De praestantia music©Œ veteris : libri tres totidem dialogis comprehensi in quibus vetus ac recens musica, cum singulis earum partibus, accurate inter se conferunter ; adiecto ad finem Onomastico selectorum vocabulorum, ad hanc facultatem cum elegant

발행: 1647년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

L ber Secundus. 6y

sonantiae habetur, caeterarum rerum fere nulla . Quae nam illae sunt dicet quispiam e quae paulo ante recensui, Meli, Rhythmi, Lexis siue sermonis ; itemque Decoris,Energiae, elegantis Ecphonesis, Eusynesiae ; ac reliquarum eiusmodi conditionum, qtiae Optimam quamq; Monodiam, v(l praecipue commendant. Nam

Melos quidem , tametsi quam pulcherrimum efiicere conentur: post Cyprianum saltem ( antea enim parum id curasse videntur quoniam tamen dispertienda eius elegantia est, per omnes Partes ut vocant ( nam si unam aliquam,quantum licet,comere & castiagare institueris, reliquae illepide prorsus atq; ineleganter canent inde euenit ut Melodiae gratia, ac lepos sic fusus ac discerptus non satis emineat. In Numeris vero siue Rhythmo ( qui tantam obtinet in Musica vim, ut Pythagorei masculam ac potiorem partem ei tribuerint; muliebrem vero ac sequiorem ) neq;as modum etiam excellit,ac pollet haec symphoniarum species.Nam ob diuulfionem sensuum confusionemq; multarum ac diuersissimarum motionum, quas polymeliae usus, ac multiplices battilo- inducunt; nulla certa Rhythmismi forma; sed incerta potius, ac dissipata consurgit: quae enervatam quamdam, ut ita dicam, febriculosam musicae speciem reddunt. Vt enim qui febricitant inordinatum habent pulsum atque incostantem ; sic in huiusmodi concentionibus, Numeri fermesinordinati confusique sunt: unde

actuositas illa atque energia, quae in saltationum chorearumque melesi tantopere aures, animosque nostros afficit, ac delectat,

vehementer ibi desideratur. Sic enim est: diuersorum Rhythinorum implicatio , hebetat retunditque singulorum vim , ac proprietatem ; ut nihil languidus ac fractius fieri possit . Scio hic me aduersus symphoniurgorum sententia pertendero; qui potiores habent Scollasmatum cantus, &Symphoniasticum hunc modum, quam hyporchematicum, & chorealem siue choricum . Sed dicant porro quod lubet: fas enim esse puto ab eorum placitis dissentire nonnunquam :&,quod Pomponius Secur diis tragoediarum scriptor insignis olim faciebat, ad iudicium populi prouocare: quem certe multo magis decantatis hyporchematis, quam Scollasmatis delectari constat. At unicuiq. in arte sua

maxime credendum est. sane, nisi iudicium priuatis quibusdam

82쪽

o De Praestantia Musicae Veteris

assuetibus offuscetur perturbetur i. unde distortae quaedam, & ab

usu communi ingenitis q. notionibus abhorrentes opiniones existunt. Q uod in re nostra non infrequenter contingit . Philautia cnim causa est, cur symphoniurgi conscij multi laboris atque a tentionis, quam daedaleis eiusmodi concentibus impenderunt. multo pluris eos propterea faciant,quam hyporchematicas illas, simplicioresque cantiones : quae tamen ob uniformitatem Meli, Rhythmique, caeterarumque partium unionem, multo magis d Iectant homines elaboratae huius musicae ignaros. immo saepe etiahuius artis peritos; si modo verum fateri vellent; auderentque, ac non plerique ab ijs dissentire vererentur, quos Dictaturam

quamdam in Musarum ditione exercentes vident. Et Eumolous

Nunc demum () intellexisse videor cur eiuscemodi variorum Rhythmorum permistio in Matrialibus omnem prope Aerem, ut dicunt,offuscet, atq. obliteret . Lentarnm enim,ac velocium motionum mistura, quasi frigoris & caloris inuicem pugnantium, ideoq amboru viribus refractis, tepor quidam existit,plane ingratus ac languidus. Charifrus,stem pene tangis ( no dum tamen arcem huius theorematis tenes: etsi apta similitudine

usus es. Nequaquam enim in uniuersum verum est, veloces tardasque motiones admiscendas non esse; hoc enim pacto Dialyses siue ditatutiones Rhythmorum usurpandae non essent( quae pulcherrime tarnen cedunt) sed contrarios aut nimium disparatos Rhythmos non esse iungendos, si quis Melos vegetum atq; actuosum velit efficere. Itaque licebit quidem, dum una Pars iambo decurrit, alteram choreo siue tribracho vii; cum nihil aliud fere hic siti quam Iambi dissolutio : non tamen trochaeo aut anapaesto, qui toto genere ac proprietate distant. Q d minus equidem miror in Rhy thmica facilitate parum vulgo animaduersum;cum etiain Melica, non aspernaiidae eruditionis musicos in similem opinioni tuae errorem delapsos videam . Caue enim Gallileio credas in hodiernis concentibus grauium acutorumque sonorum mistione impedimento esse,quominus in excitandis, vel temperandis affectibus sint essicaces. Effatum enim istud absolute sic prolatum minime verum est. neque enim exempli causaeacutiores sonitus, semper laeti sunt, aut grauiores moesti saepe enim contrarium ac

cidit

83쪽

cidit sed totum hoc ratione Tonorum considerandum est. nair quaecumque vox acuta vel grauis , siue intensius quam pro natura & consuetudine sua,canit, vehementius exprimit pathos tam in moestis qnam laetis argumentis; siue ad grauiores sonos ultra naturalem tenorem descendit ; languidum nescio quid ac solutum in utramque partem praesese'. quod enucleatius ideo non expono,quonia accurate ab amico illo nostro explicatum est. In organis vero cum haec differentia ex propria vi non appareat,eX comparatione certe cum humanis vocibus considerari potest . Intentiores enim eorum sonitus, verbigratia, qui regione ut ita dicam, Mixolydij Toni peruagantur, eius etiam obcinent analogice proprietatem: non tam per se ac seorsim, quam humanis vocibus copulatii vel ad eos relati. Caeterum obiter hic adnotare potestis duas insignes huiusmodi symphoniarum imperfectiones; quae vel ex diuersissimis atq; extremis vocibus conflantur; vel quamuis circa medios Tonos versentur, eousq; singulae perte dunt, quousque maximo conatu sursum vel deorsum pertinger possunt . Primum quod hebetatur quodammodo ac refringitur totum prope Ethos, ac Pathos. Secundum quod cum in hanc miscellam omnes Vocum gradus congerantur, .minus ijs postea licet diuersas pro ratione Tonorum concentiones ( quod gratissimuauribus foret discriminare perinde ac si in unum ferculum,qua te erat olim Laus arocaccabus, aut hodie olla Hispanica, omnia pene edulia inferciantur; quae separatim proprijs in lancibus parinisque apposita ;& peculiaribus condimentis instructa, gratiora essent; & lautiores epulas essicerent. Aut siquis pictor in unicam tabulam omnia pigmenta, & colorum misturas illineret; sequo propterea ea variandi facultate priuaret,quae non paucis picturis nouitatis gratiam conciliaret. Tertio vero loco, si dictionem , siue sermonem eiusmodi canticorum expendamus, quanta hic sit imperfectio,nullo negotio cognoscemus. Nam Latina quidem e

sacrae Scripturete verbis fere consarcinantur, quos vocat: quae non modo Metro carent; immo omni pene numerositate sermonis; sed phrasi quoque ipsa ac sententia constant vehementera Musica abhorrenti. Vernacula vero ferme sunt quae Matria avocantur; quo nullum poematum genus apud uos vel breuitate,

84쪽

j De Praeliantia Musicae Veteris

vallumilit ate sensuum simplicius, atq; contemptius: quatriquam coriis ura reperiri scio suauissima prorsus, c mollissimis affectibus plena. Sed nihil ad rem quam agimus. id enim solum propositum est nobis, ostendere, pulcherimmam quae hodie habetur Melodiae speciem neglectissimo poematum generi adaptari: qu niam videlicet concisae quaedam breuesque sententiolae huiusmodi stylo (qui perpetua quadam battologia constat) non mal quadrat: poemata vero sublimiori charactere, ac longioribus verborum gyris contexta; quales sunt Pindaricae strophae; aut aeneidis aliqua portio; aut Tassiani poematis octastica, non facile quis huic adaptauerit stylo. Quare nunqnam satis persuadere mihi potui pulcherrimam hanc esse musicae specie,quae pulcherrimae poesi coiiuenire no posset: longeq; melsus existimasse videntur antiqui; qui musice excellentiam in Dithyrambis sitam esse iudicabant; vi Halicarnasseus Dionysius scriptum reliquit. Nam praeter phrasis ac sententiae sublimitatem ; qua praediti erant ( ridiculi enim sunt qui poematia quaedam vernacula Dithyrambos indigitarunt: quae

potius Parcenta vocanda erant: cum nihil aliud fere quam Inuitationes,Vinu &Pocula praeferant Melos cotinebant & rhythmo varium ;& Generibus ac Tonis variegatum: & plenitudine cor centus aures implens: & nihilominus ob unica synecphonesin co

ob adiunctam vero multiforme simul agilemq; saltationem, egetum, atque actuosum: ob tibiarum choricarum autem concine

tiam, iucundum sonorum, ac prope diuinum. At enim deficiebatur ijs quae nunc pulcherrima habentur Homophonesibus,Epim lismatis, Hypechesibus, Iterationibus alisque eius cemodi operosioribus lusibus . vocale quidem Melos ijs non utebatur . neq;enim adhiberi possunt sine summa ipsius labe & corruptione. quin

autem organicum, idest ipsarum tibiarum concentus,ea adhibu rit, vix equidem dubito. Nam ut caetera id minime suaderent, eximia certe illa veterum Graecorum subtilitas; longissima exercia

ratio; atque, ut arbitror, nihil ab ijs in hac facultate intentatum, facile persuadent. Qu*nam tamdem est (inquiet aliquis tanta ista labes & corruptela, quam usitatissima haec hodie artificia inferunt musicae disciplinae e non modica neque yna. Audite igia

85쪽

Liber Secundus. 3

tur si placet quaedam obiter delibata ex ampliori Donij opusculo,

quem de perfectione Melodiarum vernacula lingua evulgavit. Primum cum tria sint genera Matrialium , ut reliquorum etiania poematum, Actiuum, Narratiuum, Mistum; aliqua dumtaxat priami generis eiusmodi esse videntur, ut symphoniastico huic stylo

decenter aptari queant: quod accuratius in eo libro exponitur . Itaque ex tanto Scollasmatum numer', quae hodie per manus eunt, viX centesimum quodque, argumentum habet huic stylo idoneum. Vniuerse autem loquendo eiuscemodi palilogiae nescio quid plebeium ac vulgare sapiunt: & leuioribus tantum cantionibus congruenter meo iudicio accomodari possunt: ac ne sic quidem nisi bis, aut ter ad summu , usurpandae videntur: csteris autem in poematis, exceptis intercalaribus versibus, Musis Gr iijsque inuitis prorsus interponuntur. Et,si verum fateri lubet , i xuriantis potius metopoeie, atque omnia sua effund re gestientis, foetus sunt, quam compositae decoreque modulationis. Polylogias vero (quae tunc fiunt, cum eodem tempore diuerse cantionum siue carminum membra canuntur quis ob- . nixe adeo tueri audeat, nisi qui sermonem melo hoc est principem ac nobiliorem partem, ignobiliori famulari volunt; vir centiores solent; non contra, quod equius est,sermoni melos subseruire e Quid enim absurdius Deus bone fieri potest Aut quisquam est qui duos altrinsecus ad aures uno tempore secum ga rientes, etiamsi vehementer attendat, intelligere possit; ita ut multa non intercidant Hoc enim vel maxime distare videntur oculi atque aures; quod unus oculus res longe plurimas ac diue sissimas simul contueri potest: duae aures non nisi singulas res pervices comprehendere queunt. Quare non video profecto qua possit excusari,conferta hec plurium rerum ac sensuum copulatio. Neque hqc tamen in eam sententiam disputo, ut aboleri prorsus huiusmodi polylogias ac palilogias velim . Sunt enim nonnulle

hypotheses (sed oppido perpauce quae illas flagitare videantur;

vi Donius in eo libello adnotauit: sed ut ostendam tantum,quam imperfecta sit ea musicq species, que vel absolutissima putatur; cum prqcipua sui parte, sermone vidclicet, sententia, & comprehensione, tam manca sit atque distorta. Quid quod superiorix state

86쪽

Ut Urae iantia Musicae meteris 'tate Musurgorum plerique sid quod multis hodie etiam in

re est)cum alicuius carminis Modos facere vellent, vetus aliquod melos eligebant, cui infelix illud carmen, ut poterant adapthbant (in quo necesse saepius erat multa distorqueri ac peruerti non,ut aequius fuerat, nouum atque illi congruens melos proc debant . quod perinde est ac si quis hominem non suo, sed commodato vestimento induere velit: nec quidquam pensi habeat an Propter angustiam manicarum ac tibialium, distorquenda ei sint di comprimenda brachia cruraque; aut propter laxitatem male haerentibus, & follicantibus calceis dissiculter incedendum, . Coniecturam igitur hinc facere potestis quo habeatur in loco apud neotericos musicos princeps sine dubio melodiae pars, lexis aut sermo; nempe quo vilissimum ac leuidense aliquod textum et quod, siue Babylonio, ut olim, siue vi nunc Gallico opere solertissime variatur discoloribus e sericolicijs; quae multifariam

ingeniosa matronarum acu ultro citroque ducta, nunc expressissimam Iridis imaginem : nunc multiplices flores ; nunc alias pubcherrimas species bellissime depictas exhibent. Longe dispari tamen sorte: nam ut eiusmodi polymitum opus eo pulchrius est, quo

magis subiecta telam occultat,sic contra tales concentuS eo absolutiores habedi, quo magis eminet atq.exactissime exprimitur cationis sensus ac locutio. Vultis etiam aliud huius rei non obscuruindicium Quam multi quaeso hodie sunt e Musurgorum grege qui

Poetarum nomen suis canticis ascribant parum videlicet sua interesse putant,huius ne vel illius sint; vulgaris ne atq. e triuio ; an eximi, cuiusdam atque edecumati: cum omnes eodem ferme loco habeant. Quid quod pulcherrimas quasque melodias, ut supra dixi, non ut opus erat selectissimorum autorum carminibus,

ted fortuitis ac plebeijs aptatas videmus e nisi quod his quinquaginta annis delectus tamdem aliquis adhiberi cepit, ex quo nobiles illi Florentinoru coetus,Rinuccini,Chiabrerae,& similiu poethru modulata carmina protulerunt. Jb. ex reb.quid efficiatur liquido agnoscitis; nimiru in hac symphoniastica ratione cocentuu, unicam symphoniam caeteris longe praepollere partibus ; adeo ut intolerabili quadam tyrannide, omnia ad suum arbitrium trahat. sceat, atq; distorqueat. Sed ut ad disputationem tuam Philo,

87쪽

Liber Secundus. I s

pone seuertar(vnde me longius abstra it refellendi popularis si ius erroris occasio ) Concursationes mirificas hac in Urbe fieri

Opinor etiam in alijs si quando per festos dies plenioque concentibus, multisque orsanorum speciebus templa circ sonant, mirum profecto non est; modulationibus enim etiam feret

aliquot, nedum homines, capiuntur. Quin ego ipse qui pulchriorem quamdam symphoniarum ideam animo mihi conceptisse via deor, non inuitus eo me duci patior. quid tu igitur eos censes,qui nihil perfectius, ac suauius fieri posse rentur Quare non est quod communem vulgi consensum ;& quid lautiores quoq; existiment mihi obijcias. Perpauci enim, amoti Iuvit. Giudicia harum rerum ferre possunt. quotus enim quisque est qui aliquem abstrusiorum huiusmodi quaestionum gustum aut cognitionem habeat quotus quisque qui discrimen aliquod temporum statuere possit; & quid antiqui a semipriscis distent aestimar aut proloquie An tu quaeso defuisse credis post annum Christi millesimum , vel

tribus aut quatuor ante hoc nostrum seculis ; cum nondum vetus ac vera architectandi ratio restituta esset, qui cum Maurorum .

spatiosissima quaedam templa, aut nostrorum ingentes basilicas, plerasque Germanicis, aut etiam Arabicis modulis exaedificari conspicerent; turresque etiam altissimas de industria sic inclinatas,ut tu ia casurae videantur (quales Pisis ac Bononiae superstino maiori ne audacia an solertia e attolli; modica Graecorum ac Romanorum delubra ( ampliora enim, ac potiora abolendae superstitioni solo aequata iam pridem fuerant Theodofianis temporibus noli despicerent; ac veterem aedificandi rationem, prae illa quae tum vigebat, magnopere deriderent 8 Et tamen reium magister usus postea docuit, cum ex antiquis parietinis, ac M. Vitruvij scriaptis incredibilis quorumdam solertia veterem architectonice r staurauit, maximo in errore atque ignoratione semipriscos illos fuisse versatos . Nec dubitandum quin musicae facultati idem alia quando sit euenturum; si modo studiosorum industria; ac pote tium idest magnatum ac Principum fauor eodem conspirauerint. quod, ut nunc quidem sunt tempora, vereor ut optandum potius, quam sperandum sit. HI avus, Reest e iudicasti Charidoneis

lane t) in eo enim pene sunt 'mnia, ut & inter artifices si qui x

88쪽

6 De Praestantia Musicae Veteris

periuntur cum ingenio ac doctrina praediti; tum elegantiae vere l. laudis studiosi, noui generis cantilenas; sive potius e vetustate r petitas componant, ac laboriose in ijs sese exerceant; aliosque noli olaitanter erudiant; & Principum proceruinque fauor clementcr ijs aspiret nec tantum m uoificentia ac praemijs eos foueat, atque invitet; verum etiam autoritato , hortamentis , patrocinio a ducestis invidos, ac malevolos tueatur: quorum si alterum decollat, ac nihilominus quis sperat antiquam illam perfectamquo musicam rediuiuam aspicere,vehementer deerrat. Nunc reliquasi tibi videtur Charidore persequere' hii e Reliquum est ut totam Musicam facultatem in suas species partesque tribuamus: nci quidem iuxta exactas Dialecticae regulas; sed rudiori potius Mianer ua, quatenus ad eius proprietates, affectiones , accidentia, appendices cognoscendas opportunius est. Sic enim comparatione

minutatim facta veteris ac recentioris status, melius licebit quid in uniuersum statuendum si , vere iudicare. qua in diuisione non tam celebrium autorum placita, quam proprias quas da rationes sequuturum me profiteor. Primum igitur Historicam, siue Philologicam partem ad examen reuocabimus. ad quam videlicet pertinent omnia quae de inuentoribus rerum ad hanc facultatem spectantium, exempli gratia Instrumentorum, afferuntur: tum Vita ac res gestae eius professorum : tum aetatum successioneS , ac temporum, quibus quaeque contigisse dicuntur, notatio. Secundo loco Physiologicain: ad quam ne sepe referuntur, quae ad proprietates corporis sonori, sympathiam contemperatarum fidium,

harmoniarum ac melorum escaciam, cum in animiS, tum in cor

Poribus humanis; caeteraque eiuscemodi spectare dicuntur. Te tio Politicein: quaecum sit disciplinarum ex sententia Aristotelis moderatrix & custos, Musica quoque ad eius tribunal reuocandae est; quatenus ei ius statuendi competit, quales melodiarum, ac rhythmorum species in bene institutis ciuitatibus recipiendae sint,

aut repudiandae. quoue pacto ciuium mores eius ope,atque adminiculo temperari corrigi que possint . in quo multum laborauit Pythagoreorum vetus illa ac nobilis scholae et sed praeter caeteros Plato: eumq; in multis secutus; in alijs palam ab eo dissidens Arisbtoteles , ut ex compluribus illius de , atque huius

89쪽

Liber Secundus. Politicorum octauo,postremoque libro videre licet. quo pertinet etiam Aristidis Quintiliani de Musica tertius :&si quid a novi ris in sacra politia de Musicorum usu, & Ecclesiasticis cantibus saliena

obiter sancitum est . atque haec quidem uniuersalia magis respiciunt. Ad ea vero quae propius artem tangunt, gradum facie II-tcs, quarto loco Isagogicam siue Methodicam partem utriusque seculi, antiqui videlicet ac recentioris proponemuS: in qua ni mirum ea compendiosius tradantur quae Harmonica, Melopoeia,

Rhythmopoeia, aliaeque huius disciplinae partes; fusius ac distinctius edisserunt; & vocabulorum potius simplices quaedam notioneS,quam interior plenaque o ταμ eiciae explicantur. Qvinto Ha

monicam ( hoc est facultatis huius nobiliorem, ac potiorem p O tionem cui Canonicam adiungemus: quae areta illi affinitate coniuncta est. cum in priori quidem sonitus, Interualla, Systemata, Genera, Modi, halia eiusmodi considerentur: in posteriori quae theo retica magis est numerorum vis,ac proprietas, que tenus hic locum habet; quaeque ex ijs nascuntur inletu la, tum consona, tum distana ; eorumque copulationes , diuisionesque, partim eg Geometrica Arithmeticaque scientia desumptis dei nonstrationibus ac figuris; partim iudicio aurium,adhibito Monochordo & Canone perpenduntur. Hanc subsequetur sexto loco

Rhythmice : quae temporum ac motionum ordineS & momenta partim ad Mathematicas regulas exigit; partim ad sensuum perceptionem atque oblectamentu in deducit: atque horum omnium disserentias, affectiones, ac minutias quam accuratissinge tradit. Septimo gradu Rhythmicam Metrica excipiet,illius quodammodo soboles: quae carminum componendorum, quatenuS ad temporum Rhythmorumque dimensionem speci ant, rationem tradit: eorumque differentias, species, ac proprietates ostendit. quae qua uis ad Rhythmicen tamquam ad genus latius patenS reducatur Teius tamen dignitas propriam speciem iam olim constituit. Oct uo Melopoeiam expendemus; hoc est cantuum ac melorum pang -dorum rationem atque usum quae nihil aliud est quam Harm

nicae partis ad praxin applicatio: quam & idcirco nonnulli tam-

. Nono

Rhythmopoeiam orum hoc quam illius portionem considerant :

cuitatis gratia , seorsim inspiciemus

90쪽

8 De Praestantia Musicae Veteris

hoc est artem conficiendurunt Rhythmorum; in vocum potissimancruorumque cantibus. quae licet sub Melopoeia comprehendi possit, quatenus & Melos ipsum saepius adiuncto Rhythmo intelligimus; praestat tamen eam separatim constitui; cum proprie loquendo ab ea diuersa sit. Decimo monasciam, quae non solum ad canendi peritiam exercitationes tias dirigit a verumetiam ad ituendam valetudinem: quapropter & vocis conseruandae augen- deque rationes e medicis etiam obseruationibus tradit: & vocum ditantias ac proprietates subtilius ostendit . ac fortasse etiam opportunas oratoribus earum flexiones, tamquam Hypocriticae s cia moderatur. Sequuntur eae partes quae a nuda simpliciq. theoria magis etiam recedunt; atque in ipso opere pertinacius versantur ; quae in Pselli fragmentis partim ad partim adieae diaλτι referutur.Ex quibus decimo loco Progy mnasticam collocabimus, superiori valde connexam; atq.i r quodammodo famulantem: tota enim occupatur in vocalis Musicae rudimentis ad discentium captum tradendis; ijsque in ecphonesi interualloruedocendis: quod paucarum syllabarum ope praestari solet. Hanc duodecim a apud me subsequitur ea pars,quam Graeci vocant, quod cantatoriam sonat (non inepte Melodicam etiam vocare liceat quae ipsaminet canendi artem atque Usum, non tam praeceptis exponit, quam opere actuque exercet: nec nudam tam tum interuallorum prolationem, appellationesque notarum persequitur, ut Progymnastica; sed intc gram quoque lexin perfectaque melodiam: adscitis etiam varijs ornamentis modulari docet; siue assa voce, siue adiuncta instrumeti alicuius pulsatione id fiat. Huic adiuncta est quam tertiodecimo loco statuemus, organica siue Crumatica; nimirum organorum musicorum tractatio, iuxta ternas eorum species: quae nuda etiam ac per se considerari potest; vel humanae voci sociata . Decimoquarto Semaeographiam, seu Paralamanticen, ut eam Aristoxenus vocare videtur, accersemus idest artem ac rationem notulis, ac diagrammatis perseribendicantiones : quae binas in species pariter tribui potest; ut altera ad vocalem cantum , altera ad organicum spectet. Decimoquinto Symphoniurgiam, idest concentuum componendorum rationem

seu Contrapunctum. quae tametsi non solam Melopoeiam; sed

SEARCH

MENU NAVIGATION