De ruinis gentium et regnorum aduersus impios politicos libri octo ... Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

o uersi s impios poli cos. I r

A Hic autem sola utrumque consecuta est. Deus enim causa omnibus esse videtur, α quoddam principium,& talem aut solus, aut praecipue Deus habet. Hucusque Aristotiles lapientem statuens Deo similem, nam vult alijs esse virtutibus ornatum , qui Deum diuinaque contemplatur . Propter hoc enim caeterae virtutes . Deus autem semetipsum dumtaxat intuetur , nam caetera per semetipsium . Atque ita duplici

de causa dicitur sapientia diuina , & quia Deum contemplatur , & quia nihil agit quoad hoc, nisi quod Deus , qui so-lti m se conspicit. Ac talis est beatitudo humana in contem-B Platione posita, quae diuinitatem participat, ac sibi adiungit.

Secundo autem locot, inquit idem, est ea felicitas, quae vim tu tibias alijs cst consenanea,muneris enim sumstiones ei conueni entes humanae sunt. Iustitiae enim,& fortitudinis , aliarum xirtutum muneribus inter nos fungimur in rebus contrahendis in necessarijs, ac difficilibus, &nostris,& ali rum temporibus , varijsque actionibus , denique in perturbationibus , quod cuique decorum est conseruantes. Haec pomro omnia videntur esse humana . Nonnulla autem, corpore videntur proficisci, multisque in rebus, virtus morian C cum perturbationibus esse coniuncta . Quin prudentia quoque cum virtute morum, & haec cum prudentia copulata est. Si quidem prudentiae principia ex virtutibus morum coi stant , & quod rectum virtutibus inest, prudentia moderatur . Cum sint autem hae perturbationibus quoque implicatae in eo etiam, quod ex animo , & corpore conflatum est , inerunt. At eius quod compositum, & concretum est virtutes humanae sunt. Ergo, &vita ei consentanea, & beatitudo. Mentis a

tem beatitudo seiuncta est. Haec ille Sic igitur duplex est felicitas in virtutibus collocata. Pr AD ma est,quae attribuitur sapientiae ; secunda, quae moribus componendis , ut recte sapientiam consequi pollims; alioquin qua peruerso est animo deprauato, ac distorto, excipiet diuinarum notionum imagines, & simulacra eodem,ut ita per similitudinem dicamus, modo quo speculum distortum, ac perue sum, nimirum distorie,ac peruerse, longe secus atque ipsae sita Atqui perspicuum est, inquit idem, scientiarii onantu limatista ma, & absolutillimam ei te sapientiam.Sapiente igitur Oportet ea no solu intelligere, quae ex principijs colliguntur,sed etia in

Principijs per hic intelligit tu reliqua,tu maxime Deu,superas

42쪽

ia De Ruinis Centium Regn.

que intelligentias , a quibus vult orbes caelestes moueri ver. Asantem de iis vere loqui, & sentire. Itaque sapientium dicere licebit esse tum intellectum habitum,quo principia sciuntur tum scientiam qua conclusiones,& effectus noscuntur & peritiam quidem rerum honoratisimarum, quasi capitis instar obtinentem. Ita scriptor ille. Quod si capitis instar est sapientia, cui reliquae virtutes, quasi membra adglutinentur , nisi adsintillat, qui seri poterit, ut sit caput λ Quamquam posuerimus supra,ueluti a sapientibus cunctis omnino concessum; Virtutes inter se esse connexas . Quod latius probare non est instituti praesentis:& aliquid insta dicetur. Illud hie tantum, Iustitiae Bad iungi virtutem, quae Religio dicitur, cuius est omnibus alijs

imperiare excepta sapientia,ad hanc namque ordinat actus aliarum omnium,quas pedisequa, & ancilla quaedam sapientiae. Nam fieri nullo modo potest, ut animus recte sentiat, ac nos recte loquamur de summo Deo, diuinisque, siquidem nubes, ac tenebrae offundantur intellectui,qui est animi nostri oculus, aperturbationibus,& cupiditatibus flagitiosis,& maxime quod dicatur ille ab ipso philosopho,sic esse ad diuina, ut oculus noctuae sol cat esse ad Qtem. Quamobrem sortiuntur maxime beatitudinem, qui dicu tur CHeroes, de quibus ita idem praeclare. Post haec alio sumpto initio dicendum est rerum circa mores fugiendarum tres species esse,vitium, incontinentiam,seritatem, quarum duarum, quae sint contraria mani sectum est, alterum earum virtutem,alterum continentiam vocamus. Feritati autem maxime e contrario respondere quispiam diceret virtutem, quae supra nos est, Heroicam quamdam ,& diuinam: quemodmodum Homerus Priamum de Hectore dicentem inducit. -- non bominis mortalis filius ille PFlle videbatur,sied magna e stirpe Deorum. Quod si ex hominibus, uti dicunt, ob virtutis excellentiam diuini essiciuntur ,huiusmodi quida scilicet habitus esset, quod feritati opponitur. Nam sicut bestiae neque vitium est, neque virtus, ita neque Dei. sed haec heroica virtus praestantius quid virtute est, illa feritas diuersum quoddam genus est a vitio ς Quoniam vcro rarum est,ut vir diuinus sit, quemadmoduLacones cum valde admiratur aliquem, diuinus, aiunt,vir est,

43쪽

inuersus impios politicob

A sic,& serinus natura inter homines rarus aliquis est, maxime tamen inter barbaros reperitur.Fiunt vero nonulli ex morbis,& Iaesionibus: quinetiam eos homines, qui viiijs exuperant; ita infamamus: Haec philosophus volens Heroricam virtutem superare maetas humanae,ut non humana sit vocanda, verum diuina; quin amittat quodamodo nomen virtutis, quasi supra ii, iam collocetur,illius exemplar a Deo sumatur,cuius neque vitium dicitur, neque virtus, sed aliquid excellentius. quamobrem recte idem concludebat istorum potestati, qui sic eminerent Virtutibus, ab omnibus omnia tradenda, ut ipsis genti B bus, ac regnis omnia sint selicissimae sed in optima, inquit, Rep. magna habetur dubitatio, si non per excellentiam alioru bonorum,seu Iurium, diuitiarum, & amicitiarum, sed si quis excellat virtute,quid de eo sit faciendum. Non enim dicedum, ut talis vir sit de ciuitate pellendus. Atqui neque gubernationi aliorum talis vir erit subiiciendus:perinde enim esset, ac si qui Iouem gubernare vellent, potestatem diuidentes. Restat ergo,ut videtur,ut omnes sponte sua illi parere debeant. Haec ille agens de ciuitate, ac gente, cui finis sit,non ut homines simul dumtaxat vitiant, in unam coeant coniunctione linguae,p C testatis, legum, Religionis, sed ut bene praeterea, & beate vivant,omnibus nimirum bonis abundent animi, corporis atque externis. quo respexit Sybilla cum de Christo cecinit illa ad , alium relata a latino vate. Ipse Deum vitam accipiet, Diuisque videbit Permixtos Heroas,s ipse videbitur illis Tacasumque reget patrijs virtutibus orbem . Λtque hoc est,quod Plato aiebat,beatas fore illas Respublicas. quas aut Philosophi regerent, aut amici Phisophorum. & in diuina scriptura est, multitudo . sapientum sanitas est orbis terrarum. Sed videamus adhuc , qui sint re vera sapientes, ac re vera Heroes, a

quibusvidetur Plotinus dixisse possideri virtutes politicas,

mi purga

Sine

44쪽

siue auxilio Dei Deciali ad perfectas virtutes nemo peruenire potest Amens appetit: aliquo modo videre Deum per. essentiam, quod feri non potest absque gratia infusa,maxime felices agno . Dunt, ac sequuntar impulsus diuinos.

Nim vero si quotidiana eventa mortalium recte expendantur,neque ad HeroicaS virtutes neque ad omnes simul

quisquam peruenire, aut in illis consistere potest absque auxilio Dei spe- Bciali, gratia, & amore diuino cclitus in corda nostra immisib. A tque id quidem communi omniumTheologorum

decreto est receptum, ut ea de re Christiano nulli iam liceat dubitare , ita namque Sacris Pontilicumari .. ... Conciliorumque sanctionibus est constitutun Meleuitani, de 3. Au g. . Auri sicani, quod latius probat S. Augustinus. Et quidem patet uti S. AM. pueros nisi diligentissime,& optime instituantur, & ignorare ρ ςmρ M. quid conueniat rationi, quod pertinet ad virtutein atque etia sic F sciant , serri tamen magis ad qua suis illecebras sensuum, neque Caudire rationem.Vt autem quis simul atque Oritur, nancisca- tur optimos Iagistros, ac nactus persistat in se tanta rationis, non affert secum, neque ut semper cum illis sit, illis a. obediat. x Homo praeterea maxime, omnium mutabilis est, quoad desideria,& electiones. immutabilitas Dei solius est, aut eius, qui immobiliter Deo sit comunctus, quod in hac vita non datur Quamobrem licet optimis magistris audienti stimus sit, excidere saepe potest,& innumeris momenti S Voluntatem mutare.

Virtutes deinde acquiruntur per actus frequentes , ac si quid Dy potest corroborare in ossicio praestando,&obedientia debita rationi, hoc faciunt virtutes, quas nonnisi post multum tempus adipiscimur,ante adeptas necesse est labamur, alioquin protinus eas assecuti essemus. Haec igitur aliquis ex usu quotidiano deprompta efferret , omittemus enim sacra,& Chrilitana. Aristoteles quidem quamuis ignoraret vim notionemque gratiae DRl. a m diuinae,& illius illapsum quem Christiani tradunt,& aifirmaret M LM . in homines perduci ad virtutum felicitatem disciplina, & assuetudine adiecit tamen illius assecutionem diuinum munus esse,.similiter diuinae esse liberalitatis , ut aliquis bonam naturam sorti

45쪽

duersus impiis politicos . i s

A sortiatur,cui placeat honestum, de qua prosequatur illud. Et co- probantur haec omnium saeculorum perpetuis euentis. Nam videmus quam paucillimos ad veritatem diuinorum perueni Gse. Et qui summi hac in re habentur, lapsi in aliqua dissena,veris falsa admiscuerunt; quamuis incredibili, ut ita dicamus, i bore contederint ad assecutione sapientiae, ut iure philosophus dixerit, metem nostra ad diuina esse, ut oculam noctuae ad sole. Hinc hominu vulgas ad ineptissima, atque etia spurcillima colenda,diuinitatemq. eis tribuenda prςceps miserrime corruit, quod ex omni u nostrorum scriptis antiquioribus liquet, in qui-B bus gentium putidissima errata coarguunt,ut Theophili Antiocheni, Iustini Martyris, Athenagorae, Clementis Alexandrini, Origenis, Cypriani, Arnobij.Lactanti j,Na Zian Zeni,& aliorum. Igitur qui fieri poterat, ut illi per contemplationem diuinita, tis essent felices opus est igitur gratia diuina caelitus missa, per

quam verum teneamus, medacijs explosis,uirtutem viiijs fugatis ardenter consectemur quidquid est in natura nostra fractum,mancum ire,& aegrotum, sanetur, integretur, corrobore' tur. Quin videmus in cunctis rebus nulla esse instrumenta, quibus sit propria virtus perducendi ad ultimam perfectione in , C nisi a superiore. Intellectus autem noster,ac voluntas instrumeta sunt,quibus prouehimur ad persectionem supremam in coli templarionem sinceram solidamque diuinitatis,quicunque haberi potest in hac vita. post mortem namque omnino contingit : ergo ut perducant non est illis ingenita vis, nisi ab agente principali ea tradatur.Non enim serra lignum secans emcit,ut ex eo fabricemur sedile,arca,& aliquid simile, sed id proficistitur ab artificio: eodem modo oculus est,quo videmus,ac frusta couerteretur ille ad videndii,nisi sentiens anima, adesset. Cu sit igitur ordo in rebus intellectu praeditis,ijsq.Deus praesit.omni--μD bus,illas ordinans ad se,non poterunt perduci eo,nisi per ipsu; ' ut aiebat bene S. Thomas.Accedit ad hae quod felicitas humana est in coniunctione mentis ab omni vitio purgatae, & omnibus virtutibus excul , cum Deo,ut illi per omnia copulati assimilemur. Deus autem semetipsum per essentiam suam contemplatur, no per ullam aliam notionem effectuum, ut etiam tradidit Philosophus asserens in Deo esse idem cum ipso intelligentiam, intellectionem,& per quod intelligit, siue intelligibilo, ut alunt. Hoc agi tur aliquo modo appetit animus, ac disponi

per gratiam vult ad haec, si fieri potest, ut intelligat Deum non

Atua per

46쪽

per effectus ipsius tantia, sed per ipsum Deum, veluti lumen per Alumen videmus; nam cetera per imagines eoru depictas in oculorum pupillis. Sicut scriptum est in lumine tuo videbimus ii men, idest te meipsiam per temetipsu. quocirca volet adiugi hae sibi diuinitatem per quamda intima participationem,per qua

S. Petrus aiebat, nos fieri diuinae consertes naturae, ac S. Paulus

esse initium substantiae diuinae. Atqui nos ad hoc pertingere

non valemus, nisi Deus largiatur,& tamen ardemus quam maxime felices esse, ac supra nos ip s ferri,si quidem fas fuerit. Opus est itaque cςlesti gratia, ut disponamur ad suprema beatitudine,quae post obitu cotingit animi, ut aperiemus immorta- BIi, & in terris inchoatur,per hanc,quam gustamus,imperfecta, sed prope nullam,nis adsit illa gratia. Mentis praeterea nostrae potestas est quasi infinita, nam cuilibet numero addere maiore potest,ac lineae lineam,ac singulis denique rebus persectionem maiorem. Et ijs,quae sunt,alia quae possunt esse,siue e prccedentibus nata, siue supra ipsa. Vt satietur igitur mens nostra oportet contempletur aliquo modo aliquod infinitum , quod est Deus; quod si per effectum cotempletur,non illum contemplabitur , nisi in illo effectu coangustatum . Amplius non potest esse vita felicitas animi nostri absque amore, ac pro modo illius Cest etiam modus huius, idque maxime verum in praesenti vita. Vnumquodque enim recipitur in alio secundum menseram,sta intraque recipientis. Veluti fluitans aqua si vasi insundatur, in eius figuram sese protendit, atque illi sese ad maelitur, nisi illud valeat dilatare, ut utrem depressum. Ob id quoties intelli. gimus Deum per aliquam esseditis notionem, recipitur ille a nobis pro modo intellectus,& coangustatur hac nostra intellectione infinitas illius. Quemadmodum cum maxima domus per imaginem stiam pupillae oculorum depicta intra illius ambitum paruulum restringitur. At quoties amamus aliquem, - Drimur extra nos in illuni, & in eius modu conserinamur;amans enim tendit ac transit in amatum. amobrem cum felicitas

humana ponatur in similitudine diuina, inagis illa erit in amore , quam scientia Dei: per hanc enim coarctatur ille quodammodo in nobis; per illam nos dilatamur in ipse. Atqui Deus est supra ordinem totius naturae ut etiam Philosephus cognouit. Nihil vero est in uniuersitate totius naturae, per quod in illum qui est supra hunc ordinem, transferamur. Dabitur itaque a Deo, ac Dei munus aliquod erit supra naturam, cum supra se

47쪽

duersus impios politicos. I Z

nihil ea possit. Hinc fiet,ut amemus Deum no modo magis,quanosipsos,sed etiam magis, quam quet sunt,aut esse possunt. Haec , , vero sunt infinita.& amor igitur per que Deo copulemur, habet r. aliquid infini tudinis ex parte obiecti, quo supra noS euehimur. Non tamen Deus supra ordinem naturet est, ut illam tollat; sed corrigat, si quid ob desectum inferiorum causarum fuerit erratum,aut perficiat, atque extollat ad amplificandam totius uniuersitatis nobilitate.Mens uero humana est huic ordini allia gat sed euehitur supra ipsum,cuperetque evehi ad suam, maioremque eius persectionem, si sciret id fieri posse, ac tum certo cupit ob amorem Dei, quem desiderat agnosci, coli, & amari a i ,

cunctis; verum non valet euehere semetipsam: a solo Deo est, ut sco. .st. euehatur.&videtur hoc aliquo modo respexisse philosophus, cu α i .a. em dixit, maxime felicibus euenire,ut ratione non sequantur, sicut MN

homines alij,sed ab altiori principio mouentur ad res agendas. ' Aliqui tamen impelluntur veluti amentes, atque hi quasi a vi tutibus nudi nullo modo felices, sed aliqui agnoscentes im- Llsum,quod positi in contemplatione sint eius motionibus asia laeti, virtute Duce omnium fortunatissimi euadu t. atque hi reuera Heroes, ac virtutibus diuinis ornati: si quidem persistentes in illis afflatu diuinitatis caelesti ducantur. Gratia, qua peruenitur ad perfectas virtutes, est habitus infusus, . -

intime ciens. licitas habetur a nobis magis amando, qua in contemplando Deum. ure contingunt post momtem,pertinent ad felicitatem. Cap. V.

Vxilio Dei speciali est opus ad omnes virtutes ac ATM . quirendas, selicitati'. supremae dispositionem: 3 neque solummodo nos hoc cxtrinsecus impellet, i s sed intime etiam quasi forma quaeda, qualitasque

insita,ut nos promoueat,ac perducat in ultimum

finem. Nam,si post obitum supersunt singulorum animae immortales, ut omnino est asserendum, nisi dormientibus nobis ades.set, ac somno dediti moreremur, essemus absque hac gratia, ac felicitatis supremae desiderio frustraremur. Ac, sicuti nos amamus Deum prae cunctis, sic Deus speciatim nos amat prἡ

cunctis hac gratia destitutis; amatque,quia boni aliquid praecipui nobis inest. Diligit enim Deus pro ratione bonitatis insitae hs,quos amat. Cumq. diuersi sint rerum fines, quibus diuersae C sunt '

48쪽

sint sermae,veluti, aquae,aeris,terrae, ignis,quae forma, ac specie Adifferunt, ac proinde in diuersa tendunt. haec sursum, illa deorsum; idcitco naturae intellectu praeditae, cui finis est supra naturam, forma inseretur supra naturam fini conueniens. Diuina porro bonitas cunctis prouidet secundum naturae suae modum. Sed humana est huiusmodi, ut agat ex intimo voluntatis , taintellectus principio. Illi igitur immittenda erat penitus ii tima vis, ac propria, per quam cognosceret, vellet,assequeretur eum linem, qui est supra naturae facultatem: atque haec illa

charitas,quae, ut inquit Apostolus, diffusa est in cordibus nostris per Spiritu sanctum, qui datus est nobis; atque haec est causa,& Bratio meriti, ex quo beatitudo nobis aeterna debetur, ac quaecunque ad illa perducunt. Est enim, quod supra e ss. Petro,& Paulo dicebamus participatio diuinae naturae, cui cuncta debentur, non igitur, ut homines meremur, sed ut Fili j Dei ac Dis. Ex liis etiam, quae di ximus, colligitur humanae *licitatis fructus,atque ei Decus magis esse in amando Deo,quam cognoscendo; quamuis amari nullo modo possit, nisi cognoscatur, ita ut recte de illo sentiamus. Sed si quis superat cognotione vel quia plura de Deo scit,vel quia scit eadem,sed per demostrationem, quaeciique haberi potest, superatur autem dilectione, est minus eo se Clix,qui minus intelligit,ac magis amat . Hic enim verius transit in Deum, ille non ita.Ostendimus enim iam per amorem nos in diuinitatem transferri, amans enim magis est in amato, qua in , semetipso, maxime si no amet propter semetipsu. Cui sinis aute Deus ipse est, non propter se ad illii cote lit,ac proinde non a se mouetur, sed a Deo velocius'. mouebitur qua do finis est, qui impellit omni u potentissimus, ac propterea propinquior erit Deo, similior ac felicior. Ac demus aliqueti, ut, laeti cognitu contempletur, non amet, oderit, certe ex affectia inimici coturbabitur, dolore essicietur, infelix erit. En,ut pro modo amoris est animi Dquies,ac iucunditas illumanae felicitatis absolutio. Atque ita,quo magis animus diuinis moribus erit excultus Deo similis, eo felicior erit Deum contemplans. Quocirca quicumque Deum fide credunt esse, ac recte sentiunt de illo, feliciores, si ardentius a- ment, acutissimis philosophis, qui per varios effectus naturali iurerum Deum nouere. Nam cum eu Deum cognitum contemplamur conquiescit mens in ipsius obtutu;No itaque in modo quo perducimur ad contemplandum videtur imprimis esse beatitudo, sed in ipsa contemplatione. Sed eorum, qui aeque amant, sit al

49쪽

Aduersus impios pobticos . is

A ter non modo fidei adhaesione, sed etiam per habitum theologi et

acquisitum Deum nouit, erit in adiunctis aliquo modo felicior eo, qui fide tantum recte de Deo credit. Ac Jicet beati tudo via deatur intellectus actio, & quidem, ut aliqui volunt, speculatis, quia quod per se beat per intellectum repraesentatur nobis, tamen nisi illud possideamus, quatenus beat nos, ut amicum scilicet iucundum q. nobis , quod per se est amicissi num. iucundis. i' simumque, iam nullam facimus ipsis nobis, & cassam beati tu, dinem praesentem. Sicut autem sapiens de rebus iudicat ex al- tissimis causis prudens, ac sciens. Ita qui Deum praecunctis B amat gratia caelesti perfusus bene de omnibus iudicat per quadam mentis procliuitatem ad bonum, & auersionem a malo, ut recte S. Paulus illud pronunciauerit spiritualis omnia iudicat,& a nemine iudicatur: iudicat autem vel sciens ipse, vel scienti. bus uti sciens. Sicut enim iustus est ipsi sibi lex, sic etiam mensura est iusti atque iniusti , cum verum sit illud, rectum mensura est suijpsius, atque obliqui. Quod si reuera amans Deum prae- cunctis ornetur habitu acquisito prudentiae, intellectus, scientiae, sapientiaeque humanae,praestabit illi, qui quamuis in alnore

sit illi par, non tamen ornamentis istis est aequalis & gradu maC secundum in humanis cognitionum modis tenet, de quo vates ille a Philosopho citatus aiebat: Optimus ille potest qui ex se cognoscere cuncta,

Illi bonus monitis qui aliorum obtemperat. Atqui Ex se nec nouit, nec quae bona consulit alter Tercipit,admittitque animo est ignauus, inersque.

Atque hec quidem de humana selicitate viventium differen-lijsque ipsius in uniuersum dicta sunt a nobis. Numquid autem conferunt aliquid ad illam bona, vel mala, quae post obitum coatingunt; ita ut vel rumae gentium,regnorumque pertineat ad a-D uorum felicitatem minuendam,vel amplificatio ad augendum Et quidem si quis adhuc vivens cogitat de posteris suis,ac videt probabili coniectura extollendos ad magna, vel deprimendos ad ignominiosa, & acerba, sine dubio extenuantur, augenturve externa bona,atque animi voluptas aliqua. Eodem modo,qui prospicit fore, ut obscuretur ipsus fama inuratur hon ri nota ex qua praesertim retardentur alij aprosequendis virtutibus , & extirpandis viiijs, id non pote it non nisi maerore animum replere. Similiter si quis credat se ad inferos protrudendum casurumque a gratia diuina.Superest illud, an qui vitantia C a grauit

50쪽

grauit,sentiat aliquid, ex quo minor maiorve sat eius beatitudo post mortem. Et sane omnium gentium saltem celebriorusimul, ac sapientiorum communi consensu est receptum, sagitiosos ad Tartara plectendos deuolui, iustos in superas sedes r cipi, aeternis praemijs stulturos: simul l. cognoscimus singulis hoi minibus esse immortalem mente. Illius namque suprema operatio, tuae est intelligere, si sine corpore. siue cum intelligo aliquid a materia seiunctum, siue cuintelligo me intelligere,& cuius actio potest esse sine alio,& ipsum similiter agens. Praeterea . nihil corrumpitur ex eo, in quo consistit eius persectio, anima nostra perficitur ob id quod a corporibus, eorunaq. imaginibus

separat aliquid, veluti notiones uniuersalesreru;ac proinde ne- que ipsa etia corrumpitur in separatione corporis. Et quando interitus est a contrarijs, animaeq. nihil est contrariti, non poterit ipsi accidere interitus. qui cum non possit esse sine motu, &anima; quo magis abest a motu,eo magis intelligat, veluti, cum quiescimus; hinc fit,eam non mori,cum mors sit motus cestatio, quod in mortuis apparet. Similiter extinguitur res a calido,

frigido, humido, sicco, sed in intellectu nihil est huiusinodi, vel

- in voluntate suprema, sed supra haec sunt. Eodem modo mens intelligit immortalia,quod no accideret, nisi foret immortalis. Sic cuilibet temporis termino semper addere potest aliquid, atque in aeternitatem sese extendit, desiderat illam naturaliter, quod sit particeps illius , alioquin non appeteret, sicut nemo vertit oculos ad ea videnda,quae in visceribus terrae abdita sunt, neque patere illi possunt. His positis, quando anima vel in caelusubvehitur ob benefacta; & in Deo contemplando, ac fruendo est penitus defixa, vel ad inseros praecipitatur omni spe praecisa videndi,ac fruendi; iccirco felicitatis essentia collocata in Dei contemplatione, vel infelicitatis positae in aeterna diuini aspoetiis priuatione non videtur immurari, sed aliquid extrinsecus Iaccedere ad illam veluti additamentum,cum contingit aliquid. defunctis,ut scilicet doleant gaiideantve ob aliquod externum,

quod bene,vel male contingat: ita ut recte Aristoteles illa pronuntiarat . conferre igitur aliquid destinctis prosperaeuenta . amicorum videntur: simili modo,& infortunia, siquidem reserantur ad Deum cultumque ipsius ita tamen, ac tantum, ut neque selices reddere infelices , neque qui non sunt eisicere iv. i. pouint. Haec ille. Atque haec sint satis,quantum pertinet ad antili. mi bona,& institutum praesens .

SEARCH

MENU NAVIGATION