SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Benedicti 14. Pont. Opt. Max. olim Prosperi card. De Lambertinis ... Institutionum ecclesiasticarum. 11

발행: 1750년

분량: 886페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

661쪽

ipsam juvabit plurimum ; nam ad laudes divinas in choro celebrandas potissimum excogitatum fuit: ea pariter lege S. Augustini, quam ipsi

Canonici profitentur , causa corroborari poterit: cierieus duas res proin

us es,'san fratem , s Oerieatum, interius san ditatem; nam Clariis eatum propter populum stum Deus imposiιit cervieibus ipsius, eui magis onus6 , quam honor. Quippe non minus Beneficium dimanat in populum ob

susceptam animarum curam . quam Ob pietatem, aC religionem , qua divinae laudes in choro celebrantur .

8. At si hos limites velint excedere , & sibi Benefieta etiam simpli-eia tribui posse contendant, qua personalem residenriam non requirant , dcea consequi sperent ob solam Generalis Abbatis iacultatem . di ipsum quoque claustrum deserere, postquam Beneficium simplea attigerint , n, inquam, haec postulant, nihil obtinendum ab ipsis suspicamur . etiamsi.

jus tantum . & ratio spectentur . Universa quondam Beneficia residentiae lege tenebantur, uti Canonum Interpretes docent '. Temporis, diuturnitate Beneficii proventus imminuti sunt, adeo ut honestam sustentationem suppeditare nequaquam possent. Id consuetudinem indoit, ut Beneficio praediti fructum perciperent,licet suis in sedibus haud mora- Tentur , ob eam nempe causam . ut alia ex parte sibi victum necessat iumcompararent . Quare Beneficia ejusmodi obtinentibus ea lex tantum praescribitur , ut habitum Clericalem, ac Tonsuram deserant, dc Gan nicas horas persolvant.

9. Cum haec ita se habeant k si Regularibus Canonicis ad vitam ducendam necessaria ab Ordine suppeditantur . qua ratione ad Beneficia simplicia ipsi idonei putar debeant, cum illa ad alendum Sacerdotem instituta fuerint λ Si populi utilitas Regulares Canini icos ad Beneficia

idoneos reddere debet, quaenam utilitas , aut bonum ex eo dimanare

potest . qui habitum Clericalem superinduit. 8c privatim recitando Di vino Officio tempus impendit Haec potissimum sutura causae impedimenta putamus ; si in medium aliquando proferatur . In hac sententia magnopere confirmamur ob quamdam differtationem a praeclarissimo viro Pitonio consectam. sed typis minime evulgatam ; cum ille interrogatus . utrum Regulares Canonici existimari deberent idonei ad Beneficia, quibus animarum cura adjungitur. 8e ad obtinendos Canonicatus . pro veritate respondit asserendum id esse, etiamsi sacri Canones ,& verba s lamnis Prosessionis tantum perpendantur juxta eos limites, quos Clemens XI. consti tui t, uti nuper indicavimus. Deinde interrogatus, an

a Innoeeηt. east. Mat. num. f. fers istellioo 1amen. Zabarem uum. IL Fennus num. s. de Oricis nou residentibus . b Go1 vales in eas. Conquereme num. R. de clerιris non residentibus .

662쪽

INSTITUTIO XCVIII. De 'Baptismo eonferendo. De temporis spatia , quo deferendi sunt infantes ut

baptizentur. Illos irregularitati omnino esse obnoxios, qui Sacramentum Baptimi nisi urgeat neeessitas in insantibus privatis in domicitiis conferant. Eor pariter arguendos magnopere, qui tempus protrabant, ct infantes domi baptizatos ad FGIesiam asportare negIigant, ubi omi1sa earemonia rite per=etantur. Legibus adversari Parochum, atit alium quempiam Sacerdotem, qui Baptismi in priυatis ad bus couatimem saeere renuat.

4. I Agno cum dolore percepimus in multos dies Baptismum I protrahi pueris recenter natis , quibus peractis ad Metro-- politanam Ecclesiam Saneto Petro nuncupatam deseruntur, ut salutaribus undis abluantur. Alii vero pravam hanc consuetudinem non sequuntur , sed accito Parocho , aut alio familiari Sacerdote Baptismale in aquam domi impertiunt infantibus, licet nulla necessitas interveniat; deinde alius voluntate sua tempus decernunt, quo infantes ipsi ad sontem Baptismi deportentur , ut consueti ritus, ac caerem niae perficiantur. Contigit autem quod Parochus. aut sacerdos fidem sacere recusaverit, privatim iisdem Infantibus Baptismum fuisse collatum . Non semel etiam evenit, ut Infantes ex legitimo matrimonio procreati Baptismum a Parocho privatim acceperint, quamvis nulla necessitas intercederet . Deinde res occulta permansit, & ipsi Ecclesiae ritus praetermissi sunt; quippe insantes ad Baptismi sontem delati nunquam suerunt. Postremo Baptismales undas infantibus administrari per obstetrices nimia iacilitate cognovimus, quae aegre patiuntur interrogari qua ratione Baptismum contulerint, & non semel suo loco substituunt filiam , neptim, aut etiam simul 1m, de quibus certum non est, utrum materiam , formam , atque intentionem bene noverint . quae ad ejusmodi Sacramentum rite administrandum necessario requiruntur. Sed jam

de his corruptelis sigillatim verba faciamus. a. Equidem improbari illos, qui post multos dies ad Metropolitanam hanc nostram infantes deserunt, ut Baptismum accipiant, Eugenii lv. auctoritate constat, qui ita coni ituit': Quamprimum commodeseri potes. Idem sancit his verbis Rituale Romanum : hamprimum fieri poterit . In libro pariter Romani Catechismi haec leguntur': Nam, cum pueris infantibus nulla alia salutis eo aranda ratio . nis eis Baptismu prκbeatur , relicta fit, facile intelligitur, quam graυi culpa illi sese obstringant, qui eos Sacramenti gratia diutius , quam necessitas postilet, carere pa ιMηtμr ῆ cum praesertim propter aetatis imbecιllitatem infinita pone pericula illi impendeant. Va-

. In constitui. 23.-I3. tom. I. auia. Romani. b Tit. s. e De Sacram. Baptism.

663쪽

3. Variam Ecclesiarum disciplinam deprehendimus in statuendo te mporis spatio, quo iniantes ad Baptismum suscipiendum deseret deblat. Romae promulgatum est edictum anno 1723. , quo tres solum dies ad rem peragendam decernuntur . Idem in Gallia servatur institutum'. Diem nonum in suis ci nciliis S. Carolus Borromaeus constituit. eamque sententiam plures aliae Synodi sequuntur, quas Clericatus enumerat ' . & potissimum Cardinalis Iacobus Boncompagnus ita sanxit ς: sas sis, ultra nonum diem Baptismum infantibus conferri, memores excommunicationis poena parentes assci, si terminum nona diei praeterierint. 4. Haec tum consuetudo inducta est , cum desiit pristina disciplina. ob quam Baptismus in celebritatibus solum Paschatis , ac Pentecostes, nisi aliter necessitas postularet, conferri consueverat : Sane ex quo sinquit eruditus vicecomes ea tempora mutari Sauctis Patribus e si visum , omnes in id toto pectore incubu/runt, ut nati infantes in Ecclesiam quamprimum , aut Omnino ante nonum diem ad Baptismum deferrentur .

Non autem hic nonus dies indicitur, ita ut Baptismi Sacramenium insantibus ante id tempus administrari nequeat. Imo res gerenda est quam primum fieri possit , ob maxima pericula, quae vitae infantium impendent. Sed nonus dies praescribitur , ne Baptismus magis protraha tur . Equidem anno as 3. coactum fuit in Africa Concilium . in quo Fidus Episcopus petiit, utrum Baptismus pro expiandis ab originali labe insantibus ante octavum diem conferri posset. cum in veteri lege ob eamdem causam die solum octava Circumcisio indiceretur. Patres igitur contra ipsius Episcopi sententiam ita statuerunt': Qιantum υero ad causam infantium pertinet, quos dixisi intra secvndum. vel rerrium diem , quo nati fui, consittitos baptizari non oportere, o con siderandam esse Legem Cir

evmcisonis antiquae , tit intra octaUItin diem eum , qui vatus es , baptitan

dumesacrificandum nou putares , longe aliud in Concilio no stro omnibtis visumes. In hoc enim , quod tu putabas esse faciendum , nemo cossen sit ; sed universi potius judicacimus , nulti homini nato insericordiam Tei, ct gratiam denegandam .

6. Cardinalis Thomas de Tour non pietate, atque constantia Celeberrimus, Commissarius, ac Visitator Apostolicus cum potestate Legati a Latere in Indiis Orientalibus , Sinensi Imperio, Insulisque adjacentibus, ut sacrae expeditiones Madureenses , aliaeque finitimae recte administrarentur , hoc Decretum die a a. Iunii anno Iro . in lucem edidit: Et quia audivimus Baptismum insantium ex Christavis parentibus ortorum , eorumdem incuria sepe sapius diu protrahi. non sine maximo dictorum infantium saliutis discrimine , monemus Evangelicos Operarios, ut Sacrorum Canonum memores, terminum bre Uiorem, quam fieri pist, attentis circumsantiis ,

664쪽

INSTITUTIO XCVIII. 63 9

genitoribus praefigant, grauiter eonscientiam eorum onorantes , nisi filios intra proxum rempus ad Ecclesiam deferant Saero Fonte abluendos . T. Plures sane huic Decreto adversati sunt, asserentes diem certum

ad Baptismum infantibus conserendum institui nequaquam posse. Illud tamen Pater Lucinus S. ossicii Commissarius Generalis multiplici solidaque eruditione defendit'. Idem Decretum Benedictus XIII. - , & Clemens XII. sua auctoritate confirmarunt. 8. Quapropter nihil novi statuimus , sed parentes tantum monemus curare magno studio , ut Baptismus in Ecclesia suis liberis quamprimum fieri poterit, administretur, neque diem octavum excedere sub Paem excommunicationis , quam in sua Synodo Cardinalis Boncompagnus recenset. Parochos etiam magnopere hortamur, ut Populum δe hoc gravissimo negotio diligenter imbuant semel saltem per anni cursum cum sacras ad Altare conciones de more suscipiunt s. A legibus autem Ecclesiastiςis prorsitis alienum , ac ditanum fatemur salutares undas Bapti l mi domi privatim infantibus conferri accito Parocho, aut alio Sacerdote, licet id nulla necelsitas exposcat; deinde, cum parentibus libuerit, ad Sacrum sontem eosdem insantes afferri, ut consuetae caeremoniae, ac ritus in Ecclesia celebrentur Alienum

quippe ab Ecclesiae legibus est, privatim Baptisma domi conserre , cum in Ecclesiis sit ministrandum . Id satis comtat ex gr. Canone Trullani Concilii: Deponatur Clericus, quislae licentia Episcopi intra domum in oratorio domvs sacrificat, vel baptizat. Idem rursus in Canone I9. sic decernitur : In Ecclesiis , non in domibus, aut privitis oratoriis Baprima celebretvr . Contrafaciens Gericus deponatur ; Laicus excommunicetur . Clemens V. idem prorsus indixit ': Nisi Regum , teI Principum, quibus

taleat in hoe easti dijerri , liberi extiterint, aut talis nec as eruerserit, propter quam nequeat ad Ecclesiam absque pericula propter hoc accessus haberi . Cardinalis autem Boncompagnus in Synodo , quam modo commemoravimus , haec habet: Non in oratorio , nee domi siue licentia nos, a , veI Via earii Generalis, audeat bapti dare , praeter casum necessitatis . Io. Pervenit ad aures nostras a quibusdam dictitari Parochi munus esse Baptismum conferre. Itaque praetermissis iis omnibus, quae modo exposuimus , ut clarum, perspectumque fiat, non licere in privatis domibus Baptismum administrari, nisi necessitas urgeat, iis , inquam , Prae

termissis , nox ipsi a firmabimus Baptismum en a Parocho conserendum. Nam sic habetur in Ritua Ii Romano': Legitimus quidem Baptismi Miniser es Pa,Ochus, vel alius Sacerdos a Parocho , vel ab Ordinario Loci deIegatus. Illud pariter addemus idem bapti et andi munus ad Sacerdotes pertinere. Quippe, dum Sacerdotium consertur, Episcopus his verbis

utitur : Sacerὰotem enim oportet o erre , benedicere , praeesse , praedicare, edi

665쪽

baptizare . Quemadmodum ita docet S. Thomas ' Sacerdotis est eonficere Sacramentum Corporis Christi, quod unitatem Ecclesiasticam explicat . ita Sacerdotis est Baptismi Sacramentum adminis rare . quod ejusdem unitatis nos participes essicit, &jus ad mensam Domini nobis comparat. Id totum fusius in Romano Catechismo declaratur ' . II. Qui tamen ita praedicant, illud pariter expendant , olim a solo Episcopo Baptismum conserri consuevisse, uti prima inlli tutione demonstravimus . Praeter illorum auctoritatem . quos nos eo loco nominavi

mus , idem comprobat his verbis Thomassinus ': Primis illis initiis sius vulgo baptizabat Episeopus. Hujus rei documentum desumitur ex eo , quod in multis Italiae Civitatibus sons unus Bapti sinalis in Cathediali , aut prope ipsam positus reperitur, ut nos eodem loco cum Martene , ac Lupo indicavimus: accedit etiam Thomassini a uictoritas Φ: 'are o in maximis qti ibi Alie Urbibus una erat tantum Ecclesia , fra tinus Baptis natis , quem usum baptizand/ retinet adbκc Iulia . Praeclarus vir Du Cange '. postquam sontem Baptismi magni operis , atque elegantiae constitutum Florentiae prope Ecclesiam Metropolitanam descripsit, haec insuper addere non omittit: quidem adnotare libuit tanquam teteris moris insitarum. cum olim in Civitatibus in Ecclesiis tantum Cathedralibus , aut iis adjunctis Baptiseriis Baptismus conferretur . 12. Cum haec ita se habeant. qui Parocho tribuunt bapti Eandi munus, secum perpendant, Baptismalem sontem hujus civitatis post immemorabile tempus in Metropolitana collocari, &ad ipsum semper delatos fuisse insantes, qui procreantur in Urbe , vel ipsius ambitu . quem Cerchiam appellant, ut Baptismum accipiant . Quamobrem nequit Pa rochus absque ullo discrimine Baptismum adminiit rare , sed tum solum id facere poterit, cum necessitas requirat; quippe primus ipse Mini iter Baptismi inter eos proculdubio recensetur , qui urgente solum necessitate baptizant. Id vero munus sibi tribuere nequaquam debet, cuinia sua

Ecclesia sons Baptismalis non habetur . Qui enim praepositus est Eccle-sae, in qua sons idem conitituitur, ipse Baptismum adminil rare debet, uti Romano in Rituali praescribitur : Ac licet. urgente necessitate, ubique bapti re nihil impediat, tamen proprius Baptismi admi uis audi locus es Fecissa , in qua sit fons Baptismalis . vel certe Baptiserium prope Ecclesiam . Idem tradit sapienter Cardinalis Petra stande post Epimpos, Sacerdoter sunt Min Viri Baptismi, non quidem omnes indsinc e . sed i , quibus ex licio competit baptizare; quinimo non omnes Paroebι Baptisina su is Ουibvs ministrare possunt, sed ii tantum , qui Ecclesiis Matricibus , aut Baptismalibus praesunt. Neque illud argumentum ullam vim habet : Ecclesia est Parochialis : ergo etiam es Baptismalis. Contrarium enim desumitur ex Tii dentina Synodo,

quae

666쪽

quae discrimen aliquod illis verbis dignoscit : Ecclesiis Parochialibus , υ εIBaptismalibus . Immo nec veritati consentaneum eli ejusmodi argumentum : Ecclesia es Baptismalis, ergo etiam es Parochialis. Nam potest Episcopus Fonti Baptismali locum decernere in Ecclesia haud Parochia li , quae

populo commodior esse videatur . Quare in Synodo Cardinalis Co- lamnae Archiepiscopi hujus Urbis pari. I. cap. 7. , & etiam in Synodo Cardinalis Boncompagni haec docentur : Cum autem Parochi scium dicimus baptizare , non hinc derogare juribus intendimus ct Ecclesa Metropol tana , .er Ecclesiarum Archipresbieralium, qua illas fer Dari man

damus .

I 3. Verum ad alia superius proposita deveniamus. Legibus Ecclesiasticis plurimum adversantur illi , qui collato privatim infantibus Bapti Cmo , nonnisi post longum tempus ipsos in Ecclesiam deportari curant , ut ritus consueti impleri possint. In S3 nodo Cardinalis Boncompagni ,

quod jam toties memoravimus, excusantur illi , qui facultatem ante obtinuerint a nobis, seu Vicario nostro Generali, ut privatim domi Baptismus conseratur ; ac deinde expectari debeat vir dignitate , aut genere insignis, qui Patrini munere fungatur, aut alium loco suo substituendum designet . Easdem tamen Sacras caeremonias in multos dies sine causa protrahere nullo modo serri, ac dissimulari potest. Nam magna

cum bonorum offensione, ac scandalo in eam aetatem aliqui venerunt, ut ipsi se contulerint ad lianc Metropolim, ut ritus ac caeremoniae , quae

domi omisse fuerant , in Ecclesia supplerentur . Illud etiam gravius fuit, quod aliqui inter ipsos jam viginti annos attigerant. I Postremo Leges Ecclesiasticas violant Parochus, ac Sacerdos, qui collato privatim Baptismo, hujus deinde rei testimonium facere detrectant . Baptismus etiam privatus in librum referri debet, in quo pueri omnes baptizati adnotantur , uti Synodus eadem Cardinalis Boncompagni praecipit . Id vero qua ratione feri poterit, fi illi, qui Baptismum

administrarunt, scriptum testimonium , aut voce saltem firmatum dare recusant Θ Neque sane ullus rerum aestimator , qui sensu aliquo praeditus sit, audire sine stomacho , & commiseratione potest rationem illam inanissimam , quae in medium proferri ibi et, nempe fidem obstetrici praestandam, cum illa a sermat Baptismum collatum fuisse a Parocho, vel Sacerdote , sicuti fides eidem mulieri haberi consuevit, cum Baptismum a seipsa fuisse admisistratum testatur . Notissima res est unius solum testimonium sussicere , cum in dubium revocatur , utrum puer aliquis Bapti semum acceperit'. Pro certo pariter habetur mul ieris testimonium statis esse , uti Flosinus Pisanus Archiepiscopus luculenta dissertatione Typis edita sapienter demonstravit. Quapropter obstetrici fides habenda est, cum puerum a se baptizatum fui 1se asserit. Cum tamen id peractum a Din XI. M m m m Paro

a Stas. 23. c. q. de Reformat. b Caed. Petra in eodem loe . c can. Parvulos, γCan. Cum itaque de consecrat. diu. 4.

667쪽

6 2 PROSPERI CARD. LAMBERTINI

Parocho, vel Sacerdote confirmat, tunc rem gestam ab aliis, non vero

a semetipsa declarat . Cum haec ita sint, quis unquam inficiabitur id a Sacerdote , quem nominat obstetrix , esse inquirendum Z Ipse vero qua ratione testimonium ejusmodi serre recusabit λIs. Singulos itaque Parochos . ac sacerdotes, aut alios , qui ad Baptismum conserendum tanquam extraordinarii Ministri eligi queant,

eos , inquam , monemus , ne Baptismum in privatis domibus administrent, ut morem alicui gerant, vel ut alieno munere perfungantur, nisi forte necessitas id postulaverit, nempe , Cum puero recenter nato mo iis periculum imminere videtur . Nullam poenam decernimus in eos,

qui haec jussa sacere detrectaverint. Quippe neminem futurum suspicamur, qui illis statim non pareat, eo quod ex ipso jure Pontificio desumuntur . Attamen pro certo teneant debitas poenas, etiam suspensionis, in Parochos, ac Sacerdotes a nobis quidem invitis indicendas esse, si quis obtemperare neglexerit. Quoniam vero suspicamur. aliquos tam pravo ingenio reperiri posse, qui ad evitandas propositas poenas asserere non dubitabunt, Baptismum urgente necessitate a se minii ratum fuisse . licet id prorsus alienum a veritate sit, eos admonendos putamus, ut accurate perpendant, quod Speculator admi desper, qui parendum Eccletiae mandatis jubet, & qui clarissime videt, utrum revera necessitas intervenerit. Jam vero Sacerdos ad ministrandum Baptismum in hac Metropolitana designatus, ad nos statim deferat illius nomen , qui post collatum a se Baptismum , rei peractae testimonium recusat obsignare. ipsum accire non omittemus; ac jussa sacere tum ob causae aequitatem,

tum muneris etiam nostri auctoritatem cogemus, nec timendum nobis est, ne dicendi copia, aut ipsius eloquentia obruamur .i6. Quisquis autem facile deprehendit, quot mala simul cumule tur , cum Baptismus in privatis domibus absque ulla necessitate ministratur, neque res peracta iis, ad quos pertinet, innotescit, si omittantur etiam solemnes caeremoniae, eo quod pueri nunquam ad Ecclesiam delati suerint, ut Sacri ritus , ac caeremoniae persolvi queant De illis pueris agimus,qui ex legitimo, quamvis occulto Matrimonio procreati sunt Primum enim Baptismus privatim consertur , quod fieri nequit, nisi aliqua necessitas urgeat, uti nuper ostendimus . Secundo, salsa necessitas emigitur . quam in periculo mortis solum esse constitutam explicavimus. Tertio, Baptismus a consuetis Ecclesiae caeremoniis disjungitur, quod abiaque necessitate permitti nequit, & si contrarium fiat, culpa lethalis asmittitur. Id probant Theologi, quos Romaguerra ' recenset. Quarto, aditus quidam recluditur,ut negligantur Sacrae Baptismi caeremoniae,cum aliqua fortasse contemptus specie , quas sane caeremonias Apostoli instituerunt, & Ecclesia semper excoluit ; idque contingeret in haec Civitate,

668쪽

ΙNSTITUTIO XCVIII. 663

Apollinaris invexit. Equidem Alexander VII. anno I 6ς6. non sine magna dissicultate permisit omitti aliqua Sacramentalia , dum Baptismus. conferretur apud Sinenses recenter ad Fidem ad duetos mulieri hus jam adultis, ne ullum discrimen afferri posset pudicitiae, qua Sinenses ipf, mulieres tantopere commendantur. Insuper clarissimus vir Cardinalis de Tour non haec praescripsit Apostolicis viris, qui in Madurensi Reg o. ne , aliisque finitimis Christi Legem disseminabant : Dis icte prohibemus , ne in baptizandis tam pueris , quam adultis cujuscumque sextis ει conditionis , c mittantur Sacramentalia , sed omnia palam adhibeantur , os naη ter saliua , sal, ct insuntatio , qua ex Apo solica Traditione Catholica Ecclesia recepit, ct ob recondira in iis Sacris . caeremoniis Dioina erga nos bonitatis 'seria sancte s inviolabiliter eus odivit. Neque pro secerunt quidquam illi, qui contra dictabant salivam , & infusitationem Sinens bus exosas

esse maxime, ideoque neminem deinceps accessurum, qui Baptismum exposceret. Quippe P. Lucinus , quem superius nominavimus, eorumdem Rituum vetustatem , cultumque sapienter ostendit, & rationes omnes, quae contra afferri solebant, omnino resutavit . Item Clemens XII. Missionariis ad promulgandum Madurensibus Evangelium designatis haec praecepit: Dispensationem concedit ad decennium duraturam omittendi tu collatione Baptiseni salivam , est Oceulte utendi iustu latronibus , in casibus tamen particula tribus, edi in quibus gravis di proportionata necdstas urgeat, super qua conscientia Mi sonariorum oueratur. In adultis vero haec cavenda monet Pontifex : Dummodo non laborent errore habendi salivam , ct anhelitum , tauquam materiam ineptam, di incapacem ad inserviendum pro Sacramentalibiis caeremoniis in Baptismo, utpote Om uino iv capaces Baptiseni: eisque Misonariis injungendum , ut debitam instructionem , alia seque omnes psis biles diligentias a bibeant, tit aversio populetrum a Gliva er insufflatione amoueatur , ct de inseruilone aliisque ditieentiis adhibitis Sanctam Sedem intra tempns decennii certiorent. Insuper monendos esse Misonarios fu- per graUi negligentia non recurrendi ad Sanctam Sedem pro obtinenda faeultate

dispensandi, ct male sie gessise Episcopos concedendo h/jusno i dispensationem

in conse Ita Sancta Sede . Haec omnia, si accurato studio perpendantur. satis declarant rei, de qua agimus, magnitudinem , dc gravitatem, nempe, si negligantur caeremoniae , quae Baptismo adjungi consueverunt. Quapropter delinquentes, ut sibi consulant, vehementer hortamur ; gravissima pariter detrimenta , quibus innocentes pueri obnoxii fiunt, oculis Parochorum subjicimus, qui Baptismum privatim a se collatum fuisse nequaquam monuerunt, ita ut ipsi pueri in librum baptizatorum in hac Metropolitana relati non fuerint Nam iidem pueri aetate jam adulti suscepti Baptismi testimonio plures ob causas necessario indigebunt, ipsumque in libris, qui in templo Sancti Petri servantur, frustra requirent; ideo nulla conjectura assiequi poterunt, ubinam Baptismum acceperint , eo quod Bononiae quidem nati, salutari M in m m a lava Dissiliam by Gom

669쪽

6 PROSPERI CARD. LAMBERTINI

lavacro in Saerie AEdibus Saneti Petri solum ablui debuerunt. Hine Baia. pii sint testimonio carentes, pluribus difficultatibus, ac damnis eos implicari necesse est . Postremo admonendi sunt, qui parere recusaverint, poenas a nobis in ipsos arbitrio noltro decernendas , quae ipsorum sortasse opinionem superabunt. 17. Circa obstetrices institutionem nostra in Ozhavγ loco positam reis novamus , easque diligenter examinari praecipimus, uti dictum est, nullamque admitti volumus, quae peracto examine probata non fuerit. Si quae fortasse venire in examen abnuerit, vel ipso praetermisse , ac sine debita iacultate munus exercere suum non dubitaverit, illam ex Urbe , ae dioecesis finibus auctoritate nostra depellemus

Disola Encyclica Paros,is diaetegis: cautum esse tum a Saeris Canonibus, tum etiam a legibus ciυjIibus , ne quis Ecclesiam armatus in erediarur : discris en ostenditur inter enses , aliaque id genus arma . quibuscum Ecclesias ingredi fas est, s inter sil etos, aliaque ejusmodi, quibuscum ingredi vetitum es 1,. Ir Nuito , moerentique animo percepimus, . ad plures Ecclesias , aud Parochias hujus dioecesis- accedere Fideles cum armis hastatis , α sive ad concipiendum ignem conflatis, cum ad sacrum audiendum, aut Oiscia Divina per se itos dies frequentes conveniunt. Equidem , si pravae hujus consuetudinis initium repetatur , facile deprehendemus, id Parochis diibuendum esse, qui ob privatas amicitias , aut alias ob causas inanes neglexerunt, aut dissimularunt plurimos , qui cum a mis iisdem templum ingressi sunt, quorum exemplum deinde caeteri secuti fuerunt. a. Ad Sacras ades cum armis accedere Canones prohibent, uti Gonetales fuse demonstrat '. Sanctus Carolus Borromaeus Ecclesiasticis Disciplinae restaurator egregius in primo Provinciali Concilio, quod Mediolani coegit, haec decernit: riemini cum venaticis canibus, veI πο- lucribus tu Ecclesiam ingredi liceat, neque Husam , veI Sci elos , Baiisas, aliave ejusdem generis in eam inferre. In suis quoque Insii tutionibus, quae Vicariis Foraneis nuncupantur his verbis utitur : Satagite ditieenter ,

eaqtie ratione, qua magis consenta ηea videbitur , ne Fideles , cum ad pietati si ac religionis ossicia celebrauda conveniunt , veluti ad Litanias , aut publicas stipplicationes , ne , inquam . arma deferant, saltem hastara , neque alia concipienda igni accommodata: Insuper curam impendite , ut a mulieribus , quan

670쪽

itim fieri poterit, viri secernantur; ac ne vino, epulisque populus indulgeat, sed pietatem tunc exeolat, quemadmodum Religionis injtituta requirunt. Cardinalis Iacobus Boncompagnus in suae Synodo ita constituit ' : Templam Dei, pacis, non armorum locus es. Praesenti Decreto arma quaecumque ha- fata , sive ad ignem concipiendum consata , inferri prohibemus sub poenis nobis arbitrariis : nee more caserorum deponantur apud parietes intus Ecclesiam , aut foris ; non enim satio militibus, sed orantibus sacra panduntur is es. Haec quidem verba desumpta videntur ex Sancto Amatore, quae Constantius etiam in vita Sancti Germani commemorat ': Ecelsa inquit, To mus Orationis , non Martis satio petulantis . 3. Profecto, qui Religionis solum rudimentis imbutus est, perhorrescat oportet, si veterem & recentem disciplinam secum perpendat. Theodotius Iunior Imperator celeberrimum Edictum super hac re promulgavit, cujus pars in Codice Theodosiano . & in Balsamone pariter continetur . Integrum vero in fine Concilii Ephesini describitur . Nemini Sacras AEdes cum armis adeundas indicit Imperator his verbis: Pleuissima severitatis jussione . ct horrendis comminationibus praecipue ne id faciant,admonebis. Nam qualem ille spem in ReIigione collocat, qui inReligionis contumeliam armis accinous in treditur Θ Et cum intelligeret id magis exemplo suo confirmandum esse , ita subdit: Nain s nos , qui jure imperii armis circumdamur , quosquesne armatis sipatoribus esse non conmnit, Dei templum ingressuri, foras arma relinquimus , ct ipsum etiam diadema deponimus . er quo submissioris imperii speciem praeferimus, eo magis imperii nobis majesus promittitur. . Cum ipse Theodosius Imperium teneret, nondum inventa fuerant arma , quae ignem conciperent; neque simile vero putandum est , quod ille manibus hastam gereret. Quapropter, si Dei templum in

gressurus, seris arma relinquere consuevit, asserendum merito videtur , quod ensem deponeret. Equidem Christiani milites ensem in Ecclesiam in serre primo coeperunt, ut ipsum nudarent, vel saltem nudare fingerent, cum Sacrum Evangelium legeretur , ut nempe . Ostenderent se paratos esse vitam effundere, ut idem EvangeIium tuerentur, quam sane consuetudinem plures adhuc Equestres Ordines retinent. Ea

fortasse a belligeris Polonis dimanavit, quod Princeps Micissaus Idolorum cultu deposito. susceptaque Christi Religione indixit populis suis gladium distringere, quoties in Ecclesia legeretur Evangelium nempe , ut quisque se paratum ad effundendum sanguinem ea ratione declararet '.

s. Haec quidem non commemoramus, ut constet nequaquam licere ad Ecclesiam cum gladio accedere . Quippe id alienum est a communi

SEARCH

MENU NAVIGATION