장음표시 사용
521쪽
inferioris notae sectulo, in Consecratione solum adhibeatur; nam licet aquae plurimum admisceatur , dum primum hoc vinum exprimitur , vini tamen natura retinetur , & communi hujus Civitatis, ac Dioecesis usu verum vinum habetur . quod ita Passerinus exponit ': Si tantum aqua adhibeatur, quantum communiter juxta morem patria adhiberi siet, ad hoe
ut melius decoquatur , veI conservetur, nullum peccatum incurritur ex usu ta- Iis vini in consecratione . In examen nequaquam adducimus rei causam a
Passerino excogitatam , nempe : Talis enim quantitas parva es, ct in vinum eonvertitur . Alteram quidem rationem , quam ille subdit, veritati omnino consentaneam judicamus: Et praeterea tale vinum es commune, ertisuale patria . Quartus '' , quem superius Commemoravimus : Sο-lit in aliquibus Iocis , inquit, feri vinum cum infisione aqua in musto , vel in racemis antegram exprimantur. Eoaritur, an valide Iicite consecrari possit32 6pondeo disinguendo: si parum aqua muso infundatur, certum es, feri verum Sinum ; eonsequenter valide ct licite consecrari potes. Probatur , quia estiui in usuale, , in multis Iocis, tibi dicto modo flet confici, vinum υix aliud reperitur. Rosignotius' verba faciens de vinis Bononiensibus primum aD
serit veram consecrationis materiam esse vinum re ipsa non corruptum ,
ut plurimum vitiatum, deinde haec subjicit: Nam si praecise aliquo moriaIterarentur, puta fi Iesserent, er etiamsi modice coquerentur , ut feri eοκ-Reυit in Piceno, ct Umbria , si modico aqua imm, erentur , ut fri silet
Bononia ctc. certe non desinerent esse materia apta consecrationis .
8. Neque satis est, si contra objiciatur vinum communi usu receptum in Saeris agendis lassicere, cujus generis sunt in hac Urbe , ac Dice-cesi inferiora vina , quae paulo ante explicavimus; nam prius ostendi debet vinis ejusmodi rationem, naturamque veri vini inesse, & communis usus aliquid momenti, ac ponderis habere videbitur. Certissimum ex Fide est, verum vinum pro materia consecrationis institutum a Christo Domino, qui ait: Non bibam amodo de hoc genimine vitis q: Incertum tamen est, nec probari ullo modo potest , an lora , vinum verum appellari queat; nam si quis vini cadum persolvere debeat, & lorae eadum tribuat . creditori satisfecisse non existimatur ; ob hanc causam, licet communis usus lorae in medium proferatur , tamen pro consecratione adhiberi posse numquam demonstrabitur . Equidem Pater kndreas Zutherius Cleri Patavini Theologus ' , cum quaestionem dissolveret propositam mense Aprili anno I o8. . di materiam pro consecratione Calicis explicaret, primum penitus improbat omphacium, sive succum uvae
immaturae atque acerbae, deinde idem docet De Uino corrupto, aut cocto,
522쪽
eiusdem Sacramenti decus etiam conservandum, ut quaelibet pe ccati laris evitetur: nam materia valida quidem , haud tamen decens esse potest , uti musti exemplo deprehenditur. Quare, cum vinum, quod subacidum est, aut lorae simile honestis viris dignum non habeatur, quod plane constat exemplo illius . qui vini cadum debeat, cujus lo co Ioram, aut vinum infimae conditionis persolvere nequaquam potest, cum , inquam, haec ita sint. licet vinum aliquod subacidum . aut lora aliqua satis esse pro Consecratione putetur, nemo tamen unquam arbitrabitur id sacramenti dignitati convenire. Porro eadem ratione vinum subacidum , ac lora a Misi e Sacrificio penitus excluduntur .i, Io. Post haec illud quoque superaddi potest , non licere sequi in hac
re probabilem solum opinionem , sed tutiorem omnino requiri, quemadmodum Innocentius XI. statuit ', cum primam hanc sententiam proscripsit: Non es illicitum in Saeram.ηtis renserendis sequi Opinionem probabi- Iem de valore Sacramenti, relicta tutiore , nisi id vetet lex , aut conventio , aur periculum gravis damni ineurrandi. Hinc sententia probabili tantum utendum nori es in eoIIatione Baptismi. ordinis Sacerdotalis , aut Episi alis . Quamobrem neminem inveniri putamus. qui non probet summopere . quae nos superius indiximus . Cardinalis quidem Lauraea , Cum de isnuissimo aliquo vino verba prius secisset, haec statim subjecit: Abiis dubiis es absinendum , ne irresereatia laseratur Sacramentis, er vice Sacramenti falsacrilegium , s in materia non apta fat.
II. Nullus omnino suspicandi locus nobis se perest, ne populus.& Clerus noster operam libenter daturus sit, ut corruptelae ejusmodi. quae in aliquas Ecclesias induetae fuerunt, de medio prorsus auferantur; sed quoniam de gravissima re agitur , praecipimus, ut nostrae hae literae
in Sacrariis omnibus, & pubjicis sacellis hujus Civitatis, ad Dioecesis oculis omnium subjectae conserventur ; poenam suspensionis a Divinis iis Sacerdotibus infligimus. qui vino subacido , seu lora qualibet in re Divina peragenda consulto utantur , vel aliud vinum idoneum non exposcant, si commode id fieri possit. Poenam eamdem illis subeundam decernimus, qui vina ejusmodi semel adhibuerint , nec facultas ipsa immutandi data suerit, dum sacrum facerent, si iterum rem Divinam operari suscipiant, antequam Ministros de vini conditione monuerint, nec certum documentum habeant, quod aliud idoneum vinum suis elum fuerit. Eadem poena illigatos constituimus sacerdotes Sacrariis praepositos , qui se in hac re negligenter gesserint, nec statim Domorum Praesectos de vini immutandi necessitate certiores essecerint. Item ipsos Praesectos eidem poenae obnoxios declaramus,nisi vinum Sacrificio accommodatum, aptumque protinus subrogaverint. Postremo arbitrio nostro poenam indicemus Clericis , aut Laicis, qui Custodes in Sacrario alicujus templi, aut sacelli designati sunt, aut curam Sacrarii quocumquerim. XL R r r modo
a Die 1. Martii anno Is D. b In Iaro superius allato.
523쪽
modo gerunt, nisi jussa haec nostra secerint, & omnino curaverint , ut observentur omnia , quae superius constituimus.
E sola Encyclica Archipresburis, Vicariis Foraneis, er Parochis ruralibus. D dissidiis inter asini ros Montalium Sancti Luea , ct Curatores adificii ejusdem Ecclesia ob eleemosynas , qua conferuntur ab Oppidis ditionis Bononiensis . Ganam peragere debeant Parochi priusquam poptilus Hi subjectus iter Bononiam suscipiat, ut suum osserat munus. Te forte divisoria , erquas ob causas licita, vel illicita judicitur . Ga ratio tenenda sit a quolibet Oppido pro congerendis eleemosγnis, ut Teata Virgini Sancti Lucae munus
I. Bsolutis jam magno opere, magnoque sumptu Porticibus, quaeia excitari coeperunt anno I 674. , & a porta , quam Caesaraugustanam appellant , ad Templum pertingunt in Montra Guardiae positum , ubi Beatae Virginis Essigies opera Sancti Lucae , uti sertur, de pieta pio cultu servatur, hoc, inquam, aedificio perfecto in mentem venit anno IT 23. novum quoque Monasterium condere, quod jam sere conditum dici potest, in quo Moniales Sancti Dominici commodius versarentur, quae curam, & custodiam gerunt ejusdem Sacrae Imaginis, quibusque possessio ejus loci resti tuta, & confirmata fuit anno Is I 3. interposita Leonis X. Pontificis auctoritate '. Novum quoque Templum magnifico ornatu extruendi consilium initum , probatumque suit, cujus opus in dies crescit liberalitate Fidelium , qui pecuniam , ac munera ob eam causam libenter conserunt, ut nempe Templum splendore, ac magnificentia nitidissimas porticus exaequet, re Fideles magno numero confluentes facilius excipiat, & postremo erga Sacram Effigiem pietas magis augeatur . Illam sane ab Ecclesia Sanctae Sophiae Constantinopoli sublatam ignotus Peregrinus in hanc Civitatem detulit an . IIso. , cum Gerardus Civis Bononiensis, & Canonicus Regularis Lateranensis hanc Sedem teneret, atque eamdem Essigiem in Monte Guardiae collocavit ; quod duplici de causa contigisse serunt Scriptores, vel quia Montem Guardiae prae caeteris locis ipse peregrinus designaverit Deo sic aD sanie , uti Sigonius commemorat'; vel quia sicut Ascanius Persius contendit in extrema parte Sac. Tabulae illud inscriptum, monitumque suerat , ut in Montem Guardiae ea deportaretur '. a. Anno I 23. , quo novum Monasterium , novumque Templum excitare decretum fuit, publicas conventionis tabulas haud sine auctoruta te necessaria obsignarunt Cives iisdem aedificiis praepositi, di Monta
les sa In ipsius Constitui. tom novi Buα b In Ria ipsius Gerardi. e In mctoria ejusdem Sacrae marinis.
524쪽
les, quae in binis Monasteriis Sancti Lucae, ac Sancti Matthiae vitam communem agunt. In illis tabulis illud prae reliquis cautum fuit: Ne Curatores adjiciorum tum praesentes, tum futuri possint, aut debeant ulli modo ipsi
per se, vel aliorum opera detrahere . veI impedire eleemosenas communes . audi
peculiares , qua pro Sacra Imagine , ae Ivinasterio feri consueυerunt . si ali ter obvenerit, esse in potesate MontaIimn , ut a Templo, ejusque ambitu satim amoveantur eIeemosynas quarentes . aliique Ministri, qui ejusmodi impedimentum afferant. Haec tamen conventio neque dicteriis finem imposuit, neque diisdiis inter Moniales, & eorumdem aedificiorum Curatores aditum interclusit. 3. Qui Monialium partes tuebantur, cum illarum Monasterium , Templumque anno nuper elapso invisimus , nobis testati sunt post incoeptum novi Templi aedificium valde imminutas esse eleemosynas, quas Fideles ruralium Oppidorum Sacrae Imagini, & Monasterio impertiri solebant, cerea dona, seu pecuniam deserentes per illud tempus potiusimum , quod inter duas celebritates Paseliales interjicitur ; Administros Curatorum aedificii fraudes innectere , ut pro novo Templo perficiendo munera, aut pecuniam conferant illi, qui eadem dona sacrae Imagini, vel Monasterio tribuere secum statuerant; collocare nempe plures in itinere. qui cereos ferentibus pagellam his verbis inscriptam tradant: Pro aedificio: atque ita cereos pro extruendo Templo congerere, quos Sacrae Imagini. ac Monasterio offerre constituerant Fideles. ignari quid scheda illa, verbisque inscriptis contineretur . Φ. Contra vero , qui Curatores aedificii defendere susceperant. as. firmabant non semel contingere , ut cerei pro aedificio novi Templi Fidelium voluntate jam antea destinati, ad Sacram Imaginem, vel Monasterium convertantur ob exiguas epulas, quas Moniales paraere solent munera sibi persolventibus. Illud pariter asserebant, consuetudinem, quamdam inductam esse, quae vim pene inferre videtur Fidelibus, ut Sacrae Imagini, vel Monasterio tribuant, quae Templi aedificio decreverant. Nam, si semel Ecclesiam ipsi ingrediantur, licet cereos libere inscriptos pro aetificio deserant, illos tamen Sacrae Imagini, vel Monasterio concedendos omnino Moniales judicant, uti jam factitatur. s. Haec quidem omnia percepimus, dum Sacram visitationem perageremus, quibus etiam facili ratione prospici posse cognovimus, si finem dissidiis . ineptisque rumoribus imponere aliquis revera contende ret . Siquidem quaestio non instituitur , an Parochus , in cujus ditione Monasterium Sancti Lucae situm est, jure suo repetere posse munera ais Fidelibus oblata, uti modo commemoravimus. Nam idem Templum ad
Regulares Sancti Dominici jure pertinet. quibus etiam Moniales ipsae subjiciuntur , vel in Monialium potestate est, quae Sancti Doni inici institutum sequuntur; ob quam causam nihil omnino tribuendum est Pa-
525쪽
Ocho, uti Fagnanus perpendit '. Neque illud in dubium revocatur , in Curatores aedificii Ministros decernere queant, qui eleemosynas quaerere, & accipere possint , quae pro ipso aedificio absolvendo conserun-tor . Nam facultatem ejusmodi a nobis obtinuerunt, dc conventionem
pro hac re cum Monialibus ipsis statuerunt. Insuper Laici procul dubio
eleemosynas. & oblata munera administrare possunt , quae piis operibus impenduntur M. Neque auctoritas nostra labefactatur, ob quam munerum ejusmodi rationem exigere possumus, non solum ab aedificii Curatoribus ', sed etiam a Monialibus, quae licet Regularibus pareant , in-men proventuum rationem persolvere nobis debent , ideoque munerum pariter, quae ad ipsarum Ecclesiam deseruntur ; idque ex Constitutione xv III. Gregorii XV. ' nostraque Institutione xxx Ix. plane pro .
. 6. sed illud solum inquirendum est, an Fideles pro novi Templi
aedificio cereos, & munera conserre secum proposuerint, an vero Sacrae Imagini, vel Monasterio ipsa devoverint. Nam certissimum est, munera sponte oblata attribui oportere juxta mentem, ac voluntatem quam
Fideles expresse declarant . Ita vanespenius, aliique plures , quos Dominicus Ursua celeberrimus in Romana Curia Iurisperitus plene recenisset . Inquirendum pariter, utrum Fidelium animus fraude aliqua circumventus fuerit, quod ab Ecclesiae Institutis longissime abhorret . Quam ob causam indieta sunt censurae, quae a solo Pontifice dis lui possunt, in eos Ecclesiasticos Saeculares, aut Regulares, qui Fideles adducunt, ut jurejurando se obstringant, aut polliceantur se in ipsorum E clesia sepulchri locum sore delecturos φ. . Omittimus opinionem illam omni prorsus ratione destitutam, nempe Sacrae Imagini, vel Monasterio impertiendos cereos, statim ac of ferentes Templum ingressi sunt,licet antea cereos ipsos aedificio construendo impertiri secum decreverint. Nam, licet aedificii Curatores, aut ipsorum Administri cereos in Templo sibi deposcere nequeant, idque Minialium Administris tantum liceat, illud tamen necessario requiritur . ut offerentium voluntati satis iaciant , ideoque cereos ipsi accipiant, eosdemque Ministris aedificii extra sores Ecclesiae restituant: quod etiam Parochi exemplo comprobatur, qui oblationes quidem in Ecclesia sua percipit, ea tamen conditione, ut ipsas pro offerentium voluntate impendat , nec unquam fis est pro sua utilitate, seu quacumque alia de causa
illas insumere ' . De Praesecto Regulari idem prorsus statuitur , qui liceta DCV. Passoralis num bis, quae fiant a Paroebis. b Vanespen. Iuris
526쪽
cet Administrator oblationum existat, quae in ejus Ecclesia congeruntur; tamen expressae, vel tacitae voluntati offerentium parere debet. nec eos limites unquam excedere permittitur, uti Cardinalis Petra sapienter advertit', quod prius etiam Donatus ex ordine Sancti Dominici scriptum prodiderat : Praelati Rettilares non sunt domini oblationum . eleemo θnarum suis Ecclesiis factarum , sed tantum Adminiseratares: quorum es exequi donantium voluntates, non autem de illis ad suum beneplacitum duponere a
8. Cum haec ita se habeant, & nulla fraudis suspicio interveniat, nullus dissidiis aditus, locusque patere videtur, si frequentes coetus , qui supplicationes ad Templum Sancti Lucae publicas indicunt, Ac cereos offerre pro novi Templi aedificio constituunt, illos tradant ipsius aedificii Ministris, qui in porticu non longe ab Ecclesia , sed extra illius ambitum praesto sunt ; qui vero pro Sacra Imagine , aut Monasterio cereos detulerunt , iter ad Templum prosequantur , ubi Ministri Monialium ad eosdem cereos suscipiendos dispositi, paratique sunt . s. At vero hoc consilium novis difficultatibus, si proponi velit, aditum reserat. Nam plerumque osserentes ipsi ad pias supplicationes minime conveniunt, nec ipsi cereos praeserunt, sed puellae seliguntur, quae hoc munere ipsbrum loco sungantur. Ipsae vero, vel accepti mandati prorsus oblivisci, vel ipsum consulto, aut imprudenter, vel alicujus gratia immutare facile possunt. Illud quoque accidere potest, ut captiosa Ministrorum petitionibus implicatae salsum aliquid invite sate
Io. Quamobrem hoc consilium improbamus, licet aequum fortasse videatur, aliudque ineundum proponimus . Priusquam supplicatio ad sanisti Lucae Templum a populo suscipiatur, quam vel ipse comitari debes, aut alium Sacerdotem loco tuo lassicere . Festa die, cum populus frequentior est, vel in coetu ob hanc causam convocato, Palam notum facies, cereos, qui deseruntur, impendi posse pro novi Templi aedificio absolvendo, aut pro cultu Sacrae Imaginis conservando, alendisque Monialibus, quibus Sacrae Imaginis custodia demandata est . Deinde populum certum facies , utrumque a nobis aequali iludio probari. Tertio populum monebis Beatae Virgini gratissimum suturum quocumque modo oblationes impendantur. Nam . aut Templum magnificentius, populi. que frequentiae commodius ipsi B. Virgini excitabitur: aut rebus omnibus copiose redundabit . quae ad augendum ipsi ua cultum requiruntur , piasque Moniales sultentandas , quae tanto itudio, tantaque religione curam ejus Imaginis gerunt. Postremo admonebis declarandam a singulis voluntatem suam , ut optatum finem assequantur; illorumque munera, aut tradenda aedificio apertissime non patefecerint, sacrae Imagini. aut
527쪽
Monasterio esse attribuenda , cui prius omnia coalerebantur , antequam
novum aedificium extrueretur .
11. His diligenter peractis, ut rem quisquis intelligat, quae tamen luce clarior videtur, nisi sorte quis inveniatur tam pravo , tenuique ingenio, ut rebus etiam perspicuis tenebras offundat, his, inquam , peractis, illorum nomina pagella seorsim adnotabis, qui oblationes pro aedificio dare statuerunt . Eamdem pagellam tecum habebis, dum Bononiam venies cum populo , vel ipsam Sacerdoti trades, si quem tuum in locum subrogabis. Statim ac pervenies ad locum , ubi Ministri aedificii praesunt muneribus accipiendis. populus subsistet, donec singillatim n minaveris , si praesens adsueris, aut Sacerdos suffeetus nominaverit ce' reos omnes, qui pro aedificio designati, notatique fuerunt, illique si tim Ministris tribuentur, nec ulla ratio habenda est schedae cereis superstpositae. atque inscriptae : Pro aedificio, aut pro Beata Vietixe Sancti Luea. Nam schedae ejusmodi fraudibus obnoxiae posthabendae sunt tuo libello,
in quo nomina offerentium , explorata prius eorum voluntate, describuntur . Post haec cum populo ad Ecclesiam perges, ubi Monialium Ad- 'iministris tradentur reliqui cerei, qui in libello notantur . 1 a. Quod si nullus ex tuo populo munus offerre pro aedificio statu.rit, iter susceptum minime retardabis, sed recta ad Ecclesiam tendes, omnesque cereos Montalium Administris tribues, uti paulo ante exposuimus.
I 3. Hoc pacto voluntas offerentium finem suum obtinebit, nullumque impedimentum obveniet, nec quidquam proderunt schedae illae . pra dificio. Illa tandem falsa opinio prorsus evanescet, nempe Sacrae Imagini , aut Monasterio, etiam invito offerente, attribuenda esse munera, itatim ac pedem in Ecclesia ipse posuerit, licet eadem munera prius aedificio decreverit. I 4. Antequam has litteras daremus, consilium hoc nostrum quibundam Parochis aperuimus , qui populum suum ad Ecclesiam Sancti Lucae, supplicatione indicta , prosequuntur. Ipsi haud ignari illorum,
quae olim contigerunt, idem consilium tanquam iacile , & omnino consentaneum probaverunt, si tamen certi, signatique sint offerentes, e rumque nomina perspecta , qui cereos devovent. Attamen nos iidem Parochi monuerunt in quibusdam locis diversa ratione hoc negotium peragi . Nam tum pecunia, tum alia dona a populo congeruntur , ante
quam supplicatio ad Templum Sancti Luce suscipiatur ; eorumque pretio cerei comparantur, quorum aliqui nummis etiam circumornantur.
Quamobrem in iis locis alia ratio statuenda est: etenim nihil aliud certi deprehendi potest, nisi quod ea pecunia, ac munera pro Beata Virgine S. Lucae cumulantur : nec ulla conjectura cognosci potest, utrum Populus velit dona sua impendi pro aedificio , an pro cultu Sacrae Imaginis, OcMonialium sustentatione. Porro assirmari poteli Beatae Virgini per lui, quae pro qualibet ex iisdem causis persolvuntur . I s.Qu Disili su by Corale
528쪽
1 s. Qui temere iudicium ferre vellet, ea munera dividenda proponeret, quod reipsa licitum est, nisi jus aliquod peculiare adversetur , uti contingit in electionibus Ecclesiasticis, vel cum totum pertinet ad illum . qui sorte ducitur , vel cum , partibus inaequalibus positis , sorte statuendum est, cui pars amplior , & cui minor conseratur . Ita docent Theologi, ducti auctoritate Sanehi Thomae '. & rem magis explicant
exemplo Sacerdotum, qui in Urbe permanere, vel ab ea possῆunt exemdere , cum pestis grassatur ; & illorum pariter exemplo, qui in naufragii discrimine in mare projici debent, ut navim exonerent pro aliorum incolumitate, qui supersunt; tandem militum exemplum ante oculos subjiciunt, qui parem culpam admiserunt; cum tamen universi morte plectendi non videantur, aliqui vita donantur . alii vero carnifici traduntur, de quibus omnibus, ducta sorte , judicatur. I 6. Verum, ut certa solum , ac tuta sanciantur , consilium ejusmodi rejicimus, quod magno sane cum periculo conjungitur, ne aliquid ab aequitate alienum committatur. Nam cum sorti ali quid permittitur, rei eventus a solo Deo debet expectari, non ab ulla fortunae temeritate . Nos autem dissidiis occasionem omnem praeeidere solum inquirimus, non vero Dei voluntatem hac insolita ratione explorare audemus.1ν. Nonnulli aliud consilium dederunt, ut nempe binae capsulae, binique sacculi constituantur, unus pro aedificio, alter vexo pro Sacra Imagine, ac Monasterio, quod tamen pluribus de causis sequendum minime existimavimus. Nam plures hac rei novitate perculsi nihil in posterum pro aedilicio, vel pro Sacra Imagine , & Monasterio conserent; alii vero munera elargiri praetermittent, ne aliorum conviciis, & contumeliis proscindantur , qui sortasse eadem dona non offerentium liberalitati, pietatique tribuenda esse , sed ex fortunis dominorum conflata suspicabuntur . 18. Itaque post varias sententias. & consilia illud decernendum putavimus , ut in locis omnibus , ubi pecunia , &dona a populo colliguntur, pristinum Institutum , ac ratio omnino teneatur , nempe, ut, Ce
reis juxta congestum pretium comparatis, Parochus una cum primori-hus Parochiae in tres aequales partes eosdem cereos distribuat, & eodem modo pecuniam, quae cumulata fuerit, partiatur. Deinde tertiam pecuniae, ac cereorum partem aedificii Ministris largiatur,quos opperietur in Porticu, ubi locum obtinent. Tandem, cum Ecclesiam attigerit, reliquum, quod superest , Monialium Ministris attribuet. Porro id sacris Canonibus consentaneum est , qui partem oblationum pro aedificio semper decernunt . Declaramus tamen haec omnia, quae sanximus, servanda esse, donec Templi aedificium absolutum fuerit: deinde pristinam
Consuetudinem . atque institutum pro muneribus , quae offeruntur , tenendam indicimus . I9.PTu-
529쪽
I9. Prudentiam tuam , studiumque tanti facimus, ut quae superius exposuimus . negligenda minime suspicemur . Quod si aliquis nullam subire molestiam animo sibi proposuisset . quamvis ad illam serendam tum necessitas , tum jussa impellerent Episcopi , cui se morem gesturum pollicitus est, pro certo habeat mulctam sibi irrogandam esse , cujus pars tertia perficiendo aedificio , reliquae duae Sacrae Imagini, & Monasterio
De Ddulgentia, quam Summus Pontifex concessit omnibus , qui felicia, aenum precentur Copiis chrisianorum contra IUUAes decertantibus. animo preces ejusmodi fisenda snt. De Victoriis, quas Fideles is interes βοηem B. Virginis ex Turcis retulerunt. Copulari bene posse Maria Virginis intercessionem cum mediatione Chrisi Domini, ct etiam intercessionem Sanctorum eum intercessione T. Virginis. De Tris operibus, qua Pontifex indicit ad comparandam Industentiam. I. Erpauca monenda sunt, antequam Indulgentiam promulgemus, quam summus Pontifex elargitus est quae etiam Animabus in Purgatorio detentis suffragari potest) illis , qui Romae preces Deo persolvunt, ut Christianae acies victoriam ex Turcis obtineant; quam Pontifex Iudulgentiam huic Civitati, ac Dioecesi liberali ter concessit. a. Ac primum . cum pacem expostulare Ecclesia inter Fideles Principes consueverit , & selicitatem Christianis Militibus in Turcas. & Infideles decertantibus , studium omne partium quisquis deponere debet, ut Ecclesae exemplum sequatur. Itaque si Christiani Principes inter se bellum gerant, pax a Deo petenda est . Sin autem Fideles inter ac Tu cas bella excitentur, Dei clementia , ae bonitas imploranda, ut Fideles ex praelio victores revertantur. Id nostrae Religionis primum, dc peculiaris deinde cujusvis utilitas requirit. 3. In aetis quintae Synodi Lateranensis habetur elegantissima oratio, quam Bernardus Zane Patritius Venetus . ac Spalati Episcopus coram Julio II. in prima sessione pronunciavit '. In ipsa praeclarus Orator eXPonit intra spatium I 8o. annorum, nempe as Imperio Othomanni ad illud Bajagetis , majorem Asiae partem a Turcis occupatam fuisse , &Europae partem in ipsorum potestatem redactam eum magna Christiani cruoris emusione , duodecim Imperia .. & duodecim Regna tubacta , post quae ita subdit: Imperium suum Dalmatiam. G Liburniam usque dilatavere. a quo quidem sita ad Urbes Tua Sanctitatis Picentinas unius noctis spatio commodesine possunt transfretari . Deinde Turcarum indolem , ac mores .
a Tom. I . Comctionis Labbeanae Conciliorum
530쪽
quales ipse perspexerat, non autem quales temere a mu itis snpuntur, his verbis complectitur. Uranula gens, im=noissima, Chrsiano nomini inimi cillima . Suo enim sordidissimo Mahometo obseeqvim maximum sep flareputat, Chrisianos insequendo , dilaniando , occidendst . . Secundo, qui felices eventus Christianis militibus bellum contra Turcas agentibus- vehementer exoptat , omnem sane in Deo optimo Maximo spem collocare debet, qui victorias impertitur . Cum Ezechias Regnum teneret, Angelum Deus misit, qui I 8 s. millia hominum in exercitu Sennacherib trucidavit. Quin etiam absque ullo Angelorum praesidio victorias amplissimas illis concedit , qui nec copiis , neque numero , neque virtute cum hostibus conferri pos Iunt. Exemplis ejusmodi sacrae litterae redundant. Illud in primis memoria dignum proditur . Cum Moabitae simul, ac Ammonitae foedus inierunt, & maximum exercitum in Regem Iosaphat compararunt; ipse ad Deum suppliciter his verbis confugit : In nobis quidem non es tanta fortitudo, ut psissmus huic multitudini resistere . Tunc Propheta Iahaziel Deo amatus inquit rHaec dicit Dominus. Nolite timere , nee paveatis hane multitudinem, non es enim vestra pugna. sed Dei. Nec spem sesellit eventus; nam pugna pio Regi feliciter cessit. Eodem libro eap. r6. traditur Ananias Propheta continuam bellorum seriem Aia Patri Iosaphat indixisse , eo quod in Re.ge Syriae magis, quam in Deo fidem suam collocasset: Nonne AEthi es, ETLibes multo pit res erant quadrigis , er equitibus , ct muItitudine nimia , qVos eum Domino credidisses tradidit in manu tua 3 Postremo talium exemplorum plena est Machabaeorum historia, ubi Iudas Machabaeus Sacerdos, a populi Princeps ipsum sic alloquitur Τ : Ne timueritis multitudinem eorum, O impetum ne formidetis se. Conteret exercitum istim ante faciem nosram hodie, ct scient omnes gentes , quia es, qui redimat, ct liberet Israel. Eodem loco posteris commendantur insignes victoriae; quas Iudas ex qua tuor Ducibus Antiochi Epiphanis Syriae Regis consequutus est, licet ipsos vi. Tibus nequaquam exaequaret : Et exiυit Itidas Obυiam illis cum paucis, ct dixerunt ei. aQuomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam , ct tam fortem p Et nos fatigati sumus jejuηio hodie . Et ait Iudas : Facile es, eon-eIudi multitudinem in manu paueorum ; ct non es disserentia in conspectu Nei Coeli liberare in multis, Vel in paucis . Goniam non tu multitudine exercitus Dictoria belli, sed de caelo fortitudo es : ut e/ssavit autem loqui, insiluit in eo stibito , ct contritus es Seron , ct exercitus ejus in conspectu roris . s. Tertio, quemadmodum Deus auctor est victoriae, ita Beata virgo Christianis militibus in Turcas illam obtinet, si illius opem debita
Pietate, studioque imploremus. Inter celeberrimas sane victoi ias, quas Christianorum virtus ex Turcis retulit, expugnatio Sanctae Civitatis Hie Tia salem merito adnumeratur, quae contigit saeculo undecimo, cum
pius Dux Gothfridus bellum administravit. Id autem Beatae Virgini tribuendum nemo inficiatur, cujus tutelam expetiit Urbanus I l. in Con- Tm. XI. sss cilio
