SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Benedicti 14. Pont. Opt. Max. olim Prosperi card. De Lambertinis ... Institutionum ecclesiasticarum. 11

발행: 1750년

분량: 886페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

701쪽

bus exposcerent, hujusminti exercitationibus antea decem dies impendere . Alexander VII. die T. Aug. anno I 66 a. Ordinandis Romae , & io sex Episcopalibus Suburbicariis ita praecipit: Et nihilominus quoties aliquem ex Sae. Ordinibus suscipere votuerint, ad Sacerdotes ad id deputatos se eonferant, a quibus decem dierum Datio ante ordinationem in eorum domo in clusi, de omnibus ad rite percipiendos, er rite exercendos ordines requisitis eriιdiantur . Venerabilis Dei Servus Innocentius XI. interpositis litoris Sacrae Congregationis pro Episcoporum , & Regularium causis designatae, scripsit ad omnes Episcopos Italiae, & Insularum adjacentium die ς. Octobris anno I 68a. quae quidem literae pluries editae fuerunt, ac praesertim post Synodum Farsensem habitam a Cardinali Carolo Bar-berino quibus literis initiandos majoribus ordinibus in tota Italia , Ze Insulis adjacentibus eidem Constitutioni Alexandri VII. subjectos pariter

esse voluit, ac declaravit : Sancti as sua pracipit omnibus , qui ad Sacros Ordines promovendi sunt, per decem dies spiritualibus Exercitiis ante Sacram ordinationem vacare , eo prorsus modo , qui Rome ordinandis praescribitur in Constitutione ia6. Alexandri VIL. Idem per encyclicas literas Sac. Congregationis Concilii ad omnes pariter Episcopos Italiae, Insularumque adjacentium die I. Februarii anno IIIo. Clemens XI. confirmavit - :Praecipue vera iis disricte injungit, oc pracipit, ut qua dudum sancta mem ria Innocentius M. Pont. Max. per Eucyclicam Disolam a Sacra Congrega ..tione Episcoporum o 2 gularium consultationibus praeposita ad universos Italia, Insularumque adjacentium Episcopos datam die 9. Octobris I 68 a. quod huisse modi spiritualia fixercitia asVulis Clericiι decem dierum spatio , antequam ad Saeres Ordines assumanitir , peragenda mandavit, exacte. ac inviolabiliter obser ari ct exequi curent , ct quos iisdem Exercitiis per antedicti tὸmporis spatium minime operam dedisse cognoverint, a Sacra Ordinatione repellant penitus , ct arceant.

6. Postquam Alexandri VII. Constitutio evulgata suit spiritualiata Exercitia in ipsa proposita ad hanc usque diem diligenter servantur. Cardinales ipsi, ac Praesules quacumque dignitate praediti cum PP. Minsonariis a S. Vincentio a Paulo institutis per decem dies iisdem maeniabus inclusi versantur, antequam singulos ordines Sacros suscipiant, de piis exercitationibus per id temporis detinentur . Nos profecto per tot annos. quibus Romae fuimus . in eo solum immutatam vidimus Alexa dri Vll. Constitutionem , quod, interposita Pontificis iacultate. D mui eorumdem Patrum Missionis subrogatum fuerit Collegium Noviti tus Societatis Iesu , eo quod Consessarius alicuous Cardinalis, aut Praesulis in eo loco moraretur , adjecita tamen conditione, ut idem prorsus a negotiis secessus, & caetera omnia ferent, quae superius enumeravi mus. Aliquando contigit etiam , ut Pontifex ab aliqua Congregatione

rogatus permiserit alicui Praesuli, qui publicis, & Ecclesiasticis negotiis

702쪽

implicitus est , per exiguas horas e secessu prodire, ut iisdem negotiis expediendis praesens interesset, quod omnino necessarium videbatur. Id nobis ipsis evenit, cum inter Praesules, & Canonicos Basilicae Vaticanae cooptati pro aliquo Sacro ordine suscipiendo ad Patres Misson, rios secessimus.

. In plures Italiae Urbes , & Insularum adjaeentium disciplina spiritualium Exercitiorum inve sta, di penitus confirmata est, quibus ordinandi simul inclusi dant operam , antequam Sacris Ordinibus initientur, uti Alexander VII. , & aliorum Pontificum encyclicae literae decernunt. In hac vero Civitate ad hanc usque diem , cum generales ordinationes haberentur, spiritualibus Exercitiis vacare certis quibusdam horisClericis consueverunt in Ecclesia Regularium Barnabitarum , qui nostri Poenitentiarii munere funguntur; at cum peculiares Ordinationes fieri deberent, aedes alicujus Parochi pro re peragenda eligebantur . Patres Poenitentiarii hanc gravem provinciam uti cetera omnia landabiliter, di magno sane cum incommodo sustinuerunt. Quamquam enim plurimis aliis negotiis pro hujus dioecesis utilitate implicantur , magno studio, & singulari doctrina ordinandos iis omnibus imbuerunt, quae Penitus animo defigere debent, priusquam ad Ordines excipiantur. Praesto semper suerunt, ut conssessiones etiam totius anteactae vitae exciperent; eamdemque viam alii Sacerdotes, quos paulo ante nominavimus ,

institerunt. Cum tamen P P. Poenitentiarii, & Parochi suis angustis domiciliis vix ipsi commode immorentur , ideo moenibus i in m in- elusos detinere ordinandos haud potuerunt , ex quo nonnullae corruptelae fluxerunt , quas hoc loco silentio libenter . ultroque praeteribimus . 8. Patres soc. Iesu Novitiatus sui moenibus aliquos semper exceperunt . ubi liberius spiritualibus Exercitiis vacarent: sed id perpaucis, uti neminem latet, contingebat. Additis contiguis . edibus, ejusdem NO- vitiatus spatia magis amplificata sunt, & ante ordinationem proxime peractam, quae licet peculiaris, numerosa tamen fuit, dedimus operam , ut plures ad Subdiaconatum assumendi eo loco conclusi ad pietatem , & religionem per decem dies exercerentur. Idem indiximus nonnullis , qui Diaconatum , aut Sacerdotium petebant; & si qui jussa sacere detrectarunt, paruimus mandato Clementis XI. , quod nuper CX- posuimus , ncmpe Et erres eisdem Exercitiis per antedicti tem paris spatii mminime operam dedissὸ cognsierint, a Sacra ordinatione repellant peni us , erarceant; licet piis Exercitiis alio in loco consuetum tempus impenderint,

videlicet haud ine Ius, di in Ecclesia Sacerdotis, quem veluti Ducem , & Moderatorem sumendum constituimus ab illis, qui jussu noltro in Collegium ejusdem Novitiatus se recipere nequaquam debebant. Quamvis enim piis Exercitiis decem dies insumpierint . tamen ab ea ratione, di loco, quem nos ipsi decrevimus, se alienos praebuerunt .

. I '

703쪽

ς. Itaque, ut futuris ordinationibus modus statuatur, omnes ex Clero Saeculari , qui Subdiaconatum exposcent, iubemus ad Domum Novitiatus Societatis Iesu se conferre . ibique clausos decem dierum spatio spiritualibus Exercitiis detineri . Idem indicimus Sacerdotium expetentibus, quibus secedendi tempus nos ipsi designabimus. Nam Sacerdotio initiandos tot quidem numero deligere optamus, quot capere idem Novitiatus percommode queat; incerti tamen sumus, an semper id praestare tuto possimus. Idem consilium cum illis pariter sequi maxime in votis habemus. qui Diaconatus Ordinem postulant; & fortasse Deus aditum patefaciet aliquando , ut illis quoque beneficium ejusmodi comparetur. Interea ducti S. Caroli exemplo satis elle putamus, quae pro futuris Subdiaconis , ae Sacerdotibus instituimus. Qui tamen ex Diaconis, aut Sacerdotibus intra Novitiatus aedes excipi, ac retineri non poterunt, ipsi per decem dies praescriptos mane. & peracto prandio statis horis ad eum locum se conserant, ut lacris instructionibus intersint. aliisque piis operibus , quibus Subdiaconi , ac Presbyteri inclusi tune temporis exercentur . Id vero diligenter , accurateque sacere non praetermittant. Quod si aliter contingat, eam legem, & insti tutum Regularium imitabimur, qui cum per anni spatium Novitiatus septis comclusi probari debeant , etiamsi parum decreti temporis intermittatur, ad vota solemniter nuncupanda Tyro nequaquam admittitur , sed novus anni cursus ineundus ipsi proponitur . Nonnulli, ut alieno tempore ordines suscipiant, a Summo Pontifice Apostolicas litteras sibi comparant, quae extra tempora nuncupantur. Cum illae a nobis executioni demandandae sint, monemus universos, qui eas litteras assequentur in

pollertim , vel jam assequuti suerint, ita tamen, ut Exequendae adhuc supersint, monemus, inquam, vacandum fore ipsis necessario spiritualibus Exertit iis, priusquam ordinentur, in aedibus Novitiatus per eos dies, qui a nobis statuentur. Ipsi quoque virum aliquem Religiosum ibi invenient, cujus consilio per illud temporis spatium dirigantur: etenim curam , & cognitionem nostram in eo solum collocare volumus, ut virum ex ipsis idoneum seligamus, qui in Sacris Ordinationibus per quatuor tempora seri consuetis ordinandos spiritualibus Exercitiis detineat . Tandem illis omnibus, qui ob haoc causam secedere debeant. schedula tribuetur, ut in aedibus Novitiatus excipiantur, interposita

tamen ea conditione, ut eodem tempore solvatur ea pecuniae summa, quae ad ipsos alendos statuta est. Nam compertum jam, perspectumque habemus copiose , ac decenter per eos dies suppeditari omnia . quae ad honestam vitae sustentationem requiruntur. Describi autem curabimus eorum nomina , qui sive Diaconi, sive sacerdotes in aedes Novitiatus recipi non poterunt, eumque indicem viro summae probitatis, ac fidei committemus, qui diligentes, ac socordes accurate notabit. Hoc vero teItimonium nos adducet, ut primos ad Sacram ordia aliouem ai

mamus ν

704쪽

mamus , illosque rejiciamus , quos negligenter se gessisse deprehen.

demus.1 o. Iam facili conjectura perspicimus fore plurimos , qui ut se his

vinculis expediant, testimonia conquirent, ex quibus constet, eos sine gravi valetudinis incommodo per decem continuos dies angustis aedibus includi non posse ; alii vero contendent tot, tantisque negotiis se implicari , ut per multos dies ea prorsus dimittere nequeant. Nonnulli paupertatem suam ita amplificabunt, ut se impares faciendis expensis . quas nuper explicavimus , omnino ostendant. Nec deerunt fortas Ie Sacerdotes etiam virtutis laude praestantes , qui nos libenter convenient ,

ut Ordinandos aliquos liberent ab iis, quae antea statuimus. II. Quapropter libere, ac perspicue responsum feremus . Illis ceriste, qui debilitandae valetudinis causam objicient, ut pium secessum a nobis decretum effugiant, integram fidem praestabimus, tamen ad Sacros Ordines non esse idoneos assirmabimus , veluti qui insigni corporis deformitate notantur , aut qui pedibus nimis claudicant, quamvis ipsorum vitio id minime tribuendum videatur. Qui negotia sua pro impedimento in medium proserent, ita ut parumper illa intermittere, & spiritualibus Exercitiis posthabere per exiguos dies recusent, illos pariter x Sacris ordinibus suscipiendis alienos esse fatebimur . Qui vero tam gravi egestate se opprimi nobis exponent, ut tenuem pro alimentis pecuniam , quam superius commemoravimus , impendere nequeant, reis

liquis omnibus praetermissis, quae ad respondendum nobis suppeterent, illos potissimum redarguemus, quod inconstituendo Patrimonio, aut explicandis Beneficii proventibus nos in errorem pertraxerint; nam fieri nequit, ut vitae sustentandae impar judicetur Patrimonium , aut Beneficium , quod juxta legem hujus dioecesis obtineatur . Quare ob ill tam nobis fraudem indignos esse declarabimus,ut ad Ordines promoveantur . Tandem a praeclaris Sacerdotibus,qui ordinandos a proposito secessu immunes facere contendunt, veniam concedi nobis postulamus, ut de mortalium pia moderatione sententiam seramus nos, qui sere per vi ginti quinque annos consaevimus ad examen accuratissimum revocare virtutes heroicas, ac levissimas etiam culpas eorum , qui sibi comparata sanetitatis sima ex hac vita migrarunt. Itaque minime probari a n

bis ipsorum perpetuam deprecationem libere satemur, quae magnum affert Ecclesiasticae disciplinae detrimentum . Id quidem ex animi lenitate quadam, & mansuetudine proficisci pro certo habemus, sed ultra limites sequitatis studium suum ipsi proferre videntur . Quaecumque , ii, eet exigua causa , si boni speciem at iquam praeseserat, satis ab ipsis putatur, ut Parochi longe a suis sedibus immorari queant, & Canonici

cum reliquis ad Chorum convenire non teneantur . A Sacris Ordinationibus imperitos arcere severissimum esse iudicant, si bonam indolem ostendant, & Crdinibus initiari vehementer expetant: id , inquam ,

705쪽

INSTITUTIO CIV. 68 I

severissimum ab illis judicatur . Curam omnem, di studium conserunt, ut solvantur interstitia , eo quod in Episcopi voluntate id positum esse

dictitant, sere ae si nulla causa intercedere debeat, ut ea facultate ut tur Episcopus . Si illorum sententia probaretur, sine consuetis promulgationibus matrimonia plerumque fierent, licet duo Concilia generalia , Lateranense, ac Tridentinum illas praeceperint . His omnibus, quae huc usque diximus , & quae dicenda adhuc superessent, pariter addatur facilitas, ob quam studiose contendunt, ne spiritualia Exercitia Clerici designatis aedibus inclusi peragant, antequam ad Ordines promoveantur. Ex his omnibus sine ulla Christianae charitatis offensione quisquis facile deprehendet, Sacerdotes ejusmodi arbitrio nimium conis cedere, vel Sacros Canones . & Apostolicas Constitutiones ignorare quod verosi milius est )& quam utilis, ac necessaria prorsus utrorumque cognitio habenda sit . ia. Iam satis sententiam nostram , nostraque decreta exposuimus. Ipsa quidem haud nobis, velut auctoribus tribuenda sunt, qui solum ea promulgamus , sed Apostolicae Sed is auetoritati, ex qua principium

di origiem desumpserunt, uti paulo ante demonstravimus. Cum vero superiori tempore ad hanc usque diem plene observata non fuerint, exe- quutioni tradi quoquo modo incipient, dum nos hanc Sedem occupabimus , ac tortasse UeOOpt. Max. juvante vim totam deinceps obtine-hunt . Clerici pro ecto noliri maximas Deo gratias persolvent, quod hoc tempc re ad Saci Os Ordines accedant, quo latissimus aditus aperitur. ut pro Eceseliae truneribus obeundis rite aptentur . At si sorte aliquis hoc propolitum a nobis institutum nimis severum arbitretur, illudque improbet , sibi persuasum habeat, nos ab illius opinione quam maxime disissentire , idemque institutu in humanitati valde accomodatum ducere . Id vero clare ostendemus ex legibus, quas Ecclesia , non prioribus temporibus , sed postremis hisce edidit. Equidem Romanum Concilium anno iras. habitum nequaquam jussit Ordinandos in secretum locum recedere , ubi spiritualibus Exercitiis operam darent, antequam Sacros Ora dines acciperent, sed in Seminariis per sex menses ante Sacram ordinationem commorari . ut uniuscujusque indoles agnosceretur : Omnesque promovendos per sex saltem menses ante ordinationem Di Seminariis respective. vel Episcopiis apud Discopos omni πο . Sacro hoc etiam approbante cincilio, coin- morari d/bere decernimiis: alias nunc pro tunc aes Ordinibus suscipiendis reste

Etos esse scia ut, nec cum eis , nisi prudenti Epistoporum arbitrio , 'dispensandum'. Nec profecto desunt Episcopi, qui hoc Romani Concilii Decretum in suis dioecesibus observari jubent accuratillime . uti deprehenditur ex consueta pagella Sacrae Congregationis in causa , quae inscribitur: SETINA DIsTRIBUTIONUM , quae die prima Decembris anno I73 a prinpolitatuit. Querimoniae vero, ac susurrationes, quae ob hanc causam Tom. Xs. R r r r sorin

706쪽

682 PROSPERI CARD. LAMBERTINI

sertasse in nos concitantur, nullam a flerunt nobis molestiam . Illud se. tum nos angit vehementer, quod ipsis attribui potest Exodi sententia , quae in Hebraeos scripta suit, cum jussa Moysis tanquam severissima , &ab omni ratione aliena maledictis proscinderent: Audivit Dominus si it

Moyses) murmurationes vesras, quibus murmurati esis contra eum nos enim quid sumus 3 Contra nos enim non es murmur Sejirum, sed contra Do

minum '.

I 3. Huc usque verba fecimus de Sacris Ordinibus, qui saecularibus Clericis conseruntur . De Regularibus , qui petunt iisdem ordinibus initiari, perpauca dicenda supersunt. Nam plurimum confidimus Regularium Praeseistis, di pro certo habemus neminem accessurum aci Sacram ordinationem, qui prius inclusus aut cella sua . aut alio loco a caeteris secreto decem dies spiritualibus Exercitiis non expenderit. 14. Postremo inhaerentes literis Clementis XI. magnopere hortamur Parochos omnes hujus Civitatis, ac dioecesis ut semel per annum his spiritualibus Exercitiis vacent, eoque tempore, Cum de suarum animarum salute cogitabunt, alium Sacerdotem a nobis dandum suo

loco substituant, qui populi curam suscipiat. Hortamur pa iter an nicos, & aliquo Beneficio praeditos in hac Metropolitana , aut alia Collegiata Ecclesia Civitatis, ac dioecesis , ut idem consilium, & institutum sequantur , ita tamen , ut in ipsorum Ecclesiis Divina haud negligantur ossicia . Porro Summus Ponti sex non modo indulgentias, etiam Par chis , liberaliter impertit, sed concedit, ut consuetos fructus, ac distributiones percipiant illorum dierum spatio , quos piis Exercitiis in secessu aliquo consecrabunt. Insuper omnibus Ecclesiasticis plurimum Commendamus . ut conveniant frequentes ad spiritualia Exercitia , quae tempore Quadragesimae in Templo S. Luciae Societatis Iesu ficri magna cum utilitate consueverunt, de quibus satis su se in quinquagesima prima Institutione verba fecimus. Iς. Praecipimus has nostras literas perpetuo defixas conservari in nostra Cancellaria, & ad omnes Parochos Civitatis, ac dioecesis ipsis rumexemplum transmitti, ut Clericos ordinandos suae parochiae iis diligenter imbuant, quae in iisdem literis continentur : etenim vehementer EX- petimus . ne ipsi de peractis Exercitiis spiritualibus interrogati, cum ad Sacram ordinationem se conserunt, illud tribuant responsum , nihil se

unquam de ipsis peragendis audivisse .

a cap. I 6. Exodi .

707쪽

Leges quaedam eonstituuntur tum in Urbe . tum in dioecesi elaea te menta . qua sine Notario , vel a Parocho , vel ab alio Sacerdote conscribi solent. De iis , qVa in assueriandis deserendisque ad tumulam cadaveribus e Deniunt, abi ne hujusmodi. De Terriariis , qua privatis in aedibus . ct qua conjunctim vitam alunt. De di diis qua iurer Parochos er Sodalitates quotidie

oriuntur , tibι explicantur Decreta generalia Congregationis Sacrorum Rituum habit anno 173o., quibus inscribitur Urbis, dc Orbis. Jamvis consentaneum magis existimemus adhiberi Notarium. quam Parochum , Cum testamenta condenda sunt ; tamen haud ignoramus non semel evenire, praesertim in dioecesi, quod Notarius nullus versetur,aut praesto nequaquam sit, aut testator ipse libentius Parocho , quam Notario sese committat. Non ignoramus etiam , quae a jure Pontificio in hac re decernuntur; ac tandem cognitum habemus, perspectumqne, vel ob imperitiam, vel ob negligentiam Parochorum plura testamenta ab ipsis consecta concidisse , ex quo factum est, ut iidem Parochi maledictis proscinderentur . Quamobrem aliquid a nobis constituendum pro muneris nostri ratione ducimus. ut his corruptelis aditus in hac dioecesi occludatur. Ac primum, exponemus juris Canonici sanctiones . ac praecipuas Interpretum quaestiones . quae ab ipsis instituuntur ad explicanda juris ipsus decreta . Postremo . formulam subjiciemus, qua utantur Parochi mutatis mutandis, cum ipsos acciri contigerit ab aliquo tellatore, qui supremas tabulas condere velit , ii ullamque Notarii publici operam intercedere . Aliam quoque tormulam proponemus. ex qua Notarius deprehendat, quid gerendum sit, cum Parochus telia menti tabulas sua manu descriptas ipsi tradiderit . a. Alexander II l. duo sit per hac re decreta edidit, quorum primum eap. Cum esses Io. Humbaldo OIliensi Episcopo.& Archipresbytero,& Canonicis Veliternis inscribiti ir : secundum vero Iudicibus Veliternis, &habetur cap. Relatum II. de tesum emis, ejusque exemplar in tabulario S. Clementis Velitris adhuc conservatur , uti commemorat Borgia quondam Episcopus Nucerinus . nunc Firmanus Archiepiscopus '. 3. In prima decretali Cum esses Alexander III. ita statuit: Testamenta , qua Parochiani coram Presbtero suo , ct tribus . vel duabus aliis per-

seni' idoneis in extremas cerint Doluntate, firma decernimus permanere ; In altera decretali Felatum, idem Ponti lex testamenta coram duobus , vel

tribus testibus jure condita esse declarat : Tribus, aut duobus legitimis te bus requisitis: quoniam scriptum es: In ore dilorum , vel trium testum

sat omne verbum .

708쪽

68 PROSPERI CARD . LAMBERTINI

4. In prima decretali Pontifex presentem Parochum exposcit, coram Pres utero pio ; in altera Relatum . Parochum haud nominat. In prima tres saltem, nempe Parochum . ac duos testes requirit; in secunda vero duos testes satis esse constituit. Quare inter has decretales repugnantia intercedere videtur, quae tamen evanescit penitus , si quis advertat in decretali Cum esses sermonem haberi de testamenti s peractis non ad pias causas, sed ad profanas ; in decretali autem Reu tum verba fieri de testamentis ad eausas pias solum spe stantibus . Insuper decretalis Cum esses totum Ecclesiasticae ditionis ambitum complectitur , nisi sorte peculiare loci statutum adversetur. Decretalis autem Relatum universo terrarum orbi servanda proponitur '.

s. Nos igitur testamenta praeterimus, q uae ad pias caissas insti tuuntur , veluti si honorum haeres Ecclesia declaretur; sed de testa inentis agimus ad profanas causas pertinentibus . veluti, si honorum haereditas in

consanguineos, aut amicos conseratur . Haec vero tcstamenta coram Parocho , ac duobus, vel tribus testibus peracta , cum in tota Ecclesiastica ditione vim obtineant, Bononiae pariter , ac per universam dioecesimidem statuendum est , quae Pontificum ditioni prorsus subjicitur , cum praesertim nullum satu tum decretali Olm 6 Ies contrarium afferri posIit . Ita latentur Dolphius '', di Postius, aliique plures, quos Romanae Rotae

Tribunal commemorat.

6. Cum haec ita se habeant & cum decretalis Cum esses Parochum nominet : coram Presbtero suo: inquiritur , utrum testamentum coram C pellano Parochi, aut Consessario testatoris conditum jure existimari debeat, quidve deliberandum videatur s praesto haud fuerint nec Par

chus , nec Capellanus, neque testatoris Consessarius . Cum in eadem pariter decretali duo, vel tres idonei testes exprimantur : ct tribus, vel duabus aliis persenis idoneis: nova quaestio in medium proleretur, an mulieres ipsae in testamentis eiusmodi possint acciri testes. 'Postremo , cum ultimam voluntatem eadem decretalis memoret: In extrema fecerint v luntate: in quaestionem adducitur , an testamentum eo modo, quo diximus, consectum , vim habeat, si testator animo , & corpore bene valeat , aut si morbo aliquo teneatur, nullum tamen mortis periculum immineat .

. Hae quaestiones omnes facili negocio dissolvuntur , si , ingenii v

na ostentatione praetermissa , libris evolvendis tempus impendatur, eaeque .piniones seligantur, quas Tribunalia , forumque sua auctoritate confirmarunt. Antonius de Budrio civis noster in sua epistola, quam seru

709쪽

1NSTITUTIO CV. 68s

seripsit ad explicandum . captit Cum de re tamentis , probavit ea te Itamenta , licet ad non pias causas , & etiam sine Parocho consecta , modo tamen duo, vel tres testes intervenerint: sed hanc opinionem verbis illis .eoram Presbtera suo, apertissime repugnantem caeteri omnes improbarunt . Nonnulli Parochis nimium tribuunt, at serentes testamentum coram Parocho agresti nequaquam rite fieri ab illo, qui in Civitate morari plerumque consuevit, & dum rusticatur , improviso aliquo morbo correptus supremas tabulas exarare desiderat. Attamen contrariam sententiam aliqui unanimes sequuntur , qui agrestem Parochum rusticantis proprium Parochum existimant, cum Divina Eucharistia , vel extrema Unctio graviter aegrotanti conserenda eis; & ob hanc causam probant testamentum coram eodem Parocho, & duobus, vel tribus testibus inititutum '.

8. Q uod si Parochus absens fuerit, dissicile admodum valere testamentum constabit .ad quod Capellanus accelsitur, licet illum Parochus suo loco substituerit. Nam ob hanc delegationem administrandi Sacramenta facultatem Capellanus tantum assequitur ''. At vero non semel in judicio prohatum fuit testamentum . quod factum fuit coram Consessirio , & duobus aliis . vel tribus testibus φ. Non is tamen Sacerdos intelligitur, quit ellatoris consessionem forte excepit, sed is, qui Poenitentiae Sacramento te ita torem ipsum expiare jam dudum consueverit . Nam plurimi 1ae enda est fiducia quam saluit quisque in Confessario, cui re ipsa tribui queunt

ea verba coram Presbtero suo, quemadmodum Cardinalis de Luca recte perpendit , & Romanae Rotae Tribunal declaravit. 9. Quapropter absentibus Parocho, & proprio testatoris Consessario , ad evitandas dissicultates omnes, Capellanus, vel extraodinarius Consessarius alium praeter consuetos testem accersant. Si Parochus , aut proprius Consessarius intersint, duo testes satis esse decernuntur . Sin illi abientes fuerint . tum Capellanus , vel alius Consessarius acciri tertium quoque teilem curent, qui absentiam Parochi, vel proprii Consessarii supplebit, si Capellanus, vel extraordinarius Confessarius inter testes r censentur; tum si tres alii testes vocentur, numerus tellium ad rem peragendam necessarius persei e tur . Hujusmodi cautio primum desumitur ex Abbate, 'cui deinde reliqui omnes assentiuntio. Ad reliquas quaestiones. quae propositae suerunt, deveniamuς, Primum , decretalis eum esses testes idoneos exigit, non quidem in stipe

710쪽

6 86 PROSPERI CARD. LAMBERTINI

lati To gradu, cum testimonium etiam egenorum probitate, ac fide prae. stantium satis idoneum putetur', sed requirit ut viri tantum , non m lieres testimonium serant, ut Fagnanus fuse demonstrat ν; cujus auctoritate ducti satemur rite condi testamentum coram Parocho , vel consueto Consessario, ac duobus testibus; aut coram quatuor testibus, si Parochus, aut solitus Conses trius non intervenerint; rite, inquam . condi

hac ratione testamentum . licet testator gravi morbo non teneatur . Nam

Alexander III. in decretali cum eos morbi quidem implicite meminit illis verbis: In extrema fecerint voluntate ; sed rem tum solum exponebat, pro qua consilium ab ipso petebatur ; sententiam vero Pontificis morbo nequaquam inniti Cardinalis de Luca sapienter ostenditii. Jam satis sit de iis, quae a jure Canonico circa hoc argumentum desumuntur , ac de iis qti aestionibus , quae a Theologis fiunt; nunc de usu

rei ejusdem verba faciamus, di seriem eorum , quae peragenda sunt, eX-plicemus . I a. Itaque Parochus, vel Consessarius ordinarius acciti a testatore , qui eos adhibere velit ad supremas tabulas conficiendas cum Notarius publicus desit, illi , inquam , testatorem admoneant necesse est. duos alios testes saltem requiri ex viris, non mulieribus delectos . Si vero Capellanum, aut Confessarium extraordinarium acciri contingat ob eam lea causam, tres alios testes adhibendos testatori patefacient. Deinde re ipsatelles perquiri deberent, & moneri testamentum ipsorum testimonio ob signandum esse eo tempore , ac loco, qui indicabitur. In hoc Ruegitur declaratur. Sed quoniam ob aegrotantis periculum aliquando res celeriter expedienda est, tum serre testimonium possunt illi, qui fortuito in aedibus testatoris occurrunt, & coram ipsis testamentum confici potest, modo tamen voluntatem suam clare ipsis testator exponat, ipsique mentem intendant, ut verba testatoris intelligant, quemadmodum leges

iis verbis praescribunt : Coram Titio aliquid facere jussis . non videtur praesente eo fecisse , nisi is intelligat '. Insuper nulla fraus immiscenda est , atque iis

omnibus ruitus implicitus continetur, quem sussicere Iuris consulti tunc existimant, uti Rogerius amplissime comprobat . I 3. Coactis necessariis testibus Sacerdos testatorem admoneat . ut sibi, ac praesentibus ipsis testibus extremam voluntatem suam declaret, nempe pia legata , si aliqua sacere pro animae suae expiatione deliberaverit, item legata profana, si tamen aliqua decernere velit, ac postremo testamenti sui executores , si ipsos nominare cupiat , & haeredis institutionem , quae

ad testamentum rite condendum omnino necessiria est; eos pariter eXPlicet , qui loco haeredis substituendi sunt, si illos constituendos optaverit.

SEARCH

MENU NAVIGATION