SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Benedicti 14. Pont. Opt. Max. olim Prosperi card. De Lambertinis ... Institutionum ecclesiasticarum. 11

발행: 1750년

분량: 886페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

721쪽

Cassinates de loci primatu intercessit. Pretestantiores doctrina viri totius Italiae studium, & operam in eam causam contulerunt , quae tandem trium Cardinalium judicio peracta suit, quod sane judicium Pontificis etiam Pii IV. auctoritate , ac diplomate confirmatum est '. a. Supersunt aliqua , pro quibus consilium nostrum exposcitur; ac primum , in qua Parochia tumulandus sit, qui morari solitus in civitate, in agrum divertit ut animum parumper relaxet, vel ad negotia expedienda, aut ad valetudinem curandam , ibique vita decedit Z ltem ad quam Parochiam spoctet illius cadaver, qui domicilium obtinet in Dioecesi .& urbem petit necessitate aliqua adductus, vel ut reficiat vires morbo debilitatas, ibique supremum obit diem 343. Ex jure Pontificio responsum aperte desumitur ': Is , qui habet domicilium in civitate, vel ea iro , quandoque ad villam ruralem se transfert recreationis causa , vel ut ruraIta exerceat in eadem , s non electa sepultura decedat ibidem, non in Ecelsa dicta villa, sed in sua Parochiali, vel in ea potius, in qua fortim ipsius ab antiquo sepultura extitit, pepeliri debebit, dummodo absque perieulo ad ipsam valeat deportari. 4. Itaque debet expendi, an defunctus sepulturam in aliqua Eccles a sibi constituerit, & tunc extremae ipsius voluntati parendum est . Si nihil ille de sepultura sua decreverit. in tumulo Majorum suorum condatur, si ipsius familia peculiarem in aliqua Ecclesia tumuli locum ha

beat . Quod si defunctus nihil de suo sepulchro deliberaverit, si ipsius

quoque familia peculiari tumulo careat, tum civitatis incola, licet in agro decesserit, ad urbanam Parochiam deserendus et , modo tamen absque ullo periculo , gravique incommodo id fieri queat. Id vero obtingere tunc solum declaramus pro evitandis diisdiis, cum ager , ubi civis occubuit, tribus ab urbe milliariis distat. Nam si plus quam tribus milliariis distet, tum Parochus agrestis illum tumulo mandare poterit, nec urbanus Parochus cadaver deposcet , nec aliquid ratione sepulturae percipere contendet. s. Equidem decretalis: Is qui: de illo verba minime habet, qui ex agro in civitatem venit valetudinis causa , vel ut negotiis suis operam impendat, ibique mortem oppetit, sed tantum civem memorat, qui in agro vitam Asblvit, quo se contulerat ad confirmandam valetudinem, vel ob alias causas , ipsumque ad urbanam Parochiam transferendum itatuit, si commode fieri posse videatur, ob eam nempe rationem , quod ipse ruri paululum degens, urbis domicilium non amittit ; neque ruris incola censendus est, nisi animum in eo permanendi prius habuerit '. Itaque, cum eadem ratio conveniat aptissime rurali viro, qui in cigitate diem supremum oppetiit, ubi fortuito causa valetudinis, vel ad explicanda sua negotia morabatur, ideo constituendum de illo prorsus idem est , quod

nuper a Mano Is 67. .b In Decretali Is qui de sepulturis in sexto . e Pirbiu. lib. I.

722쪽

nuper exposuimus de cive , qui ruri casu quodam occubuit, nempe, inurbana Parochia sepeliendum ruralem virum , qui in civitate Vita desun-etus est, si agreste ipsius domicilium tribus milliariis longe ab urbe sejungatur, & ad ruralem Parochum ex sepultura nullum fructum pervenire .

46. At si haec tria milliaria nequaquam intercedant, tum civis cadaver in Parochiam urbis inserendum est, & ob eamdem rationem ad ruralem Parochiain viri agrestis cadaver asportandum . Tunc autem ruralis Parochus urbanum Parochum , & e contrario Parochus urbanus ruralem admonebit, ut transferendum cadaver ipsi, vel alteri Sacerdoti per ipsum designato committatur . Cadaver etiam loco non movebitur, nisi proprius Parochus , aut ipsius Capellanus intersint; neque in urbem, sive in agrum , nisi feretro impositum deseretur : Clericus Crucis vexillum praeseret, & duo Sacerdotes subsequentur, qui Psalmos recitabunt, nempe Rectar , aut Capellanus Ecclesiae, ubi defunctus tumulari debet; & insuper Rector, aut Capellanus Ecclesiae, ubi vitam reliquit: neque enim decet Fidelium cadavera alio modo sepulchris inserri. Illud vero quod non semel accidit, a religione prorsus alienum est, cum plaustris imposita cadavera , & ident, paleae, vel lignorum fasciculis implicita in civitatem , vel in agrum delata suerunt, ut veetigal declinaretur ; nihil enim solvendum pro ipsis transferendis cadaveribus Lagunez ', & Cardinalis de Luca'sapienter ostendunt. 47. Non multis ab hinc diebus accepimus quemdam in civitate vita

perfunctum sibi sepulturam delegisse in Ecclesia Parochiali, quae in dioecesi posita est; Rectorem autem Parochiae urbante, ubi ille expiravit, ruralem Parochum monuisse, ut ad portam civitatis subsisteret, ubi cadaver ipsi traderetur. 48. Gratissimum nobis esset intelligere rationes, quibus innititur nova haec, inusitataque sententia , rationes, inquam, a jure desumptas,

non tamen ex animi quodam. impetu . ac temeritate , qui rei naturam

ignorat. Iucundissimum nobis esset deprehendere, an Parochus, in cujus ditione aliquis animam exhalavit alium Parochum , in cujus Ecclesia ille sepeliri debet, impedire possit eo se conserre, unde cadaver efferendum est, ει in itinere Crucem praeserre; sed multo magis , an liceat Parocho B noniensi moner kim sanae Ecclesiae Rectorem , ne urbis moenia ingrediatur, sed ad portam subsistat, ibique cadaver sibi committendum accipiat. 69. Proculdubio, qui Parochiam obtinet Bononiae , Parochus in citate, nori civitatis, appellandus est; ita ruralis Parochus in dioecesi Rector , non autem dioecesis habetur. Cum haec, ita sint, nihil aliud repetere jure debent, nisi ut ossiciosam urbanitatem praestent illi, qui praelata

723쪽

Cluce ditionis suae fines pertranseunt, quemadmodum Leo X. ', & Sacrae Congregationes pluries statuerunt. so. Post haec apertissime conitat nihil aliud ab urbano Parocho, quem superius meminimus, exposcendum fuisse , nisi ut Parochus ruralis ossicium consuetum sibi persolveret , priuiquam ad ei ferendum cadaver Cruce praelata in civitatem veniret: sed nullo pacto licitum fuit praecipere , ut ad portam sublitteret. Quod si aliquis urbanus Parochus fateri non dubitaret , ejusmodi iacultatem se nunquam permissurum fuisse rurali Parocho, quamvis illam petiisset; & in eadem sententia suturos Parochos omnes civitatis, quorum ditionem attingere ille deberet, cum domici tum defuncti petendum , vel ab ipso cst redeundum : si quis, inquam, haec audeat dicere . illud secum perpendat nobis inesse potestatem cum in civitate, tum in Dioecesi, ob quam ruralem Parochum ab omni consueto ossicio prorsus immunem declarabimus : & si illo persunctus fuerit, sed frustra ruralis Parochus, tunc nos ipsi facultatem nostram

loco assensus Parochorum civitatis impertiemur , concedentes dioecesanae Ecclesiae Reetori, ut praelata cruce in urbem veniat, eademque ratione cadaver ad suam Ecclesiam transferat .s I. Quae modo diximus, nova. & inusitata fortasse imperitis videbuntur, sed contrarium agnoscent. si plura alia cogitent, quae fieri quotidie solent. Primum Regulares nullam Processionem sacere possunt, nisi in sui, Ecclesiis, & sub stillicidiis Monasterii, 8c Sacrarum 4dium , quae ad ipsos pertinent. Idem sodalitiis praecipitur, ut nempe, Processiones in suis tantum Ecclesiis. aut Sacellis instituant. God si Urbem

circumire velint, facultas a Parochis exposcenda est , quorum fines pervadere debent . Quis tamen Parochos adire solet ad hanc veniam obtinendam , cum Processiones saltem consuetae indicuntur Cum vero

Processiones insolitae habendae sunt . si eam Parochi facultatem recusent, scire maxime optamus, an id Processiones easdem jure impedire possit. quod quidem a veritate prorsus alienum est. Nam si Regulares , vel Sodalitia ad Episcopum confugiant, & facultatem pro re gerenda ab illo consequantur, eamdem nempe, quam pro consuetis Processionibus accepisse pro certo tenent, tunc omnis Paroehorum dissensus haud ullius momenti existimatur .sa. Certissimum quippe est solam Episcopi licentiaes satis esse , etiamsi Parochi se contrarios antea , ac penitus reluctantes exhibueri ni . Petitum fuit a Congregatione Sacrorum Rituum : Anselius Episcopi accedente licentia possiit Regulares dictum Processionem facere alienas Paroc hias Circumeuntes quamvra Parochus contradicat , ct consentird recuset Sacra autem Congregatio respondit: SQcere licentiam Episcopi . Haud dissimi

a In Confiit. 1a. in Bullario umano tom. I. b Pa rinas de statu hominum rom. a. quaesi. I 87. ars. . Uerv. s. num. 26 ac Bous Tractinuperius aliato quaest. Io. nam. r. d Loco cit. tractat. Bassiι.

724쪽

tes sententias a Sacra Congregatione Concilii desumptas in medium

proserre pollimus, sed unam eligimus prae caeteris, quae nobis Secretarii munus agentibus promulgatae fuerunt. Die 24. Decembris anno a i8. propositum fuit: An liceat Confraternitati facere Processiones tam intra ambiis tum oratorii, quam extra illum , absque licentia Parochs, per eujus Parochiam

transeundum es 8 Sacra Congregatio responsum secit hujusmodi: Ad primam partem Urmative. nempe, fieri posse Processionem intra ambitum Oratorii abique licentia Parochi : Deinde ad secundam negatiis , nempe , id non licere extra ambitum Oratorii. Cum tamen in responso ea quoque verba subjiciantur: Nisi accidat licentia Episcopi, id manifestum omnino reddit, quod nuper exposuimus .s 3. .ae cum ita sint, quoties cadaver ab Urbe in Dioecesim . vel a Dioecesi in Urbem transferri contigerit, nobis statuendum reservamus , an Rectbr Dioeces anus praelata Cruce in Urbem se conferre debeat. & an Parochus Urbanus praelata Cruce a Civitate proficisci. Quod si nemo

pro re declaranda nos convenerit, decernimus, privatim a Dioecesano

Parocho Civitatem esse subeundam , qui deinde aedes defuneti, sive templum petat . ubi cadaver ipsus depositum est, consuetum ossicium Urbano Rectori persolvat , atque praelata Cruce ambo induti superpelliceo, stolaque cadavera cient. Idem praecipimus urbano Parocho , cum defunctus in Dioeces ad suam Ecclesiam efferendus est e quippe indecorum est sepulchro cadaver inferri, nisi vexillum Crucis praeferatur. Iuri autem communi maxime consentaneum superius ostendimus, quod in su- nebri pompa Crux ejus Ecclesiae sola praecedat, ubi deiunctus sepelitur. Accedit, quod veteri consuetudine, institutoque hujus Urbis , ac Diomeesis, vexillum illius tantum Ecclesiae deserri solet, ubi cadaver tumulo

committitur, si tamen inter Parochias recenseatur ; non vero Crux alterius Parochiae , ubi aegrotus vitam expiravit., ς . Parochus primum locum semper occupat, donec in sua ditione versetur '. Quare urbanus Parochus dextero incedet latere , donec Parochi Dioecesiani limites attigerit. Tunc enim ipsi primum locum concedet . Eodem pacto . cum Parochus urbanus cadaver efferre debebit ex Dioecesi , tum Rector Dioecesianus in sua Parochia dexterum latus occv pabit, donec ad fines alterius Dioecesis pervenerit. Hunc ordinem per urbem , ac Dioecesim tenebunt, donec venerint ad Ecclesiam . ubi defunctus sepulturae mandatur . Aliquod sane discrimen intercedere cognoscimus in his ossiciis , quae modo praescripsimus; sed ita decernendum putamus, dc aliquid urbanis Parochia prae Diceceianis esse tribuen

dum .

Illud etiam deprehendimus, quod non semel accidit, cum Parochus urbanus defunctum extra Civitatem in sua ditione ad Paroe hiam sepeliendum transferre debet. Nam Parochus, in cujus ditione sita est Forta

725쪽

porta Civitatis, in limine Urbis oecurrit, & quasdam preces cadaveri persolvit. Quamobrem dissidia concitata sunt: Parochus enim , qui cadaver ataciat, ad portam subsistere recusavit, susceptumque iter ad suam Ecclesiam prosequutus est, veluti s alter Parochus in limine Civitatis non adstitisset. Ignoramus profecto hujusmodi ritum , & qua de causa Parochus ad portam Civitatis pro recitandis precibus pergat, cum

cadaver insertur . Id vero sacere praetermittat, cum reliqua cadavera per suam Parochiam efferuntur, ut in alia Ecclesia, seu Parochia sepulturam accipiant. At quoniam nullum discrimen afferri, nullaque ratio ad probandam hanc consuetudinem excogitari potest, quae corruptelas potius , ae dissidia inter Parochos excitat, ideo praecipimus urbanis Ecclesiarum Rectoribus, ne in liminibus Civitatis suae ditioni subjectis, occurrant cadaveribus, quae in ipsam Civitatem ad sportantur, ut in alia Parochia, siVe Ecclesia tumulentur. ς6. Secundo loco quaesitum a nobis suit, in quanam Ecclesia sepeliri debeant infantes, quos extra Civitatem nutricibus alendos parentes tradiderunt, ibique celeri morte praerepti sunt 3 His facili negotio respondemus;nam Romanum Statutum accurate tenendum indicimus,quod propositum , probatumque suit post maturam rei disquisitionem in peculiari Cons regatione , quam Clemens X l. ob hanc causam designavit ': Infantes , qui nutricibus alandi extra propriam Parochiam dantvr , retinent domicitium in Parochia parentum , atque ad illam pertinent, licet in aliena Parochia decedant. Patre vero orbatos , quousque apud ipsam matrem aluntvr , licet in potesate tutorum, non matris exrsant, de Parochia matris , non ititorum, esse declaramus . Si nutricibus alendi extra propriam Parochram dentur a matre , domiellium in Parochia matris si si vero utroque parente caruerint, domiciIium in Parochia tutorum, non vero nutricum. retinere declaramus .

tamd se nee turores habeant, in Parochia , in qua decedunt. tumulentur .s7. Haec igitur observentur pro tumulandis Infantibus, quin domo nutricis intereunt. In templum alias praescriptum ea ratione deserantur, ruat Christianae Disciplinae conveniat, rectaque via ab aedibus, ubi vitam. nierunt, nisi sorte concedatur a nobis ob peculiarem causam illos antea transferri ad paternum domicilium, ut inde funebris pompa ad Ecclesiam instituatur.

s8: Quod si aliqua controversia sorte contigerit de Parochialibus

emolumentis, Vicarium nostrum Generalem conveniant , ut ipsius judicio dirimatur: Sed meminerint Parochi nihil de jure repetendum esse pro exequiis, & sepultura ; retinendam tamen inductam consuetudinem aliquid solvendi. ita ut nullum judicium fiat in eos, qui hanc consuetudinem violare contenderint, sed causa hujusmod i in sorum Episcopi solum adducatur a uti sancitum est Cap. ad Audientiam 24. de Simonia ins verbis :

a se additionibus ad Ratutum Cleri Romani b Iuxta Sae. Canon.cap. usatis , cap. cum in Ecclesia, cap. GDu aboleniae, de Simon a.

726쪽

bis: Ter Dissopum Lei compescantur, qui malitis nituntur laudabilem consuetudinem immutare.

MONITA

Pro mulieribus Tertiariis, qua privatim in suis adibus vitam agunt, aut conjunctis in aliqvaparte hujus Civitatis , ae Dioecesis .s9, T Nstitutione xx I x. hujus libri copiose verba secimus de mulieribus A Tertiariis, de earum conditionem satis exposuimus. Deinde, eum Sacram Visitationem illis Tertiariis indiximus, quae duodecim d micilia in Urbe possident, ubi conjunctim vitam degunt, plura statuere non omisimus, ut dissidia tunc nobis indicata illas inter mulieres. ac Parochos componerentur. Equidem praecepimus utrisque nonnulla, quae utilia videbantur, sed ipsa neglecta sunt pro more , atque indole quorumdam hominum , qui satis se secisse existimant, si multa dixerint de aliquo negotio ; deinde curam nullam , aut solicitudinem impendunt pro rei eventu , solvendisque quaestionibus, id quod privatae tranquillitati . fidelium exemplo , Ac seliciori Ecclesiae administrationi magnopere conducit. Quapropter aliquae superaddenda pro Tertiariis hujusmodi

muneri nostro consentaneum putavimus, quae ad duo capita rediguntur.

Primum, agemus de Tertiariis , quae privatim in suis aedibus vivunt; Secundo:de aliis Tertiariis, quae in eamdem domum conveniunt, oc Communem vitam instituunt. De Tertiariis , qua privatim in suis AEdibus morantur. 6o. o Egulares ordinum S. Dominicit S. Francisci, S. Augustini ;item Carmelitae , Servitae, ac Minimi a Samio Francisco de Paula instituti Tertiarias mulieres juxta Pontificum Diplomata , ac privilegia adscribere possunt. . 61. Ex ipsis aliae suis privatis aedibus immorantur, nec ullam cum caeteris habent societatem ; aliae vero in uno domicilio simul. conjunguntur . Has quidem S. Pius V. abrogare constituerat, uti modo ostendemus, ob eam causam, quod alienos ab Ecclesiastica disciplina putaverit mulierum coetus, quae religiosum habitum induerent, nullis votis solemnibus nuncupatis, dc quae nullis claustri legibus tenerentur . Atta

in Arbore omnium opinionum moraciom.6. in verbo Tertiariis S Tertiarii β.

num. p.

727쪽

men Tertiarias, quae sejunctim vivunt,Sanctissimus Pontifex nunquam de medio tollere cogitavit, quemadmodum Sac. Congregatio Concilii declaravit : Con situtioηem sinquit Fagnanus 'ὶ Sancti Fir H qua Sorores Tertii ordinis ad perpetuam Clausuram obfringuntur, utpote loquentem de his,

qua in commvni in congregatione Sivunt, ad stradjctas Sorores in consanguineorum, aut propriis domibus habitantes M. nihiI pertinere ct proptereaeirea illas Consitutionem oc. nec minuisse, nec immutasse, nec quidquam novi juris induxisse. 6 a. Quare, si Constitutio S. Pii V. his Tertiariis nequaquam ad vera satur, altera Constitutione Leonis X. gaudere ipsae debent, ob quam Ponti sex multa privilegia Tertiariis iisdem elargitur . Sed prius oportet conditiones enumerare , quae interveniant necesse est, ut hujusmodi mulieres privilegia , quae indicavimus, assequantur . Postea recensenda sunt privilegia ipsa , quae Tertiariis a Pontifice conceduntur . 63. Primum igitur ex Leonis X. Constitutione desumitur, quod istae mulieres virginitatis, aut caelibatus votum emittere debeant, quod tamen solemne nequaquam est , uti Pontifex ipse declarat. Sacrae autem Congregationes suis Decretis addiderunt, necessario requiri, ut Regularium Praeseeti de morum probitate , aetatisque ratione certi fiant, antequam his mulieribus habitum religiosum impertiant; quae quadraginta saltem annos attingere debent. Insuper inquirendum est, utrum necessaria ad vitae sustentationem possideant, & cum quibusnam versari domi necesse habeant, quos tantum consanguineos, & affines esse oportet. Postremo, investigandum superest, an Episcopi facultas intercedat, quae concedi nequit ab ipso, nisi postquam Θiligenter examinaverit, an eaedem conditiones veritati congruant. Qitare si , quod proprium est , unicuique tribuatur, ad Praefectum Regularem spectat religiosum habitum his mulieribus impertire, ad Episcopum vero facultatem tradere, &praescriptas Conditiones accurato examine cognoscere.

O . Nicollus , Lantusca', Donatus'. aliique plures haec Decreta commemorant ,

5s. Cum nos ipsi Secretarii munus gereremus in Sae. Congregatione Concilii, Episcopus Mazarae haec postulavit : ananam snt conditiones requisita , ut Regulares habentes factiliarem dandi habitnm sua Religionis mulieribus non collegialiter viventibus, dictum habitum dare possint: est an examen dictartim facultatum pertineat ad Epycopi m p die autem Io. Maji anno IT a T. in hunc modum responsum suit: Examen facultatum concedendi habitum pertinere ad Sedem A sesicam ; examen condition tim quoad mulieres vestiendas, ct licentiam Sestiendi, pertinere ad Ordinarium , ct conditiones vessendarum

728쪽

UR Oxpressis in Decretis generalibus alias editis; θ hac Decreta esse omnino se

ε 6. Sed jam recenseamus privilegia, quae his Tertiariis tribuuntur. cum praeditae sunt iis conditionibus,quas modo exposuimus. Ac primum Tertiarios a Tertiariis mulieribus distinguendos Leo X.decernit. Illi nutilo gaudent privilegio , nisi conjunctim vivant, & cum ipsis Claustralibus immorentur; sed mulieribus Tertiariis, quamvis suas aedes non dimi tant , eadem privilegia ordinis conseruntur: Collegialiter autem de viris Tertiariis sermo est seu etim Clausealibus habitantes, ac mulieres s nempe Tertiarias , quae suas aedes nequaquam deserunt virgisalem . seu caelibem, aut casiam vidvatim , expresso toto, ct Db dicto habitu vitam ducentes, pr vilegiis, quibus fratret ordinis, e0us Tertia Regula habitum gestant, ga dire deseant. 67, Quod si Leonis X. Constitutio vim totam , & integram obtineat, hae Tertiariae privatim vitam agentes Episcopi jurisdictione prorsus immunes esse deberent. Eos sibi Consessarios deligere possent, qui ad Monialium Consessiones, non vero saecularium excipiendas probantur. Ad Parochiam accedere non tenerentur, ut Paschali praecepto satisfacerent . Tandem a Praesectis suis Regularibus extremam unctionem percipere, repost mortem in Ecclesia sui ordinis sepeliri jure possent. 68. Sed aliter se res habet; nam Leonis X. Constitutio ad certoc quosdam limites reda sta suit a Summis Pontificibus, qui deinde Sedem

Apostolicam tenuerunt. Cum hae mulieres revera non habeantur Regulares,eo quod tribus votis solemnibus non adstringantur,ideo non censentur

immunes ullo modo ab Episcopi facultate '. Equidem sori privilegio gaudent iuxta sententiam , quae a Sacra Congregatione Immunitatis probatur , Cujus decreta Monacellus recenset h. Id vero non tribuitur viris Tertiariis, qui in privatis suis domiciliis permanent, uti sapienter ostendit Ursaya , qui decretum super hae re promulgatum a Sac. Congregatione Immunitatis exponit . Insuper de his mulieribus Tertiariis his Sacra congregatioConcilii decernit: Sacra Congregario Cardinalium Concilii TridentiniInterpretum saepius respondit, minime ise Sacerdotes Regulares mulierum Tertii ordinis quas de poeni entia , mel Pindocheras vocant, O dyο-ves Sacramentales audire , nisi fuerint ab Ordinaris approbati ad confessi es personarum secularium audiendas : quemadmodum nec posse iliis Sacrosanctum Eucharisia Sacramentum administrare in die Paschalis 'Assura tionis Sanctissmi Domini nojiri Isu Christ. Item ex epistola Sacra: Congregationis pro causis Episcoporum Regularium , & constitutae ad Episcopum Mutinensemdje 17.Junii anno I 639. haec in ipsas Tertiarias sancita deprehenduntur :Circa Tertigriam similiter censuerunt s nempe Cardinales Sacra: Congregationis in permissum havdfhiOὸ Fratribus ejusdem Monaserit ob quodcunque pri-

729쪽

o 6 PROSPERI CARD. LAMBERTINI

milegitim ordinis adminisrare ipsi Sacramentum Diona Eucharistia , Extrema Unctionis neque ejus cadaver domo emerre indicta funebri pompa sine Parocho , aut me totis licentia . Nam ha revera ad Parochos pertinent, qui δε-b ut assiduo, sed hoc praesertim tempore, cognoscere, juvare , accuratoquestiis diom Iessbi traditos insiluere. Accedit, quod Tertiaria, licet nuncupa is votis ,

elaus o non tenebatur, sed domi sua intra Parochi ejusdem ditionem habitabat. Postremo de sepultura harum mulierum haec habentur in decreto , quod superius attulimus : Praeterea, s contingat aliquas ex praedictis Tertiariis me sepultura elimone decedere, eas se decedentra ira demum in Ecclesiis Ordinis , cujus habitum assumpserunt, A in ipsis earum communis sepultura reperiatur . An minus in Ecclesiis Parochialibiis sepeliendas esse decernit.

6ς. Liteias quidem Sac. Congreg., quas nuper exposuimus, Diana' Theologus ex Regularibus Theatinis; decreta vero anni i616. superius allata commemorant i idem Scriptores, quos antea nominavimus.

Si quis exoptet cognoscere limites , ad quos redacta fuit Leonis X. Constitutio, ex Passerino Theologo Dominicano, Canonumque interprete id consequetur . Illum fuisse Sacrarum Congregationum peritissimum ex eo maxime constat, quod ordinis sui Procurator Generalis per multos annos

extiterit .

o. Hanc veritatem attigerat Benedimas XIII. de nobis optime m ritus , qui antiqua sui ordinis privilegia confirmare, ac nova pariter adjungere cupiens, statuit ', ut viri Religiosi Dominicani mulieribus Tertii ordinis in privatis suis domiciliis immorantibus administrarent Diviis nam fi ucharistiam in Paschate, Viaticum, postremamque Unctionem , cum illae morti proximae viderentur, ac etiam ipsarum cadavera ad Ecclesiam ejusdem Dominicani ordinis efferrentur. Qua de re suae potestatis amplitudine quidquid contrarium esset, ex etiam immemorabilem consuetudinem penitus abrogavit et ex quo satis aperte desumitur , quod jus adversabatur; & propter anteriores Pontificum Constitutiones imminuta fuerant eadem privilegia eo modo, quem nos exposuimus .et I. Quod si Clemens XII. . Benedicti XIII. Constitutioni modum

aliquem non imposuisset, uti inserius subjiciemus . certiismum esset , Tertiarias mulieres , quae privatas suas domos non dimiserunt, a jurisdictione nostra liberas,8c immunes sore, & eo pariter jure solutas esse, quod Parochis tribui consuevit. At, cum Pontifex Clemens XII. rem totam in eum gradum restituerit, in quo posita erat, antequam Constitutio Pretissus . in lucem ederetur , ideo nemo dubitare potest, quin mulieres Tertii Ordinis juri Parochorum , nobisque subjiciantur . a. Haud ignoramus multas in Civitate, ac Dioecesi versari mulieres hujus vitae, atque instituti, quae suis privatis aedibus immorantur . At

tamea

seqq.

730쪽

tamen nulla unquam facultatem a nobis petiit, ut habitum Tertii ordinia sumeret; neque unquam probatae fuerunt in Tribunali nostro eae eonditiones , quae a Decretis Sacrarum Congregationum necessario requiruntur. Dicet fortasse aliquis de hujusmodi Decretis nihil se antea percepisse; at sciat nobis haud esse ignota: immo nec ipsum laterent, s aliquam operam rei cognoscendae gratia impendisset , cum multis in locis eadem Decreta oculis omnium obversentur . Quapropter univexsis Parochis in Civitate, ac Dioecesi praecipimus, ut mulieres omnes Tertii ordinis privatam vitam agentes in sua Parochia Cancellario nostro intra spatium Novembris proxime ineuntis recenseant. Nos autem cum Praesectis Regularium negotium diligenter expendemus, ut remedium , si opus suerit, conseratur.

De Tertiariis in Congregatione viventibus. 73. Uamvis mulieres Tertii ordinis, quae in Congregatione vivunt, ad privilegia percipienda speciatim a Leone X. haud nominentur, id tamen ex ipsius Constitutione certissime desumi posὸ videtur. Nam, cur ipsae careant iis privilegiis , quae a Pontifice tribuuntur viris Tertiariis in Congregatione vitam agentibus . & muli ribus etiam ejusdem instituti, quae suis in aedibus privatim degunt, modo vestem ordinis praeserant, & virginitatis , aut castitatis votum emiserint

7 S. Pius V. Tertiariis in Congregatione viventibus novam disciplinam indixit: Mulieres quoque sinquit 'st qua Tertiaria, seu de Poeηitentia dicuηtur , cujuscinnque furint Ordinis. in Congregarisne viventer , sio ipse professa fuerint, ita ut solemne votum emiserint . ad Clausturam pra- ipsa reneantur . Godsi vorum solemne non emiserint, Urdinarii una cum Stiperioribus earum hortentur, ct persuadere sudeaur, ut illud emittunt, s profiteantur , ac ps emissimem, Oprofessonem eidem Clausura sesubjiciant. God si recusaυerint, ct aliqua ex eis inventa fuerint scan-μ'5 . Cateris autem omnibusfie absque emissio- Clausura vivere omnino volentibus interdicimus, ct perpetuo prohibemus , ne in murum ullam aliam prorsus in sum ordinem, Religionem, Ongregatio' De recipiant. God si eontra hujusmodi hane nosram probibi tionem, O Decrettim alias receperint, eas adsie visendum omnino inhabiles re

damus .

Leetana scriptum ita reliquit : eo videtur in-Πηtum Pontificis fuissὶ omnino extinguera Congregationes fas mulierum votum V v v v a solemne

SEARCH

MENU NAVIGATION