum ad Iudicem Laicum hoc negocium pertineat . sed etiam perniciosum, &quoddam veluti Iustitiae impedimentum . Nam si reus, dum causam suam defendit, testimonia in ipsum conflata deprehenderit, tunc vel ipse . vel

ejus familiares longe arcendos eos testes curabunt, ne, cum reus in manus Laici Iudicis devenerit, & causae cognitio per ipsum indicetur, eadem testimonia repetantur, vel saltem immuteatur, cum in examen

vocantur.

a 8. Haec sane Controversia, quae in memoratis Congregationibus proposta , componi sub Clemente XI. minime potuit, reliquis omnibus , quae agebantur , cursum continuit, eorum . quae jam sancita fuerant, ' promulgationem impedivit. Quare , cum Benedictus XIII. Pontificatum gereret, idem negocium susceptum fuit ,& omnibus iterum dilia genter examinatis, haec , quae subjicimus, per allatam superius constit tionem : Ex quo: constituta suerunt: Primo, ut reus ab immuni loco deduci, & in carceres Episcopi tradi possit, satis, Indicia , qua ad eapturam decernodam susscere videantur: Secundo , ut Ecclesiasticus crimen , de quo agitur , judicio suo cognoscat : Ubi vero prosequitur Po ti sex ) ex proce ssu informatim desuper cinficiendo conset de crimine excepto , ac insuper adversus ei mdem extra,tim laba resultent indicia , ut crimen ab εο

fuisse patratum moraliter credi posset qua quidem indicia juxta regulas juris

vocantur tiItra torturam in eo tantum essu praefatum extractum Minytris , Erossicialibus Curia Saecularis tradere , ct consgnare pissi, ac debeat: Tertio, ne rei Judicibus Laicis tradantur, nisi , Exacta tamen , receptaque prius ab iam ebligatione informa juris talida resilvendi extractum Ecclesia sub poma excommunicationis lata sententia , Nobis, ae pro tempore exisenti Romano 'Pontifici reservata , quatenus idem extractus indicia contra ipsum acquisita in suis defensionibus purget, ac diluat. amia , si ea minime purgaverit, ct tere delinquens repertus fuerit, Curia Saeculari in ipstim tali castu , ut juris esse censuerit, Vere , atque procedere liceat. αρ. Eadem in Constitutione Clementis XII. continentur , ubi praecaeteris illud Benedicti Constitutioni additum luit, quoties de homicidio deliberato, vel per insidias , aut etiam per rixam patrato judicium statuetur nisi fortuito, vel pro vitae desensione contigerit) satis esse iuditione Ecclesiastica , ut soro Saeculari reus committatur . non quidem indicia vltra Gratiram, uti Benedictus praecepit, verum id fieri posse ex acquistis, seu submini iratis indiciis ad torturam tantum susscientibus ; quod eo lum consilio sancitum fuit, ut mortalium audacia in patrandis tam frequenter homicidiis comprimatur; cum id praesertim plurium etiam Decetarum Pontificum exemplis comprobetur. Nam Clemens VIII.

312쪽

INsTITUTIO XLI. 28s

jurisprudentiae laude clarissimus, postquam Farinacii, & Falconii Consultationes expendit , quosdam homicidii reos, qui in sacras aedes se receperant , Laico Iudici tradi imperavit: Si tamen prius sim marte cite r , ct extrajiidicialiter, is pro conscientia riis informatione fudicere posse lidebitur , illos homicidium praedictum perpetras , aut illi cooperatos . seu in illi culpabiles fuisse '. Insuper peculiaris Congregatio jussu Clementis X. convocata epistolam consecerat . in qua h. ec sententia legitur : Ut jusilia exerceuda nullum impedimentum inratur . Sanctitas Sua Eminentia Hesra permittit vii susscientibus ad tormenta indiciis, ut reus Saera Immunitate indignus declaretur.

VIII.

De paenis, quae bis criminibus exceptis insiguntur.3 o. o Ei propriis Iudicibus traditi, legum auctoritate puniuntur , ut

decernunt iidem Pontifices Gregorius, Benedi stus , & Clemens XIl. , qui S. Petri Sedem se liciter occupaverunt. Cum ipse non modo deliberatum homicidium , uti Benedictus antea constituerat , sed rixa pariter commissum iisdem poenis plectendum sanxerit, nisi casu , vel pro vitae defensione evenerit , ne locus excusationi supersit, & ne impotens quaedam iracundia ad reum protegendum de more afferatur, sanxit, juvitque Pontifex consuetum mortis supplicium indici, si occisor primus rixam excitaverit. Id Romae.& per universam Pontificum ditionem , ac potissimum Bononiae, ejusque dioecesi observandum praecepit : Occisor poena pariter ordinaria puniatur, licet homicidium sequutum sit in rixa . se homicida rixa auctor fuerit. Ita per eamdem Clementis XII. Constitutionem decernitur, in qua praeterea illud cautum fuit: Utque

calor iracundia a poena ord naria delinquentem nusquam eximat, tibi inter tempus rixae , ac patratum homicidium sex horarum spatium intercesserit. id sussiacere volumus, ut reus ad actus extraneos di Derterit, wI dreertisse debuerit.

Alia sapienter ab ipso Pontifice pro coercendis homicidiis statuta sunt, quae in eadem Constitutione describuntur. Dissimulare hic non possumus aliquos, qui boni jurisperiti existimari volunt, eo devenita , ut non

modo familiaribus sermonibus, sed etiam scripto contenderint ex veteri saltem consuetudine in Pontificia ditione capitali sententia damnari neminem posse, qui scelus antea consessus non fuerit. Id autem criminosi homines adeo pro certo habuerunt, ut poenas scelerum se nunquam daturos putaverint, s tormentis adacti illa denegarent, vel consessionem tormentis expressam minime confirmarent. Qua de re Ponti sex hanc falsam opinionem his verbis improbavit: Neve praetextu erronea, edi nuu-

quam

313쪽

quam approbaω consuetudinis. Me interpretationis quispiam decipiatur, ad Omnium , s sngularum memoriam serio remeamus, praedicta poena Ordinaria teneri nedum ore proprio homicidium confessos, sed etiam . qui de commisso homi-eidio juxta Iuris Canonici, ae Cicilis disposisionem . quam in eateris quibuscumque delictis sartam , tectamque sere volumus, eonvicti fuerint, quibusvis praeteHis usu,isito, rebusque judicatis in contrarium minime attentis .

De reis, qui Sacri a Mi immunitate gaudent. 3I. T T Is criminibus solum exceptis , quae superius enumeravimus a

reliquis omnibus Sacrorum Locorum immunitas conceditur . De his agendum superest . Ac primum in memoriam revocandum est,

quod ejusmodi rei, si extra locum immunem caperentur, statim per dolum se ab asylo Sacro deductos fuisse olim assirmabant . & licet contrarium probaretur, tunc non semel id contigisse, sed quater etiam asserebant, testesque paratos adducebant, qui falso rem jurarent: sed illud gravissimum , & non serendum erat, quod . cum semel se per dolum

abreptos a sacris Locis ostenderent, etiamsi nova deinde crimina Patrarent , in asylum restitui debebant, ubi post tot maleficia per iniquam simulationem conquiescerent. Qua de re Clementis XI. jussu peculiaris Conglegatio constituta fuit, ut haec prava consuetudo salutari aliquo consilio de medio auferretur . Tunc opinionem nostram descriptam exponere coacti sermonem super hac te pro nostri ingenii imbecillitate typis edidimus. Primo nullam in jure Pontificio legem reperiri advertimus, quae immunes eos declaret, qui postquam ad Loca sacra perfugerint, longe ab ipsis deinde capiantur , nisi forte per vim abstrahantur . In Cori cilio solum Aurelianensi de illis, qui dolose a Sacris asylis deducuntur , mentio habetur ': seu Ti. seu dolo absi abere, aut sollicitare fortasse praestim erit edic eo tamen , qui affractus , prius Ecclesia resitrum . Id vero Concilium , cum peculiare unius provinciae fuerit, illius solum terminis concluditur . Insuper exposuimus, etiam si dolo seducti incolumes esse debeant , nullam in pollerum doli suspicionem suturam esse, si publice declaretur , pe a Sacris Locis longe abscedant, nec ullo artificio moveantur , qui ob aliquod scelus ad illas eonfugerunt, aliter, nisi aperta vis latercesserit. doli excusationem minime profuturam; eo sane paeto , quo se deceptum queri non potest, qui ex aliquo loco in carceres rapiatur .

ex quo pristina immunitas sublata fuit, si per Tabellam januae assixam

idem Locus immunitate carere indicetur. in hanc sententiam innocentius III. olim respondit '': Nee obstote dolo, quo se pro ηιbam fuisse sedu

314쪽

ct s , cum talis diis n=n tam ad circumventionem praedictorum Gineretensit . quam adfatuitatem eorum debeat retorqueri. Cum hanc nostram opinione tritangregatio approbasset, die aa. Decembris anno III 6. Decretum Pr

mulgavit ipsius Clementis XI. auctoritate firmatum, quod deinde ad omnes Italiae Episcopos trasmissum fuit. In eo statuitur : ut de taetera illa dumtaxat extractiones fusagentur , qua aut Niolenter patrata , aut subfri Salisconductus ab aliquo Iudice ordinario , seu Delegato eoncessi. ae subscripti secuta fuerint, qui tamen Salυusconductus su ruari poterit pro tempore tantum in eo prascripto. 3 a. Quondam immunitatem , & vitam sibi comparabant, qui Sacrarum .ssidium , vel Regularium domorum perfugium obtinueran . C rabant Ecclesiastici, ut crimina salutari poenitentia expiarent, nec ab iliadem asylis decedere illos sinebant, antequam divinae justitiae rite satisfecissent. Furem celeberrimum a supplicio S. Bernardus eripuerat, idque Comiti Theobaldo moletium , ingratumque fuerat, qui impunitum su-

rem dimittere aegro animo patiebatur. Quam ob causam S. Bernardus

his verbis ad eum scripsit: Tu illum decreυeras breυi supplicis, ct interitumamει προ consummari; sed ego eum faciam diuturno eruciatu, er morte Iou-gg a mori. Tu furem appensum per unum , aut per plurimos dies mortuum in pati Io remanere permitteres ; ego cruci vixum per annos qua Iurimos faciam in 'na jugiter vivere, ct pendere. Ita revera accidit: Furem ad Monasterium Clara valdis perduxit . inter Monachos cooptavit, ibique per triginta annos poenitentia incredibili consectum detinuit. Hujus generis exempla Ecclesiae rerum Scriptores plurima commemorant.

33. Nunc autem, qui Sacrum asylum amplectuntur , non quidem de aeterna salute comparanda , sed potius de novis criminibus patrandis cogitant, dc eodem asylo uti lapius contigit in impudenter abutuntur . Id profecto, si in hac Civitate, vel Dioecesi contingat, opportunum malo huic gravissimo remedium excogitabimus. Nam vix ejusmodi impudentia nobis delata, ac probata suerit, ad eas poenas, quae necessariae sunt, deveniemus, prout Sacra Immunititatis Congregatio nobis concessit, aliasque, si opus sit, ab eadem fac. Congregatione, vel ad ipso Summo Pontifice facultates impetrabimus. Ut vero salsa opinio , quae iuvulgus emanavit, penitus diluatur , Sacras AEdes ea de causa institutas . ut criminosi homines suam audaciam tueantur : sciant universi, praeterea scelera , quibus omnis immunitas jure negatur , si caetera quoque gravia sint, vel sepius admittantur, tunc, Summi Pontificis, vel Sacrae

Congregationis auctoritate interposita , in carceres Ecclesiastici Iudicis ex Loco immuni reos polle detrudi nomine Ecclesia . causaque ipsorum c gnita Poenam constitui, non quidem pro sceleris ratione, & gravitate , sed aliam extra legis ordinem Mnigniorem, ut simul justitia in reos admianistretur, & Ecclesiae ratio quaedam ducatur , quemadmodum suo exemplo docuit Theodoricus, qui cum de Iovino Collegae sui interfectore ad

315쪽

Faustum Praesectum scriberet : Sed conscius . aiebat, 1acti sui later Ee- cIesia septa refugiens declinare se credidit praescriptam legibus ultionem . Vulcantea I via perpetva relegatione damnamus , ut θ Sancto Templo reverentiam habuisse videamur, nee vindictam criminosus evadat in ram , qui innocinii non credidit esse parcendum . g. X.

Euid agendumst Paroebis pos hane Insitutionem. 34- Ο Eries hujus nostrae Institutionis finem , causamque ipsius satis

ostendit ; videlicet, ut Parochi omnes in Civitate , ac Dioecesi ea Cognoscant, quae veteri, recentique jure Pontificio de Sacrarum AEdium immunitate praescribuntur; utque certiores fiant de reis, qui Sacri asyli beneficio carent, & qua ratione ii contineri debeant. qui post aliquod facinus ad Ecclesias perfugiunt , Sanistitas Sua per eas litteras Sac. Congregationis, quae die I9. Martii, uti superius exposuimus , datae fuerunt, jussit nos indicere Parochis Urbanis, & totius nostrae Dioece- sis, ut Festo die inter Missarum Solemnia , Sancto prius Evangelio declarato , ea crimina populo denuncient, quae Sacra Immunitate destituuntur . Quare Summo Pontifici morem libentissime gerentes, Parochis praecipimus, ut hoc anno, & in posterum quotannis id , quod nuper propositum fuit, universi perficiant. Hortamur etiam, ut pro re facilius gerenda Percurrant ea , quae g. 4. 8c g. hujus Inititutionis continentur .

Qui Apostolicas Constitutiones, illasque potissimum Benedicti XIII. .

di Clementis XII. secum reputabit, plane intelliget, eos Pontifices pro studio,curaque suscepta ad nefarium somicidii scelus impediendum commendari summopere debere , cum in ditione Ecclesiastica nimis frequenter perpetretur . Nos quidem, ne exterae gentes exhorrescant, praetermittimus homicidia recensere, quae solum ad Congregationem negotiis status consultandis praepositam Romam singulis annis deseruntur. Inter illa minime adnumerantur homicidia, quae tum in Urbe, tum in Legationibus Ferrariensi , Bononiensi, Ravennate . atque Urbinate perpetrantur, pro quibus examinandis aliae peculiares Congregationes designatae sunt. Iisdem litteris, quas modo memoravimus, impellimur Par chos admonere, ut hujus teterrimi sceleris magnitudinem , facilitatem que gravissimis verbis ostendant. & vehementer in se stentur: homunem occidit inquit Philo de specialibus legibus in qui hominem occidit, appellatur homicida , ρά reoera es sacrilegus , ct quidem insignis ; quippe qui

perpetravit sacrilegium maximum , sublata e mundo re pretississema , sacrates-maque , quando nibiI es Deo tam simile , quam hocsigillum pulcherrimum , expressum e matrice pulcherrima, ad exemplar idea rationalis fictum. Sanctus

vero a casodorus lib.3. episs. 7.

316쪽

vero Cyrillus ita homicidam alloquitur ': Ut mihi, fare, age, Salvatoris legem collocasi, ct quidem , qui te Chrisianis esse confitebare 3 Violas nempe charitatis sanctiones, teque in immitem besiam immutatum fuit se, ct in Ieritatem natura inimicam incidisse non sentis . Sed quoniam formidine poenae nefarii homines a maleficiis removentur . populo de homicidii gravitate disserentes explicabunt celebre illud , ac vulgare effatum , Locim immunem arripiam minime profuturum ; nam propositam sibi immunitatem Pro Certo amittent. Inanem praeterea spem, vanasque illorum cogitationes assirmabunt, qui causam criminis seliciter absolvi posse, & ab omni periculo incolumes praestantium virorum gratia, & commendatione brevi se in patriam reversuros confidunt . Ponti sex enim Principibus etiam viris secultatem ademit, ut homicidas ejusmodi absolverent, vel data fide publica dimitterent. Nihil etiam proderit pro vitae defensione,

si capti commissum crimen audacter inficientur , tormentorum vim superent, vel consessionem tormentis expressam postea non confirment. Nam ea juris norma servanda est, ut rei, vel ob criminis confessionem , vel

indiciis, ac testimoniis convicti debito supplicio puniantur . Tandem, ut uno verbo omnia complectamur , illud Genesis praeceptum sine ulla dubitatione observabitur '' : aureumque emuderit humanum sanguinem, θη- detur sanguis illius 1, ad imaginem quippe Dei factus est homo. Idem habetur

Exodi cap. a I. v. I a. percusrit hominem volens occidere , morte instriarne . Postremo idem judicium Sancti Matthaei cap. 26. v. sa. decernitur: Omnes enim, qui acceperint gladium , gladio peribunt.

INSTITUTIO XLII.

De studiis suseipiendis ab Eccis sicis sacvlaribus, antequam ad Ordines assk

I. Uamvis sedulam curam alias impenderimus: ut pro studiis eo-g I rum qui Ordines expetunt, neccassaria traderemus, certamque normam constituerimus,quae in iisdem examinandis adhuc o servatur' tamen hanc novam Institutionem conficere, ac pr mulgare impellimur , licet satis clare sententiam nostram super hac re jam pridem explicaverimus , ut illorum artificia eludamus, qui non modo voluntati nostrae , sed etiam juri Pontificio, quo Nos potissimum innitimur , parere detrectant. a. Antequam pro minoribus ordinibus suscipiendis aliquis de materia , forma, munere ossicioque singulorum ordinum interrogetur , sicut a nobis praescriptum fuit, Examinator inquiret, quibus madiis operam dederit, quem fructum ex ipsis comparaverit; utrum Christianae legis doctrinam, & linguam Latinam satis perceperit. Tridentina Synodus id Tom. XI. O o omnino

317쪽

29O PROSPERI CARD. LAMBERTINI

omnino decernit ': nores Ordines iis, qui saltem Lauinam linguam intes gant. per temporum intersitia, nisi aliud Epimpo expedire magis videretur ,

Uerantur.

Nonnulli minores Ordines in Episcopo illis conferri posse existim runt, qui Latinam linguam nondum calleant, sed bona indole praediti sint,

ita ut pro aetatis ratione ad ipsius Latinae linguae cognitionem pervenire possint. Hanc opinionem illis praesertim Sacri Concilii verbis tutantur '': Dissopo expedire magis videretur. Eam tamen nos improbamus , ideoque numquam sequemur. cum eadem verba pro solvendis interstitiis, non autem pro linguae Latinae necessitate Sanchez interprete tur '. Itaque ad examen pro minoribus ordinibus recipiendis minime a cedat, qui Latinam linguam non antea didicerit. Nam si ipsa careat, nihil aliud ab ipso requiretur, ne tempus frustra conteratur. Idem prorsus in eos statuetur, qui Subdiaconatum , Diaconatum, aut Sacerdotium P stulant, si in explicando Romano Catechismo, vel Tridentino Concilio pro Latinae linguae ignorantia, sententias conjecturis assequi potius, quam iunditus intelligere videantur . 3. Pro Subdiaconis , Diaconis, & Sacerdotibus illud expendimus juxta Sacri Concilii praescripta, eos tantum ad Sacerdotium assumi debere . qui Praeter caetera merita Α, etiam ad populum docendum ea, qua scire omnibus necessarium es ad salutem, ae miniseranda Sacramenta , diligenti ex mine praecedente , idonei comprobentur. Insuperante oculos nobis proposuimus litteras Apostolicas, quas pro Cleri Hispani reparanda disciplina Innocentius XIII. edidit. & pro quadam Episcoporum norma Benedictus XIII. confirmavit. Quare alias indiximus Subdiaconatum petentibus, ut Theologiae Moralis , vel Scholasticae , aut juris Pontificii studio operam diligenter impenderent, ita ut ante Sacerdotium in eodem studio per tres annos versarentur ; primum annum insumerent ante Subdi conatum , alterum ante Diaconatum : tertium denique , priusquam Sacerdotii dignitatem asstequerentur . Ita enim sore conlidimus, ut ejusmodi exercitatione per triennium habita eo modo, quem inserius subjiciemus, illi tantum ad Sacerdotium assumantur, qui juxta allatam Sacri Concilii sententiam idonei judicentur . . Ut hunc laborem , ac fastidium aliqui effugiant, licet Graminaticae legibus parum instructi, Theologiae Moralis, seu Scholasticte, aut juris Pontificii studium ingrediuntur; plurimi etiam id suscipiunt, antequam Philosophiae cursum absolverint, vel saltem per annum Logicam sedulo percurrerint, ea ducti ratione, quod nulla de ipsa Logica verba fecerimus: putant enim, cum de aliqua re sermo instituitur , omnes etiam ipsius partes explicandas , quae necessario cum illa conis guntur , & communi omnium sententia intelligi debent, licet minime

expria

318쪽

exprimantur. Illud quoque advertimus, testimonium hujusmodi a non nullis facultatum Prosessoribus obsignatum proferri, nempe exercitationem per annum ab eo susceptam suisse, qui solum post diem quartam No.vembris studiis initium dedit; ac pro obtinendis Ordinibus ad examen accedit . qui proxime insequenti Decembri conserri solent; nempe sibi prodesse arbitrantur illud juris effatum, quod pro solvendis stipendiis

ad publicos, & optime meritos administros pertinere solum consuevit: Annus ineVtus habetur pro eo leto. Neque dissimulandum est . alios The logiae Morali constitutum tempus quidem insumpsisse , sed in iis solum . quae de censibus , de pecuniae permutatione , de vendendi, & emendi ratione tractant, operam studiumque collocassie ; qui tamen numquam ea didicerunt, quae a Tridentina Synodo praecipiuntur, quae nempe ad imbuendum populum de rebus ad aeternam salutem necessariis, vel ad Sacramenta administranda pertinent. Alii quoque se juris Pontificii scie tiae comparandae deditos suisse longo tempore testantur, qui jus civile ne leviter quidem attigerunt. Non semel etiam contingit, ut plurimide Philosophia, de Morali, vel Scholastica Theologia, aut de Iure C nonico interrogati, postquam in aliqua ex iis facultatibus se versatos affirmarunt, audacter respondeant, eam quaestionem haud sibi traditam suisse, quod dissicile sane videtur. Verum eo consilia id faciunt, ut Ex minatores ad duo, vel tria capita deveniant, quibus se illi instructos fatentur . & omissis ceteris omnibus , quae a Magistris quidem audierunt, sed per anni spatium vanis negotiis detenti minime perceperunt. s. Qui has facultates, quas modo enumeravimus , addiscere volunt, antequam Latinae linguae praeceptis satis imbuantur , vehementer errant; ipsique Prosessores omnem industriam , ac laborem nequicquam prosun'dunt . Nos autem , s licet harum prinstantiam facultatum cursum ab I-visse jadtent, cum in examen venient ad minores , seu majores Ordines minime probabimus, sed tamquam irregulares omnino rejiciemus. Etenim ignorantem litteras ' sacri Canones irregularem declarant: Insuper aliis locis ' haec decernuntur : Imiteratos nullus praestumat ad Claritatus ordinem

promovere, quia litteris carens sacris non potes esse aptus oetis : est illitteratus Inscii litterarum ad saeros ordines aspirare non audeant: ' Nullus Epi-β ιι vel quivis alius tufanti nisi frie I eligionem intraret seu illitterato Oericatim prassumat conferre Tonsuram' . Cum haec ita sint, qui legere, & scribere nesciant. cum de prima Tonsura agitur, illitterati, infelique litterarum, atque ideo irregulares merito nuneupantur : Prima Tonsura Tridentina Srnodus praecipit non mittentur, qui Sacramentum Con malisnis non susceperint, ct Fidei rudimenta edocti non fuerint; quique legere, o scribere ne . sciant . Cum vero de minoribus ordinibus , & multo magis de majoribus

O . o a res a Can. Praecipimus , HIL 34. b tam liliteratos , disy. 6. e Care. Prisis ,

d Can. Paenitentes , dict. e Gregorias X. cap. riuus , de Temporibus ordinatronum in se τι o. f Sessa3. e . . de Reformat.

319쪽

a92 PROSPERI CARD. LAMBERTINI

res est, illiterati, insciique litterarum dici terunt, qui Latinam linguam ignorent . quam Tridentinum Concilium in illis etiam requirit, qui minores Ordines expetunt, uti jam superius ostendimus . Quippe Sancta Mater Ecclesia justis de causis vetuit, ne sacrae litterae, Evangelia . Rituales libri, Divina Ossicia, caeterique libri, qui ad Sacerdotes pertinent, in vernaculam linguam traducantur; quemadmodum sese erudi t que P. Fontana Societatis Iesu demonstravit ', cum sententiam 8a . . ali inque insequentes per Clementem XI. proscriptas ' interpretaretur. . 6. Inter statu in Caroli Magni Imperatoris cavetur . ne ignoranti linia quam populo usitatam Pastoris munus deseratur. Tres autem linguae tunc colebantur , nempe Germana , quam Galli deinde sibi vindieaverant , Latina, quae per Romanos in subjectas Colonias propagata fuerat. pol temo Romana Latinae haud multum dissimilis, nili quod Gallorum , di Germanorum priscis vocabulis, aliisque per easdem Provincias communi consuetudine adscitis permiscebatur. Si igitur Parochus ea lingua prorsus instructus esse debet, quemadmodum Imperatoris lege cautum fuisse nuper ostendimus, qua populus ipsi subjecstus utitur . hinc Clericis, & Sacerdotibus Latinam linguam haud necessariam aliquis judicabit, quae tune Parochis ipsis minime praescripta suit; sed in hac re magnopere

decipiuntur . Cum enim sacras litteras , quae Latino tantum sermone continentur . Parochi, & Sacerdotes intelligere omnino deberent, id sine Latinae linguae praesidio consequi nullo modo poterant, uti Thomassinus asseruit , cum eamdem Caroli Magni legem declararet: Nee hide ramenescies . minime necessariam fuisse Latina lineua scientiam ; cum ejus praesidio desit uti nec Seripturas po sent, nec Canones legere . . Illud quoque summopere optamus. ut qui sacerdotes feri u lunt, postquam Latiua lingua, & humanioribus litteris satis imbuti sue rint, integrum Philosophiae cursum perficiant, & eam praesertim Philosophiae facultatem suscipiant, quae facilem viam sternit . ut Theologiam ingrediantur, & sine qua boni Theologi nomen . ac laudem nemo sibi comparare possit. Singulari Dei bene seio elarissimi Prosessores in

hac urbe versantur, quae sibi merito Tarentissudiorum gloriam conciliavit, eumque honoris titulum praeclare tuetur. Ipsi vanis quaestionibus omissis, ea, quae necessaria sunt, diligenter tradunt, juvenesque, si s dulam operam conserant, sapienter instituunt, ut ad facultates Ecclesiasticas, sacramque Theologiam cum laude perveniant. Melchior Canus

ingenii gloria insignis, cum de Philosos iae studio sermonem habet: Pra.

eIare, inquit, eum eo agetur, cui Praeceptor tantieerit se eruditus . er plurqui cum certa ab interris sepa et , tum , vanis quaestionibus declina is, utiles ,

est necessisHas seligat M. Illis igitur vitiis declinatis, quod in rebus naturali-

320쪽

bus , ct cegestione dignis opera, ruraque metur, id non mori jure laudabitur , verum , ut id uet, erit etiam summopere neces rium, se Παιui persecti, plenique sapientes esse volumus. 8. Quoniam vero dissicile est omnia consequi, quae in votis habentur , licet cum magna utilitate conjungantur , hinc ad ea , quae prorsus necessaria ducimus, deveniemus. Itaque nullus in posterum ad Subdiaconatum ascendet , qui inter caetera studio saltem Logicae annum non insumpserit. quo tempore Theologiae Moralis, vel Scholasticae , aut Iuris Pontificii iludium adjungere non debet. Neque id valde molellum videri potest, cum totius anni spatium , quod itudiis impenditur , non quidem undecim mensibus concludatur, nec unus tantum mensis pro animi remissione tribu tur , uti fieri consuevit, cum nos ipsi Philosophiae , ac Tlaelogiae cursum peregimus', sed septem . vel octo menses studiis excolendis hoc tempore solum concedantur , ea pariter conditione, ut mane tantum juvenes ad Proses res audiendos conveniant, quod in more positum non fuit cum nos florente juventute singulis diebus Lycaeum bis adire

cogeremur.

9. Annum pro Logica decrevimus, sine qua sacrae iacultates comparari nequeunt, uti docet Sanctus Augustinus ', qui de Dialectica agens: Disputationis , inquit, disciplina ad Omuia renera quaestontim , qua in Iureris sanctis sunt diffs Icenda . ct penetranda. plurimum valet: tantum ibi ca Uessias libido rixandi, puerilis quadam sentatio decipiendi ad Dersarium : quod deinde exemplis Cypriani. Laetantii, Optati, & Hilarii magis com probat. Alcvinus Venerabilis Bedae discipulus, qui saeculo octavo,

cum inter mortales ageret, tam celebre nomen consequutus suit, ut etiam a remotissimis Angliae partibus accitus fuerit, ut Academias novis

legibus institueret in Provinciis Caroli Magni ditioni subjectis, Alculnus, inquam, illas erudite . ac vehementer improbavit , qui Dialecticae facultatem cum sacris disciplinis copulandam inficiabantur; & Patrum auctoritatibus ostendit fieri non posse, ut sine his praesidiis de mysterio Sanctissimae Trinitatis. ae de Verbi incarnatione disseratur. Pllo tius quidem Constantinopolitanus Episcopus pravis moribus, sed multiplici eruditione imbutus, cum insignem victoriam de Ario per S. Athanasium strenuum Consubsantialitatis Divini verbi propugnatorem in Concilio Nicaeno relatam commemorat, de utilitate Logicae praeclarum a s seri testimonium : Acutus erat, er altur . er argumentationiblis omnino ve hemens, Logicis autem methodis non tenuiter, aut juveniliter, ut pNeri, ct

rudes, sed Philisphice , ct maσnifice utens. . sed quoniam recentiorum auctoritate aliqui magis moventur , is , qui res Ecclesiasticas vel leviter attigerit, opus de studiis Monasticis a P.

Ioanne Mabillonio consectum non ignorabit ': Philosephia , inquit ipse, inhieta

SEARCH

MENU NAVIGATION