De ruinis gentium et regnorum aduersus impios politicos libri octo ... Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

vi initio historiarum narrat Herodotus. Ab illis ortus Tyrrhe ' nus Italiam petiit, eiusque una cum Tyrrhenia, cui nomen de

est,maximam partem tenuit, ut idem, cum multis alias scribit, ita ut Italia tota a Graecis quandoque Tyrrhenia nuncupetur, quod libro primo de antiquo,& nouo Italic statu explicauimus. Spartae Reges eodem modo ab Hercule prognati sunt, quod libro sexto,& octauo Herodotus tradit, eorum semem receniens. Alexander denique Magnus, quod caeteris consentientibus me ius vita memorat Plutarchus. Ptolemaeique, & Seleucidae ao Hercule sunt oriundi. Innumerae porro CiuitateS,portuS, ac lo-B ca ab Hercule eodem nomen sortita esse in Europa constat, ut in his immorari superuacaneum videatur. Cum vero plures tuerint Hercules, & nonnulli eos confundant; Atque in his tres memorabilissimi, Libycus sub ipsa Abrahami tempora,Tyrius suo

aetatem Moysis,Graecus Gedeonis tempore,& sequentium Iudicum,quq sunt in Europa gesta ad hunc reseruntur,& habent probatissimos auctores ac certissima monumenta . eodem tem p re, quo Hercules,vixit & IasonGraecus. Strabo multae diligentiqorauitati'. maturae scriptor lib. xv. contendit Medis a Ialone filium Regem datum, cum contra sit. Iasonem quidem domi. C natum in Armenia,& finitimis locis hoc argumento nuitur confirmare,quod plurima sint loca,quae Iasonia nominantur. Argonautas quidem volunt in Italiam venisse. Euganeos eorum po- P a. ipulos esse, a quibus triginta quattuor oppida aedificata tradit ex Catone Plinius,in his Bergonaum,& Comum, ab iisdem Po Ia, Lepontiae, Graiae Alpes; igitur post Iouis Cretensis aetatem, si quo unquam tepore visa est Graecia florere, hoc videtur suis. se. Quo sane infandissima passim sacra, infandissimi mores excreuerant. Nullo enim non loco impiis Daemoni js immol hantur a parentibus ipsi filii,atque ignibus comburendi tradebantur . In Arcadia fuerat hic ritus a Lycaone inductus, quod in Arcadicis Pausanias refert. Romae atque in Latio a IZauno D Rege,quod Lactantius tradit, institutum fuerat, ut quotannis e ponte in Tyberim triginta homines inhonore Saturni proiicerentur, inde contigit ut Pelasgi, qui Italiae magnam partem occupauerant, ad auertendam quandam cladem voverint

sese decimum quemque e filiis suis ad aram sacrificaturos. Id Dionysius libro primo scribit. Adhuc in Sicilia Cyclopes, in

Campania Laestrygones erant, a quibus homines , ut HS pro cibo vescerentiar, mactari solebant. Multo autem faediora,ac tri Ss culentiora

352쪽

- - 3ra De Ruinis Gentium Regn.

culentiora in Hispaniis,Galli isque ab huiusmodi hominum co Aluvie patrata dicuntur Geryone,& Taurisco Regibus. usitatiΩsimum namque Borealibus fuit, & Gallis homines sacrificare, i ac perdurauit hoc usque ad Cesarem, ut est in eins comment rijs, ac multis etiam populis Hispaniae, quod Strabo libro te tio refert, quae plurimis in locis ab Hercule sublata predicant. Hinc in fastis Ouidius de Latio canens:

Donec in haec venit Trrinthius arua quotannis. iRia leucadio sacra peracta Deo. Et in uniuersum de Hercule Venusinus.

Votaque fatali portenta labore subegit nAtque haec quidem quantum pertinent ad Europam. Iam vero in Aegypto coia sederat omnis superstitionum spurcities, atque atrocitas, ex quo Setholis vel Sesostris omnibus omnium gentium D ijs templa vel aedificauerat, vel abductis in seruitutem populis construi libens annuerat,ac facta est Aegyptus sentina totius impietatis. Cumque incidant haec in tempora Gedeonis, scimus e Diuina Scriptura Madianitas plurimum tunc potuisse ,eorumque imperio diuersarum linguarum populos Iule. 6 bedisse, illis Deum fuisse Baal. Iccirco enim Gedeon vocatus est Ierobaal, quod statuas eius comminuisset, cui solebant con- Qsecrari filii, filiaeque per ignem, vi est in libris Regum. Passim.

Α- R P porro exercebantur latrocinia, neque erat aliquid Praedonibus ri tutum, quod initio historiarum Thucydides narrat, ac Plutarchus in Thesei vita Per Minoeni vero, Herculem, & A gonautas magna omnibus securitas est parta, moresque eL seri plurimis e locis exterminati, quod memorati script res memoriae prodiderunt, quamuis multa confundant,

quae sunt vel Herculi Lybico, vel Tyrio tribuenda , distingui tamen facillime possimi temporum distinctione seriiseia,qnae dignoscuntur e multis. Sed illud occurrit ambiguum. ONam scimus Herculem multis fuisse criminibus obnoxium multis istos omnes. Verum si comparentur aliis, qui tempesta. te illa vivebant laudabiles isti existimabantur, adeo cuncta erant deprauata, adeo Christus omnia nunc in melius restaurauit,ut merito reputemus istos facinorosos, quibus Deus ob aliqua bona ab ipsis prosecta non exiguam temporalium bonorii felicitatem largitus est Cum totius prope Europs regionibus - vel dederintl eges,vel aliquo modo imperarint. Breuia lane Καrunt haec omnia,sicut extrema vitae prolapsi sunt isti, quos vo .

carund

353쪽

A carunt Heroas,in enormia crimina cum primo maxima virtutum d dissent exempla. Graeci porro ipsi cum numero Hero una non Deorum duxissent illos post obitum, in his Herculem. Tamen hunc paulopost diurnis honoribus impie sunt prosecuti. Et ei quidem primi Marathon ij sacra instituerunt, quod in Atticis Pausanias tradit,qui,& in Eliacis prioribus refert Iphi-

tum alterius Herculis,qui Olimpios ludos restaurauit, post annos a Troiae ruinis quadringentos quinque aut sex, ut aliqui numerant,parentem suasisse Eleis,ut Herculi huic imolarent, atque hi videntur omnium postremi recepisse Herculem pro B Deo. Corruerunt itaque Graeci breuissimo temporis curriculo ab hac felicitate, atque omnia redacta sunt ad pristinas prope naia serias, ut cognoscimus ex initio historiarum Thucydidis, ac Plutarcho in vitaThesei.extremam ruinam maxime duxerunt cum vates illi Hesiodus,atque Homerus centum,& amplius annis ante Olimpiadam primam plurima Deorum nomina geneal gias,fabulas, & infanda multa ab Aegyptijs accepta ad Graecos transtulerunt, ut libro secundo Herodotus tradit. Casum sustinuit Lycurgus, qui Spartam legibus ex magna parte bonis C muniuit. Non abfuit hic admodum longe ab aetate Hesiodi,atque Homeri. Quocirca Lacedemonii maxime omnium tuti fuerunt inter Graecos a communibus aerumnis, quod Thucydides reseri, quamuis Atheniensis Atheniensibus plurimum tribuere velit.

Tertium tempus est ex quo unius Dei cultus magis agnos i, excipi,& amplificari reiectis fabulis,& infandis multis,quae fuerant in caelites conficta, incaepit. Id accidit ex quo Thales, ac Pherecides e Phaenicibus oriundi Philosophorum sectas illas nobilissimas Ionicam , & Italicam instituerunt temporibus Cyri D Regis. Ab his, quae conficta fuerunt in superos, explosa omnia, ac derisa ; quamuis multitudini nimium dantes, aliter aliquando loquerentur, atque sentirent,& impia nonnulla ipsi affirmarent. Omnium maxime profligauit haec Aristoteles, qui minus a vera religione recessit, ut apparet ex ipsius libris bene expositis . Huius distipulus Alexander ad tum munia

perduxit Graecorum temporalem felicitatem, ac verae religioni fauit, sed cum postea desciscens a pristinis virtutibus

diuinitatem sibi asserere vellet , breui extinctus est ipse ac posteritas eius omnis ad interitum deleta. Graeci tamen in

354쪽

32 δ De Ruinis Gentium. N

uniuerstim plerique a recta pietate rectisque moribus per haec A. tempora minus abierunt. ex illis autem maxime fauerunt Hebraeis Spartani, qui se ab Abrahamo genus ducere asserebant, Eregibus autem, post Alexandrum Seleucus Nicanor, a quo S leucidae omnes originem duxerunt Antiochus Magnus, atque huius successor Seleucus Asiae dominantes, Ptolemaeus item La

gi filius,a quo Ptolemaei,& Philadelphus in Aegypto imperam

tes, ut supra ostendimus e Iosepho. E quibus omnibus iam liquet Graecorum temporalem felicitatem maxime tune floruisse, cum minus a religione vera abscessere. concidisse autem religione eadem penitus cadente, ac Bprostrata. quibus condita fuerit noua Drus. Eius tria tempora felicia , quibus aut re tam religionem fouit , aut eius cultores, ac totidem, quibus contra egit , explicantur. Cap. VII. Yriorum gens ac Respublica vetustissima simul ac nobilissima omnium videtur suisse, iccirco dicturi de illa prius monere volu- Cmus, geminam fuisse olim Tyrum veterem ,& nouam. Ac de veteri mentio fit in libro Iosue, appellaturque munitissima veluti de Sidon magna. Noua autem condita est potissimum Gedeonis aetate , ut notat Eusebius in chronico, annis ante conditum templum ducentis quadraginta. Quana obrem vetus dicta est Paletyrus Graeco nomine . extabatque adhuc Salmanasaro Rege, ac noua ,sicut & Sidon obediebat, ut Menander Ephesius in annalibus scripsit, quos citat Iosephus libri antiquitatum noni capite ultimo. distabat vetus , quam scribit ab Alexandro omnino dirutam Diodorus a noua triglin. ta stadiis, ut notat Strabo. aedificatam nouam consentiunt omnes ab Agenore Cadmi & Phaenicis patre , Beli filio, Cephei

fratre, quorum sane omnium meminit Herodotus multis in locis. Iustinus, Quintus Curtius. Operaepretium est inquirere unde esset Agenor, Cadmus, aliique, a quibus conditam nouam Tyrum volunt,quin ipsam Sidona nouis colonis repletam.

Strabo diligentissimus auctor, quidam, inquit,phenicas,& Sia donios,qui nobis propinquiores sunt, ex Oceano in Colonias

355쪽

Aduersiis i p. polit. Lib. V. 3

A deductos esse tradunt, & quia a Mari Rubro sunt Phenices, id

est rubros vocatos fuisse adiiciunt . Haec Strabo . Herodotus vero initio historiarum , Phenices, ait, quia mari, quod rubrum vocatur, in hoc nostrum proficiscentes, & hanc incolentes regionem, quam nunc quoque incolunt, longinquis nauigationibus incubuerunt. Ita Herodotus. & Iustinus Tyriorum - gens inquit condita a Phenicibus suit, qui terrae motu vexati,

relicto patriae solo, Assyrium stagnum Asphaltitem scilicet

lacum ) primo, mox mari proximum littus incoluerunt. condita ibi Urbe quam a piscium ubertate Sidona appellauerunt. B Nam pisem Phenices Sidon vocant. Post multos deinde annos a Rege Alcalonitariun expugnati nauibus appulsi Tyrum Vrbem ante annum Troianae Cladis condiderunt . Hucusque lustinus,quantum ad originem vocis Sidoni impositae non bene. in reliquis non male. Tyrus enim noua non admodum multo ante Troianam cladem condita memoratur. Ex his constat ab Accolis Erythrci maris nouam Tyrum constructam, Sidonemque veteribus deuictis, aut eiectis habitatam . Consentit his Plinius inquiens. Ab eo latere, quod Hispaniam spectat, pasi i-bus fere centum, altera insula est longa passuum ter mille, mil- C le lata, in qua prius oppidum Gadiu fuit. Vocatur ab Ephoro, & Philistide Erythia a Timeo, & Seleno Aphrodisias ab indigenis Iunonis. maiorem Timaeus Cotinussam apud eos vocatam ait. nostri Tartesson appellant, Paeni Gadem, ita punica lingua saepem significant. Erithia dicta est , quoniam Tyrii, ab origine quorum orti, ab Erythreo mari ferebantur. Hactenus Plinius. & tamen idem cum caeteris fatetur istos Tyrios suisse eosdem cum Phaenicibus,quod scilicet ut supra memora. ti scriptores narrant, Tyrus noua suerit ab Accolis Erythrei, seu rubri maris aedificata, leductosque Sidonem colonos. fidem Dincit his quod in mari Rubro, quamuis hoc videatur Persicum ad quoa imperio pertingebant Idumaei, rubrumque Herodotus lib. t s. vocat, Tres insule sunt Tyrus, Aradus, Sidon, quarum incolae iactant insularum, & Vrbium,quas eodem nomine Phenices habent, suos esse colonos. Ita Strabo post alios. quod

scilicet abducti suerint antiquet Tyri, Sidonis, Atque Aradi habitatores veluti in Mediam Babyloniamque olim Samati da-ni in tres illas insulas Erithrei maris;atque ex istis uti in Samariam, Medi, Babyloniique in has nostri maris. ita tamen, ut ex Erythrso profecti, quem adum Medi Samaritanis, impe

356쪽

: sas Te Ruinis Gentiumra Rem.

rarent. Videamus autem, quando constat Phenicas inde ad. Auenisse, quς dona inarentur gentes inter Erythreos, atque via de hi dicti. Et quidem sitet erant e regione Thaebarum,d hae baicique tractus in littore maris Erythrei, tres praecipue Urbes Madian, Asongaber, Ailath. Madian Vrbs erat, ut notant Regia gentis A inalech, qui quidem filii nepos Esau,sive Edon ectae. , r. filio Eliphaz. Madianque erat filius Abrahae e Cethura, Asionas. gaber Ciuitas erat Idum eorum, equa Salomon, & Iosaphat EMI. ij. istae litici Reges classes mittebant gubernantibus eas Tyriis. Elat, siue Ahilat, vel, ut Strabo vocat, Ailan, unde ait Alaniticu in sinum inuod ex utraque littoris parte iuxta Plinium lib. s. ncap. I i. habcbat Ailato dictum, aut Aelaniticum, sic enim vo-2 Ium 4 i. si Hi quod coniungant ae, de i .ac diphtongum constituant Deu i , vero dii iungant, similiter ad Idumeos pertinebat,quae con, stante diuinis libris. E quibus apparet ad Idumaeis habitata, , Arabiae,mari'. rubri littora. Cumq; Edon unde Id unaeti, siue, Σ.Ρaratis Vei, Vt Vocat Iustinus,Edumaei variata inflexione, sunt dicti) sinti. eidem qui Graece Erythaei,aut Phenices,latine rubri,dicuntur. xi . . is. Hinc colligitur ab illo nomen Erythreo mari datu. Et quod vo. n.M. . lunt aliqui Erythram fuisse filiu Persei,& Andromedes,unde ita fuerit appellatum mare, falluntur. Nam prius ita appellabatur Cargumento est,quod Cadmi comites,ut videbimus ex Herod sis. i. t ,& Strabone, Arabes Erythram in Euboea insula condiderunt de nomine patriae suς. Cadmusque fuit, antequam Perseus ex Andromeda nitos suscipere posset, quin duabus ante Perseugenerationibus. salsium similiter a Phenice inuentum purpurae colorem; cum fuerit Phenis multo post aetatem Moysis, qui saepius purpurae mentionem facit, ideoque purpura erat in usu

longe ante Phenicem sed quoniam Phenices illam comportarunt in multa loca: iccirco nomen gentis traduci coepit ad colorem. Quod si agamus de Coccineo; & hic temporibus Iac hi cognitus erat. obstetrix namq. cum pareret eius nurus Tha- seu 3 g. mar, alligauit ad manum Tare infantis coccinum. Quod igitur Amos vocat Tyrios fratres Idumaeorum, vel Iudaeorum, si ἰue virorumque Nam sensum hunc omnem lectio recipit id non pertinere solummodo videtur ad arcta amicitiae .vincula, seci ad eamdem quoque cognationem, quod ex eodem genere Abrahae magna ex parte nati essent, ut e superioribus liquet.

Quocirca Ezechiel alloquens nouam Tyrum, Regemque illius mecb.as mauis estissime,ut aperiemus , testatur a principio bene sen- 'a' sile

357쪽

A sisse illam de rebus diuinis, aedificata mque a finitimis. Vel it

que Iudaei suerunt, veI Idumei . his enim solis contigit utrum- M.t M. Lque, ut religioni rectae adhaererent, ac finitimi essent. obsese cap. 6.uandumque nobis est, quod ait Mela lib. primo, Cepheo stegi Ioppes fuisse fratrem Phineum, borumque aras ostendi summa cum religione ab incolis loci. dignoscimusque Phinei,Cadmi, Beli, Cephei nomina Hebraicis esse quam simillima,& gentilitia, nam saepe in lacris literis mentio fit Phinees,quod Phinei, Phenicique est geminum, reueraq. est Hebraeorum,e quorum stirpe sunt id umet. nomen Cadmi clarius ab Hebraico est B deductum. in Tribu enim Zabulon est torrens Cadum i , cuius est mentio in libris Iudicum. Belae autem nomen, quod attri--αbuebatur auo Cadmi, apertiis inae est Regis Idum eorum, quod L habetur in Genesi,&libro Paralipomenon primo, in quo numerantur octo Reges,qui imperarunt in Idumea, prius quam Rex daretur Hebraeis Quod si cuilibet Regi assignentur anni triginta litigulis scilicet plus minus,conficientur,ut in similibus Regum iuccessionibus etiam contingit. ducetiri quadraginta, quorum sinis cum tangat initiunt Saulis regnantis,principium tanget tempora Aod Iudicis, ac Deborae, quibus necessario . C quod in chronicis adnotatur, Belus Cadmi auus, Cephaei, Phinei, Agenoris que pater late regnabat, ut videatur elle idem cum Bela Idumeorum Rege. Et quidem prophani scripto-xes videntur Belum facere Arabici generis, o quo sunt Idu- , mei, ita enim poeta, ut eum citat Strabo.

Et puelIa Arabis, quam Vermaon puram

Genuit, ita puella regalis Beli domini D Sic igitur Belus Arabs ex Hermaone genuit puellam. Quin idem Strabo libro decimo Cadmi comites, qui in Graeciam

venerunt,ait, Arabas fuisse, a quibus tum is, tum Herodotus libro quinto conditam volunt Erethriam, siue, ut in Boeothicis

Pausanias vocat Erythram. Iam vero qummadmodum Belus, 'Cadmus, Phenix, Hebraeorum, Idum eorumque voce& esse videntur, ita& Cepheus,nam Cephe Hebraicae est petra, & Agenor, quod cum Asion ciuitate Idum eorum maritima habetaliquam similitudinem, similiter Hiram, qui tempore Salomo

358쪽

libro Paralipomenon constat. scribit autem Strabo ab Home. A

vocari A rabas Erembos eo versu:

aethlapasque adii dein Sidonios, agrembos. Quocirca Zeno reponebat ALῖαςa. Hebraei namque, & ipsi non Arabas sed Erebas dicunt,ut apparet ex Isaia. Nigri autem coloris extitisse plerosque Arabas, illud ostendit, nigra sum sed formosa filiae Hierusalem, sicut tabernacula Cedar, ideoque Sephora coniux Moysis appellatur Aethiopissa, quamuis ex Arabia seret,& Homerus coniungit Aethiopas, & Arabas, ac Cepheus Andromedae pater Aethiops vocatura scri- riptoribus. Ex his omnibus, ut apparet,conficitur noua Tyrum coditam iuisse ab Idumeis Arabibus,qui Rubrum mare incolebant. Phenicasque,& Ιdum eos eiusdem generis esse. Quocirca Tyrij ab initio plerumque de rebus diuinas optime senserunt. Nam sic Ezechiel alloquens nouam Tyrum, Tyrique Regem . Haec dicit Dominus Deus, tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, ac persectus decore. In delicijs paradisi Dei fuisti omnis i . ,s pis preciosus Operimentum tuum,Sardius,Topazius, & Iaspis, Chrysolitus,& Onyx,& Beryllus, Sapphyrus,&Carbunculus, dc Csmaragdus, aurum opus decoris tui,& foramina tua,in die qua conditus est,praeparata sunt. Tu Cherub extentus,& proteges,&posui te in monte sancto, in medio lapidum ignitorum ambulasti, persectus in vijs suis a die conditionis tuae, donec inuenta est iniquitas in te, in multitudinis negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate; & peccasti,& eieci te de monte

Dei,& perdidi te o Cherub protegens de medio lapidum igniatorum. Haec Ezechiel de noua Tyro, Regeque ipsius, attribuens illi sapientiam , persectionemque diuini cultus, ac religionis ex eo tempore, quo condita illa suerat, atque ita persti- ritisse usque ad aedificationem templi videtur innuere,cum dicat positam fuisse in monte sancto Dei, qui non alius vocatur a Diauina Scriptura,quam ille,in quo templum Salomon aedificauit. Iccirco omnia, quae templo, & summo sacerdoti conMeniebant, propheta Tyro, Regique eius ascribit. nimirum quod sit Ch rub extentu S, ac proteges, quod pertinet ad Cherub,a quo arca protegebatur alis extensis, quod habet easdem gemmas, quae gestabantur a Pontifice maximo ad pectus. Denique quaecunque

maxime sacra, & religiosa loci, arcae, & Sacerdotis in templo

359쪽

Aduersis impolis. Lib. V. sap

A iam condito erant Salomone regnante, Tyriis assignantur, dictum l. merito est eos ambulasse in medio lapidum ignitorum, ut appareat iam tum templum e lapidibus tu isse constructum, cum Tyrii sapientia caelesti arderent, quae consentiunt litteris ab Hiramo Tyriorum Rege ad Salomem scriptis, quia dilexit dominus, inquit, populit suu, iccirco te regnare secit super eu,& benedictus Dominus Deus Israel, tui fecit caelum, & terram, a. r. a. .

qui dedit David Regi filiorum sapientem, & eruditum, & sen-

fatum atque prudentem, ut aedificaret domum Domino. Haec

Tyri Rex Hiramus, e quibus apparet eum bene sensisse de vero B Deo,rebusq. ad ipsius cultum pertinentibus.Quod alio quoque

argumento confirmatur. Nam Salomon dono obtulit Hiramo

Regi oppida viginti Galileae, in quibus habitabant sine dubio

Israelitae. Non videtur autem ullo modo dicendum, datos illos a Salomone in potestatem Regis male de re diuina sentientis, eo tempore,quo, & ipse bene sentiebat; cum foret hoc contra legem Dei. Sic igitur videntur Turii cum suo Rege maxi- s. MI mma ex parte verae religioni adhesisse usque ad Hirami suprema tempora. non enim negamus aliquos eo confluxisse cum ciuiatas maritima seret negociatorum plenissima,&aduenarum C qui multa impia sectarentur. Numerantur porro a noua Yyri aedificatione,ad conditum templum ducenti quadraginta anni, quibus recta pietas in ea stetisse aliquo modo videtur. Sic tiam post aduentum Cadmi in Graeciam, vera religio caepit in ea maxime corrumpi, cum testetur Herodotus libro secundo Hesiodum,& Homerum,qui multis post Cadmum Agenoris filium saeculis suerunt, tradidisse prolem Deorum, cognomina, honores,diuersa artificia, & figuras,quod etiam Pythagoras i statur,ut refert in eius vita Diogenes Laertius. quod esse verum cognoscimus e Grecorum Theologia,quam refert Eusebius li-D bri secundi capite secundo de pr paratione euangelica,in quibus apparet Cadmi nepotes caelitibus ascribi, non ipsum, vel ipsius maiores,aliosve vel supra illius aetatem. eodem modo noIegimus ab eo,vel eius comitibus vllos habitos honores Asia thi Sidonorum Deae, quam Tyrii postea receperunt, ut ostendemus, neque Phaenicum Theologiam;quam refert Eusebius libri primi capite septimo de praeparatione Euangelica,Graecis exvlla parte ab ipso traditam, quae sane omnia suadent a Cadmo Agenoris filio veram religionem cultam. Quod nisi Eusebius

sibi, Herodoto,di aliis distentit, cum scribit a Cadmo inuectasT t in Grae-

360쪽

in Graeciam simulacrorum consecrationes , Deorum festa a& him nos , dicendum nobis est id pertinere ad Heroas , quos etiam diuina Scriptura interdum Deos appellat , ac si rhasii Phenices dicuntur Herculi templum construxi Ovti Heroi , non uti summo Deo , vel ca Illi id egerunt . quamquam fieri potuerit, ut e Cadmi Comitibus aliqui in his Thasii non coluerint rectam religionem , quod e va riis populis eum multi fuerint secuti; Cadmoque adscribitur, quod eius Comites perpetrarunx. nisi aliquid ipse errauit. probauimus enim ia ex Ezechiele,ac literis Hirami, ipsos Tyri Reges, a quibus est ortus Cadmus, & Tyri nouae incolas ab orbgine Vrbis veram pietatem secutos. sdem iacit his omnibus, quod Erythreae Sybillae carmina clarissime omnium quaecunque ad veritatem diuinorum pertinent, Christum, pietatemque sincet ana praedicunt. quod Lactantius non uno in loco testatur. Nam siue illa Erythris est nata, ut contendit Appollod G .itar rus, siue alibi ante Cadmum, vel postea, nil refert eius certe o. ct hue. d. carmina religiosius conseruasse, quod Erit brei a Cadmo conini a. O . tibusque eius orti secerunt, ostendit fine dubio veram religionem magis ab illis,quam a reliquis cultam. His positis, & explicatis.quando videmus Tyrios, Tyrique Reges veram pietatem ab initio usque ad Hirami Regis tempora amplexatos, videamus , quae fuerit istorum felicitas temporalis.Cadmus igitur , ac Phenix Tyrii fratres, Agenorisque filii diuersi a Thebanis nisi quis eos confundat cum temporibus,aut eosdem faciamus,quod non est loci praetentis discutere) latissime dominati dicuntur. Nam Cadmus Armeniam subegit, Phenix Ciliciam,& Bythiniam quae notat in Chronico Eusebius. Cumque Graeci Cretenses abstulissent Agenori Europam filiam , Cadmus vlturus iniuriam raptae seroris classe in Euboeam venit, insulam coepit, Eretriam q. sive Erythram, ut in Beoticis Pausanias vocat mutaris i.& τ in astines litteras ν,& θ in ea condidit, adduxit in suam praeterea potestatem Callistam, quae post octo aet tes Theras est dicta,ut Herodotus libro quarto refert, ac Th sum,quod secundo; similiter & Boeothiam, in qua Thebas aedificauit, prius Cadmeas dictas, quod quinto tradit. Quinetiam nonnulla Illyrii loca,quod scribit Pausanias post alios multos in Boeothicis. ex eplo Erythreae plurisnae deinde Erythreae aliae sunt aedificatae in Graecia,& Alia,quas enumerat Strabo libro

decimo. Addo tua Erit Miam insulam in steto Gaditano, ut si

. Praex

SEARCH

MENU NAVIGATION