장음표시 사용
441쪽
serius indicabimus . Libere q 'ue satemur, exemplum Regularium Sancti Ioannis de Deo parum apte proponi . Nam primum aegrotantium numerus, qui ipsorum Nos omiis admittitur, comparari nullo modo potest infirmorum copiae, quae in aliis publicis Hospitiis, de quibus agimus, detinetur. Insuper quamvis Clemens Papa VIII. ipsis ad Sacros Ordines ascendere prohibuerit, deinde vero Summus Pontifex Paulus V. permiserit. ex ipsis unum sngulis in Coenobiis . seu No comi is ad Sacerdotium posse assumi, ut ipse aegrotantium animabus consuleret, tamen ob eam causam per unicum Sacerdotem plene id perfici potest, quod coeteri ejusdem Orclinis in Tyrocinio edocti . apprimeque instructi, dum Corporibus aegrotantibus opitulantur, eosdem , s opus sit, Christianae legis disciplina , Fideique rudimentis imbuunt', quae prosecto spiritualia auxilia nostris in No com iis minime praestantur.
s. Postquam igitur deliberavimus Sacerdotum numerum augere , ad coetus universos Regularium , qui sicquentes in hac Urbe degunt, confugiendum putavimus, exemplo Romanae Urbis duehi, ubi Regulares tum Canonici, tum Monachi, tum Mendicantes, tum Clerici singulis
diebus seorsim publica Civitatis Nos omia invisunt, nempe Sancti Spiritus in Saxia, Sanctissimi Salvatoris apud Sanehum Joannem Later nensem . S.. Mariae Consolationis , & S. Iacobi Incurabilium , ibique pietatis ossiciis iunguntur. Ita enim Clemens X. praescripsit, ac posteriori tempore constanter ad hos usque dies idem Institutum retinetur, cujus ea potissimum causa fuit, quod Capellani in Nos omiis designati omnia, quae debent, perficere diligenter nequeunt, scit icet aegrotantium Confessiones audire, ipsos Fidei mysteriis erudire , hortari, sedulamque illis operam dare, qui in ultimo vitae discrimine positi sunt. Regularium Praesectos accivimus, quos paratos omnino deprehendimus ad pium opus suscipiendum ; nec opus fuit jussa Pontificis proserre, quae die as. Februarii data nobis fuerunt, ut dissicultatem omnem, si res postularet, ipsius auctoritate, vinceremus: sed postea delatum nobis suit per Urbem dictitari. Regulares Viros in duas Classes dividi posse, quorum primi vel senectute , vel infirma valetudine parum idonei videntur, ut minusrent in No comiis , alteri vero juventute florentes studiis tempus impendere debent. Quare aliud coepimus consilium , & Regularium Pra tectis examinandum relinquimus, an proposita dissicultas aliquo iunda
Io. Non desunt in hac Civitate magno numero Sacerdotes saeculares, qui se adjutores prebere possint in duobus Nolacomiis, quae sup rius memoravimus, pro his omnibus, quae juvandis aegrotantium anima-hus necessaria sunt. At prius ipsbrum voluntatem exploravimus, quos faciles, paratosque ad rem gerendam invenimus , uti sperabamus. Quare ipsos alloquuti sumus in Sacrario S. Luciae, cum Festum Sancti Andreae
442쪽
dieae mane ageretur; & vix consilium nostruin explicavimus, & aegrotantium necessitatem , incredibili animi nostri laetitia ex ore, oculis, se tentiisque omnium certissimum judicium percepimus , eos daturos operam , ut voluntati nol rae satis sacerent , 8c spirituales pro aegrotis Ministros augerent, quod necessarium prorsus erat, ut saluti aegrotantium satis prospiceretur. 3ii. Hos itaque saeculares Presbyteros ad hanc piam provinciam elugimus. Interim Patres Societatis Iesu magnopere hortamur, ut pium opus, quod magna cum laude semper egerunt, prosequi numquam desistant. Expendant, ipsos legioni comparari, quae certo quidem munere non adstringitur, sed cuncta aggredi praeita est, cum de augendo Dei cultu res agitur : 'are tantum haec RIlissa Sodalitas di sat ab aliis . qκantum in Exercitu disaret a nevhari sicio ves Vigilum, vel Pratoria rumi,
vel rem tormentariam eurantium , vel machinis, ae fossionibus incumbentium Cohors aliqua, qua se ira Imperatori manciparet, ut ad labores , opera , peri-ctila omnia, quocumque res vocet separatam svrret '. Eadem verba iacimus Patribus Oratorii S. Philippi Nerii, qui plane intelligunt, curam, studiumque pro invisendis , ae juvandis infirmis Romae negleetam ab eodem S. Philippo suis exemplis restauratam ; ipsi norunt eumdem S. Philippum suis consiliis eam mentem Beato Camillo de Lellis indidim . ut
Ordinem Regularium constitueret, qui Infirmis miniitrarent M. Postremo eamdem hortationem libenter convertimus ad Cleri eos Regulares Ministrantes Infirmis, quibus in memoriam adducimus praeclare gesta ab ipsorum Parente Beato Camillo de Lellis, quae referre nobis arduum non esset, qui toties aeta pro summis illius virtutibus probandis percurrimus , cum munere Promotoris Fidei sungeremur. Saul nerius vero Bea- totam illo coaevus eximiam ipsius charitatem complectitur, qua aegrotantes Romae in No comici Sancti Spiritus prosequebatur '.
I a. Patres quidem Societatis Iesu , Sancti Philippi Nerii. & Clerici Ministrantes Infirmis in No comi is mortis, ac vitae pietatem suam
jam prius exercere consueverant, quos , ut propositum servent, hortatisimus . ea tamen methodo , quae in serius tradetur. Ad sanctis limum opus
Clericos etiam Regulares Sancti Pauli vulgo Barnabitas incitavimus. qui sum Inopere conserunt, ut haec Dioecesis virtutibus, ac morum disciplina excellat. Neminem enim latere possunt labores egregii , quos assiduo , & magno cum fructu libenter perserunt. Illos igitur , qui viros ordinis sui idoneos paratos obtulerunt, caeteris adnumeramus. qui ministrare in No comita statuerunt . De Carmelitis Excalceatis verba fient, cum de
eita num. a. cap. 74. Tambi. rinus de Iure . ebbatum to n. a. disp. 24. qu R. q.
nu. 87. Barbo a Iuris Ecclesiast. universi tib. r. cap. 41. num. I99. 'sere.
443쪽
de Valetudinario S. Ursulae sermonem habebimus . De reliquis Regul rium ordinibus nihil modo decernimus , quos quidem plurimi facimus . sed impedimenta nobis ipsos esse allaturos suspicamur . Illud etiam expetimus . ut dissicultas, quae de Senibus , ac Iuvenibus Regularibus nobis exposita fuit, inter ipsorum Praesectos diligenter antea perpem
13. Sacerdotes igitur saeculares, ac Regulares , quos jam nominavimus ad No comi a mortis , ac vitae se conserent, lectulorum ordines perlustrabunt, in quibus tum viri, tum mulieres morbis afflictantur , eamque servabunt normam , quam modo subjiciemus. Agrotos alloquentur, ut ex ipsis conjiciant, an probe calleant, quae ad immortalem
salutem necessaria sunt. Ipsos , si res exigat , paucis instruent, ad eliciendos fidei , spei, &charitatis actus incitabunt, ad persectum criminum dolorem hortabuntur ; ipsos deinde Poenitentiae Sacramento expiabunt . Qua de re iisdem Sacerdotibus facultatem impertimur , ut crimi na nobis reservata, dissolvere , ac remittere possint. Capellanos m nebunt, si necessitas immineat, ut Divinum Viaticum, & supremae Unctionis Sacramentum aegrotis administretur, quae Sacerdotes ipsi perficere poterunt, obtenta prius a Capellanis facultate , Superpelliceo. 8e stola , aliisque rebus , quae pro re Serenda necessario requirun
14. In Romano Rituali continentur omnia , quae agenda sunt iis, qui aegrotis, aut proxime morituris assistunt '. Quamobrem peritis . piisque Sacerdotibus ad hoc ministerium electis injuria fieret, si aliquid super his rebus a nobis adderetur . Illud selum monendum ducimus, quod morientibus, & potissimum in No com iis . evenire solet. Nam aliqui se quietos adeo tacitosque ostendent, ut nihil de illis timendum videatur , & ob hanc causam omnis ipsorum cura prorsus abjicitur . Rerum naturalium periti tradunt aerem bis in die tranquillum magis esse. circa meridiem . cum frigoris vim magnitudo caloris superavit, & circa mediam noctem , cum ipse calor frigoris asperitate penitus obtunditur: ita profecto morientes aliqui quietem praeseserunt, quia calor omne frigus depulit, qui nempe diuturnam vitam Christianis moribus , ac virtutibus exegerunt, ideoque coelestis gratia ipsorum adversarios penitus debellavit . Contra vero in quibusdam morientibus salsa quies apparet , quia frigus omnem calorem restinxit, qui nempe incolumes de animae salute nunquam cogitarunt, ideoque eam pariter negligunt , licet jam ad extrema devenerint. Hos , licet tranquilli videantur , Sacerdotes praetermittere non debent. sed pro salute ipsorum omnes vires intendere , donec supremum spiritum effuderint. Ita docet P, Segneri pietate, ac doctrina clarissimus '. Πm XI. Ggg Ie.'
b In libro qui inseribitur z Il ConseGre instruito cap. 24. β. a.
444쪽
I s. Typis dabitur Index cum nominibus saecularium Sacerdotum . qui pro Noscomio vitae, ac eorum , qui pro Nolacomio mortis designati aegrotis ministrabunt. Describuntur quoque nomina sacerdotum, qui viris aegrotantibus, & eorum, qui mulieribus operam suam, studiumque praebebunt. Dies statuuntur, quibus No comium invisant ripsorum vero pietati, atque arbitrio permittitur, si aliis pariter diebus idem munus exercere velint. Die vero,qua pergent, ut munere suo sungantur, tres horas mane, duas
autem cum dimidio post prandium pro juvandis aegrotis impendent, quod
Romae pariter fieri consuevit qui diutius in eodem ministerio versabitur, rem.Deo gratissimam,sibique magis utilem iaciet. In iisdem No eo mi is libellus asservabitur , in quo , ministerio peracto , nomen suum singuli adnotabunt. ut ipsum percurrentes merita cujusque facilius agnoscamus, cum examen aliquod pro conserendis Parochiis indicetur, aut aliqua alia utilitatis occasio se nobis offeret. Index quoque dies patefaciet, qui Pa
tribus Societatis Iesu, S. Philippi Nerii,& Clericis Regularibus Ministrantibus Infirmis, ac Barnabitis pro invisendis Nosocomiis decernuntur, quos magnopere rogamus, ut pium opus suscipiant, ne sorte per eos dies ipsorum auxilio aegrotantes destituantur . Nomina Regularium non exprimuntur : nam ipsorum Praesides ex omni Familia eos libere constituent, qui magis idonei judicentur. Si aliis sponte diebus ad No co- mium accedent, ampliora merita sibi apud Deum comparabunt. I 6. Singulis autem Sacerdotibus tum saecularibus, tum Regularibus, quo die praescriptis antea muneribus satis iacient, centum dies Indulgentiarum concedimus, eo modo, quo Romae a Pontifice constitutum est illis , qui aegrotantibus in Nosocomtis Urbis eamdem operam persolvant. Neque id sane a nostra facultate alienum est: nam licet qua araginta Q. lum dies , vel annum , cum de Ecclesiae dedicatione agitur ', tanquam Archiepiscopi, elargiri possimus tamen cum inter Cardinales adnumeremur , centum dies Indulgentiarum promulgare nobis licet, uti Andreas Duvallius', & Giamachaeus aperte demonstrant. Insuper, licet
Indulgentiam impertiri certam jurisdictionem praeseserat, illam tamen ad Regulares , aliosque immunes extendere possiimus, qui degunt in nostra Dioecesi , ne immunitatis privilegium, quod ipsis prodesse debet, in
ipsorum detrimentum convertatur, quod Cohierius, Barbosa, caeterique omnes assirmant
II. Extrk portas Civitatis, ae sub ipsius moenibus situm est Noso-comium S. Ursulae, ubi tum viri, tum mulieres non periculosis , sed diuturnis morbis curantur. Illud haud multum distat a Coenobio Patrum
445쪽
Carmelitarum , qui satis perspecta habent, quae ordinis legibus indicuntur , cum res est de juVandis aegrotis. Sciunt etiam quanta cum admiratione omnium veteres, ac recentes Carmelitae hoc pium ministerium exere uerint. Itaque cum aegrotantes in Nos comio Sanetae Ursulae alienam operam praeter Capellanum requirant, Praesidi Carmelitarum pro tempore plurimum commendamus nam , qui modo Carmelitis pr. e politus est.
fidem in hac re suam nobis dedit in , ut saepius aliquos ex familia deligat. qui Nosocomium invitant, & aegrotantibus praesto sint . illisque pietatis
ossicia persolvant, quae necessaria videantur . Qui consessiones aegrotantium audient, reservata nobis crimina condonare ex nostra ficultate poterunt , &sibi centum dies Indulgentiarum comparabunt, quoties hoc pietatis munere fungentur . Si sorte alii studio Eliaritatis ducti s. Ursulae No comium in visere consueverunt, vehementer eos rogamus, ut idem institutum constans, ac perpetuum esse velint; eas praesertim nobiles
mulieres hujus Civitatis, quas haec pia ossicia aegrotantibus praebere in eodem Nosocomio percepimus. Ipsas hortatur i. ne a propolito desistant, exemplum Placillae Augustae , quae Theolosio Magno nupta erat, oeulis subjicimus: Ecclesiarim hospitia sinquit Theodoretus ' υsere . agrotis in licto decumbentibus curationem adhibere ; tractare ollas , jusculum gustara , patinam illis deferre, frangere panem, ossas porrigere , eIvere pocula, omnia denique alia munera obire , qua servi, , ancilla exequi flent.18. Postremo quo possumus maximo studio Praesides N csocomiis vitae , mortis, ac S. Ursulae hortamur , omni cura satagere, ut haec nothra voluntas finem suum assequatur, ac praesertim , ut Capcllani in iis se in Nos com iis constituti operam suam , & munus haud negligant ob novos Sacerdotes, qui ipsis in ministerium adjunguntur, quos a nobis accitos ob hanc solum causam declarabunt . ut Capellanos adjuvent, non vero , ut ipsbs labore immunes essiciant; ostendant. hos Sacerdotes voluntariis militibus comparari, Capellanos similes esse militibus stipendio conduetis. Neque sane animum nostrum continere poterimus, si ad nostras aures perveniet, quod ipsi dissidia serentes huic no ro consilio objiciant impedimenta, postquam invisentes No comi a vitae , & mortis passi sumus ab iisdem audire . se nihil muneri suo deesse, suaque opera satis praestari quaecumque aegrotantibus necessaria viderentur; quod utinam a veritate nunquam suerit alienum. I9. Diem statuemus, quo simul cum Sacerdotibus saecularibus eadem Nos omia petentes pium Institutum auspicabimur. Si Deus nos incolumes velit , non semel idem praestabimus, di nihil absonum , nihil unquam alienum a voluntate nostra suturum confidimus. Praesides Noso co- miis obtestamur , ut praesentes intersint, cum ad illa accedemus statuto die, qui & ipsis signinc abitur; nam plura in loco superaddi voce poterunt , quae scripto exarata non fuerunt.
446쪽
De Cadaverum sectione facienda in publicis Aeademiis . Utrum Constitutis Ranifacit VIII. sectioni humauorum cadawrum adversetur . Revera cadavera reorum concedi pro utilitate , ct commodo facultati Anatomica . De corrupte- Iis , qua contigerunt, cum deessent reorum cadaυera , quo tempore ipsorum
sectio instituenda fuerat. pacto consulendum sit, ne in pserum id
pere floret, cujus etiam Prose res ob eximiam virtutem in remotissimis terne partibus commendantur. Ipsis sane maxime profuit , quod incidendis mortuis corporibus diligentem operam contulerint, ex qua procul dubio praeclaram artis scientiam , in consultationi bus obeundis pro aegrotorum salute praestantiam , morbisque curandisperitiam cola sequuti kunt. Id apertissime cognoscitur ex testimonio celeberrimi Viri Marcelli Malpighii, cum erudite respondet dissertationi inscriptae: De recentiorum Medicorumsudio, quae responsio typis excusia fuit a Daniele Clerico , &Iacobo Mangeto': idem Sydenhami doctissimi Medici auctoritate comprobatur . a. Porro haec membrorum incisio nullo modo adversatur Boni iacit VIII. Constitutioni, quae a S. Antonino' Bonifacio II. salso tribuitur ob Typographi mendum , & quae eap. I. de Sepulturis describitur M. Illa quidem poenam excommunicationis indicit , Pontifici soli remittendam , iis omnibus, qui audeant cujuscumque Defuncti corpus exenterare, ac iIlud inembratim , vel infrusa immaniter concidere, ab Uybus tegumentum carnis excutere : tamen ex reliquis ejusdem Constitutionis partibus clare deprehenditur, hanc poenam illis infligi, qui sepulta corpora e tumulis eruentes ipsa nefario scelere in frusta secabant, ut alio deferrent, alioque sepulchro eollocarent. Quamobrem membrorum incisio minime interdic, tur , quae adeo necessaria est medicinae facultatem exercentibus: Incidere autem sinquit Celsus Medicus) vivorum Orpora ct erudele, o supervacuum est;mortuorum corpora discentibus necessarium'. Idem Silvester ac Suareet ε. cum de Pontificis Bonifacit Constitutione verba faciant, unanimes testantur .
3. Neque omittendum est, quod tradit P. Theophilus Raynaudus his verbis Neque enim ηουam es, ut noxiorum Corpora dedantur Chirurgis, ac Medicii ad comparandam notitiam , qua agris juvandis sint aptiores. Id ve
447쪽
ro juxta Vanespenii sententiam consuetudini tribuendum est, qui ita scribit ': Dedit o consuetudo Iudici arbitrium permittendi Medicis Cadavera isa ad Anatomen . Sed Hugo Grotius ad Principis facultatem in noxiorum corpora id reserendum putavit: βuibui libet inodest ' petentibus danda censuit Paulus Iurisconsultus . . Igitur in eo versatur tota dissicultas , quid statuendum videatur. si publieae hujus incisionis tempus advenerit , re Corpus noxiorum desit , quod tradi possit ad incidendum : Cum omnes inquit praeclarus hujus nostrae Academiae Medicus Ioannes Hieronymus Sbaraglius ) aegre patiantur,
consanguineorum cadavera aperiri in Theatris Anatomicis, ct nos pra eareris
hane rem resari possumtis occasione Anatomia publica . quam ct eum disscultate, ct eum protectione sustinuimus: secus, nihil actum esset '. s. Patavii quidem ob hanc causam corruptelae eo devenerant, ut S. Franciscus Salesius, qui adhuc juvenis studiorum causa in illam Urbem se contulerat . ad extrema vitae redactus, corpus suum Medicis, &Chirurgis dissecandum tradi jusserit , si eo morbo decederet, ex quo tamen summo Fidei Catholicae beneficio . & fidelium utilitate liberatus
fuit. 6. Carolus Augustus Salesius ipsius Nepos rem totam commemorat His autem verbis S. Franciscus tunc temporis usus fuit: Magister optime , quarn uiuentis curam habuisi. mortui parem habeas , rogo: hoe flumexpeto, ut, cum expiraυem , corpus hoc dissecandVm Medicis , Chirti is, ct Anatomices sudiosis tradas : unum erit in extrema Dita flatium , s psquam nullius livens fuero utilitatis , defunctus aliqua ratione reipublica prosem , impediamqlue praeterea , nunc saItem , tot rixas , tot dissIia , ct cades , qua interfunctorum parentes, aut consanguineos, ct Medices eandidatos eveniunt .
Marsollierius, qui ejusdem S. Francisci vitam Gallica lingua conscripsit ,
egregium hoc charitatis monumentum summa laude prosequitur '. T. Hic in memoriam non revocabimus, quae senesta in hac Urbe olim contigerint, cum ad publicam incisionem noxiorum corpora desue runt , ipsorumque loco alia cadavera lacteta sunt. Breviter solum exponemus controversias inter Parochum S. Michaelis M/ecati medii, & studiosos juvenes hujus Academiae anno I 697. excitatas. Cum ipsi absque ulla facultate corpus egeni, qui prope templum S. Mariae a Populo dictae repentina morte obierat, secandum arripuissent , jussi fuerunt in eumdem locum , ex quo sustulerant. corpus rei tituere , quod statim persectum fuit. Tunc Parochus traditum sibi corpus integrum in Parochiali Ecclesia Sepulturae mandavit. 8. Insignius etiam suit , quod evenit anno 1727., cum eadem studiosa
448쪽
diosa juventus ex aedibus eidem Parochiae subjectis corpus hominis repente vita defuncti abripere tentavit, quin antea facultatem ullam , & propinquorum consensum ob eam causam obtinui sies . At suscepto meliori consilio ad Vicarium Generalem Archiepiscopi confugerunt, qui desuncti uxore haud renuente, celebratisque in Parochiae templo exequiis idem corpus pro incisione publica tradi praecepit . q. Anno proxime elapso Cupiditas obtinendi pro incisione corporis eo pervenit, ut Anatomices studiosi a Parocho S. Nicolai in via S. Felicis omni sudio petierint mulieris corpus, quae vitam absolverat, ac sepulchro condita fuerat. Optatum tamen finem non assequuti sunt, quod
merito Parochus rem denegavit. Io. Igitur, ne corruptelis ejusmodi pateat aditus, ac ne publicae incisionis fructus impediatur, declaramus, nos ipsos, aut Vicarium nostrum adeundum , cum de corporibus agitur seu mulierum . seu virorum cujusvis conditionis, quae mortis quolibet genere interierint, & quae in publicis Gymnasiis secanda necessiario videantur . Nos enim, seu Vicarius noster Generalis . ne Anatomices studiosi hac utilitate careant, ea provide constituemus, quae ad consensum propinquorum eliciendum , jus Parochi tuendum , persolvendasque exequias pertinent, uti factum fuit anno I a . Quod si de noxiorum corporibus res agatur , ad eos preces convertant, in quorum potestate eadem corpora sta sunt. Postremo
ipsis ante oculos subjicimus, quae super hac re non a Theologis , aut Ca- non una Interpretibus, sed ab iisdem Medicis scripta suerunt . quis exerceat sinquit Codronchius, postquam sermonem instituit de poena eX communicationis, quam nos a Boni iacio VIII. indietam superius memoravimus hujrsmodi sectiones addissendi cavsa . TeI alios erudiendi , non obtenta ab Episcopo facultate . peccat quidem mortaliter . Excommunicationis vero paenam non subit; quoniam paena non sunt extendenda ultra proprios casus equa in re erratum es a nobis in casu trigesimo octam ubi etiam peccato momtali annectebatur Exc municatio.
449쪽
Epistola eneychea ad uni υρσοι Archipresbieros, ct Parachos Diaeesanos, ἰn quaserino es de Operibus ruralibus, qua die Festo exercentur . De corruptelis, qua in diebus sejtis obsertandis inducta sunt. Certissimum esse non licere per dies Fesos fertit bus operibus vacare; id tamen permitti aliquando , si necessias psulat; titrum ipsa cognosci, ac probari debeat auctoritate Episcopi. De conuebo, quod initum fuit, ut dies Fest rite excolantur I ac de norma pro
I. Elatum nobis suit rusticos in agrorum operibus per dies Festos versari, postquam Sacro interfuerint, eique praecepto qualicumque pietate , ac religione satisfecerint. a. Nihil novi statuendum voluimus, priusquam rei veritatem investigavimus, & corruptelam ejusmodi in aliquas Dioecesis Parochias inductam deprehendimus, tantamque impudentiam in quibusdam locis cognovimus , ut sine ulla Parochi facultate diebus Festis agrorum opera suscipiantur . In aliis vero locis idem serme habetur facultatem ejusmodi petere, atque obtinere . Ac postremo omnes sere Parochi si perpauci excipiantur in hanc veniam petentibus voce tenus impertiuntur.3. Non defuerunt etiam Parochi, qui, ut sibi benevolentiam po-Puli conciliarent, & rusticos colendis agris die Festo occupatos a lictoribus eriperent, non sine iniuria Ecclesiasti eae, Divinaeque legis testati sunt iisdem rusticis se facultatem pro re gerenda concessisse . 4. Et cum lictores eam facultatem scriptam requiri contenderent, eo Progressi Parochi, ut parum de mendacio solliciti, iacultatem ipsam tanquam prius ab se obsignatam impertiverint. s. Porro violandis diebus Festis haec aditum patefaciunt, ideoque a
nobis exigunt, ut opportunum remedium afferamus.
Neminem latet ob ejusmodi violationem publicum inferri scandalum, eX quo divina in nos, nostramque Dioecesim ultio dimanat: Gquidem sinquit S. Carolus Borro maeus ') publica peccata, ea maxime, qua Divinum Cultum amoliuntur , in pIὸbem υδ mentius irritant iram Dei, nobiseque ex ossicio incumbit, opportunis ea remediis submovere oc-γ- Ex eodem sonte innumera prope damna profluunt, quae verbisClζmentis V. complectemur : Ex quibussequitur , quod Lex Fidei, Arricreti Fidei, alia . qu. ad R Iistionem Fitii Chrsianae . ct salutem anima- 'Mn tiuent, a Fidelibus quasi totaliter ignorantur , ex hoc Deus bIasphemat a Diabolus reυeretur , pereunt anima, Fides Catholica sauciatur.
450쪽
8. Sed quoniam a violatoribus dierum Festorum . & a Parochis ipsis, qui omni Religione spreta , negligenter in hoc negociose gerunt, pro causa excusationis nec ellitas ruralium operum adducitur, plura monenda per has nostras litteras existimamus. Ac primum Festis diebus servilia opera penitus interdici . Secundo inter ipsa, ruris opera adnumerari . Tertio , si necessitas interveniat. ruris opera , licet servilia , exerceri posse , quin praeceptum sanctificationis infringatur . Quarto veram necessitatem re ipsa intercedere debere, non ultro quae si tam . uti plerunque contingit, cum in idem sestum rejiciuntur ea quae fieri profestis diebus poterant . Postremo eamdem necessitatem ab illis, qui praesunt, cognoscendam , dc probandam , ne imperitus quisque causam suam dijudicet . s. Primum quidem ab Exodo ' sine ulla controversia deprehenditur : emisto , ut diem Sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis , ct facies Omnia vera tua. Septimo autem die Sabbatum Domini Dei tui es. P, an facies omne opus in eo tu , ct filius tuus, flia tua, servus tuus, est ancilla tua , jumentum tuum, di advena,qui es intra portas tuas . Hoc fundamento innititur praeceptum sanctificandi dies Festos. Theologi vero sejungentes ea , quae ad caeremonias per Christi Adventum sublatas, & ea quae ad mores pertinebant ,- quaeve in novam legem a veteri traducta suerunt, rem totam ad tria capita redigunt, quibus abstinendum prorsus est, cum dies festus agitur, nempe ad Opera servilia, nundinas, causasque so-renses.
Io. Secundum sacile ostenditur, si diversa opera expendantur , qui bus Adam in Terrestri Paradiso, & ipsius posteritas in excolendis agris detinetur: Dilit ergo legitur Genesis Capite tr. Tominus Deus h minem , ct posuit eum in Paradiso Tol ptatis , imIerare tir, est scdiret ritum. Hanc sententiam explanans S. Augustinus haec tradit . Euid abhorret, Acredamus, hominem ita in Paradiso constitutum , ut operaretur agricΠIturamncn Iabore servili, sed honesta animi voluptate λ Non erat Iaboris afflictio , se exhilaratio volt talis . . . . unde Creator ipse uberius Iaussaretur . o id hoc σς' re innocentius vacantibtis , qtiid plenitis magna conmeratione prti dentibu 'Postquam vero peccavit Adam, hanc poenam pro nefario scelare Deus inflixit: Maledicta terra in epere tuo : in Iabore comedes ex ea cunctis diebri vita tua r spinas, ct tribulos germinabit tibi . Quamobrem cum in p*D Mconversum sit id , quod pro voluptate datum fuerat, ideo ruris Oper inter servilia referuntur. Hinc in Concilio Aurelianensi III. , quod ΠΠ ς 38. coactum fuit, cum S. Silverius ' Pontificatum gereret, Canone a 3- haec habentur: De opere tamen rurali, id es, arato si ve ut alii putantὶ aratura, Vel vinea, velfectione, messone, excussione . exarto, vel sepe que
fuimus absinendum Sermo est de Festis diebus in quo facilius ad Ecclesiam ςρη
