De ruinis gentium et regnorum aduersus impios politicos libri octo ... Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Aduerso impios politicos. 3 r

a cernam,& ponunt eam sub modio. Quin Deus neque hoc minus iniquis impiorum negauit, permisitq. ut recipiant, di ipsi

mercedem suam in terris. vi cecinerit ille: Huc arte Pollux, ita vagus Hercules Inuictus arces attigit igneas. Et: Romulus, s Liber Pater,& cum castore Pollux Post ingentia facta Deorsm in templa recepti. Dum terras, hominum' colunt genus oppida condunt, Floravere suis non respondere paratum

a Splendorem meritiscidiram qui contudit drani, Votaq. fatali portenta labore subegit, Comperit inuidiam supremo fine domari.

Quod si qui interdum nanciscutur immeritos honores breui spoliantur illis, aeternam i infamiam recipiunt, quae nec via uentibus deest,aut certe neque tam magni, neque tam diuturni malis honores contingunt, ut boniS. Secundus, latur auctoritati qua pollet inter mortales, ita ut extimescat ab ipsis Populi, Principes, Reges, & sumi ni Imperatores eo'. cum caeteris maxime revereantur,eorum dicto maC xime audientes esse soleant. Hinc iIle: Ac veluti populo in magno si forte eoorta est Seditio, frutiq. animis ignobile 'vulgus. Iamq. faces ita saxa volant, furor arma mini rati Tum pietate grauem, ac meritis sit forte virum quem conspexere, silant arrectisq auribus astant: Ille ruit dictis animos, pectora mulcet.

Tertius opibus,non ijs quidem, quas habere soleant irii pleruque in dominio proprio,neque enim id curant, aut quaerunt; sed quas ad ipsos alij deserunt, ijs committunt ad exequenda . D opera publicae utilitati expedientia, ut apparet, si de Christ ianis agamus, in familiis religiosis,&hominibus sacris, quo insunt amplissima latifundia,templa, aede'. magnificae. N ingentes. Quod si agamus de aliis,cognoscimus ex historijs aliquoru sapientibus viris,ac probis oblatas sepe magnas opes, quas illi contempserunt, vic Diogene Laertio habemus. Quartus amicis, ac studiosis corum. Nam quis comparari hac in re Christo potestὸ Quis Christi famulis, Antonio, Masta in Basilio,& alijs, quos nominatim supra retulimus Quis vlli eorum, qui terrenis abiectis caelestium sese adeptioni, ta conten

plationi

62쪽

so De Tuinis Genlium Regn.

plationi deuouerunt, aut alijs reuocandis ab itinere vitiorum Apraecipiti λ Quot, verbi gratia, monachus quilibet fratres h bet Θ Quot domos, ut excipi ijs possit amantissime, per varia regionii ire loca dispersas 3 in pari quidem causa, & statu plures bonorum sunt amici,quam malorum, inter quos nulla potest micitia constare, ut Philosophus ostendit, atque usus docet. Quintus diuinae cuidam potestati, qua supra totius naturae vires interdum miracula maxima ediderunt in sanandis aegrotis,in periculis, malisve depellendis caelesti quadam suprema virtute . quin agnouere etiam qui sunt a Christiana Religione , alieni, iustos esse in quadam Dei tutela. ob id Venusinus: BInteger vitae, sceleri'. purus,

ton eges Mauri iaculis,neque arcu,

Nec venenatis grauida fugistis Fusce pharetra. Sextus est in animi voluptate intima, siquide velimus eam numerare inter bona temporalia,quando eam quae, sensit percipitur numeramus: haec animo sentitur: solet autem redundare &in animam sentientem: quod saepe accidit Martyribus Christianis, sed aliquibus negatum fuit, ut magis mererentur, ac virtutis operatio foret eminentior: nullis scilicet sementis indi gens Cexternatum rerum. Nam iucunditas animae sentientis est ii ira intellectum,ad quem maxime pertinet iunctio virtutum. Iure i laque Lyricus vocavit curas laqueata circum tecta vola tes.& alibi cecinit illa:

Crescentemsequitur cura pecuniam, Malarumq. fames.

Igitur,cum iusti priuantur temporalibus bonis ex aliqua parte, tuas ob causas, vel popter flagitiosorum peruersitatem probis aduersantium, vel ut Diuinitas manifeste se prodat, idq. eueniat ad profliganda peccata,& virtutes promouendas ; Haec ta- Dmen sex, quae recensuimus,aut semper, aut plerumq; iustis, dum uiuunt,adesie solent magis, minusve, quo magis minusve lux e rum probitatis affulserit oculis mortalium. Ac sunt longe in Tima Omnium, cotinentq. quodcumq; temporale ab hominibus exoptari recte potest. Nam talia sunt honores,auctoritas, diuitiae,amici, potestas, voluptas. Neque vero existimandum, perfectissimos istos posse omni bono temporali carere ad felicit rem potiundam nisi enim corpus sit conuenienter affectum, nulli contemplationi potest esse locus, ac necesse est, verbi gratia.

diuelli

63쪽

4Aduersis impios politicos. 3 3

A diuelli a Deo contemplando', qui nimijs membrorum cruciatibus obruitur, neque in amato figere mentis obtutum valet: quod si figat, iam quaestioni non est locus': agimus namque de illo, cui praeclusus sit aditus omnis ad amatum puro mentis oculo fruendum, a quo quanto interuallo dimouetur, lato abesta fastigio beatitudinis, nisi ex hoc fiat iter expeditius, ac planius ad hune finem diutius, atque essicacius assequendum. Ies igitur sunt Heroes, quibus si gratia gubernationis adsit, seq. iis subiiciant mortales, optime,ac felicissime ageretur cum genere humano: per eos namque, ut aperiemus,stat mundus, stat B gentes ,& regnae . Imperfecti indigent externorum bonorum maiori abundantia,

ne corruant omnino ab omni loco felicitatis: praeterea vero egent, vi innitantur perfectis. Cap. IX.

Erfectum est imperfecti fundamentu, ac stabilitas,& absque illo, neque hoc produci,ne que consillere ullo modo potest. Illud autem sibi sum ciens nullis indiget externis, quate nus tale est; certe multo paucioribus, quam imperfectum: de tamen in mutabilibus, uti nunc quidem sunt, idem prius est imper ctum,quam consequatur persectionem. Vocamus imperfectos in proposito nostro, aut qui nondum solide, ac firme in virtutibus sunt corroborati, ac vocantur in continentes,aut qui nonduperuenere ad id aetatis, ut rectum valeant scire, & eligere, quae duo pertinent ad virtutem: Cum q. tertium sit illud , ut inam

biliter quis agat: imperfectus adhuc abest ab hoc gradu . In

quolibet autem mortalium coetu maxima pars est imperfecto. m. Tales enim sunt infantes,pueri,adolescentes: tales etiam

vitiosi omnes,ac manifeste plurimis egent isti externis,ut ad se licitatem peruenire possint. Nam quemadmodu infantes non queut a semetipsis ambulare,eloqui,aut aliquid agere; sed aliis indigenta quibus adiuuentur. eodem modo imperfecti, egent magistris, sociis, & occasionibus, per quas ad honestatem prinmoueantur,& in ipsa consistant: idemque dicendum de pueris, quos opus est, libris, doctoribus, valetudine, otioq. abundare,

di aliis, quae necessario requiruntur, ut sciant quid sit virtus, i. E docea

64쪽

doceantur eligere, quaecumque sunt expedientia, & in his con- A. solidentur. Ac veluti arbusculas palis alligamus, multoq. studio enitimur, ne deiiciantur a ventis, ae proculcentur a best ijs, ne corrodantur: Eodem modo imperfecti adiuuandi ad virtutes: alioquin stare uniuersitas non poterit, sed breui concidet, aut adducetur in aliorum potestatem, temporalium iacturam iaciet pro ratione impersectae virtutis. Age vero amici sunt inter externa bona, tolle amicos ex aliquo coetu, qua ratione quaeso stabit Rursus nulli bono sit auctoritas. dilaniabunt sese inuicem ciues. Non sint opes,nisi malis, non sint nisi his vires, annon omnia peribuntZ Vbi vero nullae artes, ac disciplinae,nul- Bla exempla, quibus excolatur humana ingenia ad temperantia frugalitatis, modestiaeq. matrem, ad sortitudinem nulla pericula extimescentem,ad iustitiam, qua ius suum cuique tribuatur, ad prudentiam,quae reserat omnia ad bonuin commune, neceΩse est homines in seritatem, vel stuporem es minatissimum deduci; ac proinde dissidiis agitari,discerpi, aut languore marcescere,& ad nihilum redigi. Sic etiam semina telluri quidem

commissa,verum non aratae, non excultae, aut computrescunt,

aut degenerant in lolium,auenam .sterilesve,& inscecundas hembas. Hinc a Romanis domitae tot gentes, quod illi quidem in D Cgis germanam virtutem ex animo amplecterentur, quam ceterae, quae longius abscesserant a recta, ac tuta honestatis, ac imitus iustitiae via,ut disterit late Dionysius Halicarnasseus initio Historiarum suarum,& Polybius lib. 6. Graeci auctores, de graues. Sed ex aliis etiam necesse est,ita contingere. Virtus enim consistit in medio,neque ad aliquod extremorum declinat.Na, si agamus de vitiis oppositis sortitudini,& temperantiae, quae iustitiam corrumpere, prudentiam vero obnubilare solent, ataque ita omnem virtutum chorum perdere, extrema, vel nimiam mollitiem qualis est pecudum, vel rabiem quandam , D qualis est viperarum, tenent. Vtraque ad interitum trahunt. Haec quidem quasi venenata, illa autem quasi cunctis iniuriis obnoxia. Incontinentes non modo extrema participant, sed etiam virtutis medium pro diuersitate temporum, ac rerum. Idcirco multis egent instrumentis, per quae immobiliter vi tutem teneant, contraria perrumpant, ac dissipent; alioquin

huc illuc agitantur . nisi per aliquem persectum, qui soluS Om nem ipsorum mutabilitate superet, & cui firmiter adhaereant, omnes consistant,verbi gratia,Romae Senatus consilio, Prude

65쪽

Adis su impios politicos

A tia, ac virtutibus magis ornatus populu in plerisque, & magnis moderabatur; & Excellentissimi inter ipsos aliquando ab extrema ruina Ciuitatem liberarunt,ut Camillus, cum Galli V bem ceperunt, atque incenderunt, α. Fabius Maximus,& Scipio, cum Poenus Annibal in extremum discrimen adduxerat Rem p. quibus temporibus Romani bonis prope omnibus externis nudati fuerant. Haec fient illustriora exemplis, e sacra historia desumptis. Populo Hebraeo deerat imperium summu , premebatur acerbissima seruitute ab Aegyptiorum Regibus,& omni sere bono externo spoliatus fuerat, parumq. abunt,

B quin funditus exscinderetur. edictum namque tuerat,vi omnes Hebraeoruni mares interficerentur.nulla erat potellas, quae polset obsistere,ad internecionem rapiebatur. ac sane omnino deleti fuissent, ipsorum ges intercidisset, nisi quae Dei benignitas

erat. Religionis sincerae virtus,meritum q. contra nitens MOPsem protulisset in lucem, qui Remp. stabilivit Hic nulla indigens armorum potentia,nulla humani imperii potestate Heros

perfectissimus, solo pene nutu elementa omnia comouebat,sibIsufficiens, quippe qui Deo coniunctus esset. Eodem modo,cum suscitatus est a Deo Sampsbia,qui liberaret Hebraeoru gentem. e Palaestinorum seruitute modis illam mirabilibus in libertate vindicauit neque externis adiumentis admodum multis eguit: Veluti neque David indiguit, cum Goliath prostrauit, arma serrea reiecit, ac solo Deo fretus in aciem processit.Verum nihil aeque patefacit hanc veritatem , quam quod contigit Chostianis ; quibus quidem Christo vivente deerant omnia fere externa bona; Christus autem non modo spoliatus est illis, sed etiam mox ipsa vita. Qii id igitur defuit, quin prope omnes

exterminarentur, ac deleretur nomen.& memoria studiosorum

Christi λ Impersecti namque erant, ac destituti bonis omnibus D externis. metus huiusmodi exterminationis , atque abolitio. nis omnino cessasset, si adfuisset illis imperium summum . maxima auctoritas,opes, amicitiae, & quidquid est huiusmodi sed aberant haec omnia. Christus eos solus omnino sustentauit, postquam rediit ad vitam, saepe ipsis apparens, & reuocans eos ad veritatem diuinorum traditam, fidemque, & obedientiam, quam prope omnem prorsus abiecerant. Atque ita , ' quando ad imperfectos tuendos, & conservandos opus est temporalibus , ne pereant, atque Apostoli, discipulique imper lecti erant, & ab omnibus bonis inopes, eorum coetus, & Vm-E 2 uersitas

66쪽

uersitas interijsset, ni perfectionis totius sons hristus eos sub- Λlevasset. Annon autem toties a Iudaeis,& mox Imperatoribus Romanis, Regibusque alijs ad interitum petiti, de vexati Christiani,cum spoliarentur prope temporalibus cunctis,ad nihilum redacti essent, nisi adfui sient ipsis Heroicae virtutes,ac praesta tissimi Heroes,per quos uniuersitas ipsorum cosirmabatur, malisque ac magis in dies amplificata crescebat, donee imperiai imma & regna ad eos maxima peruenerunt, ipsique omnium externorum bonorum copia ditati ab udare coeperunt. cum scilicet Constantinus Imperator Christianam Religionem complexus fuit in causa, ut Imperii Romani opes, ac potestas Chri- a. stianorum foret post annum a Christo nato tercentesimum, ac sextum, sed ducentesimum ac septuagesimum tertium, ex quo bella in ipsos moueri coepta sunt Christo crucifixo. ut mirandum sit, ad ipsos imperium, omnium, qu cumque unquam suorunt, potentissimum & nobilissimum, ut in Lybico disserit Appianus, & initio historiarum Dionysius Halicarnasseus, fui s. se adductum in ipsorum potestatem tam breui temporis in te

uallo,cum toties ad euersionem traherentur, quamuis Romani

vix illud asseciui fuerint per annos septingentos. Ac licet temporalium copia sit impersectis magis necessaria ad assecutio- Cnem felicitatis, si tamen bene dispositi fuerint, atque animati ad virtutem,premi inopia quadam, ac redigi ad quamdam binorum huiusmodi egestatem,solet esse calcar ad persectionem, sicuti circumcidere vites, aut segetum luxuriem depasceret , uberiores fructus facit. ut verum sit illud:

Labor omnia vincit Improbus, ac duris urgens in rebus egestas.

Qu3mobre legimus doctissimos quo . viros,ac celeberrimos non admodu diuites fuisse. Discere possumus hoc exemplo omnium prope philosophorum, quorum vita Laertius describit, spe Dciatim q. Hippocratis Medicoru, Euclidis Mathematicorii Principis. Na quid de Homero,& Virgilio,vatu pr clarissimis, dicemus, qui fuerunt a principio pauperrimi. Lyricorum sane summus ita de se ipsor

aupertas impulit audax Vsversus facerem.

Quod autem dicimus in singulis hominibus, ac priuatis, idcconstat in populis,ac Regibus.Na qualis Cyrus,& Persa:Zille ii ter pastores nutritus agreste vita duxit,Perset pellibus tanta V stieban-

67쪽

A stiebantur,aquam ad potum, panem dutaxat ad cibum cum sale nasturtioq.adhibebat, ut Herodotus libro primo,&Xenophon in Pedia narrant:& imperium tamen latissimum simul & omnium, ouae fuerant,maxime diuturnum sunt adepti. Quid de maioribus Alexandri,quibus emere solem fuit necesse bobusque, pecoribus , di equis pascendis operam locarς,ut habet Herodotus libro octavo De Romanis non est quod aliquid dicamin, cum enusinus cecinerit de praestantis innis eorum 2 i

r . Saeua paupertas tulit, atque auito ' boni cum lare fundus.

B Istitur imperfectos, ubi bene dispositi sunt, ac persectorum

monita, & auctoritatem sequuntur,adiuuat inopia quaedam ex ternorum bonorum;ssin minus, actum est de illis. extremam ruinam prorsus omnium,quae reliqua sunt ipsis, curriculo te me xis breuissimo trahunt. quod clarissime apparet in Aegyptiis, Assyrijs Persis, Asiaticis,Graecisque ipsis, quos tam miserabilis ter iacere idemtidem lugemus conspicati filios ipsorum abdi ci in foedissimam seruitutem,transire in mores,linguam, supe ditionem, nomenq.Turcarum. Viderunt autem sapientissimi quique legumIatores impe C sectis opus esse Persectorum tutela. idcirco instituerunt, ut fatuis, & prodigis curatores darentur, nedum minoribus. ac sicut in singulis,ita in uniuersis est dicendumvium multo magis: non enim subleuant imperseeci imperfectos, sed onerant, atque opprimunt. Ex quo dicendum videretur,administrationein,& executionem rerum grauissimamna semper ijs mandandam, qui virtutibusa apientiaque in primis excellunt. Homo,quatenus est virtutibus praeditus, in primis autem religione, acsapientia est causa finalis omnium rerum sensibilium, ac propterea etiam tempora lium bonorum. C .X. Superioribus potest a quovis facillime eolli gi, bona temporalia pendere a virtutibus, Ireligione,ac sapientia. Videamus au m su tilius, an haec sint illorum causa, & quomodo. Atque, ut ab altissimis ordiamur, Vniuersa propter semetipsum operatus est Dominus, Hac c inquit diuinus sermo, ut cognoscatur scilicet,

atque ametur a naturis intelligentia praedicia.Hinc illud Isaiae:

. - omnia

68쪽

, I De Ruinis Centium RCn.

omnia opera nostra operatur in nobis Dominus, idest semetip. sum contemplans,& amans. causa igitur finalis omnium Deus: cui quidem causae ab ipso subiicitur alia, quasi secundus finis, ut ametur, & cognoscatur. ob id Philosophus dixit orbes caelestes M.tath. n. impelli a superis mentibus Deu respicientibus,ac diligentibus,

D. ux. 36. quorum sane impulsibus omnia generantur. Mouet autem

Deus' inquit illo hoc modo: quod concupiicitur,atque intellia

gitur, mouet non motum. Horum autem prima eadem sunt. Amabile namque est quod apparet bonum, primu 3mque,ad quod voluntas aspirat est bonum. magis vero appetimuS,quia cognoscimus, quam cognoscatur, quia appetimus . Principium namque intellectio. At intellectus ab eo, quod intelligitur ..Ac post multa. a tali ergo principio tum caelum , tum natura dependet. Sic itaque per sapientiam lini nam generantur omnia. id verost hoc modo. intelligentiae Deum contemplantur, & in eo conspiciunt agendarum rerum exemplaria non quaero hic, uniuersalia ne sint. an particularia ex hac contemplatione amant esse ei similes efficiendo illa, quorum conspiciunt exemplaria, & bdeas. ob id caelum mouent, per quem motum cuncta gignuntutaen ut caelum,caelique motus pedeat a Deo cognito,& amato, inde a motu caeli naturalia quaelibet generantur, nam motus praecedit omnem generationem. Ac proinde a Dei contemplati ne, in qua collocatur sapicntia, atque a similitudine amata de Pendet caelum,& natura. quatuor autem modis Deum contemplantur Angeli, per essentiam propriam, per essentiam diuinam, cui copulantur, per species infusias, per effectorum cogniti nem, longissimeque differt a nostra ipsorum sapientia. Rectissime tamen de illa in uniuersum pronuntiauit Salomon,asserens, ab illa uniuersitatem rerum productam Dominus possedit me ab initio viarum suarum .antequam quidquam faceret a principio, absterno ordinata sum, & ex antiquis antequa terra fieret,& cum eo eram cuncta componens, & delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore, hidens in orbe terrarum, di deliciae meae esse cum filijs hominum. Ita Salomon de s pienti apreata, ut exponunt. sicut autem Deus est ultimus finis, cuius gratia nihil non generatur, ita contemplatio &amor est finis,quo ad eum tenditur. Sed & homo est omnium,quae sensi- PM L 1.1-. bus subiiciuntur,finis. Sic enim Philosophus scriptum reliquit, /- Neu de ipsi iurisconsulti in leges retulerunt,ac dixere, fructus omnes

comparatos a natura propter homine, atque idcirco ipsit in no

esse in

69쪽

A esse in fructu,quod sit omnium. causa, ut loquuntur,finalis.Idcirco admiratione plenus Dauid illud canebat: Domine quid est homo quia innotuisti ei aut silius hominis, quia reputas cum pMinuisti eum paulominus ab Magelis,gloria, & honore coron

sti eum, constituisti eum super opera manuum tuarum. Omni

subiecisti sub pedibus eius. Sed quanam parte omnium finis homo λ an, qua belluae similis: Non ita profecto . Qua Deo, per

quam virtutibus excultus illum contemplatur atque amat,

cumna i psum refert. Nam proptera dicitur ad imaginem, Cmilitudinemque illius factus, ut interpretantur sancti & , docti i

B viri Basilius. Ambrosius Augustinns. Nysienus,ThomaS- uuam' obrem iure per sapientiam, sapientiaeque administram reli' 68. tigionem est homo finis omnii uti , quae sensibus usurpantur. Ac Sanctus Iustinus Martyr in Apologia ad senatum Romanum cia tirissime asser it traudum stare per bonos, ac propter ipsos e sic ,sic ',.ι. inquiens. Deus disseri totius mundi confusionem, atque in te misi,.Th. i. ritum,quando mali Angelii& gentiaiominesque delebuntur, Ut par.q. parcat Christianorum semini, quod scit esse causam rera nat rae incolumitatis: nisi enim hoc superesset, nec vobis gemibus quidem daretur patrare post hac talia ,&concitari a noxiis C Daemonibus sed ignis vindex descendens sine discrimine sustu linet omnia, reliquens neminem. Haec sanetiis. Idcirco Angς s ra vilicus Doctor ita scribit: Completio numeri electorum secudum . doctrinam fidei non ponitur secundarius finis motus caesi , sed tu Dra n principalis,licet non vltimus, quia finis ultimus uniuscuiusque rei est bonitas diuina, in quantum creaturae. quoquo modo ad eam pertingunt vel per similitud nem, vel per debitum fami latum . Hucusque Sanctus. Ex his, quae diximus, colligitur. virtutes, religionem,sapientiamque diu inana potistimum esse causam finalem non modo omnium bonorum temporalium sed D tiam quarumcumque rerum, quae sentiri a nobis possimi. Quin, si de sapientia Angelica agamus, haec non modo rerum mutabulium finis est, qua circulioluit ut Angeli eae tu, sed essiciens et ia:

nam circumvehentes lumen,& immutantes ea quae constant ex

elementis, efficiunt omnia quae generantur. Amplius etiam , quae sunt supra ordinem naturae, per Angelos modo sito tamen administrantur, internudi inamo sunt internos, ac Deum, qui toti rerum naturae praeest, atque imperat, administratorii spiritus, inquit S. Paulus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem cupiunt salutis. sequitur ex hoc sapientiam, religio

70쪽

nemque esse essicientem omnium,qui supra naturam sunt, cau- Asam.Instrumentalis enim causa,vi loquuntur,reducitur ad em- cientem , veluti a serra dicimus effici stamnum, librumque Icalamo exarari Iam si Deus est effector omnium, quae sunt, efficitque omnia Teserens in semetipsum, ut cognoscatur, atque

ametur, quod per sapientiam, pedissequaque huius' religionem conficitur a nobis, iam liquet, omnia fieri a sapientia,& religione.Et bona igitur temporalia pendebunt ab hac, veluti ab efficiente,&s . ac vere Salomon: Sapientiam, & disciplinam qui abijcit, in selix est: de vacua est spes illorum, & labores sine fructu,& inutilia opera eorum. Mulieres eorum insensatae sunt, sae nequissimi filij eorum, maledicta creatura eorum ,& mox; sapientia attingit a fine usque ad finem sertiter, & disponit omnia suauiter. Hanc. amavi,& exquisivi a iuuentute mea ,& quaesiui sponsam mihi eam assumere, & amator factus sumsermae illius, generositatem illius glorificat contubernium habens Dei. Sed& omnium Dominus dilexit illam . doctrix enim est disciplinae Dei,& electrix operum illius,&si diuitiae appetuntur in vita,quid sapientia locupletius,quae operatur omnia λ Ita Salomon.Vt iam recte, si quidem respexit ea,quae diximus,cecinerit ille: i summam sapiens γηο minor est Due, pulcher, Diues,honoratus, liber, I ex denique R gum . Ex eisdem con sequitur,ex instituto Diuino, c lesti,ac totius naturae consensu,non deberi dominium temporale alicui, quod non sit spirituali, ut aiunt,in omnibus subiectum. Deus namque ordinat omnia,fabricaturque,in semetipsum referens. eodem modo Angeli, tam naturalia,quam super naturalia: denique , di

homines sapientia,&virtutibus ornati. Quod si quis aliter agit, contra Deum, superos sapientiamque,& eius ancillam religionem facit, hominemque exuens induit belluam . Atque ita peccat qui Dominium temporale in omnibus

non subiicit Religioni, atque ijs qui Religio

ni praesunt,quatenus ab illa non discedunt

ast : cum nihil sit, quod in Deu summum se: sua m. a creatorem non sit reserendum: tip

SEARCH

MENU NAVIGATION