SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Benedicti 14. Pont. Opt. Max. olim Prosperi card. De Lambertinis ... Institutionum ecclesiasticarum. 11

발행: 1750년

분량: 886페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

601쪽

venisse, ut examen fieret, an impedimentum formatiter occultum eensendum esset. P. Thesauri ' auctoritatem proferamus, qui superius allatam sententiam improbat, tanquam Sacrae Poenitentiariae institutis . aeconsuetudini omnino contrariam , cui se accommodare debent, qui ipsius literas, ac diplomata exequuntur: Aliqui ait Thesaurus audent ulterius , dicunt, etiamsi sit publicum ut delictum , si tamen sit oecultum in ra tione paena annexa a Iure , posse dispensari, vel abseIυi ab illa tanquam in O evItis . Tamen contrarium tenendum es , quia hoc es Iuris ignorantia, qua non excusat ad hune eJectum , ct hoc observat Sac. nitentiaria .

49. Tridentina Synodus impertit Episcopis, ut sibi subjectos dis.

solvere queant ab irregularitatibus, cum, isque suspensionibus , quae ab occulto crimine proveniunt ; deinde certos quosdam limites huic amplissimae facultati constituit, ac praesertim, si ipsum crimen in forum contentiosum fuerit antea deductum : Exceptis aliis dedustis ad forum eou-tentiosum. Eosdem limites praescribit Sac. Poenitentiaria, quae non occulis tum , sed publicum , & omnibus perspectum crimen illud existimas, ex quo venit impedimentum , si semel infrum contentissum adducatur; nisi sorte reus sententia judicis in eodem soro declaratus fuerit innocens ;tunc enim crimen tanquam Occultum putat, & dispensatione solvendum: aut tanquam repertuι innocens sinquit Fagnanus s non culpab iis, aut tanquam absolutus ex hactenus deductis , vel ex Obserυatione Iudicii, seu tanquam non repertus culpabilis, nec de Iure puni bilis . Idem Fagnanus monet dissolvi non posse impedimentum , cum in forum contentiosum crimen allatum fuit, ubi reus nullam ex iis sententiis, quas superius memoravimus, obtinuit. sed in libertatem redditus est interposita illa conditione , fc cautione de repraesentando . Caeteri, qui de his rebus scripserunt , occultum fore docent crimen , quod in soro contentioso examinatur , si sorte aliqua ex iisdem sententiis comparetur per falsos testes , aliasque rationes, quae ab aequitate abhorrent. Nam licet hoc pacto semper impedimentum supersit, infamia tamen obliteratur. & crimen ipsum quibusdam tenebris obducitur Α .so. In Matrimonialibus dispensationibus illud semper subjicitur: Ita quod hi jusmodi AbsIutist, ct Di1pensatio in foro judiciario nullatenus si e

getur , sive aliudque non obter. filiquando id quoque decernitur : Fra- sentibus laceratis , quas sub poena Excommunicationis latae sententia lacerare tenearis , ita ut nullum earum exemplar extet, neque eas latori resiluas . Vuod

Ar/silueris, nilNI ei praesentes literae s ruentur . Quandoque excommunicatio Sacerdoti exequenti literas Poenitentiariae infligitur . nisi peracto

602쪽

1NsTIT UT IO LXXXVII. s 77

negotio illa dilaceret,quandoque vero haec poena non indicitur. Cum Maiajor Poenitentiarius nullam curam suscipiat de criminibus ad sorum eontentiosum deductis, sed tantum expetat reum ab crimine solvere,& in soroconscientiae de medio tollere impediment* , ideo magnopere notandum , quod Navarrus tradit ': Si contigeret aliquando etiam pοβ contractum in vim distensationis matrimonium , yr impedimenrum ex occulto seret publicum . posset Ordinarius Loci eos separare a thoro edic. Verum tamen es, quod in foro consilentia , seu in soro anima , isi essent veri conjiges , quia vere fuerunt legitime dispentati in Gim literarum Sacra Paenitentiaria quoad forum conscientia,

est se, si tempore separationis , remoto scandalo, debitum conjugalesbi ad invicem redderent, nusium peccatum committerent, quia per secretam dispensationem Sue. Poenitentiaria vere esset siιblatum impedimentum tunc Oectilium .si. Idem Navarrus assirmat ab Episcopo irrogari posse p enam crimini in foro externo, quamvis Poenitentiariae dispensatio intercesserit, sed hanc conditionem praescribit, nempe, si idem Episcopus de dispensa

tione certior factus, ipsi tamen fidem praeliare recuset. Porro in hac re duo perpendenda videntur, quae a Sac. Poenitentiaria continuo probari nos ipsi tel amur. Primum , si Episcopus perceperit aliquem matrimonio se junxisse mulieri , cujus matrem , aut sororem antea per illicitam copulavi violaverit, nec idem Epit copus ullo modo deprehen ierit, illum in sero conscientiae fuisse absolutum , initumque matrimonium poli dispensationem Sac. Poenitentiariae , neque reci fidem adhibere velit, qui se facultate ejusdem Poenitentiariae omni impedimento solutum fatetur; si, inquam , haec ita se habeant, nemo Episcopum reprehendet, qui conjuges separare potest, reumque in foro externo plectere . poliquam illius crimen plane comprobatum fuerit. Sin autem Episcopus, qui ejusmodi

crimen cognovit, dum parat judicium constituere , moneatur Poenitentiariae dispensationem intercessisse, quemadmodum si has partes cum Episcopo suscipiat Consessarius, qui Poenitentiariae literas executioni mandavit, & qui id facere secreto potest . uti Fili luctus teliatur his verbis : puto tauren prohiberi, quominus fri posset aliqua fides a Confessariade adsolutione, tu dispensatione impensa pro conflatione paenitectis . vel pro testimonio apud Episcopum obtenta dispensationis in foro couscientia ; si , inquam,

res ita sit, tunc Episcopus Confessarii testimonio omnino debet acquiescere , nec ullam afferre illis molestiam , qui dispensatione in sibi comparaverunt : Iudex habuit inquit Clericatus talem qualem notitiam hujus deIicti, procurat per examen testum illud probare , vi puniat delinquentes, pο'teritne Confessarius eumdem Iudicem admonere de dispensatione ut supra elargita . ad hoc ut d sat a formatione Processus p Assimnatiυe respondent, dummodo Confessarius secreto moneat Episcopum, Parochum . er Iudicem , qui Omnes Meqttiescere debebunt hujusmodi notitia, ac certificationi. Non semel etiam ac

603쪽

cidit, quod pervicacibus indixerit Summus Poenitentiarius, ut ab omni molestia , judicioque abstinerent .sa Tempus conterendum non est , ut illud declaretur, Ali de non obser, quod satis per se intelligitur . Monet enim Poenitentiarius irritam esse dispensationem impedimenti propositi, si aliud silentio omissum

fuerit; matrimonium nequaquam ineundum , si nondum celebratum sit.

Sin autem peraetum jam fuerit . sejungendos conjuges, donec ad Datariam rursum confugerint, si illud impedimentum publicum habeatur. sive ad Poenitentiariam, si impedimentum ipsum in tenebris adhuc delitescat. Quare Sacerdos . cui Sac. Poenitentiariae literar, aut diplomata traduntur, prius exquirat necesse est, utrum aliud impedimentum interveniat praeter illud , quod Poenitentiariae declaravit. ς 3. illud quoque paucis expediemus , praesentibus laceratis, aut laniatis: Monetur Sacerdos, qui Poenitentiariae literas , aut diplomata exequitur, vinculo majoris excommunicationis alligari, nisi pareat cm ppe de illa semper agitur, cum hoc solum vocabulum excommuni -- C . tionis pronunciatur. Sciat etiam indici es; nam illa verba Iasesententia adjunguntur '. Reliqua Marcus Paulus Leo.& Navarrus plane declarant: disque eas latori resiluas ; quod si resilueris . nihil ei praesentes limterae fora entur , ides non se rarentur in foro judiciario ; nam secuta executione legitima trula er dispensationis in fro conscientia , semper valida remanent in eodem frο conscientia , quamvis in foro fori s ragari non possint.

s . Ex illo Poe. ii tentiariae: Iaceratis, seu laniatis: gravissimae nonnunquam difficultates excita tae fuerunt. Vir, ac mulier , qui impudica consuetudine, atque amore simul degebant, conjuges vulgo putabanturia

oblatus suit supplex libellus Majori Poenitentiario, ut liceret ipsis coram Par Gcho, ac duobus testibus clam matrimonium inire, quod illis concessum luit addito quoque privilegio , ac facultate, ut consuetae pro mulgationes omitterentur . Illud literis Poenitentiariae jussum postremo fuit, Iaceratis. Consecto itaque matrimonio, laceratae fuerunt literae, quas dederat Poenitentiaria . Post mortem Parochi, qui matrita onio ita ter fuerat, conjuges testimonium de contracto matrimonio petierunt ab

eo qui in Parochi defuncti locum suffectus suerat, ut jam procreatis ii

hei is co .sulerent. Ille peracti negotii prorsus ignarus morem Conjugi bus gerere recusavit, eosque suasit, ut mutuum consensum Coram duo bus testibus, ac se ipso renovarent. Sacram ipsi Congregationem C ciblii a diverunt, ubi die I9. Septembris anno I 68 . propositum fuit: Au in conscientia ct absque peccato possent praesci contrahentes coram dicto Parocho, o resibus renobare consensum . Sacra Congregatio negative respondit, Dinuoque Parocho praecepit, ut accepto illorum testimonio , qui praesentes adluerunt, cum matrimonium celebratum fuit, & elicito a eonjugibus jurejurando de matrimonii jam contracti veritate , in consuetum librum

604쪽

referret ipsum matrimonium , dc ob eam causam . traditum suit ipsi novum literarum exemplar, quas Poenitentiaria pro ineundo eodem matri

monio concesserat. Ν

ss. Id soria se consilium rei aptissime consentaneum visum est lis,

qui carebant experientia Sacrae Poenitentiariae, quae nec Parochi, neque contrahentium nomina exprimit, cum literas, ac facultatem impertit concubinariis , ut matrimonium clam ineant coram Parocho, ac duobus testibus ,& solitae promulgationes in Ecclesia praetermittantur. Ex hoc autem consequitur , quod tribui nequeat duplex harum literarum exemplar, si sorte opus fuerit. Quare, si concubinarii, qui veri conjuges censentur , Episcopum adire nolint, ut permittat omitti promulgationes , & matrimonium coram Parocho tantum , ac duobus testibus familiaribus celebrari, ipsumque in librum ita referri , ut palam omnibus nequeat innotescere , sed potius eligant ad Summum Poenitentiarium se, Convertere , ut haec omnia consequantur, tunc , si ipse facultatem, ac dispensationem ejusmodi elargiatur, institutum est, ut in ii teris illud omittat, laceratis. Item Parocho indicat matrimonium in consueto libro adnotare ea diligentia, quam modo exposuimus , ut testimonium , si sorte requiratur , peracti matrimonii tradere possit, causamque suam Parochus tueri. si opus suerit, eodem exemplari literarum Sac. Poeniteatiariae quas ipse retinebit s6. Hoc sane paeto sublatum de medio est impedimentum, ob quod

probari nequaquam poter. t matrimonium , quod Sac. Poenitentiariae sa-

cultate conficiebatur, idque gravissimum detrimentum aliquando ipsis conjugibus, aut procreatis liberis afferebat. Attamen non omnia satis impedimenta sublata suerunt. Non semel contingit concubinarios, qui veri conjuges habentur, illigari impedimento dirimente , quod nisi solvatur, contrahi nequit matrimonium , irritumque est, si contrahatur . Iam superius indicavimus Episcopum haud ita facile se immiscere posse . cum dirimens impedimentum intercedit. Quamobrem supplex libellus Sac. Poenitentiariae exhibendus est . Porro ipsa necessario superaddere illud debet Iaceratis , cum de impedimento dirimente res agitur; ex quo sequitur eisdem dissicultatibus Parochum implicari, qui sacultatem accipit, ut matrimonio cl1m celebrando intersit. Etenim, cum ipsa sacultas simul contineat a proposito impedimento dispensationem , si illam lacerare jubetur , nec se ipsum purgare, si contra aliquid contigerit, neque in ii bram atrimonium caute describere potest; neque tandem conjuges matrimonii testimonium elicere queunt, si aliqua necessitas expos halet. s T. Quamobrem, cum in Tribunali Sac. Poenitentiariae Canonum interpretem nos ipsi ageremus, mos inductus suit, ut quoties ejusmodi dispensationes a Poenitentiaria postulantur, duo seorsim diplomata fierent , quorum primum solveret impedimentum, ibique adderetur , Iae riuis ἱ alterum absque mandato lacerandi liceras, eoque tribueretur sa

605쪽

cultas incundi matrimonium coram Parocho , ac duobus testibus,mum juberetur idem Parochus matrimonium ea diligentia in librum reser re , quam nuper memoravimus . Id totum fusius explicavimus in dissertatione, quam de matrimoniis costientis consecimus, dc quae tJpis edita fuit post consuetam pagellam S. Congregationis Concilii , quae habita

fuit die 9. Sept. anno IIa . Finem iacimus admonentes Presbyteros, qui Sac. Poeni .entiariae diplomata exequuntur , ut sibi ante oculos ponant ,

quae superius dicta sunt, utque diplomata lacerent, si jubeantur , & quae

servanda sunt , magno studio retineant, cum res, est de matrimoniis, quae superius indicavimus.s 8. At vero imperiti dissicilius se expedient, ut reliquis omnibus f tisfaciant , quae a Poenitentiaria decernuntur . Illa subjicimus , ut pro muneris nostri ratione vehementius excitemus Consessarios, ac Parochos, quibus Poenitentiariae diplomata inscribuntur .s9. Si de contractis jam matrimoniis agatur . & occultum impedis mentum interveniat, quod uni solum ex conjugibus perspeetiam sit. tunc. si petatur a Poenitentiaria . ut idem matrimonium, eius facultate confirmetur, in hanc sententiam diplomata traduntur: Demum dummodo impedimentum praesutum occuIttim sit. ct separatio intre la oriem , o dictam mulierem feri ηοη pust absque scandalo , aliudque non Obset , cum eodem titore . ut

dicta muliere de nullitate prioris consensus certiora a , sed ita came , ut Iatoris delictum nunquam detegatur, matrimonium cum eadem mi Ilere , er uterqne

inter se de novo secrete ad euitanda scandala , praemiss non obstantibus , contra here , er in re postmodum remanere legitime vahat, misericorditer dispenses . 6O. Praeter eas conditiones , dummodo occultum sit, & aliua non obses ;de quibus satis jam diximus, tria rursum jubentur : Primum , ut iiii conjuges separen tur , si id feri posset absque scandalo. Porro sapienter id cave

tur a Sacra Poenitentiari a ; si publice matrimonium celebratum fuit , proculdubio veri conjuges existimantur ; ideoque , si sejungantur, admirationem id populo, & scandalum concitabit. At vero id continget, si domicilii, non autem si thori separatio praescribatur; nam si jubeantur ejusmodi conjuges fraterno tantum amore se prosequi, donec obtineant dispensationem , tunc major dissicultas objicitur . Etenim si mulier impedimenti sit ignara , ex hac nova vitae ratione aliquid mali suspicabitur .. Sin autem, uterque ipsum impedimentum noverit, tunc periculum incontinentiae intercedet: Animadvertar inquit de Iustis ' , quia raris me. aut nunquam erit necessarium experiri, an possint conjuges separari, ct honesse ui Uere tanquam frater . ct soror , quia sepe ex hujusmodi separatioηe oriuntu scandala, ct periculum incontinentia, sicut etiam ex habitatione dicto modo facta . Itaque judicamus a Patocho, qui literas a Poenitentiaria , & facultatem exposcit, vel ab aliis exposci deprehendit , monendos esse conjuges si impedimentum uterque cognitum habeat ὶ vel alterum ex conjugibus ,

606쪽

qui rei conscius est, ne in copulam consentiat, donec dispensatib reddatur : Monendus es ait Navarrus') a Confessario . ne prius consentiat in copu-Iam , quam contrabat Matrimonium renovato consensu ; quia tunc, quam υis absolutio , ct dispensatis non redderetur nulla , fornicaretur tamen, quia aure matrimonium in copulam consentiret.

63. secundo indicitur, ut alter conjugum , qui impedimentum ignorat, certior fiat primum consensum irritum fuisse, ita tamen, ut crimen, ex quo proficiscitur ipsum impedimentum, minime detegatur. Tertio , his peractis , clam matrimonium renovandum est, nempe, iterum mutuus consensus praestari debet. 6 a. Magno studio disceptatum olim fuit, utrum novus hic consenses, qui matrimonium reipsa constituit , coram Parocho, ac duobus testibus peragendus videretur. Nam Tridentina Synodus Parochum , ac duos testes praesentes necessario requirit, dum matrimonium celebratur . Attamen nulla dissicultas amplius superest, si discrimen inter occulta, &publica impedimenta habeatur. Si matrimonium publice initum est eo-ram Parocho , er duobus testibus . & impedimentum quoque publice ino

tuerit , idem matrimonium rite confirmari nequit, nisi consensus iterum eoram Paroebo . O duobus resibus praebeatur . Contra vero est, si matrimonium celebratum fuit coram Parocho, ct duobus testibus, di impedimentum dirimens occultum servatur . Tunc novus consensus certe praestandus est, sed clam inter contrahentes; nec amplius Parochus, duoque testes r

quiruntur . Nam semel mandato Tridentini Concilii jam paruerunt conjuges, cum primo matrimonium , licet interposito occulto impediis

mento, consecerunt.

63. Haec ita decrevit Poenitentiaria f. Pii V. Pontificis auctoritate, uti Navarrus fatetur, qui per tot annos eidem Sacro Tribunali operampnestitit suam . Id etiam probat Sacra Congregatio Concilii . uti tradi t Fagnanus , qui per plures annos a Secretis praeclare munus gessit 'idemque Scriptores docent '. Insuper, eum Sacrae Rotae Auditores hu jus sententiae veritatem in dubium revocassent, Cardinalis Carasa Congre gationis Concilii Praefectus duos ex iisdem Auditoribus accivit, Seraphi Irum nempe ,& Comi totum , quibus ostendit Decreta a Sacra Congrega tione super hac re consecta , Poenitentiariae institutis, & S. Pii V. decla rationi esse consentanea . Qua de re Patres Sacrae Rotae in posterum ex positam paulo ante sententiam sequuti constanter suerunt i . Etenim TrN. dentina

607쪽

dentina Synodus, eum jussit matrimonium contrahi coram Parocho , &duobus testibus, nihil aliud statuendum voluit , nisi clandestina matrimo nia impedire, ex quibus gravissima mala deri vare consueverunt; ac poti

simum , cum lecreto matrimonium initum luerat sine Parotho , ac testibus , novum matrimonium simili ratione ab eodem conficiebatur, vel etiam publice adhibitis cellibus, accitoque Parocho; quae sane corruptela dequit obtingere , cum publice matrimonium celebratum fuit, licet iris ritum ob impedimentum dirimens occultum habeatur ; quamobrem . cum Parochus, testes primo matrimonio jam interfuerint, quod rite celebratum putabatur, quia impedimentum nequaquam innotuerat . ideo satis est . at clam inter conjuges novus consensus praebeatur, cum ipsum matrimonium Sacrae Poenitentiariae iacultate rite confirmandum eli'. 64 Ex his apertissime constat, quod sermo est de matrimonio coram Parocho , ac duobus testibus inito , ubi dirimens impedimentum occultum interponitur. Ex his omnibus desumitur , quoties iudicit Poenitentiaria renovari matrimonium ejusmodi, novumque assensum praeberi: Se-erete ad evitanda scandala: id mutuo a conjugibus perficiendum esse, nec Parochum , aut testes praesentes requiri, neque ipsum Confessarium , qui licet Parochus haud sit, ad literas exequendas Poenitentiariae designatur. Libellus pro novis Conlessariis instruendis Romae evulgatus idem prorsus docet: 'Nihilomintis monemus, quoties ab ejUmodi conjugibus no s con

tem adhibeant. Tum quia id nonpraecipitur in litteris Sacra Poenitentiam ;tum quia pro certo hadietur idem matrimonium jam fuisse rite celebratum in facis Ecclesia. 6s. Porro veritati id consentaneum adeo est, ut Silvius haec docuerit: auid , si dispensentur super impedimento occulto . sed ea conditione, ut con trahant semata forma Concilii Tridentini Respondeo, etiam tunc illos posse consensum renovare absque Parocho er tolibus , si prius contraxerant coram illis;

neqtie enim attentaverunt contrahere aliter , quam coram Parocho, edi testibus. Quam sententiam Pontas ' magnopere commendat . Gut terrea lais 'men adversatur ob hanc causam, quod verba dispensationis apertissime contrarium praescribunt. Giribaldus aliique plures eamdem opinionem sequuntur : nos autem totam quaestionem sol vemus affirmantes: Agide subjecto non supponrete . Siquidem Poenitentiaria nequaquam utitur hi verbis, Servata forma Concilii: cum sem peractum matrimonium sua facultate confirmandum proponitur , sed tunc solum , cum solvendum est occultum impedimentum pro matrimonio adhuc ineundo. Id constat ex formulta dispensationum, quas Navarrus congessit. 66. Itaque rei disscultas in eo posita est , nempe , qua ratione fieri

possit, .

608쪽

possit, ut alter conjugum ignatus impedimenti, certior de ipso reddatur . ita ut latoris crimen nequaquam innotescat: muliere de nullitate prioris consensus certiorata , sed ita caute, ut latoris delictum nunquam detegatur. Vanesipentus ' rei magnitudinem ,& gravitatem expendens haec habet: Magna hic prudentia , ae circumsjectione opus es: unde merito execti tor hie non tantum humana , sed vel maxime Divina consilia , s auxilia adhibebit , recurrendo ad Patrem luminum , ut eum lumine suo illuminet, quid in casu adeo perplexo agere debeat . Clericatus autem 'satetur plurimum se laboris impendisse, ut huic Poenitentiariae mandato, qua opus est diligentia satisfaceret. 6 . Nonnulli, ut se facilius ab hae dissicultate expedirent,solam instru- ctionem , non vero conditionem illis Poenitentiariae verbis contineri censuerunt , ita ut Consessarius moneatur sedulam curam insumere, ut i illud matrimonium irritum declaret, non autem patefaciat ignaro ex conjugibus causam impedimenti . Sin vero re ipsa obtineri id nequeati

sed potius occasionem dissidii inter conjuges praeberi intelligat, & inesse

suspicionem , ne alter ex ipsis matrimonii vinculum ditat vi contendat, aliamque vitae rationem suscipere , tunc Sacerdos ab eo consilio desistat , irritum detegere matrimonium omittat, idque solum diligenter curet, ut consensus inter ipsos conjuges renovetur eo modo, quem superius indicavimus. Haec docet de justis'. idemque Sancheet antea scripserat: Sed mihi persuadeo , non esse conditionem , sed infructionem quamdam Confessa

rii, ut certior si poserioris sua trimonii contractus . Plures alii sententiam eamdem tradiderunt', qui ex verbis Sacrae Poenitentiari e conditionem

saltem inferri testantur, ita ut parendum sit, quoties fieri pristit, aliter

tamen, si discrimina nuper enumerata impendere videantur.

68. Nos tamen pro ingenii nostri tenuitate judicamus haud probari posse illorum opinionem , qui instructionem solum, non vero conditionem indici per illam Sacrae Poenitentiariae clausulam arbitrantur ; nam certissimum est inter Iurisperitos, quod vera conditio ex ablativo absoluto consequitur : qua de re praetermitti nullo modo potest , licet gravissima in Commoda jam exposita interponantur . Siquidem illud Poenitentiariae mandatum innititur juri communi, quod pro matrimonio rite confirmando expostulat novum a conjugibus consensum , & declarari impedimentum ignaro , ne idem consensuε per errorem elicitus putetur , sive ut res clarius explicetur J , ne permaneat primus consensus cum errore con-' junctus, qui traditus suit, cum matrimonium primo celebraretur. De impedimento conditionis non deest juris auctoritas L quae matrimonium inter

ἐν sq. s Cap. proposuit, eas. ad nostram, de conju loservorum.

609쪽

inter liberum, ac simulam irritum decernit, si ille mulieris conditionem

ignoret, neque aliter confirmari posse, nisi novum consensum praestiterit, qui ante matrimonium conditionem conjugis nesciverat . Iuris autem interpretes in Cap. Depositum , ad illa verba , Inscia de eo, qui duxit

an matrimonitim; assirmant consensum per errorem permanere , donec qui

matrimonium cum simula iniit, consensum iterum reddat, postquam ipsius conditionem deprehendit. His auctoritatibus, & Interpretum sententis Scotus adductus ita scriptum reliquit: Primus consensus ηοα fuit matrimonialis ; er ideo ad hoc , quod sint eonjuges, requiritur noυus consensus : er tunc dico , quod , si impedimentum non exprimatur persena inscia , i sin copula carnali sequenti non consensit nουο consensu , sed solum reddit in υirtute primi consensus, qui nnitus fuit, ct ideo licet persona sciens de nουο consentiat. non tamιn sescit. Hoc expresse dicit Glissa in cap. I. de eo , qui duxit in matrimonium , quam polluit per adulterium . In primo consensu, qui nullus fuit, intelligitur perdurare , scuti probatur de servo , qui creditur liber, cum quo contrabatur ,spos manumitritur, uxore ignorante , non contrahitur matrimonium.

quia pos manumissionem fuctam manendo cum eo, semper intelliti tr approbare consensum primum , qui fuit erroneus , ct non matrimomum . 69. Dissicilius se res habet, cum aliquis ob vim , seu metum in matrimonium consensit. Nonnulli ex Theologis asserunt pro matrimonio

ejusmodi confirmando satis esse liberum illius consensum , qui ad illud

ineundum coactus fuit, non autem requiri . ut qui jam prius libere asseu serat , & vim alteri conjugi allatam ignoraverat, rursum ad exprimen is dum consensum adigatur. Clemens tamen Oetavus , a quo super hac re consilium petitum fuit, expendens primum illum consensum pertinuisse ad materiam neque legitimam , neque idoneam , respondit pro matrimonii confirmatione novum consensum ab utroque conjuge esse tribuendum ; ab eo nempe, qui matrimonium per vim contraxit, & smul ab altero , qui vim ejusmodi ignorans, ultro, ac libenter eodem se matrimonio illigavit. Insuperadjecta fuit ea conditio , ut maritus , qui jam libere consenserat . prius moneretur, irritum suisse matrimonium, eo quod uxor ad assentiendum coacta suerit, cum primo celebratae sunt nuptiae : Admonito prius marito de matrimonii nullitate . Hoc Pontificis responsum Comi totus', ac Pontas su se commemorant' . Postremo Sanchez, cujus a taetoritas plurimi sacienda est, binas opiniones exponit, quarum prima stuetur haud necessarium esse, ut qui nescierat impedimentum, de ipso certior fiat, cum matrimonium novo consensu confirmandum proponitur; altera vero id necessarium prorsus assirmat; quam procul dubio magis probabilem idem Sanchea 'fatetur. Porro id satis est , ut h. ec opinio praecaeteris teneatur , cum de Sacramento agitur , juxta proscriptam his ver- his ab Innocentio XI. sententiam : Non est illicitum in conferendis Sacram n iis

610쪽

tis sequi opinionem probabit in de valore Sacramenti, relicta tutiore, nisi id ve- tat Lex , aut conventio , aut periculum gradis damni incurrendi. Hinc sententia tantum probabili titendum non es in culatione Baptismi, Ordinis Saeerritatis , aut Episcopalis . o. Ex his duabus opinionibus modo explicatis, de quibus etiam Schmal Σgrueber fusus verba facit ' . Sacra Poenitentiaria tutioribus sententiis adhaerere consueta, secundam amplexa est, uti constat ex formula , quam huc usque declaravimus. Itaque Sacerdos, qui Poenitentiariae diplomata , ac litteras exequitur . eidem sententiae conformare se de . bet, quod Syrus copiose demonstat .

I. Qui periti sunt moris , & instituti Sacrae Poenitentiariae iam pro

certo tenent, ad confirmandum matrimonium requiri novum consensum,& simul ignaro conjugi detegendum impedimentum. Quamobrem rationem , modumque perscrutantur, ne crimen impedimenti causa in tu Cem proseratur. Ac primum . qui impedimenti conscius est, se ignaru mfingat: deinde ostendat se suspicari, ne ob aliquam causam rite celebra tum fuerit matrimonium , ideoque mutuum ultro consensum praestari debere , ut in posterum ab omni sollicitudine animi, metuque religionis liberentur. 72. Secundo, qui impedimentum cognitum habet, testimonium ab altero conjuge novi amoris eliciat , ita ut se paratissimum fateatur eodem se matrimonio adstringere , si adhuc in libertate versa e tur. Tune novum mutuo consensum exprimant. & sic omnia in tuto collocantur . 73. Tertio, impedimenti conscius libere declaret, haud rite matriumonio consensisse, cum primo celebratum fuit; ideoque oportere consilio Consessarii, atque internae tranquillitatis causa, ut ambo consensum renovent, seque id libenter iacturum ostendat. Quod si alter co jux eamdem voluntatem patefaciat, id satis erit, ut novus consensus juxta praescriptam normam elicitus intelligatur. 7 ., Quarto , si ob gravissimas dissicultates nullus alius modus suppetat, tunc maritus impedimenti conscius accedat ad conjugem insciam im- pedimenti. G cum ea habeat copulam amen ta maritali. Cum enim conjuX , quae impedimentum ignorat, eodem tunc amore permota , ac devincla putetur, id satis pro consensu utiusque conjugis existimatur , ut matrimonium confirmari possit, nec innotescat crimen , ex quo venit impedimentum . Plures hanc rationem exhibent: Auctor vero libelli pro E e e e initi.

SEARCH

MENU NAVIGATION