SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Benedicti 14. Pont. Opt. Max. olim Prosperi card. De Lambertinis ... Institutionum ecclesiasticarum. 11

발행: 1750년

분량: 886페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

551쪽

sa 6 PROSPERI CARD. LAMBERTINI

uti superiori tempore semper in more positum suit. Quod si famula , pro

qua iacultatem a nobis impetravit, intra annum dimittenda sit , & nova domum inducenda nihil eorum negligat, quae paulo ante explicavimus . Qui haec jussa facere praetermittent, decem scuta Romana omnino persolvent , quae piis operibus impendentur . Insuper alias poenas arbitrio nostro statuemus, si aliquis pervicacius his mandatis parere recusaverit. 6. Sacrorum Canonum verba, quibus omnia, quae superius dietasunt, innituntur, non modo Parochos comprehendunt, verum etiam

Sacerdotes: quamobrem quae de illis statuta sunt, de his quoque volumus intelligi. Indicimus praeterea. ut quilibet Parochus de omnibus Sacerdotibus Parochiae suae incolis nos certiores faciat; scilicet ut perspicere valeamus, an sit inter eos aliquis qui leges hasce quoquo modo ausus fuerit violare. . Omni demum studio praecipimus, ut Vicarii Foranei jussa haec

nostra exequentes, bono praeluceant exemplo , invigilentque integrae nostrorum mandatorum executioni, atque in testimoniis, quae pro iis scripto tradent, qui ad sacros Ordines sunt assumendi, illud non omittant , nimirum, cujus aut domum inhabitent iidem Clerici, aut contubernio gaudeant: quod pariter a Parochis non esse praetereundum edicimus suis in testimoniis ; alias nihili a nobis habebuntur.

IN sTITUTIO LXXXIII.

Epistola enucIica Parochis Diaec sanis , qua praecedens Institutis fisius explicatur . De occasione scandali, quod oriri potes ex eo , quod mulieres simul habitent cum Parochis . De variatione disciplina Ecclesiastica in hae re . a ,

nam gradus consanguinitatis attigerat . dii vero graditi in hae Diaeces requirantur . De mulieribus introductis, extraneis, est lapetis. Qianam serio perpendi debeant, antequam Parochis concedatur commune d in cilium

cum his mulieribus habere. 24siam inesse huic disciplina seυeritatem . Responsa redduntur caros excusationum, qua Verri possent. I. π Nstitutionem ad Te mittimus a nobis consectam pro delenda ea gravissima corruptela, quae jam per totam Dioecesim invaluit, ut in aedes Parochi pro domesticis ministeriis obeundis, mulieres inducantur antequam iacultas a nobis petatur, quod sane alienum est a S3 nodo praeclarissimi Decessoris nostri. &ab ipsa consuetudine, ac disciplina, quae retenta fuit, donec ipse vita decessi. Has quoque litteras adjungimus, quibus sententias ejusdem Institutionis interpretamur , dc aliqua superaddimus, quae in ipsam Inlli tutionem congerenda non exilibmavimus . Nemo profecto suspicabitur ex Sacris Canonibus nequaquam

desumi, quae Clero nostro praecipimus ; sed facile intelliget omne studium s

552쪽

aNsTITUTIO LXXXIII. s 27

dium, curamque noli ram in eo positam esse, ut praescripta Clero disciplina facilior sit . ipsiusque fragilitati magis acco nmolata. Id excitare omnes deberet, s si tamen aliquod vestigium debitae nobis observantiae in ipsorum animis supereth ut alacrius jussa facerent , ne , licet invito , poenis a lege constitutis ad parendum pervicaces adigamus. a. 3. Sic exorsi sumus Institutionem : Commendanduin prectiI dubio magis esst ere. Sanctus Possidius res gestas a Sancto Augustino posteris tradidit: In his commemorat ' Sancto Augustino sui sie sororem , neptim ex fratre , & consobrinam ex patruo , quibus domicilium suum commune nunquam secit , quamvis iisdem mulieribus ob cognationis causam , & Conciliorum etiam sanctiones id liceret: aeuas personas San-LIorum Epis Orion Concilia in exceptis posuerunt; eamque rationem hujus severitatis afferre solebat: Dicebat vero, quia etsi de sororibus , s neptibus secum commorantibus nulla nasci posset mala suspicio; tamen , quoniam ilia persona sine aliis necessariis secumque manentibus foemiuis esse nρο possent, squod ad eas alia etiam afris intrarent. de his posse ostiendiculum , aut scandalum infirmioribus nasci. Sammis autem Gregorius Magnus, cum illos oelo Legatos epistola 39. lib. 7. instrueret, quos ad Patrimonium Ecclesiae Romanae administrandum designaverat, illis potissimum praescribit monere Rectores animarum . uti Sancti Augustini exemplum sequantur . Incautae praesumptionis es , quod fortis paυet minus validum non timere . Sapienter enim illicita superat , qui didicerit etiam non uti concessis.

4. Insuper haec habet eadem institutio: Inhaerentes recentiori disciplina cte. Diversa quidem diversis temporibus decreta suerunt in eam sententiam, an liceat Presbyteris, & Parochis cum mulieribus consanguineis sub eodem te, to immorari . Nicaena Synodus id permisit': Nannetensis autem non Moguntina juxta ipsius Synodi inscriptionem in Decretalibus Gregori i IX.ὶ idem interdixit , innocentius III. rem in pristinum

statum restituit, quem Nicaena Synodus constituerat ' : Interpretes vero ' rationes varias proponunt, quibus ii dein diversi Canones simul concilientur ; ac de his quidem longos sermones conficiunt. Sed ut brevissime rem totam perstringamus, Patres Concilii Nannetenss, ob gravissima scelera , quae inter Sacerdotes , eorumque consanguineas in eodem domicilio commorantes acciderunt, indulgentiam, facilitatemque Nicaenae Synodi de medio tollendam arbitrati sunt. Nam in eodem Capite, Inhibendum , haec leguntur : Gia, injtigante Diaboli, est iu illis s de Imulietibus

Sacerdotum consanguineis sermo est) scelus perpetratum reperitur. Deinde Innocentius III. perpendit ea potissimum a Legislatore Decretis coercenda , quae frequenter, non autem , quae raro eveniunt, ideoque Conci

a Gn.26. de eonvictu foeminarum. b tam p. reiato a Gratiano cari interaeisit , e Cap. I biben m de robab. tatione ciericorum , O i Mulierum .d Cap. . clobis, sub eodem ratulo. e Super Cap. Inhiben um , verbo Canones.

553쪽

s 2 8 PROSPERI CARD. LAMBERTINI

lii Nanne tensis sanetionem abrogavit. & permittendum censuit , quod a Nicaena Synodo concessum antea suerat: Cum Clericis inquit ') quoque non permittas mulierculas habitare . nis forte de illis personis exi aut . in quibus naturale foedus nihil permittit μυi criminis suspicari. De his copiose disserunt Alle serra , Grananetius ', & Anastasius Germonius '. 6. 7. Post haec ita perscripsimus in eadem institutione Concedimus, ut in societatem Gntubernii recipiant eas mulieres cte. Equidem Nicaena Synodus ': Matrem , aut frorem, aut amitam cum Sacerdotibus. & Parochis commorari permittit. De reliquis mulieribus consanguineis mentio in Carthaginensi Concilio': Cum omnibus omnino Clericis extranea femina non cohabitent, sed fla matres , avia . matertera , amita, sero res , ossia fratrum, aut sororum. Interpretes autem Sacrorum Cano

num haec superaddunt In linea tran ei sali usitte ad secundum gradum possu ut habere Oerici consanguineas . Quaestionem etiam instituunt de illo, qui ante Sacerdotium uxorem duxerit. & ex ipsa plures filias acceperit; item de illo , qui ex ascendentibus plures mulieres Unjunctas habeat, ita respondent: In defendentibus, vel ascendentibus videtur quod usque ad quartum gradum, ibi ampli spotes extendi permissio , quam in collaterali. Nihil

prorsiis agitur de mulieribus assinibus , uti Piring hius advellit Iun-cris Cauonibus , in quibus prohibetur cohabitatio mulierum cum Sacerdotibus, edioericis nominatim excipiuntur vines, non autem consanguineae; consat enim ,

majus esse faedus, seu conjunctionem inter consanguineos quippe per se immediate

conjunsior, quam inter ines, qui per accidens tantum , fide mediantibus consanguineis ,junguntur. Cum idem Piringilius mulieres assines iis gradibus, quos jam exposuimus simul cum Sacerdotibus habitare indulgeat, nos pariter illius sententiam amplexi sumus. 8. 9. Certis umes s verba sunt ejusdem institutionis) non licere Parochis me. id potissimum desumitur ex eodem Canone Nicaeni Concilii':

Interdixit per Omηia Sancta Synodus, non Episcopo, non Presbiero, non Tiacono , vel alicui omnino, qui in Gero es, licere subintroductam habere mulierem. Qui Canonum scientiam cum rerum sacrarum cognitione conjunctam profitentur, quid nomine hujus mulieris subintroducta intelligatur, magno studio inquirunt. Christianus Lupus subintroductionem inter contractus in nominatos adnumerat, qui solum sacras inter personas iniri consuevit , eamque conventionis speciem Adoptioni, vel Arrogationi comparandam

existimat. Siquidem ob hanc sibintroductionem quaelibet mulier matris , filiae, aut sororis loco habebatur , & hac de causa Sacerdos cum illis morabatur: Hunc ergo contractum inquit Christianus Lupus Canon nos riniri

554쪽

iniri vetat a Clericis, nisi cum matre, stare, amita, aliisque personis liberis ab omni scandalo, periculo, piarumque aurium , ct Oculorum omendiculi : Hae vero mulieres , quae in locum matris, filiae, aut sororis subrogari solebant, Agapeta vocabantur; hanc consuetudinem improbare S. Ioannes Chrys stomus nunquam deli iti t. donec a sua Dioecesi prorsus eliminavit. Sanctus quoque Hieronymus eamdem corruptelam vehementer objurgavit VDiu Cangius ac Thomassinus' de his Agapetis verba faciunt. Non inficiamur quidem a Nicaena synodo has Agapetas suisse prohibitas, sed illud

asserimus nomine mulieris sub introducta caeteras quoque extraneas contineri; congruit his verbis Carthaginense Concilium, quod superius nominavimus ': Cum omnibus Omnino Clericis extranea feminae non cohabitent. Affirmamus etiam , mulieres subintroductas, & mulieres extraneas eas

apellatas fuisse , quae nullo cognationis vinculo ad Sacerdotem pertine bant . Id multiplici eruditione clare ostendit Ferdinandus Mendoeta in eo

libro, quem Clementi VIII. nuncupavit : .Qua autem diceretur mulier existranea , qua alias subintroducta , dubii ct anxii vacillant Scriptores ; cum tamen pesteuum videatur variis Conciliorum Decretis, o Pontificum Consiturioniblis, eam extraneam dici, quae nullo sanguinis jure tenetur Oe. Subintroductam, quod clam , ct contra Conones domum ducerent Clerici, vel subintroducerent. Io. II. Cum tamen ea consuetudo invaluerit e re. Sic habetur in eadem institutione,) ut famula ctc. De ancillis mulierum cognatarum haec docet Pithingilius t : Discopus matri, aliisque mulieribus in primo , se secundo gradu conjunctis , sicut alii Sacerdotes , ct Oerici, licite cohabitare potes intra eamdem domum eum ancillis . est pedissequis, sed in cubiculis . seu concla Dibus distinctis. Deinde cum ex allato pluries Canone, Interdixit dis. 32. Sacerdotibus , ac Parochis liceat cum matre , sorore , atque amita limul in iisdem aedibus commorari, Pirhingli ius has quoque mulieres ipsis adjungit. aut etiam eas idoneas personas, quae fugia vcsuspicionem ; ut alii malunt , Cel eartantum persuas qua omnem fugerint Inspicionem: Interpretes vero idoneas pem suas explicantes haec superaddunt, ut uxores servorum suorum. Iidem Canonem: Cum omnibus dis. 8 I. sic declarant, uxoribus servorum D rum . An ancillae retineri possint a Parocho , si uxores t ervorum non sint, nec in eodem domicilio mulieres Parochi consanguineae simul versentur , ex illis verbis ejusdem Canonis: Cum omnibus conjici potest, nempe domesica necessitate. II. I 3. Cum autem conditiones enumerantur. hoc pacto sermonem prosecuti sumus: Primum conset opera famula alicujus iste. Equidem ancillae necessitatem , ipsusque probitatis opinionem prius examinandam esse Scriptores testantur ε, antequam Parocho concedatur ipsam domi suae

555쪽

s 3 o PROSPERI CARD. LAMBERTINI

retinere . Traditur de celeberrimo viro ob generis sui praestantiam , de a uetoritatem, qui amplissimam jurisdictionem , curamque animarum gerens , florente adhuc juventute, plures ipse familiares , ac domesticos sibi adlegerat. In iis autem locis degebat , ubi viri cum mulieribus abseque ulla populi admiratione versantur . Domi suae diu retinuerat mulierem . ob quam illius probitas non exiguum detrimentum acceperat. In terjecto aliquo temporis spatio , jamque adultus vitae rationem, atque institutum mutavit; mulierem tamen haud dimisit. licet nulla cum ipsa consuetudo intercederet, adductus sententia quorumdam Theologorum , qui falso contendebant nulla ipsum lege teneri , ut eamdem mulierem domo expelleret. Clemens XI. pietate, ac doctrina insignis litteras ad illum dedit sua manu exaratas '. quibus omnia , quae delata fuerant . plene exponit, ac deinde his verbis ad illum monendum utitur: Fidem iis pra- sandam duxtinus sagit Ponti sex de consilio retinendi mulierem ) ob certisse Iima , atque iterata documenta , qua nobis exposita fuerunt. Porro id contigisse ob eam causam putamus, quod falso arbitratus es muneri tuo satisfecisse, posuquam pravam omnem consuetudinem abjecisi cum muliere, de qua sermo es ;quam opinionem tibi fovere non dubitarunt ex iis fortasse aliqui, qui dicunt malum bonum , ct bonum malum , ponentes tenebras lucem , ct Iucem tenebras . aera mobrem , cum in gratissimo hoe negotio circumfusam erroris nebulam dissi pare omnino teneamur , secretisimas has litteras ad Te manu nostra scripsimus , ut paterna benevolentia . e studio quo positimus maximo te moneamus , haud satis esse pro anima salute atque innocentia conserLauda , si criminis labem esturas,

sed etiam requiri necessario , ut adibus ruis, omnique ditione tua muIierem eam dem depellas. De enim pacto ante oculos populi tibi subjecti nunquam Obυersabi tur tuorum criminum monumentum , ideoquesmul de medio tolletur impedimentum omne, ne populus ipse ad virtvtem incitetur, quod praesare omnino debes tuis praceptis, sanctisque vita exemplis . Pro certo habeas a Teritate Ionge alienos esse , qui contraritim aJrmant, verbisque nosris fidem pra cateris habendam , non solum ob tesimonia amoris nostri, qua tibi jam per tot annos dedimus . sed prasertim ob causam Aposοlici muneris , quo pro anima tua aeque, ac pro no Ira rationem Deo reddere debemus. Haetenus Clemens XI. I 4. Praeter conditiones, quae ad causae ipsius aequitatem , & Parochi existimationem pertinent, conditiones quoque adiunximus , quae in ancillis requiruntur : his autem verbis usi sumus: Mnesa pariter esse debent. er eommuni opinione probata erc. I s. Equidem Brasichius Parochis ancillas quinquagenarias Conce' dit', ejusque sententiam Monacellus tuetur ' . Idem statuit Carolus Cardinalis Barberinus in celebri Synodo Farsensi,quam celebravit anno : Honesta semp r fama sinquit ) ct quinquagenaria majorem Idem

decernit Episcopus Monte fias conen. Bonaventura licet inter 1amulam

556쪽

INsTITUTIO LXXXIII. s 3I

8t Parochum sanguinis propinquitas intercedat: Famula autem morum pro bitate commendata atatem quinquaginta annorum excedat: quod intelligi vola mus etiam de illa , qua ad servitium admittitur consanguineorum , cum quibus

convivunt Eccl/sasici. Nos quidem testimonium honestatis de ancillis ejusmodi proserendum indiximus, quadrageuarias tamen per misimus , si solae cum Parocho fuerint; hac etiam aetate minores indulsimus , si aliae mulieres Parochi consanguineae in eodem domicilio vitam exigant , aut si ipsae ancillae famulis matrimonio jungantur: etenim deprehendimus id receptum alias in hac Dioecesi, aliisque synodis probatum . Ita sancitur in Pisana, quam Archiep. Frosint anno IIo 8. celebravit': Mulieres bona fama saltem annum quadragesimum attingentes. Magnum discrimen exposuimus, cum horas hibernarum noetium prope ignem cum sola ancilla Pa.

rochus insumit. Qui id perspicere magis expetat P. Theophili Raynaudi librum percurrat, quem ipse hoc pacto inscripsit ': De sobria freque i

tatione mulierum per sacros homines . His omnibus , quae Raynaudus copiose, eruditeque commemorat, illud tantum superaddimus vocabulum Focaria,

quod famulam re ipsa significat , curam ignis gerentem , pro sacerdotis ac Parochi concubina a multis Scriptoribus intelligi M. I 6. Tandem prope finem ejusdem nostrae institutionis illa quoque subjecimus : disiciplinam , ct Institit Ecclesia ere. I . Qui diligenter expendet omnia, quae in hac nostra Institutione proponimus, non disciplinae severitatem a nobis optari salebitur , sed iasolum , quod justum , Cleroque nostro consentaneum prorsus videtur. Qui de Parochis, eorumque consanguineis mulieribus simul commorantibus verba iaciunt , sanguinis cognationem honestatis famae conservandae plurimum suffagari tellantur. Id vero nullam vim, nullumque pondus praebere Munt, statim ac documenta aliqua contra afferantur , ex quibus non solum crimen aliquod deprehendatur, sed legitima tantum mali suspicio desumatur . Tunc enim prohibendum judicant Parochum , aut Sacerdotem cum mulieribus consanguineis in eodem domicilio contine. ri '. Thomassinus praesertim mulix Concilia Provincialia . ac Dioece sana memorat, quibus id constituitur . In Conventibus Ecclesiasticis Dioecesis Petricorensis de usu Sacramentorum traditur , hanc Parochi cum mulieribus sibi cognatis domicilii societatem impediendam sere omnino ab Episcopis , si eos non laterent gravissima mala , quae ab hac consuetudine

dimanant. Recentiores etiam Canonum Interpretes asserunt 3 sanguinis vin Culum , aetatem , & facultatem impetratam tamdiu solum probari.

donec scelus aliquod , vel sceleris legitima suspicio in vulgus emanave X x x a Titi

557쪽

s 32 PROSPERI CARD. LAMBERTINI

rit. Sanctus autem Carolus Borromaeus ' sibi tantum saeuitatem attribuit concedendi Paro his, ut cum mulieribus etiam consanguineis simul habitent, quod nunquam se permissurum testatur . nisi antea de honestate earum mulierum certissima testimonia conquisierit. Post haec Vicariis Foraneis indicit, ut post singulos tres menses illarum mulierum domos invisant, qua eum Ecclesiasscis etiam ex scripta nos a facultate habitant, de iisdem praeterea inquirant.18. superest, ut diluamus ineptas prorsus excusationis causas, quae proferri solent, atque ad tria capita rediguntur . Primum Munt id con suetudine firmatum esse , quod pravus usus nuncupari debet; moremque veterem appellant id, quod paucis abhinc annis a quorumdam contumacia profluxit. Neque prae caeteris illud expendunt nullam admitti Consuetudinem , cum agitur de animae salute , quae ad Ius Divinum pertinet: Lex naturalis sinquit S. Thomas ct Di Dina procedit a Doluntate Divina: Inde non potes mutari per eonsuetudinem procedentem a voluntate hominis , sed solum per voluntatem Divinam mutari potes. Et inde es, quod nulla consuetudo vim legis obtinere potes contra Legem Divinam , s naturalim . S. quoque Isidorus haec subdit': Multa sunt consuetudι ne vitiata , multa praΓο usis pra-st pia, musta contra pudicos mores illicite usurpata : cedat consuetudo auctori rati, pravum usum lix , ct ratio vineat: adime consuetudinem , serva Iegem . I9. Secundo ajunt mulieres, quae juventute floreant, a Parochis necessario requirendas, ut possint ipsae injunctis ministeriis operam dare,& Parochis etiam prodesse, si morbo aliquo crucientur . Verum . qui ita sentiunt, aequo animo patiantur, si S. Hieronymo potius, quam illis fidem habeamus. Scripsit S. Doctor ad Nepotianum epistolam Ia. lib. a. inscriptam : De vita Clericorum, ae Sacerdotum . Postquam eadem epistola pie, sapienterque objurgavit Clericos, ac Sacerdotes, qui commune cum

mulieribus domicilium haberent, aegritudinis difficultatem sibi proponit, & statim his verbis respondet: rotanti tibi quilibet Sanctus Frater assisat,

germana, vel mater , aut probara qualibet apud omnes mei. 'od si hujuscemodi non fuerint consauguinitatis , casimoniaque persiona , multas anus nu

irit Ecclesia, qua ct ocium praebeant, is beneficium accipiant ministrando, uxinfirmitas quoque tua stuctum habeat eIeemo 3na . Scio. quosdam conυaluisse

corpore , ct animo agrorare coepisse. Periculose tibi miniserat, cujus vultum frequenter attendis . S. Hieronymus de illis viduis plusquam sexagenariis verba facit, quae alebantur ab Ecclesia , & Nepotianum, caeterosque omnes admonet, ut ipsarum opera utantur, si forte in morbum labantur . Constat igitur non probari a S. Hieronymo illorum opinionem , qui ancillaeshaud majores viginti quinque annis expetunt, ut tuendae sanitatis curam

suscipiant.

558쪽

INsTITUTIO LXXXIII. s 33

ao. Tertio assirmant a criminibus solum abstinendum , reliquas autem sollicitudines, metusque penitus abjiciendos : si quaestioni, de qua sermo est , accommodari potest hujusmodi sententia , manus victas ipsis

praebemus . Sin autem e contrario se res habet, procul dubio magis c firmantur omnia, quae huc usque nos exposuimus. Duplex itaque peecati species objἰcitur ; prima quidem , si inter virum , ac mulierem scelus aliquod reapse admittatur ; secunda vero in populi offensione continetur, ob quam nempe ruinae spiritualis occasio populo traditur, cujus oculis ratio vitae nostrae, atque institnta subjiciuntur. Primum non semel accidit, dc iacile evenire potest non sine gravissimo illius detrimento, qui ejusmodi crimine inquinabitur : secundum vero semper contigit, & in posterum continget, quoties in eodem domicilio mulier cum Parocho versabitur, quae careat iis conditionibus, quas enumeravimus in superio-xi Institutione , dc his litteris magis explicavimus. a1. Equidem diximus non semel accidisse, &in posterum evenire posse, ut homo, ac mulier ob hanc consuetudinem grave scelus perpetrent , quod tamen nullam affert Ecclesiasticis nostris injuriam , quos sane magni facimus, nec irasci, aut queri de nobis poterunt, si ipsos San-etitate Davidi, sortitudine Samsoni , sapientia Salomoni comparamus. Attamen cum S. Hieronymo illud repetimus non semel accidiisse , ct in poserum eυenire posse, ut homo, ac mulier ob hanc consuetudinem gravescelus perpetrent, nisi cautiones necessariae interponantur: Ne sub eodem tecto maneas . nec in praeterira casitare eonfidas . Nec Sanctior David, nec Samsone fortior , nec Salomone potes esse sapientior. Memento semper, quod Paradisi coIο- num de possessone sua mulier ejecerit. Etenim . neque honestas anteactae vitae . neque major aetas, neque ulla turpitudo animos a discrimine vacuos di immunes prael a re potest . S. Paulus usque ad tertium Coelum raptus fuerat, id quinquagesimum septimum aetatis annum attigerat, juxta accuratum praeliantium virorum judicium , cum secundam ad Corinthios

epistolam scripssit, ubi haec libere satetur: Et ne magnitudo revelationum extollat me . datus es mihi stimulus earnis mea , Angelus Sathanae, qui me colaphιetet . Hic autem Angelus Satiana non fuit vehementissimus capitis dolor , uti Faber, & Erasmus falso interpretantur, sed acerrimum praelium, quod pro tuenda castimonia frequenter habere cogebatur. Id praeclare ostendit Eltius doctrinae fama clarissimus. S. Benedictus ob severissimam vitae rationem , ac disciplinam , di inusitata prodigia omnium laudibus Celebrabatur , tamen Sanetus Gregorius commemorat magna libidine inflammatum eum Q isse , postquam in mulierem oculos conjecerat, itaut inter spinas nudum corpus projecerit, ut libidinis impetum coerceret: si Sancto Ferrerio credimus, ea mulier nulla venustatis specie praedita erat, sed potius gibbosa , ac deformis ' : Caepit cogitare de quadam muliere

gibbosa,

559쪽

s 3 PROSPERI CARD. LAMBERTINI

gibbosa, quam viderat in civitate. O in tantum tentatio augmentalatur, qvod tolebat dimittere eremum , ct redire ad mundum ad inquirendam dictam Iliabsum: quid fecisset. sfuisset pulchra i Equidem Doemon ita callidus est,

ut foedas etiam mulieres eleganti pulchritudine ornatas nobis essingat:

Cupidini sinquit idem S. Doetor' nulla deformitas se. Sed Diabolus pi gens specisum scit, quidquid foedum, θ horridum fuerit.

aa. Gravissimum fore detrimentum innuimus, atque incredibilem perniciem , si peccati ejusmodi labes contrahatur. Nam facile continiagere potest , ut varii iteratique actus in proximam , & voluntariam occasionem convertantur . Insuper in pluribus locis hujus Dioecesis solus Parochus obtinet Consessiones audiendi facultatem ; ob quam causam is, pius a nobis petitur, ut eamdem facultatem alteri S cerdoti conferamus; licet non omnino idoneus ad hoc munus obeundum judicetur, ex quo satis constat id necessarium haberi. Cum haec ita sint, si mulier scelera expiare velit Sacramento Poenitentiae , nequit absolvi a Parocho criminis inhonesti complice, quod cautum suit hu)us sedis Archiepiscopalis legibus . Neque Parocho haec sicultas restituitur, licet solemne aliquod Iubilaeum indicatur. Tunc enim Pontifex auctoritatem impertit, ut crimina Pontifici,vel Episcopis reservata condonentur per eos solumConfessarios, qui ab Episcopis probati suerint. Quare, si Consessarius in hac Dioecesi peccati sui complicem absolvere nequaquam permittitur, ut patet ob facultatem ipsi ademptam, illud necessario consequitur haud posse mulierem a Parocho absolvi, qui particeps ipsius sceleris extiterit, licet Iubilaeum promulgatum fuerit Accedit etiam , quos Parochus . si confiteri velit, antequam Sacrum faciat, aliquem adire debeat, qui saeuitate absolvendi a criminibus reservatis praeditus sit, aut absolutionem saltem indirectam exposcere ab aliquo Sacerdote , qui illa facultate careat, ea semper conditione interposita, ut quam primum poterit ad Consessarium accedat, qui facultatem ejusmodi obtinuerit. Quippe, uti dictum est, scelus inhonestum a Parocho cum sua Parochiana patratum, a nobis tantum dimittendum reservatur: neque illorum opinionem probamus , qui putant ancillam , qui paternum domicilium in aliena Parochia situm habet, nequaquam pertinere ad ditionem ejus Parochi, cui famulatum praestat. Id quidem verum est , cum de ineundo matrimoniores agitur, non autem, cum Paschali mandato parendum est . Quale , cum nos solum rem declarare pro ratione muneris nostri possimus, deeernimus , ut sicuti ancilla in ejus Parochi ditione posita censetur, in cujus aedibus commoratur , cum Paschali praecepto satisfacere debet, sic etiam eidem Parocho subjecta judicetur, cum reservatum nobis incontinentiae ς rimen inter ipsos contigerit.

23. Addidimus etiam paulo ante, quod populi ossensio , ac scandalum

560쪽

lum semper eontigit, ct in poserum tantinget, quoties in eodem domicilio mulier cum Parocho versabitiir, qua careat iis conditionibus , quas enumera Dimus

iis superiori Insitutione . ct his litteris magis explicaυimus . Id vero neque dictum temere , aut inconsulto fuit. Theologi quae itionem de scandalo initituunt, illudque sic definiunt dictum , velfactum minus rectum . pra-bens alteri occasionem spiritualis ruiηa . Illud autem dictum , SA factum minus rectum existimant, quod re ipsa pravum est . vel aliquam pravitatis speciem praebet. Reliquis omnibus omissis, quae ad rem nostram non faciunt, illud etiam docent scandalum acti Dum . de quo verba facimus , aliud per se, aliud per accidens nuncupari . Primum sane , cum aliquis pravod isto, vel saeto contendit alium ad crimen patrandum allicere, aut si careat hujusmodi voluntate, nefarioque consilio, dictum ipsum , vel factum ejus conditionis est, ut in scelus pertrahat; secunda vero scandali species in eo sita est, cum nempe aliquis ex dicto , vel facto alterius peccandi occasionem ob pravam indolem desumit, licet di istum ipsum vel faetum ab omni pravitate alienum sit. neque illius auctor nefarium aliquid ingerere unquam cogitaverit '. Cum haec ita se habeant, quis a gravi scandali crimine Parochum vindicare poterit qui domi

suae retinuerit, aut in posterum ancillam retinebit, quae destituaturiis conditionibus, quas exposuimus, quamvis ipse eam mentem nunquam habuerit, ut populo offensionein , ac perniciem asserat Θ Nam res ipsa

mala est, quia sacris Canonum legibus interdicitur ; neque in dubium revocari potest aliquid saltem mali prae se ferre. Porro id totum ex epist la S. Pauli colligitur , ubi licere quidem fatetur uti dapibus, quae Idolis antea propositae fuerunt, tamen haec ita tim ad lit: Videte autem , ne forte hae licentia Vesra ostendiculum sat infirmis. Si enim quis viderit eum , qui ha et mentiam , in idoti recumbentem , nonne eonscientia ejus cum sit infirma . aedificabitur ad manducandum idolothta Et peribit infirmus in tua mentia frater . propter quem Chrisus mortuus es Sic autem peccantes in fratres , er percutientes conscientiam eorum infirmam, in Chrisum peccatis . a Vr eris esca sicandalizat fratrem meum , non manducabo carnem in aeternum , ne fratrem meum scandalizem . Haec sane libertas. quae jam multum invaluit,&ob quam nonnulli cum mulieribus habitant, licet ipse necessariis conditionibus careant; eorum pariter falsa opinio . qui a criminibus solum reipsa abstinendum praedicant, reliqua vero , tanquam ineptias, flocci aestimanda, haec, inquam, libertas, & salsa opinio a Sanctis Patribus Vehementer improbantur . ac praesertim , si agatur de Sacerdotibus. de

animarum Rectoribus : 'id si dixeris ait S. Hieronymus s mihi

si ieit eonscientia mea ; habeo Deum judicem , qui mea υita es tests si non euro , quid loquantur homines : audi Ap solum scribentem, providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Idem S. Doctor statim

d Lib.2. vilis. quae inscribιtiis de evitandosusspecto contubernio.

SEARCH

MENU NAVIGATION