SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Benedicti 14. Pont. Opt. Max. olim Prosperi card. De Lambertinis ... Institutionum ecclesiasticarum. 11

발행: 1750년

분량: 886페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

571쪽

quam consilii nostri rationem expostamus, rem penitus investigare statuemus, ut cognoscamus , an conditiones omnes in ipsis Monialibus deprehendantur, quae pro hac Consecratione necessario requiruntur . Porro aliae ad easdem Moniales pertinent, aliae vero ad instituta,

di leges Ordinis, quem profitentur . Ac primum Moniales debent esse Virgines , & viginti quinque annis majores, de ordine illud praescribitur, ne inter Mendicantes adnumeretur . De iis copiose disserunt Scruptores '.

6. Quare, cum perspectum sere habeamus nullam ex Monialibus S. Margaritae matrimonio junctam fuisse , vel si aliqua inter ipsas Vidua

est, cum reliquae omnes virginitatem excoluerint, & magna illarum

pars viginti quinque annos jam excessierit; Insuper , cum ordini S. Benedicti nomen dederint, qui inter Mendicantes non adscribitur , ideo ad Consecrationem indicendam nihil omnino deesse videtur. 7. Te non latet quaestionem haberi inter eruditos viros. an S. Benedictus quemadmodum Monachorum , sic etiam Montalium ordinem instituerit; utrum etiam S. Scholastica ipsius soror claustris inclusa fuerit, an pie, sancteque in suis privatis aedibus vitam solum traduxerit. In vita S. Benedicti , quam S. Gregorius Magnus latine scripsit, & S. Zacharias in graecum transtulit, illud traditur, quod non longe a Monalterio ipsius Sancti Benedic hi erant quadam sanctimoniales femina , pro quibus ad virtutem instituendis frequenter aliquos ex suis Monachis S. Benedictus designabat. Ηaestenus contendit eas fuisse reipsa Moniales, quae Claustri, Chorique legibus tenerentur. Idem Haestenus, & Angelus De Nuce, a Mabillonius in Praefatione ad saeculum primum Benedicti num ' asserunt illud Monasterium a S. Benedicto conditum, & in ipso S. Scholasticam versatam suisse . Eruditus Auctor, qui vitam eamdem S. Benedicti Venetiis in lucem edidit anno I a 3. advertit ' ex illo vocabulo Sanctimoniales, quo S. Gregorius utitur . non desumi eas Claustris addictas fuisse Nam idem S. Gregorius Sanctimoniases nomine 'quasdam pias mulieres indicat , quae suis privatis aedibus detinebantur. Idem Mabillonius ingenue satetur , hanc ad rem probandam nihil magis conserre Asceterii vocabulum quod a S. Zacharia , qui S. Gregorii Dialogos graece est interpretatus , adhibetur : Ibi quaedam sanctimonialis inerant, sed in ipse emporio erat Asceterium Religiosari , G venerandarum Virginum . 8. Sed omissa hac controversa , certissimum est plures Moniales legibus, &institutis Sanisti Benedieti se devovisse, & quamvis Consecratio

572쪽

llo eiusmodi superiori tempore sere in desuetudinem abierit ' , ritus tamen ipsius retentus est, praesertim ab iis Monialibus, quae S. Benedicti disciplinam sequuntur Mabillonius antem id commemorat contigisse, cum ipse Venetiis anno I 68ς. moraretur: Die Dominica apud S. δε- ehariam facta es a Patriarcha sex nobilium Tenedictinarum Consecratio, que aliquot a Profligione annis feri solet eum magna pompa , edi multo apparatu. Pos Iectam Missa Disesam Patriarcha ad Chorum Virginum aecedit , ct peracto Consecrationis ritu, omnes, qui in Consecratarum virginitatem aliqui tentare ausi fuerint, diris vovet. Factim bene , si mores s habitus ab illa Gnsecratione non discordem. Nos ipsi Moniales Benediistinas, quae Romaea S. Ambrosio nuncupantur, solemni pompa consecrari vidimus a Benedicto XIII. , qui de nobis adeo bene meritus est. 9. Proculdubio haec satis videntur, ut liquido constet Moniales s Maragaritae aeque ac Benedictinas consecrari posse, & hac ratione ipsis suaderi posse, ut eamdem Consecrationem percipiant. Verum , ut tutissimum semper iter insistamus . subjiciendam duximus rem gestam a Cardinali Leandro Poretia ex ordine S. Benedicti, praeclaro Theologo , Zetunc Abbate S. Pauli in Urbe , cui parent Moniales S. Ambrosii, cum celebrem illamConsecrationem Benedictus XIII.indixit. Itaque litteras dedimus ad Cardinalem Porgiam , quibus declaravimus situm esse Bononiae Monasterium Sani e Margaritae jurisdictioni nostrae subjeetum , ubi Moniales S. Benedicti leges , ac disciplinam profitebantur, ignotum prorsus esse, an ullo unquam tempore ipsae consecratae fuissent; ob quam causam ab eodem Cardinali petivimus, utrum novo privilegio opus esset. ut Moniales sacrarentur. His autem verbis Cardinalis nobis responsumsecit.

REddita mihi fuerunt littera Emin/ntia Z pos reditum a balneis Pque

rien us , ad qua simu I eum Praesule Cerare , atque Abbate Consantio me contuleram . Nunc, ut jussa faciam, respondeo a Monialibus Benedictinis juxta ipsarum insiturum, Heli Consecrationem fiscipiendam , ut rei a faciunt, pedimittente , atque si sente illarum Episcopo , seu Abbate . Neque ullo Opus espritilegio Pontificis, quod necessario tune flum requiritur , cum privata Moniales prascriptam aetatem nondum attigerunt; qua de re potes Eminentia Vestra Monialibus S. Margarita eam eonflationem impertiri, qua reliquis Monaseriis ejusdem insituti permitti consuevit. Pro certo habeat Eminentia Vesra , ni-

a Thomasila. de Getes discipLpart. r. lib. 3. cap. 49. h Martene de Antim Meles. I trib. Iib. a. eap. 6. pag. as. ultim edit.

573쪽

hil magis a me optari, quam ut vοIuntatis mea sudium, ct observantiam parL. ter resatam Eminentia Hesra declarem . Romae die a . Iulii anno IT 37. Humili., est addictissimus Famulus Leander Cardinalis Poretia. Io. Episcopum , aut Abbatem his litteris Cardinalis commemorat. Nam primum Moniales ab Episcopo pro muneris sui ratione sacrantur :Scio sinquit Sanctus Hieronymus ad Demetriadem in . quod ad imprecationem Pontificis fammeum virginale sanctum . Operuit caput. Insuper in

epiliola ad Oceanum : Heri Catechumenus , hodie Pontifex, vespere in cir- eo , nune in Altari , duri fautor hytrionum , nune Virginum Consecra tor . Sanctus quoque Ambrosius ' scriptum reliquit quod Mediolanum ex variis Orbis partibus Virgines confluebant, ut flammeum acciperent: De lPIacentino sacranda Virgines veniunt, de Bononiensi Ceniunt, de Mauritania veniunt, ut hie velentur . Insuper iisdem litteris etiam de Abbate mentionem facit Cardinalis. Quippe nonnulli Generales Abbates Ordinis M nastici, vel ob privilegium Sedis Apostolicae, vel ob inveteratam consuetudinem, quae eidem privilegio adaequatur, Virgines sibi subjectas

consecrant, uti de Abbate Vallis Umbrosae Pelligarius ', ac de Abbate Generali Camaldulensium idem Pellietarius, ac Tainburinus testantur φ. Neque id abrogat aliorum quoque hujus generis privilegia , aut ullo modo imminuit Episcoporum auctoritatem. cum de illis Monialibus agitur,

quae ipsorum potestati addictae sunt, vel parent iis Abbatibus , qui privilegio ejusmodi careant M. II. Pietatis studium , quo te praeditum non semel experti sumus, facile nobis persuadet, omnem a te operam , ac diligentiam impendendam , ne Moniales S. Margaritae sacrum hunc ritum praetermittant . ipsae vero ob eximiam virtutem , qua plurimum commendantur . facile ad θα- centur , ut Consecrationem a nobis suscipiant . Sed jam de modo verba

sectamus , quo ipsam perficiemus. Ia. Primum, Episcopus cum Administris Claustrum ingredi potest, atque interiori Monialium Sacello Moniales consecrare . Hoc pacto Ambrosius Abbas Generalis Camaldulensium caput suarum Montalium , quae in hac Civitate a S. Chri liina appellantur, Flammeo operivit, cum Eugenius IV. Pontificatum teneret. Id colligitur ex vita ipsius praestantis

Viri Ambrosii, quam poli historiam ordinis Camaldulentis Augustinus

Florentinus typis evulgavit ' . Hanc eamdem rationem prae reliquis S. Carolus Borromaeus proponere videtur Tandem hoc consi lio usus est Patriarcha Venetus anno I 68s., cum Moniales Benedic inas Sancti Zachariae consecravit.

574쪽

test. Qui contrariam rationem tenuerunt, adduisti sunt aut toritate ridentinae Synodi', & s. Pii V. Constitutione octava , qua Pontifex enumerat causas, ob quas Moniales Claustris egredi possunt; inter quas non recensetur causa adeundi templum exterius Monasterii, ut ibi Consecrationem percipiant. Sed contrarium statuit Sacra Congregatio Concilii anno Is 8 , cum Episcopo Hieracensi responderet, qui haec postulaverat h: Illustrigimi ct Reυerendissimi Domiui, devotus veter Orator Episeopus Hieracenses supplicat Illi Dissimis ct ReSerendissimis Dominationibus δε- scis pro resolutione infrascriptorum dubiorum sante cincilio Tridentino cap. s. de Reotilaribus est Monialibus, ubi eaDetui, nemini Sanctimonialium Iicere pos Professionem exire a Mona terio etiam ad breve temptis, quocumque pratextu , nisi ex aliqua Iegitima causa ab Episcopo approbauda .

dicta exeundi cause ad tres dumtaxat, videlicet, magni incendii, lepra , ct idemia, refringuntur.

elisias interiores.

batissa inter Missarum solemnia feri debeant.

erationis Montalium , ct Benedictionis Abbatissarum semper fuerit factus in Ec-

eIesia exteriori.

er ad hunc Ustotum censeatur Iegitima causa exeundi .

dumtaxat Monialibus adbibitis , qua ad Consecrarionem erunt necessariae . II. Insuper Sac. Congregatio causis Episcoporum , ac Regularium praeposita an iaci Is 9 I. Cardinali Columnae respondit Montalium Consecrationem in interiori templo peragendam , idque jussu Gregorii XIV., qui Episcopus Cremonensis antea fuit, & ad Concilium Tridentinum convenerat. Deinde Cardinalis a Gregorio XIII. creatus, inter caeteros Cardinales cooptatus fuit, qui Decreta ejusdem Concilii interpretari deberent. Subjicimus Litteras Sacrae Congregationis: Pontifex vetvit Flammeo donari s doniales inter Claustra , ut scandalo , ct corruptelis qua aecidere consueverunt, aditum penitus occluderet . Praecipit id fieri in posertim intemplo interiori. aQuod si Ecclesia ad rem ita gerendam partim accommoda a D rit , ipsam pannis, ac tabulis aptari omnino jubet, ita ut eadem Consecratis commode in siluatur . Ob hane carisam Illi fri mi Praesules hujus Congregationis desiderio tuo satisfacere haud potuerunt, quorum voluntatem , sudiumque praeso semper futurum , s quid novi contigerit, tibi polliceor : Ego interim Titabi a Deo erc.

575쪽

, a I. Postremo Sacra Congregatio Concilii anno I 63 a. sabinensi Episcopo plura postulanti sic respondit .aa. Eminentissimus Salinen. Episcopus si plicat, per Sacram Congrega-

declarari. a 3. Primo, an violantes Clausuram Montalium ad malum finem , non ta semen pratextu Iicentiarum , incidunt in Exeommunicationem soli Summo Ponti ei reservatam. 24. Secundo , an admittentes hujusmodi violantes in Clausuram sint Exeommunicationi obnoxii.aς. Tertio, an Decretis Conciliaribus , Oct Consitutionibus Apo*Iicis Gavsuram praecipientibus Obset contraria eonpletudo etiam pos Concilium introducta.

26. πο . an in Consecratione Monialium possint Monialis egredi. aut Episcopus ingredi Clausuram in ipso actu Consecrationis . a T. Si into , an occasione hujusmodi Consecrationis posset Magiser Caremoniarum, Ossanguinea, seu Consanguinei ipsarum Consecrandarum , saltem ex permissione Episcopi, Clausuram impune ingredi. a 8. Die 3. Julii I 63 a. Sac. Congregatio &c. ad primum respondir, esse

reservatum Summo Pontifici; ad secundum . Superiores admittentes hujusmodi violatores in Clausuram , esse Excommunicationi obnoxios ; ad tertium , Iberetis Conciliaribus, ct Consitutionibus Apogtolicis Clausuram praecipientibus nullam consuetudinem obsare ; ad quartum , in Consecratione Monialium servandiim esse Pontificati Romanum ; ad quintum, ingressum in Mona serii Clausuram neque Magytro Caeremoniarum, neque Consanguineis ipsarum MonMIium

Use permissum .

29. Ex his omnibus satis constat non licere in posterum uti ratione illa consecrandi Moniales in templo interiori, quam plures tradiderunt, aliique reipsa probarunt. 3o. Romanum Pontificale a Clemente VIII. promulgatum secundum hujus Consecrationis modum indicit, nempe, ut Moniales, quae Flam meo donandae sunt, e Monasterio prodeant, & a senioribus Matronis intemplum exterius deducantur , dc pera sta Consecratione ad Portam Monasterii cum iisdem Matronis redeant, ubi Abbatissa Moniales suas exciapiat. Bum matthaeus', Piscara , ac Tamburinus verba Pontificalis diligenter expendentes de his copiose disserunt. Cum vero idem Ponti scale Clementis VIII. Constitutione firmatum, vim legis obtineat , ipsi parendum esse videtur : accedit . quod Sae. Congregatio Concilii ea sententia , , quam paulo ante memoravimus, propositam a Roma Do

576쪽

Pontificali normam omnino servandam praecepit; eamdem prorsus viam tenuit Sac. Rituum Congreg., cum de causa Monialium Saetae Christinae . uti dictum est, ageretur. Id etiam exemplo suo confirmavit Benedictus XIII., cum Romae Moniales S. Ambrosii sacravit .

3I. Tertio, haec Consecratio fieri potest ad Fenestellam, ex quα Moniales Divinam Eucharistiam suscipiunt. Id aliquando monuit Sac.

Congregatio pro causis Episcoporum . ac Regularium constituta , cujus Decreta Gavantus ', & Piscara recensent. Sed non mediocrem dissicultatem agnoscimus , tum quia haec Consecrationis ratio Pontificali Clementis VIII. adversatur ; Decreta vero Sac. Congregationis, de quibus modo verba secimus , haud consecta suerunt, ut lex generalis indiceretur, sed ut quibusdam peculiaribus corruptelis eadem Congregatio consuleret ; tum quia hic modus Consecrationis improbatus suit , cum

Cardinalis Iacobus Boncompagnus pro sacrandis Monialibus Sanctae Christinae illum proposuisset.

3 a. Secundus igitur hujus Consecrationis modus probandus videtur , licet duae dissicultates contra objiciantur. Nam primum. corruptelae omnes evitandae sunt, sed id facile obtineri potest , si serventur cautiones, quibus usus suit Cardinalis Boncompagnus, cum Moniales sanetae Christinae bis consecravit. Secundo, expensarum ratio habenda est. Quamobrem studio, quo pol semus, maximo tibi indicimus hortari tuas Moniales, ut omnem contentionem deponant. Siquid desueri ead pompam apparatumque , id nobis tribuant, qui ea solum parari ju- hemus, quae necessaria sunt; etenim hanc Consecrationem instituimus, ut fructum aliquem ipsarum animae , nostraeque percipiant, non ut solemnis aliqua pompa celebretur . Tandem ipsas admonebis, ut consilii nostri rationem omnino sequantur ; etenim de modo peragendae Conse-erationis simul ita deliberabimus, ut proventus Monasterii nullum capiant detrimentum.

577쪽

IN sTITUTIO LXXXVI.

De iis , qua spectant ad facultatem Confessionum excipiendarum . nxta Saeroscinones nemini licere absque approbatione ordinarii Fidelium C nfessiones excipere . Nulli Sacerdoti, caeteroquin idoneo , tribui flere potestatem audiendi in hae Dioecesi ci essiones,nis prius publicum subierit examen . 'Omodo a Saeris Canonibus hujusmodi consuetudo sancita sit. Hane facultatem nulli concedi , nisi ad praefinitum tempus , sive Retularis , siυe Saecularis D.

utrum ea consuetudo Sacrorum Canonum auctoritate semper inGaluerit, in eo quod ad Regulares artinet. Penes Episcopum esse iterum examinare δε-ctrinam eorum Presbterorum, qui acceptam facultatem sibi prorogari cupiunt .

Sacerdotibus in hac Civitate, ac Dioecesi facultatem audiendi Confessiones impertiamus. a. Primum, nullus Sacerdos Regularis, aut saecularis Poeni tentiae Sa Cramentum secularibus administret, nisi potestas ipsi per nos fac hafuerit, licet in aliis Dicecelibus Fideles confitentes audire, & expiare possit; quamvis etiam Rector sit animarum in aliena Dioecesi, ipsumque aliquis ex nostris Parochis accersat, ut populi sui Consessiones excipiat. 3. Secundo, facultatem eamdem omnino denegamus cuicumque Sacerdoti Regulari, aut seculari, nisi prius examine probatus a nobis sue rit , licet saecularis Sacerdos quacumque Academia Doctoris Lauream in Sacra Theologia, vel jure Canonico ubi comparaverit; Regularis autem in suo Ordine praeclara munera, & quemlibet dignitatis locum obtinuerit. Attamen examine liberabimus eum , qui satis ob doctrinam , ac vitae probitatem cognitus ad Consessiones audiendas accitus sit, dum hanc Civitatem pertransit: Parochum quoque alterius Dioecesis immunein faciemus , si a Parocho hujus nostrae Dioecesis pro conserendo Poenitentiae

Sacramento invitetur.

. Tertio, iacultatem audiendae Consessionis certis limitibus concludendam volumus, ita ut anni spatium nunquam excedat, eoque peracto Sacerdos tum Regularis, tum saecularis illius prorogationem a nobis Pe

tere teneatur .

s. Quarto, cum ea prorogatio conceditur, nostrae potestatis erit quemcumque Sacerdotem Regularem , aut saecularem in eXamen vocare,& Sacerdotes etiam, sive ex Regularibus, sive ex secularibus eligere praestantiores, ut nobiscum ad examen conveniant, cum vel pristini Consessarii a nobis confirmandi, vel novi probandi fuerint. 6. Quinto, examen hujusmodi. cum recentes Consessarii statuendi sunt sDissili od by Corale

578쪽

lant , aut aliis prima facultas proroganda , coram nobis tantummodo i ncivitate , ac Dioecesi indicetur . . Equidem nos praesto suimus, & in posterum quoque suturi sumus , ut simul cum delecitis Viris Sacerdotes pro Consessionibus audiendis singulis Feriis sextis exarui nemus. Idem etiam praestavimus, & in posterum praestabimus singulis diebus, licet Examinatores desint. cum Dioecesim Sacra visitatione indicta perlustramus . At vero singillatim de his omnibus verba saciamus. τ. Primum sane, ne ulli Sacerdotes absque nostra saeuitate iacularium Confessiones audiant tum in Civitate , tum in Dioecesi, Tridentinum antea Concilium decreverat '. Urbanus VIII. deinde quodlibet privilegium abrogavit Poenitentiae sacramentum administrandi nisi Episcopi ejus loci iacultas intercedat. Alexander vero VII. hanc sententiam

proscripsit: aeui Bene*ji m Parochiale habent, possisnt mi eligere in Ons se

sarium Sacerdotem non approbatum ab Ordinario. Innocentius XI. illorum opinionem improbavit, qui tradebant leves culpas, aut lethales etiam ,

si alias expiatae Consessione fuerint, absolvi posse a quolibet Sacerdote , quamvis ipsi ab Episcopo munus ejusmodi demandatum non suerit. Insuper Innocentius XI l. ' praecepit illis etiam . qui privilegium sibi deligendi Confessarium obtinuerunt, uti qui indulto Cruciatae praediti sunt, illis , inquam, praecepit, ne alii Sacerdoti , quam probato ab Episcopo loci crimina sua confiteantur. Idem Innocentius XIII. confirmavit in ea Constitutione, quam pro statuenda in Regnis Hispaniarum disciplina promulgavit . Illam deinde Benedictus X lII. sua auctoritate probauit,& post Concilium Romanum imprimi jussit, ut ex ipsa reliqui Episcopis hi normam, & exemplum desumerent. Tandem quibuscumque Sacerdotibus , & Parochis etiam alterius Dioecesis sicultatem audiendi Confessiones in hac Civitate . ac Dioecesi denegabimus. Nam Clemens X

haec ita constituit : Religiosos ab Episcopo ad Confessones scularium in sua Dioecesi audiendas approbatos . non posse in alia Dioecesi eas absque Episcopi Diκ- csani approbatione audire , quamvis Paenitentes subditi sint ejus Episcopi, a quo

ipsi T lis jam fuertint approbati. Quod si id decernitur in Sacerdotes

Regulares . multo magis de Sacerdotibus secularibus statuendum est. Id magis constat ex ea controversa, an Parochus alicujus Dioecesis accitus

a Parocho alienae Dioecesis possit in ipsa Consessiones audire, sine facultate Episcopi, cui Dioecesis eadem subjicitur . Equidem diverse seruntur opiniones R. Imo , cum Sacra Congregatio Concilii die i6. Iulii anno I 667. de ea controversia nullam sententiam tulisset; postremo die 3. Decembris anno I o7. judicium suum evulgavit. Porro id petitum fuerat: An Curati unius Dioecesis vocati a Parochis adiena Dioecesis p Jnt in Tom. XI. A a a a isa

579쪽

s s PROSPERI CARD. LAMBERTINI

isa audire Ues es tam suorum subditorim, quam aIienorum absque Iirentu's vi 3 Responsum fuit: Aormative quoad subditos e Negative quoad

alios. Omnes quidem unanimes assimant Permitti Parocho, ut populum suum in aliena Dioecesi confitentem excipiat , licet concessio Episcopi ejus Dioecesis non interveniat. 8. Secundo loco proposuimus , nulli Sacerdoti facultatem audiendae Consessionis a nobis ti ibuendam , quamvis sa aris Sacerdos in quae umqua Aoudbinia Doctoris Lauream in Sacra Theoluta, vel jure Canonico fibi comparaυerit ; Regularis autem in suo Ordine praeclara munera , ct quemlibet dignitatis Laetim obtinuerit. Nam Tridentina Synodus Episcoporum arbitrio permisit eos in examen vocare. quos ad consessiones Fidelium audiendas delignat: Per examen, s litis videbitur et Sacra Congregatio S. Ossicii anno i 6 o. illos improbavit . qui contendebant Sacerdotibus Sacrae The

logiae , dc juris Pontificii Laurea donatis haud requiri facultatem, de examen Episcopi '. Sanctus Pius V. indixit etiam Regularibus , licet dignitatem inter caeteros obtinentibus, ut examen Episcoporum subeant .s consessioncs excipere velint s. Tertio , faculta em audienda Confisonis eertis Itini ibur concludendam diximus , ita ut auni spatium non excedat, eoque peracto Sacerdos tum Regularis , tum secularis illius prorogationem a nobis petere teneatur. Si de saecularibus Presbyteris agitur, id nunquam in dubium revocatum fuit. Pro R gularibus tantum rationes asseruntur, ob quas contendunt aliqui facultatem audiendi consessiones, quae nullo temporis spatio definita fuit. Regularibus adimi non posse. nisi legitima causa obvenerit, quae ad consessiones ipsas pertineat . Nee profecto desunt, qui id magno studio tueantur; nec desunt sententiae editae a Sacra Congregatione Concilii. quae si auunt ab Episcopo facultatem excipiendi consessiones saecula-Tium , aut penitus denegandam Regularibus, aut sine ulla limitatione concedendam'. Nos plures ex his sententiis congessimus . Attamen Clemens X. aditum Episcopis reseravit, ut limitatas ejusmodi facultates Regularibus impertirent , praecipiens, ut magis idoneis absque ulla limitatione , contra vero minus idoneis circumscripta secultas tribuatur:

Illas autem inquit Relirioses. qui ad confessones audiendas idonei generaliter reperti fuerint, ab Disco pis generaliter quoque , o indisincte absque aliqua

limitatione Iemporis , certorumque I corum, aut generis personarum in Dioeces propria admi tendos: quoad cateros mero, qui non ades idonei reperiuntur . spetinerint se admitti, arbitria ordinariorum relinqui, ipsos cum Iimirata DcH- rate . prout eisdem ordinariis maris expedire videbitur . probare, ct adinutere . . amobrem , cum haec doctrinae , virtutisque praestantia dignosci

nequeat,

580쪽

eaequeat, nisi examen circa quaestiones Theologiae Moralis instituatur, quod ita facile non est, ideo facultas tantum limitata tum saecularibus. tum Regularibus Presbyteris tradi consuevit, ita ut magis idoneis ad amnum , caeteris autem ad minus temporis spatium eadem facultas protrahatur '. Scriptores etiam ex Regularibus idem unanimes asserunt: Hine insera primo linquit Cardinalis de Lugo ὶ , non debere amnari approbationem eum ejusenudi Imitationibus ab Episcopis daram inter quas illa temporis limitati numeratur ) tanquam injusam etiam respectu Regularium , poss/ι ut enim de facio intervenire vel omnes, vel aliqua ex rationibus a/duclis. υ I alia similes. quibus prudenter moveatur Episcopus ad non Vprobandum abflute , ct tiniversaliter . sed eum aliqua Imitatione. Congruit etiam Fagnanus . qui fatetur probari A Sacra Congregatione pro Episcoporum, & Regulatium causis instituta , ut limitatae iacultates Regularibus tribuaotur. Cum veto nonnulli Regulares in hac re adversarentur Cardinati Sando, at . di Episcopo Andegavensi, Urbanus VH l. opinionem ejusdem Cardinalis confirmavit. Alexander autem VII. die 3o. Januarii annoa 6 9. hanc sententiam tanquam falsam, temerariam, Pr vamque proscripsit: Non possunt Episcopi limitare . seu refrivere opprobatious, quas Regularibus Oncetant ad c eigiones audiendas, neqtie ulla ex parte .reυοcare'. Tandem illud etiam certis imum est,quod Constitutione innocentii XIII. a Benedicto XIII., uti dictum est, confirmata, sancitur : Declaramus. Sacerd.tes tam secvυres, quam Regulares, qui ab Episcopis obtinuerint licensiam audiendi confessones limitatam veI quoad iocum , vel quoad genus tersonarum . vel qu, tempus, non Isse Poenitentia Sacramentum admini arciextra tempus . Set locum, veI genus personarum ab ipsis Epist is praescriptum . suο- eumque privilegio. etiam is vim Bulla, tua appellatur Cruciata bancta,

πο erente, aetviolentis fusagatura. iao. Ultimo loco pi posuimus, cumseuliari sim prorogatio concedi- tur. mos pctesatis esse , quemcumque Sacerdotem Regularem . aut secularem in exorirn vocare .eo modo. quem superius indicavimus. illudque

examen coram nobis habendum . bippe non ignoramus in Gonsessario requiri non probitatem modo, sed peritiam pariter. ac doctrinam e caveat spiritualis Index. ut sicut non commisi crimen nequitia, ita non careat munere scientia s Oportet enim . tit sciat cognoscere quidquid debet judicare: j aticiaria enim potesas hcerosulat . ut quod debet judicare . discernat. Porro temere queruntur illi, qui semel probati ad examen iterum vocantur, nec iis prorogatio . quam expetant, conceditur. Nam satis experieatia compertum est obliterari, quae antea didicimus, nisi assiduo studiis ex

SEARCH

MENU NAVIGATION