장음표시 사용
541쪽
pariter non ignoramus aliquas sententias a Sacra Concilii Congregatione
promulgatas esse, quae opinionem eamdem tueri, ac confirmare videntur.
Neque Pigna tellus eo loco, quem in serius nominabimus, hanc dissicultatem satis dis luit, cum a firmat haud satis constare de iisdem sententiis; vel editas fuisse, cum peculiare aliquid statuendum proponeretur. Nam illas nos ipsi perspeximus '. & licet pro eventu aliquo peculiari pronunciatae fuerint, plurimi tamen faciendae sunt, legemque in dicunt, dum mentem Concilii interpretantur. Illud quoque satebimur moneri a Tridentina Synodo ne Sponsi Matrimonio indulgeant, priusquam a
Sacerdote Benedictionem acceperint. Attamen , si contra fiat. nullum erimen admitti existimamus , quod etiam a celeberrimis Theologis, &Canonum Interpretibus merito defenditur . I 8. Ac primum Cardinalis Bellar minus' sanctum Thomam . CGetanum , 8c Navarrum prius nominat . ac deinde sic tradit: interdici illis temporibus celebrationem Matrimonii per verba depraesenti, ct etiam consummationem , sed solemnem tantum Sponsa deductionem. θ publicam illani pompam, ct canυiυia, quae in solemnitate Nuptiarum adhiberi flent . Ipsius
sententiam plurimi alii unanimes sequuntur β. I9. Illam tenendam re ipsa ducimus, ne vinculum Fidelibus injiciatur . quod a nulla lege clare praescribitur. Insuper id consuetudini, & instituto Ecclesiae valde consentaneum est, quae humanae se agilitatis gratia , rationeque habita , paulatim a veteri disciplina recessit, cum de re ejusmodi quaestiones inducerentur . Siquidem primis temporibus seriati dies non impedimentum simplex , sed dirimens inserebant, uti conjicitur ex epistola II. Sancti Petri Damiani ': Censura Canonica P prias illicitis t/mporibus insistitas, remoto omni scrupulo dicidit. Hinc Chi illianus Lupus haec scripta reliquit : Quod contractum extra tempora Conjugium fuerit omnino subsantialiter nullum, fateor eum Sancto Petro Damiano . Olim seriati dies totum spatium a Septuagesima usque ad Paschalis Octavam . & praeter Adventum Domini tres quoque hebdomadas ante Felium Sancti Joannis Baptistae complectebantur .aci. Nunc autem ii solum dies seriati dicuntur . quos Tridentinum
Concilium expressit, uti jam dictum est. Neque nobis adversari potant
542쪽
sive Canonum Interpretes, qui contrarium sentiunt, neque Decreta a Sacra Congregatione Concilii Typis evulgata , neque ipsum Tridentinum Concilium . Equidem Canonum Interpretes severitati veterum Ca- nonum plus aequo inhaerentes tanquam praeceptum statuerunt. quod intra consilii limites istum continebatur : Gidquid sit de hac sententia cinquit Vanespenius ', qui Canonum Interpretes, & Fagnanum ipsum, utinos etiam , magni pendebat) , attenta Canonum antiquorum rigorosa expressone , hoc certum es hodie . dictis temporibus de vetitis ad ineundum Maiatrimonium diebus sermo est ) nequaquam tetitum esse actam Matrimonialem, sed ad summum consilii ess eis temporιbus absinere , ut mente elatiore , cta eamnalibus voluptatibus magis libera vacent orationi, est pietatis exercitiis. Neque sane contraria sunt Decreta Sacrae Congregationis, quae non Matrimonium, sed ipsius pompam seriarum temporibus prohibuit, videlicet convivia sacere . Sponsam domum deducere , & corpora permiscere: Sacra cte. t ita semper respondit Sacra Congregatio) censuit, etiam temporibus express cap. Io. se . a. . de Refrmat. mirim. posse Matrimonium contrahi coram Parocho , sed Nuptiarum suemnitates , convivia , traductiones ad domtim . edi earnalem copulain prohiberi. Attamen adhuc incertum est . utrum his sententiis agatur, tam de privata , quam de solemni traductione ad domum. Incertum pariter est, an Sponsi ab omni commercio abstinere debeant: pospublicam traductionem a. domum: an vero pos pri Datam traductionem . Cum tamen in Farsensi Synodo, quam Cardinalis Carolus Barbarinus habuit anno 168ς. - , juxta mentem Sacrae Congregationis, expositum suerit, quod licentia hujusemdidi obtenta fissciet etiam ad traductionem Sponse ad domum S Usatim post celebratum Matrimonium , ita tamen , ut omittantvr solemnitates in traductione alias adhiberi solita . Hinc quisquis intelligere potest , non ita facile S. Congregat. Decreta congruere , ut suas opiniones ipsi Interpretes sustineant. Postremo illa Tridentinae Synodi verba contraria non videntur : Praterea eadem Sancta Θnodus hori tur , ut Conjuges ante Benedictionem Sacerdotalem in Templo sucipiendam in e dem domo non cohabitent. Haec enim nequaquam rem praecipiunt, sed consulunt , uti Monacellus ' , ac Barussaldus ' hujus nostri Centensis oppidi Archipresbyter sapienter advertunt : Barussaldus variis etiam rationibus corroborat ea omnia , quae in has litteras congessimus .a I. Paulo ante declaravimus licentiam pro contrahendo Matrimonio seriarum temporibus satis esse , ut Sponsa privatim ad aedes sponsi deducatur , quod sacrae Congregationi consentaneum est . Id autem declaravimus non solum adducti Farsensi Synodo, quam nuncupavimus, sed quia nos ipsi hoc Decretum ipsius Congregationis deprehendimus inter Pagellas, quas accuratissimo studio collegimus, cum in eadem Sacra Congregatione Secretarii munere fungeremur. DU-
543쪽
NonnuIli Parochi pro sua , ct Matrimonia contrahentium quiete supplicant
declarari: An , concessa per Episcopum licentia contrahendi Matrimonium temporibus a Saera cincilio vetitis, in iis Acis , in quibus dispositio ejusdem Concilii ad ipstim quoque Matrimonii contractuin reperitur a consuetudine extensa, dicatur etiam permissa traductio Sponsa, seu Uxoris, ad domum Viri. aa. Altovitus quidem tunc temporis a Secretis contrariam opinio: nem exhibuit ob reliquas Sacrae Congregationis sententias , , quas superius indicavimus. Id apertissime cons at ex ipsius suffragio , quod nos diligenter servamus. Verum Sacra Congregatio sic respondit: Afirmati. dummodo traductio fiat absque flemnitatibus . a 3. Quamobrem nemo in posterum hac de causa nec sibi, nec aliis religionem , aut scrupulum injiciat; quod si pravas consuetudines in hac Te de medio tollere vehementer Cupiat, curam omnem, studiumque conserat, ut penitus extinguat falsam illana opinionem vulgi, quae jam nimis invaluit, nempe infaustis auspiciis Uxorem duci mense Majo : Ab lenda sane sic decernitur in Synodo Burdigalenti' illa, ac superstitissa quorumdam opinio , mense βιlicet Majo Uxorem non ducendi, quasi aIiquid ex eo mali ominis emanans fidelitati Contrahentium , ae prosperitati Nuptiarum licerepsit . Doceatur igitur popuItis , ct ab omnibiis Parochis sepe inglanatur, ut superstitiosis illis nugis mem haudquaquam adhibear; sed, praeterea tempora , in quibus ex praescripto Ecclesia a celebratione' Nuptiarum absinetur, nullum se, quo ipsa ure, o canonice celebrari prohibeantur.
De Sacris oleis qua disribui, tradique Parecbis consueverunt. De ipserum Origine . Debent Episcopi ea consecrare, ae deinde Parochi uti ab Discopo a cipere . De quibusdam corruptelis, qua ratione olei Insi morum contigertint. utrum Parochus graυiter peccet, qui ad n m trans Iormis Extremam Unctionem utitur oleo superioris anni. Propu nuntur remedia , ct constra ad eas
I. Enedictio, & Consecratio Sacri olei pio Catechumenis, acri pro infirmis, & Sacri Chrismatis, quae ab A FOItolis primum instituta in Ecclesiam dimanavit, uti Pouget asserit his ver- his mitis ille de Sacri olei Benedictione sermo est ) , traditione Amsο- hca ad nosra que tempora perseverat; quae pariter Epitcopis ita convenit,
utae 162q. cap. 7. de pilarrimon. nums. h In suis ΔΓitutionibus catholicis
544쪽
ut Sacerdotes, qui Benedictionem ejusmodi sibi depoposcerant , in II. Carthaginensi Conc. graviter objurgati fuerint: Ab universis Discopis dictum es: Chrismatis consectio, o puellarum Consecrario a Prasbteris non fani ; haec , inquam , Benedictio seria quinta in Gena Domini a S. Fabia no Pontifice saeculo II l. decreta fuit ' . Quod si huic documento fides
praestanda non videatur , ad saeculum VII. ex veteri, universaque Eccle-sae disciplina hujus Benedictionis initium reserendum est . Nam de ipsa
olei Consecratione in Gena Domini mentio est in Sacramentario Sancti Gregorii, atque in veteri ordine Romano. Ipsam quoque commemorant Scriptores , qui circiter ea tempora de Divinis OJciis aliquid in lucem tradiderunt: Videtur autem sinquit vane spenius ') secuis septimo pra- sns disciplina de eo eiendo Chrismate in Coena Domini invaluisse . Insuper non solum dies pro eadem Bendietione peragenda , sed locus etiam , nempe Cathedralis Ecclesia designata fuit '. Peculiaris etiam Ritus praescriptus fuit, nempe, ut tot Sacerdotes, Diaconi, Subdiaconi , & Acolythi interes Ient, quemadmodum in Romano Pontificali decernitur'. Is tamen Ritus vetustissimus est . Nam Marte ne rerum Sacrarum eruditione clarissimus putat hac de causa excitatos suisse simplices Sacerdotes , ut Sacri olei Benedictionem sibi expostularent, quod non selum a Concilio Carthaginensi , uti dictum est, sed a Sacris Canonibus denegatum suit ' : Et sinquit Martene) huic praesumptioni occasionem praebere potuit antiquissimus Ecelsa usus Presbteros una ctim Episcopo adhibendi ad Chrismatis Consecrationem , si non ut cooperatores, saltem xt tanti Maserit te les. a. Sicuti debent Episcopi Sanctum oleum Feria quinta Majoris
Hebdomadae consecrare, ac benedicere, ita pariter Dioecesiani oleum ipsum jam consecratum ab Episcopo suscipere tenentur. De illis dioe Cesanis agimus, quibus Sanctum oleum necessarium est , videlicet de Parochis, qui habent Fontem Baptismalem : nam cum Benedictio ipsiussa cienda est Sabbato Majoris Hebdomadae, Chrisma, & Oleum Catechumenorum necessario requiruntur L Idem oleum exigitur, cum Baptismus administratur. Ad Episcopum pariter se conferre debent Praeiecti Regulares, qui ea facultate praediti sunt, ut Altaria tum immobilia, tum portatilia, Patenas etiam , & Calices consecrare possint, & Campanis benedicere pro suis tantum Ecclesiis, quemadmodum alio loco ostendimus φ. Nam uti necessario debent Chrismate , oleoque Catechumenorum in sacrandis ejusmodi Altaribus; Chrismate solum ad Patenas, de Calices consecrandos, tandem eodem Chrismate, oleoque Infirmorum , cum Benedictio Campanis impertitur. Insuper Parochi Civitatis,
aca Canone Luteris vestris r8. de Conseration. b In Iure Men univ. par.
545쪽
s et O PROSPERI CARD. LAMBERTINI
ac Dioecesis, Praestides Monasteriorum , & Collegiorum Regularium , Consessarii Monialium , qui Sacramentum Extremae Unetionis per se, vel per alium administrare debent, Sanctum oleum ab Episcopo Dioece- sano petant necesse est: illitque penitus interdicitur ad alium Episcopum
confugere, ut Sacra Olea percipiant. Gratianus' Canones ejusmodi commemorat: Si quis de alio Chrismare , quam de illo ηουο, quod proprii Episcopi Iargitione, vel concessione acceperit, baptizare, nisi pra occupaute more te, tentaverit, pro temeritatis arsu ipse in se sua da vinxionis protulisse senten. tiam manifesatur ''. Item Canone Ia 3. ita statuitur: Presbteri, qui Diae.
csanas regunt Ecclesias , non a quibuslibet Episcopis, sed a suo ante Pascha Ρ-
Iemnitatem Chrisma petant, seclusa quacunque immunitate, quae cum lege Dioecesana contineatur , nullo modo adversari potest iis rebus, quae 'testati ordinis conveniunt. Id sancitur in Capite Ueniens , de Praestriptionibus; idemque monent Canonum Interpretes, qui explicantes Canonem. 4ς. sic tradunt: Peccant ergo Abbates, qui volunt hoe nempe Chrisma , potius accipere ab aliis. quam a suis : Plura alia superaddit Passarinus , cujus auctoritas maximi facienda est, quia Sacrarum Congregationum sententias plane novit; idemque sui ingenii monimenta Romae promulgavit, ac pluribus annis Procurator generalis Ordinis Sancti Dominici magna cum laude hoc munus exercuit. Abrogantur Pariter quaecumque peculiaria privilegia , ob quae Sancta olea percipere a quolibet Episcopo liceat; vel quia hujusmodi privilegia tunc sblum vim obtinent, cum Episcopus schismaticus, haereticus, sit pensus, & in te dictus habetur ; vel cum idem Episcopus munus aliquod ob rem sacram exquirit. Id constat ex Piivilegio. quod Honorius IlI. praeclaro Saneti Dominici ordini concessit. Illa postiemo causa afferri potest , quaecumque , licet amplissima , privilegia post Tridentinam Synodum ad eos limites redigenda esse , quos paulo ante exposuimus: Cardin iis Petra id sapienter demonstrat ' 3. Nos profecto Sanetum oleum pro Infirmis, pro Catechumenis Sanctumque Chrisma quotannis Feria quinta in Coena Domini, postquam in hanc Sedem Dei beneficio, & Sedis Apollolicae gratia pervenimus,
Consecrare, ac benedicere nunquam omisimus. omnemque solemnitatem
in hac Metropolitana tunc indiximus. Nec sane deprehendimus aliquem ex nostris Dioece sanis, qui Sanctum oleum extra Dioecesim petierit. Il'lud tamen animum nostrum magnopere commovit, quod aliquis non semel Sanctum oleum a nobis consecratum exposcere praetermiserit. &veteri usus fuerit, cum necessitas impulit, ut supremam Unctionem aegyQ- tantibus conserret. Etenim pro certo habebat, nequaquam designari illorum nomina , quibus idem oleum conceditur, neque eorum, qui aliquem
546쪽
quem suo loco ad Urbem mittunt, ut Sacrum oleum decenter accipiant; quod necessarium revera est, ut ii potissimum cognoscantur, qui Oleum a nobis singulis annis consecratum habere neglexerint. His proculdubio prospicere debemus, ne apud Deum gravis incuriae rei constituamur . Sed prius paterna benevolentia monendos illos volumus , quos Christianae charitatis gratia haud nominamus, ut sibi consulant, quod Sacrum oleum pro Infirmis expostulare per se ipsos, aut per alium contempserint; illudque Oleum pro Sacramento Extremae Unctionis adhibuerint, quod superioribus annis consecratum fuit.
4. Nequicquam investigavimus rationem aliquam , ob quam ipsi a gravi criminis nota vindicentur. Illud fortasse pro causa excusationis adducent, veteris olei copiam sibi superfuisse . Sed quis ignorat vetus
oleum comburendum , cum novum consecratum fuerit Giu autem
Chrisma se legitur in Pontificali Romano ), s OIιum Catechumenorum , ac infirmorum , si quod remanserit in ampuliis, ponitur in Lampadibus Ecclem ante Sacramenrum , ut comburatvr . Reliquum autem , quod es in Pyxidibus , sue Copsulis eum bombice, igni comburitur ; novum deinde cum noUst bombice in Oxidibus , fio Capsulis imponitur. Idem statuit Sanetus Carolus Borromaeus ' ) : Farochus tibi primum inea Sacra nova acceperit , vetera satim comburat in Lampade, qua ante Sanctissim tim Sacramentum collucet, bombice in Sacrario plane exuso. Postremo cognitum satis est omnibus, quod tradit Clericatus: Sexta tandem disscultas es, an possit administrari Sacramentum Extremae Unctionis Geo benedicto teteri, idest annis praeteritis consecrato p Et respondent Doctores , valide posse . non autem licite ; quia singulis annis Tetus oleum Sacrum es comburendum , ct noυum consecra dum stria quinta Gena Domini. Id pariter ex Canone Iaa. de Consecrat. dist. . clare desumitur , quemadmodum verba superius relata demonstrant. Dicet sortasse aliquis traditum a Theologis legisse , Oleo jam consecrato superaddi posse haud consecratum oleum , eoque supremam Unctionem aegrotantibus administrari, eamque sententiam, ac normam secutos se fuisse assirmabunt. Illam certe nos minime improbamus, si oleum , quod superinfunditur, olei consecrati copiam non exuperet, quod monetur in Rituali Romano ', in quarto Mediolanensi Concilio , quos modo nominavimus, Ac a Sacra Congregatione Sancti Ossicii, quae die a 3. Septembris anno I 68 a. idem constituit, illudque Sacrae Congregationis Decretum integre Clericatus commemorat ' . At vero hujusmodi opinio tunc solum locum habet, cum accepto oleo praescriptis temporibus , illud deesse incipiat, priusquam recens oleum ab Episcopo consecretur ; non autem cum Parochus oleum petere neglexit, ac ne ipsum Tom. D. V v v desit,
a In quarto Concilio Provinciali Mediolane pari.I. rom. I. ctis Ecelesie -- Lolanensis editionis Luodunensag. ror. b De Extrema unctione decit ros n. IS. e De Sacramento Extremae unctionιs lorosi erias aliato num. . d Gavantus in
Manuali veνbo Extrema unctio num. Io. Dinna in emtione coordinata tom. a. tract. q. refol. I.
547쪽
s 22 PROSPERI CARD. LAMBERTINI
desit, non consecratum oleum cum sacrato permiscet Illud quoque in medium proserent rite conferri Sacramentum Extremae Unistionis, quamvis Oleum vetus adhibeatur ; verum in eo controversia posita non est, utrum possit hoc paeto Sacramentum administrari , sed an liceat. Tandem reponent, id procul dubio licitum esse , si necessitas urgeat conserendi Sacramenti, nec aliud oleum suppetat, nisi pristinis annis consecratum . Id nequaquam nos inficiamur, cum praesertim probatum fuerit a Sacra Congregatione pro causs Episcoporum designata , di a pluribus scriptoribus , quos Diana sequitur, ac suse recenset. At vero istantum culpa vacuus , & immunis erit , qui oleo veteri aegrotantes unxerit ob eam rationem , quod recens oleum accipere legitima causa impeditus non potuerit. Aliter tamen de illo judicandum est , qui noWum oleum exposcere negligenter omiserit, di consulto in eam necessitatem redigitur, ut oleo veteri utatur. s. Post haec ad remedia deveniamus, quae proponenda sunt, ut corruptelae hu)usmodi in re gravissima de medio auferantur . Pauca subjiciemus de loco, ubi Saninum oleum recens consecratum distribuitur , de
tempore, de Ministro, qui Oleum impertit, ac de illis, qui idem oleum
poscere debent; postremo de accurato studio , quod impendendum est, ut dignoscantur, qui Sanctum oleum , dc quo tempore perceperint. Ac primum in Sacrario nostrae Metropolitanae oleum tribuitur a sacerdote , qui huic negotio praeponitur, nec quidquam novi decernendum in hoc putamus. A seria quinta in Caena Domini, statim ac oleum sacratum suerit, usque ad Sabbatum iu Albis pro ipso accipiendo tempus statuitur omnibus , qui vel in Civitate , aut in Dioecesi versantur . Parochos tamen Dioecesianos, qui Baptismalem sontem suis in Ecclesiis habent, magnopere hortamur satagere omni studio , ut oleum a nobis eadem seri a quinta consecratum statim obtineant, quo utantur Sabbato majoris hebdomadae, cum Benedictio Fontis Raptismalis instituitur , quae sacrum Chrisma necessario requirit; 3c valde commendandi sunt, si tunc recens Chrisma a nobis sacratum adhibeant. Accedit etiam, quod Parochi subjectis Ecclesiis praepositi ad eamdem Benedictionem conveniunt, vel alium Sacerdotem suo loco sussiciunt, quibus eodem tempore oleum pro Infirmis tradi posset, quod ipsi ex Urbe attulerunt. Praecipimus autem, ut oleum viro solum Ecclesiastico, qui sacris Ordinibus initiatus sit, tradatur a Sacerdote , cui hoc munus fuerit demandatum , qui libro quoque adnotabit Ecclesias, quibus idem oleum traditum fuerit: sic enim a S. Carolo decernitur ': Cui in Eccl/sa Cathedrali id muneris datu nes , ut oleum. aut Chrisma Saerum Hebanis , alii e disribuat, is in Librum
eo nomine confectum illarum Ecclesiarum nomina referat, quibus dederit. Nos
autem in hebdomada post Sabbatum in Albis duos Canonicos hujus nostrae
548쪽
Metropolitanae nominabimus , qui librum eumdem percurrant, di quos delinquentes invenerint, nobis patefaciant, ut poenam debitam ipsis ir
o. Nemo miretur nos indixisse, ut sanctum oleum viro tantum E clesiastico, Sacris Ordinibus praedito, concedatur. Nam haud sine magno animi nostri moerore deprehendimus illud ob pravam consuetudinem tradi consuevisse pueris . aut rusticis , aut mulionibus , quod indignum est, & a Religione penitus alienum. Nam cultus, ac veneratio praestamia est Sacro Chrismati, Sanetisque oleis, que pro Catechumenis,
atque Infirmis consecrantur . Oleum quidem Infirmorum est materia remota pro Sacramento postremae lJnctionis , alio tamen modo , ac peccata in sacramento Poenitentiae materia quoque remota appellantur; nam peccata destrui, di expiari . Oleum vero retineri, & amicari debet. Insuper ea corruptela , ob quam pueris , rusticis, aut etiam mulioni-hus oleum tradi solebat, Conciliorum Decretis prorsus adversatur.
Nam in quarto Carthaginensi ita sancitur ': Presbteri, qui per Diaecesses Ecclesias regunt, non a quibuslibet Discopis , sed a suis , nec per juniorem Oericum , sed aut per ipsos , aut per illum . qui Sacrarium tenet, ante Paschae solemnitatem Chrisma petant. In primo Toletano sic habetur ': Desi uulis Ecclesiis ad Dissum ante diem Paschae Diaconi desinentur , aut Subdiaconi , ait confectum Chrssina ab Dissopo desinatum ad diem Pascha posset occurrere .
Plura alia Concilia Martene memorat , & Pater Urlius ex ordine Sancti Dominici , qui multa nuper erudite posteris commendavit . id quoque contrarium est juri communi, quo sic decernitur ': Diaconus . aut
Subdiaconus ante diem Pacoba db sugulis Ecclesiis adipiscopum destinetur ;contrarium etiam Decreto Concilii Provincialis Mediolanensis . quod superius indicavimus: Si vero omnes de illis agitur, qui SanetlaClea distribuunt , ne illa aliis deferenda d ut, nisi iis . qui sacris Ordinibus initiati sunt; contrarium denique iis, quae Cardinalis Iacobus Boncompagnus constituit : Ecclesiasico, non Laico. deferenda Vase Oleorum
Sacrorum hebdomada Sancta committent, cum ad Metropolitanam nosram Eecisam pro iis in transnittuntur . Cum verra non explicaverit, utrum is
Ecclesiasticus sacris Ordinibus praeditus esse debeat, nos per has litteras id declaramus. & ipsius menti consentaneum censemus , quam a sacris Canonibus alienam nunquam suisse suspicamur .
a canone 36. b Canene ro. e Zorojam allato e .ra. u.3. pa .266. d D sua dis fert. Historica Theolostica de Chrismate Confirmatoris e .6. ιη fine . e canone omni tempore de Consecrat. dict. . f Inscia Duodo lib., . cap. a.
549쪽
s 2 PROSPERI CARD. LAMBERTINI 1NsTITUTIO LXXXII.
Dὸ Parochis . ac Sacerdotibus, qlii habitant cum mulieribus vel consanguineis, ibi sercitio Ni addictis. a linam gradus consanguinitatis requirantur. Qiibus de catim induci posse lideantur mulieres ad servitium rei domesica prolandum . Vmbus dotibus excellere debeant viri Ecclesiastes, ae mulieres , qua itiis inservire permittuntur . 1. Ommendandum proculdubio magis esset, si Parochi nullis must . lieribus suum domicilium commune esse permitterent, licet
cognationis vinculo conjungantur, tamen inhaerentes recentiori disciplinae concedimus, ut in societatem contubernii recipiant eas mulieres tantum, Cum quibus cognatio intercedit in primo, secundo
gradu, nempe cum matre, avia, amita, ac matertera. cum nepti-
hus etiam sive ex fratre, sive ex sorore ; item cum mulieribus assinibus in primo gradu, nempe cum noverca, Cum nuru, dccum uxore fratris , sive ipse inter vivos agat, seu vita decesserit; tandem concedimus, ut idem contubernium habeant cum mulieribus, cum quibus assinitatis secundus tantum gradus intervenit; si alter alteri re υerentiam debeat; uti tradunt Scriptores; inter has mulieres uxor desuncti avunculi adnume
a. Certissimum est non licere Parochis vitam agere, nisi cum illis
mulieribus, quas nuper indicavimus ῆ cum tamen ea consuetudo invaluerit, ut famula pro obeundis minilleriis domi habeatur, ideo permittimus, ut non solum mulieres consanguineas, sed illarum qu Nue sa- mulas in domicilium suum Parochi accipiant. Quod si famulus etiam uxorem duxerit, & in Parochi domo moretur, uxor etiam in iisdem Parochi sedibus ex nostra facultate detineatur . Sin autem Parochus nec mulieres consanguineas, nec ullum famulum secum habeat, utam vel etiam duas famulas in domum recipiat, modo tamen has conditiones observet. Primum constet opera famulae alicujus ipsum necessario indigere . Neque enim novum , aut inusitatum videri debet, si opera sui consanguinei, vel consanguineae domi utatur , vel etiam assinis quae gradus attingat, quos superius memoravimus; opus est etiam , ut Parochus virtutis fama , ac praesertim honestatis erga simulas opinione palam commendetur : nec satis est ostendere vitae antea me rationem , morenque ita immutatos, ut novam disciplinam , novumque vivendi inititutum susceperit. Siquidem non decet eam mulierem diutius in Parochi
domicilio retineri, de qua suspicio aliqua in populum pervasit. Neque ipsi sacile permitti potest , ut novam samulam conducat , nisi prius ad tuendam Parochi existimationem cautiones aliquae adhibeantur.3. Honestae pariter esse debent, & communi opinione probatae mulieres ,
550쪽
lieres, quae consanguineis Parochi inserviunt in ipsius domicilio : idem
statuendum est de uxore famulorum , ac de ancillis Parochi, quibus idem cum Parocho contubernium permittitur Imarum quoque aetas cognita sit, itaut Parochi famulae, qui consanguineis careat, quadraginista saltem annos jam absolverint; aliter tamen decernendum est, si cum Parocho etiam mulieres consanguineae versentur , aut si famulae servis in matrimonium datae fuerint, aut tandem , si aliqua ex Parochi consanguineis curam domus gerat , si tamen iis gradibus cum Parocho juncta fuerit, quos superius enumeravimus . Magnum sane discrimen interest, cum plures simul mulieres, aut mulier una cum viro suo, aut consanguinea cum Parocho eadem domo continentur ; diverso tamen modo seres habet, cum sola mulier, nulla sanguinis proprinquitate , sed famulae tantum conditione accita, cum Parocho versatur, qui fortasse per
hyemem longissimum noctis spatium non precibus, aut libris impendit, sed cum ipsa famula prope ignem vanis colloquiis insumit. Itaque neces se est , ut eaedem mulieres testimonio sui Parochi, cui subjectie sunt,
omnino commendentur; sin autem ad eumdem Parochum spectent, qui ipsas mulieres famulas accersiit , testimonium vicinioris Parochi , aut Vicarii Foranei requiritur. Pro aetate illarum cognoscenda testimonium
obsignatum Baptismi proferatur. . Qui disciplinam , dc instituta Ecclesiae penitus non ignorat, facile intelligit illud consilium a nobis haud susceptum esse , ut gravissimum jugum Clero nostro superaddamus , sed potius, ut leviorem reddamus eam disciplinam , quam indicere constituimus, quae nullam sane novitatem continet, sed usu recepta semper fuit. dc posteriori hoc tempore solum negligi coepit. Illud tamen expresse declaramus, si Parochi mulieres consanguineae infamta aliqua notentur , non licere cum ipsis in e dem domicilio vitam degere , irritasque iacultates omnes, quas antea obevulgatam mulierum honestatem obtinuerint. Idem sancimus de ancillis etiam plusquam quadragenariis, si rumor aliquis excitetur , qui ipsarum , vel Parochi nomen offendat. Ingenue pariter fatemur nullam a nobis rationem , vel excusationem probandam contra ea , quae his litteris decernimus, cum de negotio res agatur maximi momenti, ac ponderis.
s. Quae cum ita sint, praecipimus universis Paroehis huius Dioecesis, ut intra spatium mensis Augulti ad Scribam nostrum Archiepiscopalem deferant ancillae , vel ancillarum nomina , quas domi retinent, quamvis etiam mulieres consanguineas secum habeant, Ac famulae maritus in iisdem redibus cum uxore degat. Tettimonia de honestate, atque opinione , dismul de aetate ipsarum mulierum proserent, uti superius indicavimus ;facultatem ipsas retinendi a nobis obtinere teneantur, quam nos ipsi . vel noster Vicarius Generalis obsignabit. gratisque omnibus tribuetur; quo tannis eamdem sibi facultatem confirmari petent, quod etiam gratis net, uti Disitiroo by Cooste
