SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Benedicti 14. Pont. Opt. Max. olim Prosperi card. De Lambertinis ... Institutionum ecclesiasticarum. 11

발행: 1750년

분량: 886페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

471쪽

atis euilibet Lateo , -I 'mina in vadit m dare. Hoc loco pro Vadio, quod sane idem est , ac radiimnium, pignora intelliguntur , uti declarat sapieα- ter Hosa annus φ.

. Ius tamen Pontificium justam ob causam supellectilem vendi, aepignori dari permittit : Excipia causa olim ab antiquit Cano ηibus ordinata ;Capite autem primo de pignoribus haec habentur : jusissima nee4ptate argente. Hinc absque ulla facultate pretiosa Ecclesiae supellex vendi poterat, ac pignorari, ut egeni alarentur , vel ut captivi pristinam sibi libertatem compararent'. Attamen , cum prava sagaci tas hominum hiee

sanistissima instituta labefactaret, di cum ipsa experientia compertum esset justam ejusmodi causam temere ,& inconsulto dijudicari pro alienanda , aut pignori tradenda Ecclesiae supelle stili .Paulus II. ' id fieri in posterum prohibuit, nisi prius legitima causa per Sedem Apostol icam probaretur :Pretiosa mobilia Deo dicata die. ac paulo post. Omnium rerum , ct bonorum Ecclesiasicorim alienati nem , omneque pactum , per quod ipsorum dominiunta transfertur , concessovem , bpothecam esec.

8. Cum vero Regulares aliqui peculiaribus ordinis sui privilegiis ad dueti sine Ponti fieis auctoritate Ecclesiae supelle stilem a se pignorari,

vendique posIe contenderent, Urbanus VIII. die T. Septembris anno I 624. consilio Sacrae Congregationis Concilii, quaecumque abrogavit privilegia, ac suo Decreto illos etiam Regularium ordines nominavit, qui expresse nominandi sunt, ut Decretis subjiciantur : Omnium rerum de bonis agitur omnium Regularium, qui in Europa versantur) θ bonorum immobilium, ac pretiosorum inobiImm alienationem . Omneqtuepastum .per quod ipsorum dominium transfertur erc. absque ipsius Congrega tiouis licentia in scriptis , ct gratis concedenda . Cum nos ipsi Secretarii munus gereremus ejusdem Sac. Congregationis Concilii, Patres Reformati ex Familia S. Francisci citra Montes quelli sunt varias a Syndicis suis fraudes committi, cum vendi, au alienari deberent bona sibi relicta ex disposatione I ιris,ideoque s ne Apollo- Iim Sedis sacultate, uti Fagnanus expendit . Quamobrem die I 8. Maristit anno III q. petitum fuit: An, ct quale temperamentum sit capiendum iucaseu : & Sac. Congregatio his verbis respondit: βu ad mobilia Ecelsa iu-

corporata . esse necessaritim ben Iacitum ApsoIicum , quo vero ad omnes alias res , non psis SIndicos procedere ad venditionem , nisiproia Edictorum Uxione , ut venditio fiat majori oblatori. 9. Allatum Decretum Urbani VIII. plures commemorant, ac praesertim Donatus insertumque est Constitutionibus, ac Decretis Pontifi-Cum , quae jussu Clementis XI. anno III 6. in unum colagella, ac promulgata Romae fuerunt, ut Regulares ea facilius ante oculos haberent, quae pro

472쪽

pro re sta ordinum administratione a Sede Apostolica sancita gravissime

sunt. Ex his omnibus aperte conliat neque alienari, neque in pignus tradi possse pretiosam supellectilem Ecclesiarum Saecularium , ac Regularium , Sodalitatum , dccujuslibet Loci Pii , nempe argentea, vel aurea Vasa . Calices , Patenas , Ostensoria , Pyxides , Lampades, argentera Candelabra , Ampullas, consecrata Vasa , Aspersoria , Thuribula , quae inter pretiosam supellectile in adnumerantur'. licet vasa , quae consecrationem requirunt nondum sacrata fuerint, vel aliqua ex ipsis sacrari nun quam debeant. Nam illa d potissimum alienationem eorumdem vasorum

impedit , quod ipsa ad Ecclesiam , aut Pium Locum pertineant '. Con-llat, inquam , nihil ex his omnibus vendi , aut pignorari posse, nisi legitima causa Pontificis auctoritate, judicioque probetur, aut facultas nostra prius obtenta suerit . cum de rebus inferioris pretii agendum est. Quippe neque Pauli II. Decretum . quod incipit Ambitiose, neque ulla alia Canonica sanetio jus Episcoporum imminuit, quod ex Canone Terru

Ias i a. quaest. a. desumitur, Ita Fagnanus Sacrae Congregationis sententiis adductus testatur ': Regulares qui privilegio Canonis Terrutis uti vo iunt , eamdem a nobis facultatem omnino petere debent , si illam a Sede Apostolica non obtinuerint, vel necessarium minime existiment ad Pontificem confugere , cum de tenui pretio res agatur. Id non semel a Sacrii

Congregationibus constitutum ruit Io, Qui violaverit Decretum Pauli II. . quod modo commemoravi mus : Et tam qui aLenat , quam is . qui alienatas res . ct bona praedicta receperit. sententiam excommunicationis incurrat: Summus Ponti sex tantum ab hac excommunicatione dissolvere reum potes . uti Tlidentina Synodus decernit ', quod etiam P. Thesaurus ostendit f. Regul ires autem , qui Decre tum contemnant Urbani VIII., non tantum obnoxii sunt poenis, quae a

paulo II. statuuntur . sed etiam tuis muneribus privantur, quod ex verbis ipsius Decreti clire deprehenditur . II. Cum plurima, quae Bononiae contigisse diximus, Romae pariter evenerint in deserendis ad Montem Pietatis Sacris Vasis, 3c pretiosa Ecclesarum supelle stili, magno studio expetivimus qtri ratione corruptelis ejusmodi consultum fuerit. Accepimus igitur constitutum esse , ne Mon iis Administri sacra vasa . aut supellectilem Ecclesiae in pignus acciperent, sue integra serent, sive fracta , nisi facultas expressa Congregationis, quκSac. Visitationis dicitur, in medium proferretur . Hoc admoniti exemplo indicimus Administris Montium Pietatis, cum in Urbe , tum in Dioecesi universa , caeterisque omnibus , qui ad recipienda pignora designati sunt,

ne Pecu Di m commodunt, ac ne in pignus capiant sacram supellectilem

473쪽

INSTITUTIO LXV. 4 I

Ecclesiarum Saecularium , aut Regularium , Sodalitatum , & Locoruni Piorum absque facultate nostra, seu vicarii nostri Generalis si pretium sit pelle stilis facultatem noli ram nequaquam exsuperet) quae scripto concedetur, postquam cauta , & pignoris necessitas cognita fuerit, utrum scilicet Curatores Locorum Piorum id temere faciant, an rei familiaris angustiam sublevent, an vero pro Locorum eorumdem gravi necessitate, quae nulla alia ratione depelli possit juxta Caput Praesentium, de Pignoribus . Insuper, licet Sedis Apollo licae facultas comparata suerit, nihil sacri in pignus accipiatur . nisi prius nos i psi, aut Vicarius Generalis rem

totam cognoverit, quod scripto obsignato constare debet. Etenim cum Nobis Decreta Ponti iacis commendentur , ut exequutioni mandari queant in forma commissaria , ut ajunt, ideo perpendere debemus, an veritati con

sentaneae sint causae, quae Pontifici propositae fuerunt. Item declaramus id omnino perficiendum esse , sive de vasis argenteis, sive de pietiosa supellei fili res agatur , sive integra illa sint, sive perfracta , ita tamen , ut sacra supellex ad Pia Loca pertinens dignoscatur. Nihil etiam intereth, an stemma incisum appareat, vel deletum fuerit. Nam inter sacra vasa,& pretiosam Ecclesiarum supellectilem , & inter privatos civium apparatus tam magnum Armae discrimen interponitur , ut ipsa facile sine ullo stemmate distinguantur. Itaque notum iacimus Montium Administris, qui pignora ejusmodi capient absque facultate, quam exposuimus , ipsos excommunicationi subjici, quae summo Pontifici reservatur absolvenda, si nempe ea pignora accipiantur, quae absque Sedis Apostolicae facultate sumi nequeunt, si vero pignora suerint inferioris pretii , quae consensum

nostrum necessario requirunt, eam excommunicationem subibunt, quae an ob:a solum remitti potest. Illud autem certissimum erit, quaecumque sit Pignorum conditio, ac pretium , munere suo spoliandos, qui huic mandato non paruerint, sive in Civitate, sive in Diseces excipiendis pignoribus praepositi suerint. Ja. Satis perspeetum habemus pietatis studium , quo Praesides Montis ejusmodi in Civitate, ac Dioecesi praediti sunt; hinc pro certo ducimus

Operam daturos, ne ipsorum Ministri nostra haec Decreta contemnant, quae divino, humanoque juri innituntur. Nullam adhuc suspicionis causam merito habuimus, ne aliquid furto , vel fraude comparatum Montis Administri scienter pro pignore admiserint. Idem in posterum suturum Considimus, ac prope certum tenemus illorum probitate adducti , qui hoc munere nunc languntur . Cum tamen anceps , dubiumque sit, quid dJuturnitate temporis accidere possit, magnopere commendamus, ac probamus ea , qu. e capite undecimo Statuti Montis Pietatis continentur . videt

licet : Praecipitur Cusudibus supellectilis, eapse omnem curam , sudiumque impendere , ne aliquid furto sublatum in pignus accipiant, cujus rei obsidea ipso

rum animas ante Supremum Tei TribunaI constituimus. Eodem loco indicitu ciui cognito rei subreptae domino, depositum piguus ipsi restituatur : P

quam

474쪽

4 3 PROSPERI CARD. LAMBERTINI

quam tamen pectiniam datam mutuam, expensas, ct Ministrorum sipendia Monti perfluerit . Verum praeter haec aliquid gravioris momenti a legi, us decernitur'; nam qui aliquid furto ablatum in pignus consulto ceperit, licet Principis auctoritate in eo munere versetur , ad subeundam corporis poenam damnatur , pignusque legitimo Domino reddendum , qui vacuus,& immunis quacumque expensa judicatur . Quamvis autem pro statuenda corporis poena , demonstrari debeat, furtivum pignus a Ministro cognitum apertissime fuisse. tamen indicia, & conjecturae sussiciunt, ut adigatur pignus abreptum domino restituere sine ullo ipsius incommodo. vel impensa , quemadmodum Raynaldus ostendit ''.

De Sodalitiis, ac numero Sacerdotum, qui invitantur ad associatida mortuorum cadavera. opacto Sodalis a suis Oratoriis proficisci debeant, vise ad Parochias conferam . uerusnam designare debeat vias ,per quas cadaver emerendumst, ct quis eIlere Sacerdotes, A ipses acciri oporteat.

. aliquas dissidiorum inter Parochos, ac Sodalitia deprehen

dimus a

a. Ac primum queruntur Parochi, Sodales ipsos, qui ad deducenda sun era vocantur, inordinatos ad Ecclesiam confluere , usitatis vestibus indutos, quas ibi deponunt, ut Sodalitii indumenta suscipiant. Ipses plerumque segnes, ac tardos accedere , ita ut Parochus , dum illos Opperitur, plurimum temporis inutiliter conterere debeat. Quod si Defunctus inter Sodales adicitus fuerit, licet Sacerdotis dignitate praeditus , seretrum ipsi deserre contendunt, quamvis ad pium munus obeundum se paratos alii Sacerdotes offerant. tandem vias ipsi designant, per quas incedat Funebris pompa. & Parochi voluntatem , si sorte contraria sit , parvi faciendam existimant. 3. Sodales autem haec Parochis objiciunt, quoties aliqua Sodalitas inducitur , ut Defunctos ad sepulchrum comitetur , statim decem Sacerdotes accersiri juxta Decretum, quod Martinellius Vicarius Generalis hujus Urbis anno I 696. die prima Augusti promulgavit, ac deinde die T. Augusti ejusdem anni confirmavit; stipendium vero , quod iis Sacerdotibus de more confertur impedimento esse, ne pro Sodalitiis invitandis novae impensie statuantur. Porro haec dissidia finem haberent, si Decreta 3 jure communi, vel etiam constituta a Cardinali Gabriele Palaeotio pro felici hujus Dioecesis adminjstratione servarentur . s. Nam

a L. Dela in m C. de Furtis. b In observationibus Crimimilibus lib.2-

475쪽

ς. Nam Sodales, qui vocantur ad efferendos Defunctos, si legibus juris communis parere velint, ordinati debent progredi ex sacello , seu peculiari ipsorum Ecclesia , atque ita Sodalitii vestibus superinduti ad Parochiam se conserre , ut ibi praesto sint hora praescripta , quemadmodum Regulares sacere consueverunt, qui ordine procedunt ab Ecclesia, seu Monasterio ad Parochiam, quoties aliquam funebrem pompam prosequi rogantur '. 6. Cardinalis autem Palaeotius, cum de seneribus ageret, haec san- civit': Laici Laicos portent, Oerici Oericos , similiterqi e Sacerdotes tantuinis modo a Sacerdotibus emerantur , hocque caritatis munere musquisque Itbenter ,er in curitate Chrisi Domini fungatur . Neque Sodales id sibi tantum tribuere possunt, cum DesunAus efferendus eidem Sodalitio adscriptus suerit . nisi ipse inter Laicos adnumeretur, quod ex actis Mediolanensis Ecclesiae colligitur , . quorum sententiam, & exempla semper idem Cardinalis sequutus est ': Mortuum , quovis etiam generis , gradus , dignitatisque nomine illus em , Laicum Ecclam ci homines ne emerant ; ne item inferioris ordinis Clericum, qui in si periori ordine consituti sunt: at sero Subdia conum Subdiaconi, Diaconum Diaconi, ct sic hoc ordine cateri, nisi necessias aIiquando suadeat , digniores ab inferioris ordinis hominibus serri He. Laicum autem laicalis ordinis homines; quod licium etiam , qui Micipia alleui On- fraternitati adscripti sunt, praesare poterΠηt. 7. Ex communi jure Parochus viam pro senebri pompa decernere debet, quae brevior eligi solet. inartus his verbis quaestionem exponit β: Ad quem pertineat dirigere Procesiones funerales : Deinde hoc pacto respondet: Respondeo, se dico primo, hoc munus , congregata Proeesmne, pertinere ad Parochum . Gare potes Parochus Ordinare, per quam viam sit incedendum , ct deferendum corpus ad Ecclesiam sepultura , etiam quando in Ecclesia Regularium tumulandum es ctc. ct notandum es, Processionem funeralem dirigi d bere recto tramite, ct breviori via e domo, unde levatur eorpus Defuncti, ad Ecclesiam , in qua tumulari debet.

8. Postremo Decretum Martinelli, quos inhaeret pnescriptis in Archiepiscopali dononiensi per Cardinalem Gabrielem Palaeotium consecto: Inhaerenda etiam respective dispositis in Archiepiscopuli Bononiens; in quo quidem Archiepiscopali haec leguntur': Cum ex Consertim tres est de Consertio Metropolitanae sancti Petri, aut Collegiatae Sancti Petronii in n&Ilus in υitabitur , tune Parochus iuvirabit decem ad summum Sacerdotes ; si Cousertium accedat, tunc sex Sacerdotes in Uἰtabit, Decretum , inquam .

Martinelli haec habet: Declara Uit, quod in Praeessenibus Funerum , in qui-ιuisit aliqua pompa funebris , sicut etiam in funeribus nobilium , in quibus interueniat ad a Deiandum cadaver Archiconfraternitas Saηcta Maria de Vita,

Din. XI. I. ii seu

476쪽

seu illa Sanctae Maria δε Marte . seu aliqui quacumque Confraternitas, licitum sit Parocho Defι uctis ιmptibus illius heredum eligere decem Sacerdbtes, qui Inmisi eum eode in Parocha sub Cruce Parochiali a socient cadaυer ad sepulturam , in alsis vero funerum Processionibus minus solemnibus eliga itur ab ebdem Parο- eho sex Sacerdotes . er etiam pauciores juxta statum , er conditionem Defuncti,

quibus ab haredibus solita eleemos)ηa tribtiatur, ct ita in υiolabiliter obserυari

9. Quamobrem , ut corruptelis omnibus , quas antea memoravimus ,

aditus occludatur , Sodalibus hujus Civitatis indicimus, quoties senebrem pompam comitari debeant, ut ordinati, & Sodalitii insignibus induti ab Ecclesia sua , vel Sacello procedant; ad Parochiam constituta hora conveniant, ac ne postulent seretrum Defuncti Sodalis efferre , si Ecclesiasticus fuerit . nec desint Eeeles astici, qui hoc munere perfungi velint, quamvis in ipserum Sodalitia cooptati non sint; ac postremo, ne sibi arrogent vias decernere, quibus su nebris pompa ducatur, quod omnino Parochi arbitrio relinquendum est. Ipse rem totam statuet cum illo , qui Defunctis efferendis praepostus est . Si qui Sodales haec jussa facere praetermiserint, ipsis interdicemus in funeribus associare cadavera, quamvis ab haeredibus invitentur : verum sodalibus S. Peregrini , qui nudis pedibus certis anni temporibus incedunt, permittimus, ut tunc aliquem locum Parochiae magis proximum eligant, ut ibi sodalitatis indumentum suscipiant. parochiae tamen Ecclesiam ordinati ingrediantur ,

ut reliquis Sodalitiis propositum fuit: nisi sorte sequi velint exemplum Venerabilis Sodalitii, quod a S. stigmatibus Romae nuncupatur . Ipsius

namque sodales ob generis nobilitatem, ae dignitatem magna ex parte praestantes, nudis semper pedibus, ac velato capite per Urbem incedentes, quae porticibus caret, singulis sere diebus indicta senebri pompa , atque ordine propria ab Ecclesia progrediuntur . Io. Tandem juxta Decretum Martinelli in funeribus nobilium , quos aliquod sodalitium ad sepulchrum prosequitur, decem Sacerdotes a Parocho sumptibus haeredum acciri mandamus. Idem decernimus in funeribus ignobilium , cum ipsa su nera aliqua pompa ducuntur . Tunc autem pompam aliquam fieri statuimus in Defuncto ignobili deserendo ,

cum duo sodalitia interveniunt, vel unum tantum cum aliquo Consortio, aut caetu Regularium accersitur. Nunquam aliter decem Sacerdotes ad associandum cadaver rogentur nisi haeredum consensus intercedat, sed sex , aut quatuor . vel duo pro Defuncti conditione eligantur. Si quis Parochus aliquid ex his,quae praecipiuntur, contempserit , facultate ea re bit eosdem Sacerdotes deligendi, quam tunc Vicario nostro Gener/li tribuendam constituimus .

477쪽

Dὸ Habitu ciericali: Ves obhvam Clericii aptissime convenire. namt Nore Clerici tanquam propriam hancAbi vesem assumpserint. De . tipti

hi, qua novam Ismam, ct colorei vesibu4 Clericorum tribuerunt. Soli

Episcopo facultatem inesse, ut in sua Dioeces Curicalem habitum d e rηai; Ipsius forma, ct color indicitur

1. Uamvis illud nonnulli assi raraverint, quod S. Bernardus eom- memorat ': Num de vesibui cura es Deo, ct non magis de mori- . bus p & illud etiam communi proverbio usurpetur : Habi- tui non facit Monachum tamen Ecclesia singulare studium semper impendit, ut Clerici vestes dignitati suae consentaneas eligerent non modo in Civitate , sed etiam, cum iter aliquod susciperent: Nu

Ius eorum , qui in Oeri catalogum relati sunt, ves sibi non conoenientem induat neque in Givitate degens, neque iter ingrediens, sed utatur vesibus , qualis, qui in Crerum relati sunt, attributa fuere . Haec lex vetustissimi Trustani Coneilii Gratiani Decreto inserta fuit iis sere verbis , quae modo retulimus , ob eam potissimum rationem, quam Sanctus Bernardus oculis subjicit . At forma hae vesium deformitatu mentium, ct moram indicium es.

QitUbi vult, quod Clerici aliud esse, aliud videri volunt 8 Id quidem minus

ea ιm . minusque Ancerum; nempe habitu milites , quaesu Gericos, actu neu-retim exhibent; nam neque pugnant ut milites, neque ut Clerici evangelietant. Eamdem sententiam Patres Tridentini Concilii his verbis approbane ': tita vero, es habitus non facit Moπactam , oportet tamen, Oerieos veses proprio congruentes Ordini semper deferre, ut per decentiam babitus extrinseci morum Mnesatem intrinsecam Uendant m. a. Cum primum Dei beneficio, ac sedis Apostolicae munere . hujus Ecclesiae cura nobis delata fuit, imperiti rerum Ecclesiasticarum adeo non eramus, ut nos lateret vestem oblongam , dc ad pedes usque defluentem Clericis unice convenire , eamque consuetudinem , ac disciplinam

tunc inductam fuisse , cum laici post annum 13oo. , depositis longis vestibus, breviores sumpserunt: De vese oblanga: ait Thomassinus ) frequens in his sermo nempe in Conciliis illius aevi) ; propterea quod, cum circa avntim Christi millesimum trecentesimo vulgus haeminum uitarum Iongas abjecerit , ct breuioribus impensius delectari coeperit usibus, in hoc exetibuit vigilantia Episcoporum , ut Curicos compescerer a Iaitarum imitatione, ct ad ve-ses eligendas adduceret consentaneas potius dignitati sua , quam corporea dissum 'sationi accommodatas. Neque sane nostra mente exciderat, licet diuturno L ll a , tempo-

478쪽

set PROSPERI CARD. LAMBERTINI

tempore longe a patria vitam egerimus, hanc Civitatem porticibus ornatam esse, ideoque facilius , quam in aliis locis, Eccleuasticos oblonga veste uti posse, quorum potissimum nullus tanto apparatu, ac pompa incedere ob dignitatis rationem cogitur, ut brevius indumentum adhibere judicetur, ne incommodum, ac molestiam reliquis afferat, qui ipsum prosequi deberent, si oblonga veste uteretur . 3. Non ignorabamus Clericis Mediolanensis Ecclesiae, cui haec nostra Ecclesia tanquam suffraganea olim jungebatur , eam legem indictam sui Dse, ut numquam sine oblonga veste in publicum prodirent. Cognitum pariter nobis erat, Clerum Comensem omnium Judicum sententiis damnatum fuisse, cum publico edi isto, pro oblonga veste deserenda per Ca dinalem Cieri illius urbis Episcopum promulgato, parere recusaret '. Illud quoque perspectum nobis erat Sedis Apostolicae auctoritate, maximoque itudio defendi eos Episcopos, qui vestis oblongae usum Ecclesi1sticis

praeciperent ν.

. Tandem ignotae nobis haud erant iuris Canonici sanctiones de comis appositis, ac de circulis ex capillis consectis, ic capiti aptatis, quod saei te quisquis intelligere potest, si dissertationem percurrat, quam nos ipsi magno labore consecimus, & quae typis excusa fuit in consueta pagella , quam Sacra Congregatio habita die 8. Augusti Ira a. in lucem de

more edidit. si quidem in ea Congregatione probatum magna contentione suit edictum ab Episcopo Melphi tensi evulgatum , quo non solum Clerici Beneficio praediti, sed etiam caeteri Sacris Ordinibus , vel prima

Tonsura initiati infra duos menses comas appositas deponere jubebantur; nos tamen alio loco solum praecepimus . ne ullus Sacerdos aὸ Ecclesiam, vel Sacrarium sine oblonga veste accederet, cum Sacrum sacere, vel ad

ipsum conficiendum se parare instituit. Item rem Divinam operari prohibuimus adhibitis oblongis vestibus, aut epilogiis . quae a Sacrarii Custodibus commodari solent. De comis autem appositis nihil novi sanximus , satis arbitrantes esse ea , quae super hac re per Cardinalem Iacobum Boncompagnum in sua synodo praescripta fuerant. s. Haec nostra humanitas permovere omnes debuerat, qui aliqua doctrina, & honestatis laude praediti sunt, ut propositis limitibus continerentur. Sed quoniam iis virtutibus non omnes excellunt, ideo superiori tempore coloratam vellem non semel mane , & frequentius peracto prandio nonnulli induerunt, qui absque pallio, retento solura collari Sacerdotum insigni , dc bacillum manibus gerentes urbem ci cum ire coeperunt, pedibus conterentes Clericalem dignitatem. & observantiam . quae nobis, licet immerentibus, ob nostri muneris rationem praestanda est; parvi quoque facientes hujus patriae gloriam, quM

479쪽

eum ignobili oppido hujus Dioecesis conferri non debet. Non omisimus illos accire, quos nos ipsi, sive aliorum fideli testimonio delinquentes

cognovimus, eosque pro hac libertate graviter objurgavimus. Cum tamen haec corruptela latius in dies propagetur, eoque devenerit hominum temeritas, ut aliquis eadem veste superindutus ad Metropolitanam accesserit, cum nuper dies Festus Sanctii Petri celebraretur, &Vesperae solemnes coram nobis agerentur; & idem contigerit die Dominico proxime elapso, cum in parochia Sanctae Mariae Majoris pia supplicatione indicta , magnaque populi frequentia Divina Eucharistia circumferretur , id amplius serre taciti non possumus. Quare non privatim ejusmodi pervicaces admonere, sed palam verba sacere , & ea potissimum decernere, quae modo subjicientur , constituimus. 6. In nostra solum potestate situm est formam indumenti Clericalis definire: Iuxta ipsius Episcopi ordinationem, ct mandatum '. Idem post Tridentinam Synodum in Concilio Mech liniensi statuitur: Et quoniam mundana cΠristas quotidianas adinvenit novitates . Omnis ille habitus quibuslibet Eccl6iuticis Personis interdictus D. a quo Episeopus absinenduin mandaPit. Primo igitur Clericis omnibus etiam prima Tonsura , & nullo beneficio praeditis, aliisque multo magis, qui Beneficia obtinent , & Sacris Ordinibus initiati sunt , praecipimus ut collare, qui Sacerdotibus tribuitur,& Coronam capitis, brevesque deserant capillos. Si comis appositis ob nostram facultatem utantur , nihil leve , aut inane in ipsis deprehendatur . & Corona appareat. Clericis enim operam , studiumque comis nutriendis dare non licet. Item discrimen inter Coronam , ac Tonsuram intercedit φ, & utrasque Clericis gerendas Innocentius III. his verbis indicit - : Coronam, ct Ansuram habeant congruentem. T. Secundo: vestem oblongam , aut brevem . tibialia. se moralia nigricoloris adhibeant . de quo Cardinalis Baronius haec tradit ' : Irrepsisse autem col. r niger in Gerum videtur , cum di Monachismus in nonnullis Ecclesiis ac Iericis receptus es, ct ex monachis Discopi creati sunt: & paulo ante explicans ea verba Sancti Hieronymi ad Nepotianum : Veses pullas ave de ita , ut candidas: haec habet: Cum igitur neque pullus , neque candidus coIor Clericis congruere videretur , possumus intelligere . casaneum colorem , necno/L violaceum in Ecclesia Catholica antiquo usiu receptum , retentumque usque hodie

ab eis , qui Familia sunt Summi Pontificis, necnou ab Alum dis Romana Eccυ- a Seminarii,staliis , ut Omittamus Episcopos, illis exceptis, qui ex Clauseralium ordinibtis ad eampromoti sunt Dignitatem . Sanctus Carolus Borromaeus in prima Provinciali Synodo ita statuit η: In omni vestru color tantum niger

adhibeatur et Thomassinus autem haec scripta reliqnit: Pos Synod .s Tridentinam

480쪽

s PROSPERI CARD. LAMBERTINI

dentinam , ct Mediolanensem rara prohibitio rubet colaris , viridisque, quod absolutissime jam ct praeciperetur hiqra Tesis, edi in mores induceretur. 8. Tertio : vellem oblongam , seu Talarem praecipimus, quam Clericis aptissime convenire non solum constat ex iis . quae modo commemoravimus, sed etiam ex Conciliis Provincialibus, ac Dioecesinis Italiae, Pontificum decretis, & Sacrarum Congregationum sententita apertissime comprobatur , uti quisquis facile intelliget, si volumen secundum Theologiae

Moralis Genetii percurrat '. aut ea perpendat, quae Baptistellus Fulginas Episcopus accurato studio congessit in appendicem suae synodi, quam in examen adduxit, & auctoritate probavit peculiaris Congregatio, cui nos ipsi a Secretis delecti sui musi, cum Innocentius XIII. Pontificatum obtineret h.

9. Quarto: cum in primo Mediolanensi Concilio Provinciali, quod

Sanctus Carolus Borromaeus celebravit, haec legantur z Verumtamen .s iter

faciendum At illis, s nempe Clericis) uti liceat habitu contrat ore . est ad iter oecommodato, sed pliei, ct in quo honesas,odeeorum ordinis eluceat: Item in secundo Concilio dioece sano ejusdem S. Caroli: Clericis iter habentibus. quamvis vesitu contractiori uti licebit, decentem tamen illam , atque ejusmodi qse oportet , ex quo, eos esse Ecclesiasici ordinis homines, agnosti facile posset.

Ideo nos quoque hanc consuetudinem libenter permittimus , & eam pariter aequo animo seremus, quae multo ab hinc tempore invecta est , ut Clerici minoribus, aut majoribus ordinibus initiati, sive aliquo Beneficio, sive nullo praediti sint, ut Sacerdotes , etiam cum pro suis privatis negotiis expediendis Urbem circumeunt, breviori vestitu utantur, non autem id concedimus , cum ad Ecclesiam pro sacro peragendo se conserunt, uti

paulo ante statuimus, iterumque confirmamus. Caveant etiam , ut idem vestitus exterior nigrum colorem, & decentem honestatem praeseserat . ac ne ad latera nimis extendatur; ne interior tunica argento, vel auro eXOrnetum . nec alii colores nigro intermisceantur, ne postremo levitatem illam admittant, ob quam candida subucula aperta circa pectus tunic profertur: nigrum pallium gerant, ut plurimi virtute praestantes Ecclesiastici solent, qui patientia nostra abuti nolunt, nec illorum exempla sibi imitanda proponant, de quibus S. Hieronymus tradit : Tales cum videris , sponsor magis existinato, quam Clericos. Io. Quinto: tolerantiam nostram ultra consuetos terminos proserentes , indulgemus pariter Clericis, ut sine pallio , bacillum manu gerente deambulent in locis ab omni populi frequentia remotis, vel extra moenia Civitatis ; item ut hyemis , vel pluviae tempore pallium violacet, sive alius modesti coloris adhibeant, modo tamen vestitus interior niger sue rit ; ac postremo, si rus proficiscantur, vestitum ipsum , licet diversi coloris suscipiant, juxta cam formam, quam paulo ante exposuimus. POr

SEARCH

MENU NAVIGATION