장음표시 사용
31쪽
Mundus non fertur casu, aut fortunae sed ab intelligentia gubernatur. . inscienti multa forte eontingunt, quae praeuidentur a peritis. Inquiritur, quid sit in causa, ut aliqui corruant de improuiso, paulatimve a bonorum temporalium faelicitate, a qui si illorum sinis, efficiens, ac forma a. Capuι Primum. Ropositum nobis est examinare,nunquid a vera religione vel recte culta, vel minus contempta pendeat scelicitas temporalium honorii. Qua in re modestissime quidem, sed tame vere 'visus est ille philosophus antiquos ali Mel. I. r. quos nomine sapientum celebres vo-Amm. . . casse ebrios, cum scriptum reliquit Anxagoram prae illis sobrium reputari. Nam cum putarent ipsi mundum sortuna vel casu ferri, contra is asseruit ab intelligetia gubernari. Ac sane ignorarunt illi quid statuerent, aut de quo disputa, A rent.
32쪽
rent.Nam cum metis hoc sit, praestituere finem,& ad hunc pe Arist. M s. ducentia seligere,ac propterea consequi optatum. Casu vero,&Lx t x. 4 i. fortuna contingere id ponatur,quod raro euenit,& cuius caulae s2μemit. non in illo, cui contingit, sed extrinsecus aduenit; quis excors mundum casu agi dicet fortuito accidit, ut sodiens agrum nesciens incidat in thesaurum; quin etiam, si rimetur illum,cum tamen vix fiat aliquado, ut e decem millibus sonorum pauci, qua uis id cupiant,quamuis inquirant,tamen inueniant, idcirco sortunatum,qui reperit, appellamus. Quod si plerique aut corysubio, ut accidit in fodinis, nanciscerentur, temere hoc euenire, nemo dicere auderent. Sic enim nullus affirmat sorte, verum consilio euenire, ut qui aliquo certa via,suaque tendit,eo peru niat. Iam vero cognoscimus uniuersa in mundo certis, atque
usitatis modis progredi, & conquiescere. Quod siquid improuisum contingit,atque in litum, rarissimo id exoritur, di suas
tamen habet causas, quae nobis haec infima tantum contuentibus,& aperta,ignotae crunt, sed tanaen acutioribus intelligenti js perspectae. Quemadmodum nouit reciprocos maris aestus nauta exercitatu S, ac peritus; nouit qui venti spirabunt; ignorat omnino,si quis degat in speluncis,ac si undis hic se committat, & aliquo peruenire absque nautica disciplina cupiat,sersitan pertinget aestu, aut ventis delatus , quo desiderat, sed
plerumque aberrabit,aut naufragium faciet;non ita, gnarus artis maritimae, qui sciens instituit suam nauigationem, locum certum respiciens, eo dirisens vela, & clauum, ac pene certus
assequens propositum sibi finem. Sic Astrologus multa praeuidet, atque, ut praevidit , sua sic instituit, ut qui olei plurimum
comparauit sterilitatem venturam ex astris prospiciens,quod tuito poterat emptori alicui contigisse . Atque ita in orbe multa suboriuntur incognita, & inexpectata mortalibus . quae superis mentibus non naodo prouisa erunt, sed ab ipsis etiam prudentissime instituta,& ordinata. Hispositis,quis unquam dicet mundum casu volui Circumspice enim quaeso ,& contemplare solem, cunctaque astra no agitari sursum deorsum ue,' hac vel illac deuin modis,& cursibus, verum certissimis om-nriam moderatissimisque itineribus. Hinc notissima noctium dierumque, mensiuin praeterea veris, aestatis, autumni,atqui hyemis curricula,& inter ilitia . Quae si temere fierent, neque plerumque, neque semper euenirent, ac Grtunae casuiue ascriberctu . Vt aliqua illorum visa,& euenta attribuit imperis
33쪽
A tus, quoties aliquid ab illis improuisum sibi, ae suis rebus o
tingit,quod sciens ac prospiciens nullo modo effutiet; ac voluti in altissima specula positus, logissime remota circuspicit, ac certissimo cognoscit aduentantia sore,ut breui adsint huic. illive termino, quod accidit improuisum posito in humili valle, & itineris ignaro . Sic in excelso mentis fastigio constitutus, ac sapientiet radijs illustratus, procul posita cotuetur, alius autem neque praesentia caligine circumfusus aspiciet . Quod si non de naturalibus hisce,ac nostrain potestatem longe effugietibus sermo habeatur, longe minus ea casus,& Qrtuna gubem B nat; quod si quid incidens nos latuit ignorantia nostra,casui. vel λrtunae sertur acceptum. Nam sublimiores mentes illud non fugit. Alioquin si serian accidunt, quid agricola tellurem
ferro exercet,quid tempora obseruat,ac non potius dormitat,
ac stertit Quid humo semina comittit ' Quid purgat herbas enascentes Eode modo non erit,quod ullas artes,vllas disciplinas addisc.imus tanto cu labore,exerceamusq. ad lassitudinem,
neque in cibo, potu, somno, vigilia, & cunctis denique agendis intererit hoc, vel illud eligamus, si comittantur vel omnia, vel pleraque euenta sertunae. Quod si quis effabitur, & statuet in C incerto,quae aguntur,non modo ebrius, sed mente captus exitistimabitur a singulis, ac veluti caecus per auia,& lubrica in praeceps dabit humanum genus. ad bestias rediget, in specus horretes ac lustra abstrudet. Inquirimus proinde quid rerum sit in
causa, ut gentes ac regna in maximas miserias corruant, cum maxima undique omnium bonorum selicitate circunfluere videantur, neque appareat quod eos conturbet, sed postea de improuiso vel repente existat, vel paulatim superueniat.& nuquid aliqua intelligentia possumus id assequi in uniuersum,ut quam-D uis a comuni perspicacia remotissimum videatur, atque idcirco assignetur casui, & sortunae a minus acutis, nihilominus eo pertingere possimus cognoscamusque non modo a mente diuina procedere, sed ab aliqua causa quae derivetur a nobis, ac dignosci a nobis valeat.Nam quod propter Iuxiam bellandi imperitiam, pugnae alicuius infelicissimum, ac prorsus insperatum exitum, hostium plurimorum subitam conspirationem, suorum proditionem,uel huiusmodi aliqua concidant aliqui, in promptu est causa, sed huius adhuc superiorem causam , seriemque omnium venamur, ac dubitationem maximam facit, quod nomodo singulos homines,sed uniuersitates totas aliquando vide- Λ a mus
34쪽
mus opprimi,& omnium bonorum temporalium copia nudari A ab impiis, ac scelestis,quod maxime mirandum videtur. luamuis non protinus est ob amictos innocentes concludendum, propterea scelestos istos, di impios esse quoad temporalia fetiaciores, vel quod in horum parte aliqua,& potissima sinit omniumaxime aerumnosi, vel quod breui ex altissimo fastigio praecipitetur in voraginem profundis Simam temporalium malorum, e quibus contra bonorum caetus multo diutissime permansurus cmergat. qum omnino mali, quamuis abundent bonis, selices tamen esse haud queunt, & quae bona sunt alioquin sua natura, fiat illis,quatenus male ututur, mala. Felicitatis enim mortalis Bquasi quaedam forma est rectus usus,alioquin sunt illa instar vini, cuius nimius potus alioquin salubris non modo gignit morbos, aut enecat bibentem , sed etiam sensum gustus retundit, atque hebetat,ut suavitatem nullam percipere possit. Haec igitur nobis quam diligentissime sigillatimque sunt examinanda,& inspiciendum,quis Omnium rerum, quae senstibus ob ij ciuntur.& in quibus selicitas temporalis conssistit sinis praecipuus habeatur, in quem cuncta reserantur, 3c cuius appetitione quadasuo modo cuncta moueantur. Nam sinis omnium causarum causi. Hinc itaque apparebit essiciens. Enicimus enim quidquid CPlacuerit, propter alicuius rei consequendae scopum . Veluti nauta remit,ac velis impellit navim,qua perueniat ad portum, in quo conquiescat tamquam termino itineris totius,atque ita quod nos prouehet ad hunc finem, illud efficiet eius assecutionem. Hinc forma similiter elucescet perficiens temporalem felicitatem siue ipsa bona temporalia, lirasi materiam quandam Etenim quemadmodum finis domus est habitatio comoda,&iucunda,quae habetur per constructioitem ipsius in hanc illamve siguram, & quo magis csmenta ad hanc accomodantur, pe- axinde ac scelus insorinis recini eus ab hoc sine desumptam & in mentem adumbratam, mentique appi, tam speciem, eo magis caementa, uti quidem caementa sunt, perficiuntur. Finis vero ille per illam notionem qualiterunque descriptam nos intime impeliit ad fibricae effectionem. Eodem modo a bono usu bonorum temporalium magis ac magis , dicet aliquis, prouehimur ad eorundem,vel etiam, quod beatius est, aeternorum saelicitatem . His cognitis, ac perpensis causas omnes cognitas , ac perspectas habebimus. Cunctae enim quattuor hisce continetur fine, emciente, forma, ac materia,quae coharent inter se atque
35쪽
a ardue i tu icem connectim tur. Na quicunq; agit,sine dubio agit Oronter aliquCd propc situm , ut depperiectionem, quaecunque sit illa, cui deest . quasi rudi cuidam mast e. Quocirca eronentior persectio est sorma, quae latius deinde,ac dilucidius explicabutur suis quaelibet locis Modo aute latis iuerit leuiter attioisse, uuantum scilicet exigit argumentum propositum. Pr Dius initur accedamus ad rem nostram, & videamus qui se finis omnium rerum,quae sensu percipiuntur,& in quibus,quali materia quadam,selicitas temporalis consistit, ut sciamus au- quomodo illos, qui excident ab hoc fine , excidere ab illan felicitate, & quatenus ab illo aberrant, eatenus ab cadem ue clinare, quasi de via, vel deflectentes,vel omnino auersi. Con. stituendum vero nobis est prius in quibus humana felicitas consistat. Inquiritur, traditur, atque explica ur definitio felicitutis , quae est actio perfecta in rita perfata secundum perfectam virtutem,idcirco illius essentia est in operatione virtutum,s quamus
contineat bona corporis, atqve externa , ut infla immenta, tamen qui superat , et minimo virtu-C iis gradu est prasianitor eo, qui superat alijs bonis . cap. II. Mnes homines natura felices esse desiderant o 'Atque huc omnia nostra reseruntur , ac tela
dunt: quod scilicet omnium finis sit felicitasi pia . propter quam reliqua bona, ac virtute Scumme expetuntur, & quoniam Deus nulla re -- prorsus indiget,bonis undique circumfrut,atque eius essentia est ipsa beatitudo:ob id beatior apparebit, qui ad hunc statum propius, quasi Deo similis, ac diuinus accedet.. Quocirca felicitas humana,de cuius ruinis quoad bona temporalia, cuiusmodi sunt a corporis,atque externa, in primis acturi sumus ; visa est etiam i religione Christiana alienis, quali diuinissimum quoddam munus a Deo mortalibus exhiberi. Patet autem non vocari nos felices, cum dormimus, atque hac Ge. causa quod dormiamus,aut torpeamus; sed huiusmodi appellamur,quod aliquid agamus ; alioquin in somno, ac stupore nihili differt ab infelici faelix. Vtriusque est idem status trunco simi- Iis. Horum discrimen est in actionibus. nam propter hone tu simas
36쪽
smas,utilesque,& iucundas alter est apud omnes in admiratio Ane, alter contra. sic etiam non erit in eo Beatitudo quod alia quid emcere possimus, quamuis id sit omnino in promptu; sed quod efficimus. Nam posse aliquid operari,est propter oper tionem, haec illius finis ac persectio. Beatitudo vero est totius humana potentiae complementum. Sic igitur felicitas erit Mctio perfecta. Numquid pueri vel exiguo tempore viventis, aut aliquid eursim, vel dissimiliter facientis Non ita concludendum , Haud enim beatus est, qui moritur infans dormienti
similis, neque percipit mente quid infaustum,faustumue sit; n que tota vita selix, qui puncto illius,aut actu momentaneo tan- ntum beatitatem attingit, nisi sit huius lata uis, ut praeponderet Iongo illius decursei. Atque ita felicitas erit actio persecta invita, non quide puerili, aut breui,sed perfecta,quae simul maiori annorum nostrorum spatio quantum fieri potest, facta singula colligat, & cum beatitudine coniungat. Verum quaenam fa- cta continebit in huiusmodi vita haec actio persecta λ num quae vitio, an quae virtuti innitetur Atqui si beati simus,quod scelera perpetremus, non erimus beati,qua parte obedimus rationi, per quam,ut homines operamur; sed qua parte belluae, quae nullo modo lunt selices,assimilamur. Verum nos de humana seli- Ccitate hic agimus. Quocirca continebit illa actus rationi ,&quidem summae, virtutiq. eminentissimae consentaneos; atque ita felicitas erit actio perfecta in huiusmodi vita,& secundum similem virtutem: non hanc illamve dumtaxat,cohaerent enim, si modo persectae sunt, singulae inter se, & compactae quod amodo sunt,quod no modo Stoicis, Academicis, Peripateticis placuit, verum etiam Christianorum sancti stimis viris,Ambrosio, Augustino Gregorio, & alijs, sed secundum omnem virtutem,potissimumque secundum potissimam, atque adeo secundum sapientiam, per quam iam cunctis virtutibus exculti Deum contem- Dplamur; ob id felicitas non est actio, quae transeat ad alia pera- Arin mei. genda,sed quae maneat in nobis ut recte Philosophus definiebat; s. ιμιε. & quamuis humana beatitudo videatur comprehendere bona CorporiS & externa, homo namque non est animus solus,sed etiacorpus; tamen essentia consistit in animi bonis, reliqua sunt instrumenta, ut aliqui Stoicorum dixere commoda,sive,ut Peripateticis placebat,necessaria,quod postea ciuiusmodi sit,discutiemus. Apex quidem felicitatis,ac summum collocatur in hominis Parte suprema, qui est intellectus,illius operatione nobilis
37쪽
λ sma, quae est contemplatio circa rem praestantissimam, Dei . diuinorumque consideratio . Cuiuslibet autem rei potentia dijudicatur , ac naturam sortitur e summo, ad quod pertingit, Atque ex potentia cognoscimus essentiam rerum. Quamobrem felicitatis humanae essentia in virtutibus animi ponetur maximeque in maxima virtute. Huic reliquae seruient, atque erunt instar instrumentorum . Nam sint absque ornamentis animi mortales,certe magis minusue,vel pecudes erunt abiectet vel efferi serpentes, qui magis minusue cuncta aut negligant, aut disperdant. Non igitur hi felices erunt, sed pro magni md B ne virtutum,erit beatitudinis magnitudo, quam sane e plicabit atque extollet amplior ac sublimior virtus. Animi vero bona sunt ipsum excolentia , intellectus principiorum uniuersa.
tium,scientia conclusionum, sapientia virorumque,sed maxime diuinorum, prudentia agendorum, ars operum; voluntatem
deinde sepremam perficit iustitia; appetitum denique inferiorem; qua parte irascitur adornat sortitudo, qua parte concupiscit,temperantia, Atque haec sunt animi virtutes bona, &quae his adnectuntur, aut ab his pendent:cor poris autem, integritas omnium membrorum, nitas,robur, decus; externa deniqu , C honor,nobilitas,dignitas,amicitiς,opes . Neque debent audiri qui statuunt nulla esse corporis, aut externa bona. Adue santur namque his sancti, Augustinus, Chrysostomus, Bernardus, Thomas, qui desertissime asserunt sortunae,ac naturae munera in bonis esse numeranda. Idcirco & a Deo petimus illa , di Ecclesia nos docet, ut petamus, ac pro ijs concessis gratiaSagimus eidem,qui & largitus est Adamo ea,neque abstillisset nisi in crimen prolapsus suisset, ac diuini libri sicuti haec bona vocant, sic his contraria merito appellant mala. Sedenim vir sapiens hac in bonum vertit;atque e malis quodamodo bona em-D cit: insipiens vero bona in malum tranSfert. Atque hoc est inter alia praestantissimae virtutis officium contraria posse, ac scire in usus suos inflectere, quasi qui eripiat hosti gladium, quo valeat ipsum ferire, atque interficere, calleatque non modo bonis, Ieci etiam malis uti ad bonum, & corum quasi naturam commutare,ut e malis bona efiiciantur, atque evenenis medici, & salubres cibi. Si quis autem fuerit praestantior animi bonis vel minimo gradu, etiamsi ceteris omnino carere videatur,selicior eo dicetur qui superabit istis.vincetur illis. Na selicitas humana est,quatenus ad homine,ut homo est, refertur, A Disi.
38쪽
refertur. Atqui huiusmodi est per animii virtutibus excultum, Λ non qui degeneret a semetipsb, ac similis sit pecori. Atquo
ideo magis minusue bona corporis, atque externa beatitudinis humanae habebunt, quo facient animum, per quem sumus homines, feliciorem promouentia ad virtutes. Per has beatus est animus, atque homo, ut imprimis homo est. Neque vero par vllo modo esse potest quodvis temporale,quamuis magnum videatur, ac sublime, si conseramur aeterno, cum nulla sit illius ad hunc proportio. Atqui animus est, aeternus, aeternitatemque
hanc participant illius bona. Virtutes enim, cum sint habitus inserti animo,vel post obitu semper animo immortali inhaeret. BCorporis vero,& externa sunt temporalia. Non possunt itaque virtutibus conferri, per quas animus ornatur, cum partibus innumeris vincatur,veluti temporale ab aeterno. Iam per virtutes appropinquamus Deo, non per bona corporis, atque
externa a virtutibus separata. Igitur felicior, qui his, quam qui illis excellet. Nam Deus est fons totius beatitudinis, ac tantum se licitatis, quantum propinquitatis cum illo habemus. &quemadmodum magis optamus esse sani,quamuis non pulchri, quam pulchri & aegroti, sic selicior,cui magis animus est sanus,& reliqua infirmiora, quam cui magis haec adsint animo minus Clano, Ra virtutibus nudo. An non autem diximus nos selicitatem esse actionein, quae in nobis maneat At bona torporis, atque externa sunt longe remota ab huiusmodi actione, virtus autem proxima. Quin illa non sunt animo astixa, at virtus est insita penitus, atque idcirco felicitas prorsus adnexa :.illa non ita,cum sint instrumenta,quae simul atque seruierunt operi, nihil habent ad felicitatem spectans, nisi quantum possunt ad eamdem rursus adhiberi,ob id enim bona sunt, quod ad illam
sint naturaliter instituta. Iam cum selicitatem necessario consequatur aliqua voluptas animi illam perficiens,exornans, UVndique continens,ea vero pertineat ad appetitionem, siue inseriorem, qua concupiscimus & irascimur,sive superiorem,quae intellectum contait, ut eligat intellecca. in eo prudentia consi. dens impellente voluntate per sortitudinem temperan tiamque moderatur inferiorem partem rationis expertem, sed eius gubernationi obedientem.
Hinc fit voluptatem selicitatis comitem potissimum reserri ad intelligentiam apperitumque supremum . Nam quae Par tis est inferioris, est eadem nobis cum belluis quibuslibet com-
39쪽
munis , nisi quantum defluit ex altiori illa in hanc stibiectam . .
Dona autem corporis , atque externa non creant hanc animi
iucunditatem , quam mentis apex infundit, liced haurire eam possit. ex consideratione huiusmodi bonorum suis usibus recte seruientium quod est a se, non ab ipsis. Atque idcirco felicior, qui tantilla virtute est excellentior alio, qui circumfluat undique omni bono corporis atque externo
Faelicitas est duplex activa, s con; emplativa. illa hule seruit. haec
Deo contemplando, illa Virtutibus comparandis, tir exercendis occupatur. Ad utriusquesummum p rueniunt Heroes, Virtutibus cunctis excellentes, ac Deo propinqui. Cap. III. Vamobrem iure diuiditur felicitas in eam, Q qua nos cum nobismetipsis, aut cum ceteris hominibus Virtutum viis insistentes versamur. Atque in eam, qua cum Deo, ac diuinis. Illa nomen actionis est magis sortita, haec contemplationis. Et de hac egregie lacu Eth.Lx. e.
tus est Philosophus,si beatitudo muneris functio est virtuti consentanea, probabile est eam virtuti praestantissimae esse cosentanea. Atque haec erit eius quod in homine est optimum. Sive igitur quidem hoc mens sit,sive aliud quidpiam quod videtur imperare, ac praeesse debere natura, rcrumque honestarum, ac diuinarum in sese continet cognitionem, vel diuinum sit hoc ipsum, vel eorum , quae in nobis sunt divini ilimum huius muneris functio ex propria virtute, persccta . ,& absollita erit beatitudo . esse autem in contemplatione rerum positam, supra diximus; quod quidem & superioribus nostris disputationibus,& veritati congruere videtur. Praestantissima enim haec est muneris iunctio nam & eorum, quae
sunt in nobis, mens quiddam est longe optimum,&omni ulraquae cognosci possunt, ea, quae mente complectimur, longe sunt optima. γ Praeterea vero, & maxime assidua, nam res assidue contemplari, quam quiduis agere possumus. Et cum beatitudini admixtam,& quasi implicatam csse voluptatem arbitremur, tum omnium muneris functionum, quae virtuti congruunt, eam, quae ex sapientia est, Iucundisiiuiam csse om-B nes una
40쪽
nes uno ore consentiunt. Videtur itaque sapientia mirabiles Aquasdam tum sinceritate tum stabilitate voluptates continere.. probabile est autem eos, qui, sciunt iucundioremi vitam traducere, quam eos,qui quaerunt scire. Et mox: erit autem talis, vita melior, quam hominis natura ferat. Non enim, qua parte homo est, aliquis ita vivens, vivet; sed qua parte diuinun . quoddam in eo inest. Quanto autem pars haec toti, Ac concreto antecellit, tanto , & eius muneris iunctio praestat functi ni illi, quae conuenit alij virtuti. Si igitur mens cum homine comparata est quoddam diuilium, vita quoque menti consentanea diuina sit necesse est, si cum humana conseratur. Ne B
que vero nos oportet humana tantum sapere, ac sentire, ut quidam monet, cum simus homines, neque mortalia dumtaxat, cum simus mortales, sed nos ipsos oportet, quantum fieri potest a mortalitate vendicare, atque omnia facere, ut ei nostrae parti, quae in nobis est optima, conuenienter vivamus.
Nam etsi mole parua est, potestate tamen ,& honoris gradu Ionge omnibus antecellit. & sane unusquisque nostrum videtur
esse haec parε, si quidem id, quod principatum obtinet, etiam melius est. Absurdum igitur fuerit, si quis non suam, sed alie-
nam vitam expetat, ac sequatur. Praeterea, quod ante ino- Chis dictum est, etiam huic loco conueniet. Nam quod cuius, que proprium est natura, idem, & optimum cuique est, Miucundissimum. Ergo & hominis optima ea vita est, quae menti conuenienter traducetur; si quidem haec pars homo est ma-a .rathai L xime. Haec igitur vita est beatissima. sic ille. & alibi. Pateta itaque, quod ob aliam nullam utilitatem quaerimus hanc sapientiam, quς in Deo contemplando collocatur sed quemad. modum dicimus liberum hominem esse eum, qui sit ipsius, &non alterius gratia, quare merito non humana eius possessio putabitur; natura enim hominis inplerisque serua est, sic i- Dgitur philosophus sapientem solum iberum facit. plerosque alios servos quapropter secundum Simo' idem, Deus utique lus hanc habet dignitatem, indignumque est ab homine illam non quaeri, quae sibi conuenit, quod scilicet per intelligentiam Deo sit similis, & habeat aliquid diuini & mox r neque aliam,
quam huiusmodi decet honorabiliorem putare; quae enim n bilissima, eadem & honorabilissima est. Talis autem bifariam dumtaxat utique fuerit. Nam & illa, quam maxime Deus habeat , diuina scientiarum est, di si qua est, quae diuinorum sit.
