장음표시 사용
331쪽
A prima die usque ad decimamquartam diem IavA die decimaquinta usque ad totum mensem I 3sEPTEMBER. A prima die Septembris usque ad nonam diem 13ς A die decima usque ad decimamnonam diem I A die vigesima usque ad totum mensem I TOCTO BER. A prima die usque ad nonam diem I sΑ die decima usque ad decimamnonam diem IA die vigesima usque ad totum mensem I 6 NOVEMBER. A prima die usique ad decimamquartam diem 16 A die decimaquinta usque ad totum mensem IT
De publicis Sacellis in Diaee si positis . Auibus diebus minime liceat Sacrum in illis perficere . De illis Saciliis , in quibus permitti potes Missa Sacrificium,
antequam in Parochia celebretur. L. Um Dioecesim hane nostram invisimus, plura sacella publica. offendimus, quae Fideles, interposita Decessorum nostrotum auctoritate, condiderunt. a. Sed quoniam pro varietate hominum, ac voluntatum variae quoque sunt sententiae, ita diversas de ipsis Sacellis opiniones percepimus .
3. Aliqui ex Parochis aptissime suis Ecclesiis ea convenire nobis duabus de cauus asseruerunt. Ac primo, cum Sacra Eucharistia ad aegroto longe a Parochia digitos deserenda est, rem divinam in aliquo ex iisdem Sacellis conficiunt, ic inde commodius Sacrum Christi Corpus aegroti. administrant. Deinde , cum plurimi ex Parochianis longe ab Ecclesi sejungantur , turbulentis hyemis temporibus, impeditisque itineribus , ad Missae Sacrificium non eonvenirent. nisi in aliquo Sacello ipsorum aedi bus proximiori illud celebraretur. A.' Alii vero Parochi, si Misae Sacrificium in illis Sacellis peraga' tur , illud consequi magnopere contendunt, ut magna pars populi ad Ecclesiam Parochialem raro se conserat, atque ita divinis eloquiis, Chri stianaeque legis explanatione prorsus destituatur . ς, Ut Diqiliaco by Corale
332쪽
ς. Ut has varias sententias componamus , primo vehementer expetimus , ut frequenter populus ad Parochiam accedat , ubi Sacro intersit,
piosque sermones, & Religionis mysteria explicata percipiat: Moneant 's de Episcopis agitur ) etiam eumdem populum , ut frequenter ad suas Paro chias , saltem diebus Dominicis , ct majoribus Festis , accedat. 6. Sed cum Tridentina Synodus Parochis indixerit , ut diebus Domi nicis, aliisque Festis pios sermones ad populum habeant, &insuperjusserit populum ad illos convenire, nisi grave aliquod incommodum interia cedat : neatque Episcopus populum diligenter , teneri unumquemque Parochia sua interesse, ubi commode id fieri potes, ad audiendum verbum Dei: Ideo consilio praestantium virorum, qui hujus quoque Dioecesis peritissimi sunt, praecipimus, ut omnino serventur, quae de publicis
ejusmodi Sacellis modo constituemus . . Ac primum absque facultate nostra, quae tum solum tribuetur.
cum legitima causa id postulaverit, Sacrum in illis Sacellis seri prohibemus, cum solemnes dies aguntur Paschalis, Nativitatis Domini, Epiphaniae , Ascensionis, Pentecostes, Annunciationis , atque Assumptionis Beatae virginis, Sanctorum Petri, & Pauli, omnium Sanctorum . Sancti Petronii , ejusque Sancti, cujus titulo Parochia nuncupatur juxta veterem hujus Dioecesis consuetudinem . 8. Parochus quidem edicere nequit, ut in publicis Sacellis, quae in sua Parochia sta sunt . Missae Sacrificium celebretur, postquam Parochiale abiblutum tuerit. In nostra potestate id solum positum est, qua uti volumus non sine ipsorum utilitate , & commodo, sed modum aliquem statuendum judicamus. Itaque praeter solemnes dies, quos modo enumeravimus, reliquis etiam diebus Festis rem divinam in publicis Sacellis initituere non liceat, quae mille passibus a Parochia non distant . nisi postquam Sacrum in eadem Parochia consectum fuerit, quod tamen apte pro populi commoditate indici debebit. Siquidem hujus itineris intervallum non ita longum molestumque ruricolis videri potest, ut ad Parochiam accedere impediantur . Sin autem ea Sacella supra mille pausus a Parochia sejungantur, tunc Sacerdos eo tempore Sacrum faciat, quo populus ad illud audiendum iacile congregetur. Nam experientia compei tum et . ad Parochiam minime se conserre populum , hyemis
praesertim tempore . si supra mille passus iter suscipiendum sit, Sacellaque proximius habeat, ubi Missae Sacrificium per dies Festos indicatur . Neque fieri potet , ut divinum Milla Sacrificium in illis Oratoriis ce lebrandum poli Parochiale protrahatur . cum ruricolae Citius, quam caeteri prandium instituere soleant. ideoque plura alia praetermitti debea ent . quae peragenda in iisdem Sacellis jubemus, ut inserius declarabi
. . a conciL Trid. fessa a. in Deereto de observ.-vitandis in celebri Misse.
b Sesse . cap. 7. de Reformat. 1 . .
333쪽
9. Quod supra diximus. solius Episcopi partes esse decernere, ut res divina in Sacellis ejusmodi post Sacrum Parochiale conficiatur, id S crae Romanae Congregationes constituerunt': God autem sancire possis ordinarius, ne Misy, ante Missὸm Parochial in diebus Fesis in oratoriis sac Iaribus celebretur, pluries decreυit Sacra Congregario Concilii ere. At Gero P rochus ex semetipso facere non potes antefatam prohibitionem ; quippe qua spectat ad ordinarium , ut eadem Sacra Congregatio cinciIii censuit. 1 o. Hinc si Parochus aliquis Mitta Sacrificium fieri prohibuerit, antequam ipse Sacrum absolverit, idque in Sacra Concilii Congregatione tueri contenderit : Sacra Congregatio respondit, de rigore juris non posse prohiberi , ut Missa non celebrentur ante Missam a Parocho non celebratam . II. Sin autem Decreta Synodali 1 in medium prolata suerint Episcopi auctoritate consecta , quibus caveretur, ne ullum Sacrum fieret ante Parochiale, tunc eadem Decreta servanda Sacra Congregatio respondit.
Ita sane die a ς. Maji anno I 6 ς a. Episcopo S Agathae Gothorum responsum datum fuit ' Sacra cte. seph s censuit , Gulittitiones Θηodalis disponentes, ut diebus Fesis Misse celebrari non debeant in aliis Ecclesiis , nisi celebrata Missa in Ecclesia ParochiaIi, esse Observandas ; ita tamen , ni Mi sa in Ec-el gia Parochiali tira opportuna celebretur. I a. Insuper die 28. Ianuarii anno 164o, Decretum his verbis odidit A: Maeritur, an Parochus prohibere pssit. ne in Capelia ruri per Laici aedificata in solo publico celebrarii possit. antequam Missa celebretvr in Ecclesia Paroehiali Matrice, Sacra ere. respondit, si posita facultate lagitiina celebrandi in dicta Capella , de rigore juris non posse prohiberi; sed Episcopum pro prudentia curare posse, ut in dieb9s festivis prius celebretur MisD in Parochiali Ecclesia. Procul dubio de his agere, quae rumore sparguntur . quam de jure Canonico, facilius et t. Primum satis comparatur . si quis ad ossicinas . vel sorum se conserat, ibique vulgi sermones percipiat, eosque veros. aut falsos per Urbem disseminet. Nemo autem ae Pontificio jure verba sacere potest , nisi prius ipsum diligenter excoluerit. Praestantes libri requiruntur, qui diligenter evolvendi sunt: cognitio pariter, quoddam sapicntiae lumen necessarium et , ne temere, & inconsulto iisdem libris utamur , postremo suprema Tribunalia cognosci debent. ubi sententiae de propositis causis seruntur. Qui his praesidiis destituti sunt. inepta semper loquentur, ex quibus detrimenta non exigua etiam dim
13. Sed jam revertamur unde divertimus: Sacerdos, qui juxta superius constituta Sacrum faciet in illis Oratoriis, quae supra mille pastas a Parochia dissata sunt, dies Festos populo denunciet, Sacrum Evangelium ex Altari explicet, ea percurrens, quae ad aeternam salutem comparauis
334쪽
parandam necessaria sunt. Denique Christianae legis praecepta , ac disciplinam illis omnibus explanet, qui ad Missae Sacrificium convenient. Qui haec nostra iussa detreetaverit, poenas dabit nostro arbitrio statuendas, &a Divi ηis etiam interdicetur . I . Haec fieri omnino debent, ne inculti ruris habitatores divinis c reant eloquiis, & sempiternos cruciatus subeant ob earum rerum ignorantiam , quarum cognitio sui ajunt Theologi γ necessitate medii requiritur : neque id novum videri debet. Nam idem Brasthius ' postquam asseruit per solos Episcopos decernendum , ne ullum Sacrum celebretur ante
Parochiale , id tamen posse ab Episcopo permitti censuit: seando in Misim anteeedentibus Pare talem si populo per Calebrantem explicatio Catechisemi: ct ita hodie flet determinare ipsemet Sacra Congregatis Concilii. i s. Id etiam Pontifex jussit in iis litteris,quas ad omnes Italiae Fpiscopos dedit die prima Iulii hoc anno I 73ς.: Pr. Geteris Sanctitas Sua pluriamum obse anda commendat, qua Parochis in hac re per Tridentinam S1nodum praecipiuntur, ac potissimum, ne , dum Sacrum diebus Fesis agitur, pii sermones ad p pulum Omitrantur . Idem ab iis Sacerdotibus praestabitur, qui itfrim diebus in ruralibus SaeMIis rem Divinam celebrabunt, pro illis i6tituendis, qui ad Missa Sacrificium eo eniunt, qui 1 explaηanda sunt ea, qua credere , sperare, atque agere tenentur , ct pra reliquis Savrita Religionis pracipua M seria . 16. Sed ne Parochi aliquid sibi detractum querantur, iterum declaramus , nos magnopere optare , ut universus populus ad Parochiam accedat. Cum tamen plurimi , Ob hyemis praesertim asperitatem , id negligant , vel impedita itinera suscipere nequeant, Apostolici muneris ratione ducimur, ut illis pariter conse Iamus. Parochi autem , di etiam Vicarii Foranei curabunt diligenter , ut Sacerdotes in ruralibus Sacellis rem divinam facientes suo munere periungantur . Si aliquid per negligentiam praetermissum lib illis fuerit, statim nos de hac re certiores efficiant . Illos pariter, qui sacerdotes eosdem audierint, cum Fidei nostraed strinam explicarint , sedulo examinabunt, si res postulet, utrum satis Fidei rudimentis imbuti suerint, & potissimum, cum sacram Eucha Tistiam primo percipere velint, vel matrimonium inire. In mentem Parochi adducant, quod Sancta Birgitta scriptum reliquit, ipsos molae rotae frumentariae comparari, quae nisi moveatur , frumentum mininae
335쪽
De illis, qui Sacram Eucharisiam in Paschate minime perceperunt. De pracepto, quo Fideles obtringuntur semel in anno divinam Eucharisiam sumere ;quo fundamento hoc praeceptim innitatur . ratione uti debeant Paroni,
ut populus omnis huic Paschali praecepto satisfaciat.
unum , se anima una , singulis diebus ad Sacram Eucharii iam pem cipiendam accessisse: erant autem perseυerantes in ditrina ApostoI rmn , ct communicatione fractionis panis, ct orationibus. Qua de re S. Cyprianus ', qui tertio saeculo floruit , haec posteris scripta commendavit: Hune aurem panem dari nobis , quotidie posulamus , ne , qui in oriso fumus, di Eueba istam quotidie, ac cibum salutis accipimus , intercedente aliquo graviore delicto, dum absenti, o non communicantes a coelisi pane prohibemur, a Chrisi Orpore separemur. 2. Ignoramus, utrum pietas, an praeceptum hanc sanctissimam consuetudinem induxerit ; & quamdiu ipsa permanserit. Illud aflirmari certo potest, remissa imminutaque ob diuturnitatem temporis Fidelium picta te, constitutum fuisse circa saeculum VIII., ut Etsi non frequentius, saltem in anno ter Laici homines communicent nisi forte quis majoribus quibuslibet criminibus impediatur in Pascha videlicet. er Pentecose . edi Natali Domini. Gratianus quidem hanc legem Sancto Fabiano Pontifici tribuit, sed communis hoc tempore litteratorum hominum consensus ad saeculum o flavum illam reserendam existimat . 3. Asserendum pariter videtur , eamdem legem usque ab initio saeculi x III. receptam a Fidelibus, & observatam fuisse . Etenim in epistola , qua Innocentius III. eos instituit '. quorum opera Livoniae populis ad Christianam Fidem paulo ante traductis necessaria erat, haec mandat: Interim tamen Corporis, er Sanguinis Domini Sacramentum renatis fonte Baptismatis consuetis FGiUMtibus, ct in mortis articulo tribuatis . 4. Insuper dissimulari nequit pietatis studium indies adeo extenu tum fuisse , ut disciplina etiam in Ecclesia commutaretur . Quippe b Cin Lateranens Concilio sancita suerunt, quae etiam in Capite Omnis continentur ': Omnis titriusque sexus Fidelis , psquam ad annos discretioηisperet enerit, Omnia sua solus peccata saltem semel in anno Meliter confiteatur proprio Sacerdoti, edi istinctam Abi poenitentiam propriis viribus sudeat adimplere , suscipiens reverenter ad minus in Pascha Eucharisia Sacramen-
' a Broo Tractatu de oratione Dominiea . h Can. ἐν si non frequentius de cen- feerat. e Eadem episeola babetur in eap. Deus de Parni/.-um soni bur . d Eodem tit. de Paemtent. 'missionibus .
336쪽
s . . Tridentina aut m Synoeius, cum prius illud declarasset ': Optaret quidem Sacrosancta Sriodus, ut in singulis Missis Fideles adstantes non sui
hirituali sectu . sed Sacramentali etiam sveharisia perceptione communicarenta, poenam tamen excommunicationis solum iis inflixit .qui praeceptum sumendae Sacrae Eucharistiae saltem in Paschate inficiarentur ': Si quis η gaverit. Omnes, er singulos Christi ebs utriusque s xus, eum ad annos diseretionis pervenerint, teneri singulis annis saltem in Paschate ad communican-d , juxta praeceptum Sancta Matris Ecclesa , arathema sit. 6. Patres Concilii Lateranensis, cum suspicarentur, haud esse d futuros , qui Eucharistiam Paschali tempore sumere, adeoque prae, eptum suum exequi detrectarent, eam poenam statuerunt': Alioquin , ct vi Dens
ab ingressu Ecclesia arceatur . er moriens Christina careat sepultura . Idem decernit Rituale Romanum jussu Pauli V. titulo: Qitibus non licet dare Ecclesiasicam SepvIturam : inter quo; illi adnumerantur: de quibus publice consat, quod semel in anno non fusiceperint Sacramenta Confessonis, s Communionis in Pascha , ct absque ulli H ηο contritionis obierunt. Cum tamen evenire possit , ut Confessarii consilio a percipiendo Eucharistiae sacramento aliqui tunc abstineant, hinc eiusdem Concilii Patres eos ab omni poena liberos. &immunes his verbis declaraverunt: Nisi forte de proprii Sacerd. risconsilio ob aliquam rationabilem causam ad rempus ab hujusmodi pereeptione duxerit absinendum. 7. . Quamobrem in Dioecesibus bene institutis Parochi de praecepto Paschalis Communionis populum per Quadragesimam admonent. Diligenter eos describunt, qui huic praecepto satisfaciunt , & illos pariter . qui iuss4 detrectant, uti per Rituale Romanum praecipitur : Pervicaces sepius objurgant, quorum nomina ad Episcopum deserunt: eos quo que denunciant, qui Consessirii jussu Sacram Eucharistiam in Paschate non susceperint. Contumaces autem Episcopus ab ingressu Ecclesiae interdictos , & Ecclesiastica sepultura carentes declarat, eorumque nomina publice exhibet, ut hac ignominia puniantur . 8. Verum praetermissis iis omnibus . quae in aliis Dioecesibus fieri solent, quid in hac Bononiensi positum in more suerit indicabimus, cum Cardinales Paleottus , & Alphonsus quoque Paleotius hanc Ecclesiam administrarent. Siquidem in compendio Decretorum , quae typis excusafuerunt in hac eadem Civitate anno 16o3. , haec habentur . Monitio , qua per Parochos feri d/bet secunda , ae tertia die Paschatis iis, qui Sae. Fucharisiam non susceperint. Admonentur omnes . qur die Dominico Paschatis ad Saeramentum Eitcha risia non accesserint, ea lege teneri, ni hujus hebdomada spatio per Poenitentiam prius expiati SanmJmtim Chri si Corpus pere piant aut non paruerint ab in-
337쪽
gre1su Ecclesia palam interdicentur. Vserumque nomina publice expoηentur : si vita sorte dece1serint, Ecclesia sica sepultura carebunt.
q. Suam nobis virtutem , studiumque pietatis adeo testati sunt Par chi, ut nullus timoris, ac suspicionis locus supersit, quin omnem curam diligenter impendant, ut eos, qui Paschalis Communionis praeceptum contempserint, deprehendant, perditosque homines omni benevolentiae significatione ad bonam frugem traducant. Eosdem Parochos ab omni simulatione alienos ita ducimus , ut nullam ob causam , hominumque rationem silentio aliquem praeterire velint, cum seripta ad nostros Ministros illorum nomina deserent, qui in Paschatis celebritate S cram Eucharistiam non susceperint. At ne Apostolico muneri, quo nos ipsi iungimur . deesse videamur , indicimus omnibus, qui in Paschate, vel spatio temporis interjeeto, Sacram Eucharis iam in Parochia , vel in alia Ecclesia probante Parocho non acceperint, indicimus, inquam , ut ejusmodi praecepto satisfaciant saltem ad octavam diem Septembris . qui B. Virginis Natali consecratur: sciant etiam decima octava die ejusdem mensis, cum Sacra Mysteria in hac Metropolitana supplicatione indicta , circumseruntur, Ecclesiae foribus eorum nomina defigenda, qui jussa pervicaciter haud secerint, poenasque infligendas, quae per Sac. Can
nes decernuntur . Itaque Parochis mandamus, ut administris nostris a die nona Septembris ad decimam quartam eorum nomina denuncient. qui contumaces fuerint. Ne autem sacrilegiis occasio praebeatur , prudenter se gerant Parochi, dum scriptum testimonium de peracta Consessione ab illis pervicacibus exigunt, quos ad Sacram mensam accessuros suspicantur .lo. Hanc prudentiam ideo Parochis commendamus, quod inter Theologos quaestio instituitur , utrum Consessarius, qui imparatum aliquem deprehendens, absolutionem ipsi impertiri non potuit, testari valeat eidem se Poenitentiae Sacramentum administrasse , quod alii quidem improbant, ne scelesti homines ejusmodi testimoniis abutantur, alii vero Consessarii judicio rem perficiendam existimant; alii denique eam sententiam proponunt, quam nos etiam amplectimur . testimonium nempede peracta Confessione tribuendum sine ulla absolutionis mentione . si praesertim Consessarius idem testimonium aliis concesserit, vel cognitum aliis, perspectumque fuerit ad Sacrum Poenitentiae tribunal eum hominem , de quo sermo est, accessiise . Nam si alius de Consessione tum peracta, alius vero de accepta pariter absolutione testimonium
accipiat, suspicandi locus praebetur, & sigillum Consessionis aliquo pacto violatur.
II. Id profecto Alexandri III. auctoritate confirmatur '; nam cum propositum fuisset: God quidam ad Consessonem de criminibus veniunt, quambis eonfiteri velint, se tamen asserunt absinore non posse: .Sapientissimus
338쪽
Pontifex respondit: ConsuItamni tua talite.' respondemus, quod eortim In se nem recipere debes , ct eis de eriminibus consilium exhibere; quia, licet noust vera hujustmosi paenitentia , admittenda es tamen eorum Confessio , ct crebris, ct saliιbribus monitis paenitentia indicenda . 1 a. Itaque, si omnia , quae superius indicavimus, recte perficiantur. huic gravissimo negotio satis consultum putamus, sive de natura ipsius rei, sive de tempore, seu tandem de modo agatur . 13. Primum quidem per Sacros Canones apertissime decernitur, quos negligere haud possumus, si muneris nostri partes implere velimus. Alterum, nempe tempus Paschatis Sancta Mater Ecclesia constituit, non quidem ut sumendae Euchariltiae praeceptum eo tempore concluderet, verum ut palam faceret, quo tempore idem praeceptum Fidelibus explendum foret. Hinc omnino consequitur non modo poenis Canonicis per Episcopum eos afficiendos, qui in Paschate Sacram Synaxim non percipiunt, uti Cardinalis de Lugo clare demonstrat . , sed etiam omnem operam, studiumque conserendum esse, ut qui in Paschali celebritate ejusmodi praeceptum contempserint . alio tempore ad Divinam Eucharistiam accedant. Ita Theologi unanimes consentiunt. I . Insuper Pontifex Eugenius IV. tempus hujus Paschalis praecepti his verbis declaravit ' : Intelligimus igitur optimo jure satisfactim esse Ca- noni , s in Hebdomada Sancta, vel infra Octavim Pascha Resurrectionis Dominica secundum meliorem conscientia dispositionem, o aptiorem mentis demtionem FideIes praparatione debita Sanctum Eucharisio pignus accipiant, ct eum Domino Pascha celebrent ad salutem, ct huic sententia omnes volumus acquiescere. Romae autem die se ito S. Bartholomaei, quod in ea Civitate die as. Augusti celebratur, nomina illorum , qui idem Paschatis praeceptum neglexerint, in porticu Ecclesiae S. Bartholomaei publice descripta exhibentur . Cum haec ita sint, nemo exemplum severae nimis disciplinae judicabit, sed potius mitissime actum a nobis satebitur, qui hoc anno Paschale praeceptum ad diem usque octavum Septembris prorogavimus, nomina vero delinquentium usque ad diem decimum octavum ejusdem mensis promulganda decrevimus: attamen in sequentibus annis aliter huic negotio prospiciemus. as. Modum denique a nobis servatum esse nemo inficiabitur; tum quia Parochi populum admonere paterna benevolentia non omiserunt,& nos ipsi idem praestare , quoties id Parochi petiverunt, non dubit vimus ; tum quia non praecipimus, quod S. Carolus Bortomaeus Ecclesi
sicae disciplinae restaurator Parochis indixit, nempe : In describendo Iulis annis universos sua Cura commissos doli capaces, ct in non adminifraudoiu
339쪽
iis Paschate Sanctissimo Eucharisia Sacramento, nisi conse Iis sibi, alui alicui ex Confessariis approbatis, de qua Confestione fidem scriptam ferant '; I dein quoque pagina . I. . aliisque locis repetitur : sed S. Thomae sententiatriam plectimur , qui docet 'habendam illis a Parocho fidem , qui Sacerdoti approbato se conses s esse affirmant. Poltremo testimonium de peracta Consessione non quidem ab omnibus exigendum praescribimus, qui in Paschate Sacram Eucharistiam non perceperint, sed ab illis tantum, qui eam indolem , moresque praeseserunt, ut suspicionem merito injiciant, dum asserunt se ad Poenitentiae Sacramentum accessisse . Cum haec ita se habeant, neminem queri de nobis jure posse confidimus. Roncalius eadem tradidit , quae nos proposuimus ' : Item certum est , Pa
chum posse denegare in Paschate Communionem non exhibenti siebedulam GV sis vis , quoties prudenter eredi non possit alicui asserenti. se confessum esse; nam
tunc, cum Parochi anus fidem non mereatur , bene Parochus abstinet se ab ad ni-nisranda eidem Communione . I 6. Sin autem consuetae excusationis cauia asserantur, sacra nempe Communione , suadente Consessario , se abstinuilla; dc nullo pacto adduci posse , ut sacrilegium committant, cujus criminis eos auctores futuros indicare volunt, per quos ad Sacram Eucharistiam suscip:endam , indictis Canonicis poenis , impelluntur , tunc alia dicendi ratione nos pariter utemur ; ac primum id omnino falsum ostendemus , cum ipsi per tot annos con esti nunquam suerint; Secundo affirmabimus Divina Euchari-llia illos non abstinere ob consilium Confelsarii, qui suis criminibus Sacerdoti patefactis indignus absolutione judicatur. Tertio illos tantum persuadente Conseisario ad Eucharili iam non accedere , qui in proxima
lethalis culpae occasione invito versantur, quam remotam essicere contendunt , vel illos, qui Lepius in eamdem culpam lapsi sunt quod minime
suturum in polletum pollicentur. Tunc enim Confessarius , ut iplorum propi situm, ac voluntatem experiatur, in aliud tempus criminum remissionem, Saciamque Communionem protrahendam deliberat. vel si illos acriminibus dissolvendos arbitratur, tamen ab Eucharistia monet ablimendum , ut debita Sacramenti ratio, cultusque habeatur : Ad tertium, inquit S. Thomas :) Licet in peccatis permanentes non excise ur propter hoc a tra 'streisone praecepti s de Palchali Communione res eii 3 Paeniten estamen , qui , ut Innocentius dicit , fecundum consilaum Sacerd tis absinent see, excusantur . Tandem nemo Paschale in Confessionem ob allatum Contessarii consilium praetermittere potet , donec ipsi libuerit, juxta ea , quae superius exposuimus': Nisi forte de propriι Sacerd tis e filio ob aliqΡamra Ionabilem causam ad tempus ab hujusmodi percep ione d 1xerit alticlendum. 17. Sed quoniam de patrando lacrilegio timorem injicere volunt,
o cap. omuis utriusque se και, de Poenitentiis, o, Remisson.
340쪽
nos prosecto , Parochi nostri, & quotquot in hac Dioecesi Deum timent.
quorum numerus non exiguus est , vocem quantum licet extollimus, &ne sacrilegia fiant, praedicamus. Nemo quippe Deum magis irritat, ac provocat, quam qui Chri iti Corpus indigne manducat. Item si incomprehensibilia judicia Dei perserutari licet Iudas , qui Magistrum situm
prodidit. misere extinctus est, & perpetuis cruciatibus amandatus. Sanctus autem Petrus, qui eumdem Magistrum ter negavit, tantam a Deo misericordiam consequutus est , ut principem in Ecclesia locum . ac dignitatem , & sublimem in Coelis gloriam obtinuerit. Religiosi quidem
homines Iudae calamitatem ob eam causam accidisse putant , quod Sacram Eucharistiam indigne acceperit; Petri vero felicitatem , quod sancte . innocenterque eamdem rem gesserit, licet pro humana imbecillitate gravis as deinde culpas admiserit. Utinam Sacram Hostiam manu nobis tenentibus alloqui lieeret sacrilegos homines eo pacto, quo Lotha rium Regem Adrianus II. alloquutus est , cum dimissa uxore pellicis Vald radete impudicis amoribus implicaretur. Nam cum Rex, ejusque familiares ad Aram accederent, ut Sanctissimum Christi Corpus Pontiscis manu sumerent : Pro certo habeas, Rex sinquit Pontifex) f Diesum ea ui tuo exitium impendere , nisi te impuris amoribus Sere dissolveris , paratο-q se animo revera sis , ut perpetuum illis mιncium remittas. Dein ad Regis asseclas conversus Ponti sex : Idem supplicium sinquit) v bis imminet, ni si vobiscum salueritis nullum in poserum obscoenis amoribus incitamentum Reri daturos . Deus autem longe avertat. quod illis infeliciter contigit. Nam Rex post sacrilegam Communionem Roma prosectus, gravem morbum contraxit. & Placentiam perveniens e vita misere decessit. Regii quoque familiares omnes, qui sacrilegium patraverant, intra anni spatium in seliciter e vivis migrarunt. Haec Abbas Rhegino saeculi noni
8. illud igitur vehementer . & unice expetimus, ut in Festo Nativitatis B. Virginis Saeram Eucharistiam percipiant, qui in Paschate id
sicere Omiserunt, ut animum criminum maculis penitus expurgent,
cum nullum vinculum excogitari possit, quod facile non solvatur, si Dei opem vehementer imploremus : Num Deus impolybilia non jubet, sed j ibetiis , moηet edi facere quod possis , ct petere quod non poss3 . est adjuvat,m possis . Postremo, si indigne Christi Corpus manducent, ipsis resertum scelus , non autem nobis tribuetur. Si Paschali praecepto non satisfa- Cient: nempe Eucharistiam sacrilege sumentes , uti proscriptas inter sententias decernitur, ipsos Canonicis poenis obnoxios declaramus, quod etiam pravae ipsorum voluntati, non autem nobis adscribendum erit. Z9. Et profecto. si quis auctoritate praeditus aliquem invitaret, &an certum locum vocaret, duasque proponi vias ostenderet, planam rim. XI. R r unam,
a D chrontea edita rom. a. ontiliorum Gallici edit. b Concit. Trident. RU. o. cap. II. '
