De ruinis gentium et regnorum aduersus impios politicos libri octo ... Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

duersus imp. polit. Lib. V. 33r

pra ex plinio reserebamus. Post conditam deinde Tyrum du-- centis viginti annis plus minus, Dauide regnante Cumae in Italia conditae sunt ab Eretriis Euboeae incolis. ignoramus an Tyrii adfiierint, dubitationem iacit, quod Solinus Nolam Cumis propinquam. narrat u Tyrii aedificatam. Post Cumas etiam Carthaginem constructam resert Eusebius. Neminem vero moueat,quod variis temporibus leguntur Urbes eaedem adiuersiis conditae. Nam saepius alius incipit, alius autem prosequitur, aut exilis est aliqua habitatio ab initio, deinde ad iustae Urbis formam dilatatur, vel etiam destruitur, siue deseri-B tur, deinde restauratur,& inhabitatur. Igitur Tyrii multis in i locis prope littus portuosum solebant arces excitare, ut essent ipsis nauigantibus tuto profugio, & in Lybia condiderunt Vticam , & Leptim, quod plinius tradit. Carthaginemque eo quo

diximus tempore, ut Eusebius notat, quae deinde in urbis iustae Brinam ibit a Didone amplificata post templi fabricatio. ne,quod optime colligit Iosephus libro primo aduersus Appi

nem. Quin dicuntur in oris Africae maritimis Atlanticum . Oceanum spectantibus oppida tercentum condita a Tyriis ea littora circumnauigantibus. Arces vero,ut prelati sumus, ab C antiquis Vrbium nomine vocabantur,ut Cecropia,& Cadmea. quod in Poplicola Plutarchus notat. Ac videri merito potest alicui fuisse excitata illa, cum classes Salomonicae moderanti, bus eas Tyriis in remotissimas,ac diuersas oras triennii spatio tendebat. Nam,quod alii volunt in Orientem nauigasse,alii in Occidentem, vel denique circumlegentes Africam peruenisi se in Thartessum, vel Tharsis, siue Hispanicas Gades, ac terras, quid impedit, quin peterent omnes hasce regiones aliis, atque aliis nauibus varium cursum tenentibus ad omnigenas merces deserendas Nam & Lusitani in Austrum ad Promontorium boD nae spei, in Orientem ad Moluchas,in Occidentem ad Brafiliam medium mare secantes pergunt . Igitur naues Salomonis ibant in Tharsis cum seruis Hiram in annis tribus semel, &deserebant inde aurum', & argentum , & Ebur, & Simias, &Pauos, atque haec est diuersa nauigatio ab illa, quae resertur alio loco cum scribitur, servi Hiram , cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, & ligna Thiyna, & gemmas praetiosissimas, in hac enim non eaedem merces . quae in illa aduehebantur, neque simul institutae memorantur, neque idem te pus

in utraque insumptum narratur. ac diuersa loca sunt Ophir T t x ac Thar-

362쪽

ac Tharsis Ianta vero argenti copia scribitur suisse in rhartesib AHispanica,ut stabula aliquibus soret argentea, quod refert Strabo omnem metallorum copiam Tharteili describens , sicuti, de Herodotus. Igitur ut ad piopositum redeamus, probabile est Tyrios Salomone regnante una cum Hebriis, & Idumeis i m ri Rubro soluentes Africae littora circumnauigasse, atque illa, quae dicuntur oppida siue arces tercentum in maritimis Atlantici oceani locis aedificasse; addimusque his,quod Herodotus tradit libro quarto a Necho Aegypti Rege missos Phaenicas , qui ex Arabico sinu soluentes Africam circumlustrarent, & ab ijs consumptum triennium in nauigatione, quod transigebant etiam Salomonicae classest, donec transuecti Herculis colum- Bnλs redirent, Tali R. ac tanta bonorum temporalium selicitas urijs fuit usque ad suprema tempora Salomonis Verum quemadmodum Salomon miserrime in Idolatriam cecidit, ac fana Astarthae Sidoniorum Deg, & aliis falsis Diis adificauit,eodem modo Hiram,& illi Deae,& aliis multis extruxit, quod e Menandro Ephesio narrat Iosephus adducto libro . Quocirca Tyrus ex hoc tempore in multitudine negociationis repleta est iniquitate,atque eiecta est e monte Dei, ac perdita. c veluti Hierosolyma fuit a Nabuchodonosoro excisa, sic 1 sunkamentis euerta est Tyrus, quod clarissime non modo Isaias,sed CkZechiel etiam tradit ut mirandum sit, quid venerit in mentem, secus asserere interpetri Isaiae, quamuis historiarii veritatem non aduertens affirmet eodem Ioco ab Alexandro Magno deuictum Cyrum Periarum Regem , Tyrumque expugnatam post captam Persam,deuictumque Orientem, quorum viri;

que est falsum Nam Cyrus tribus prope seculis Mit ante Ala

xandritio, rusque ab hoc diruta est ante occupatam Persiai ac reliquas Orientis terras,quas recenset,ut ex omnibus histori cis apparet. excita a Nabuch'donosoro Tyri tres afferuntur Lauta Primam refert Amos,quod Tyri non modo desciuissent Dab amicitia S sederatione fratrum suorum siue Idum eorum,si . ne Iudaeorum, sed eos etiam vendidissent in seruituten . , ,

Secundam memorat EZechiel pro eo quod dixit ur do Hierusalem a Nabuchodonosoro diruta) Euge fractae sunt portae popularum conuero est ad me,implebor, deserta est Tertia subiicit ideir quod in superbiam sic est euecta, ut diuinitate filis arrogaret eluti Herculi, Astarthi, & aliis apientiae pristi na oblita . Cm vero euerta est a Nabuchodonosora Tyrus ,

363쪽

Iosephus contra Apionem ii ro primo refert. Tunc etiam Tinletis Milesii parentes, gen re Phaenices ea helidarum familia,ΦCadmo, α Agmore progngli, i inuit Dioge es Laertius, tum commigrarunt,ab illoque Ionica philosophiaiquod ait idomanavit. Similiter Phereciqes Syrus paulo post in Grφciais venit,a quo Italic phψ opli caepit initium,quod idem scribit. Ab utraque phi 'Di. nes celebrior s profecti . Videtur autem Thales longe melius de Deo, ac rerum veritate sensisse, quam Pherecides,sic igitur a Phenicibus Iudaeorum fra

inum litteret in in ei sed omnis etiam Philosophia derivata. Viguςrunt autem maximξ sapiςntic studia in Thaman praecipua Idumaeorppa Metropoli,quod i stantur Hieremia ,& Barucha,b id in libro Iob inducitur q*asi i piens disputator Eliphaz Themanitus,ut merim e Them n in alios siue Tyrios,sive Phenicas eadem studia videantur allata, cum mercaturae p tius,quam sapientiae dedisse operam cuncti Phaenices videntur. propter haec vero omnia non i 'merito ni j as dixit, ipsa gens

ilhornicum 'glserra magnali erarum a Menti*neSμ byaerum C naualiumquρ,& bellicarum artium,& b se enices,alti solers hi unum unus , di ad belli pa isse s munia eximium litera'. literarum Operas aliasquet etiam artes, de Herodotus libro quinto Phenices isti qui cum Cadmoaduenerunt, quorum Gerphyrei s ero , dum hanc Ngionem incoloni , cum alias multas Odrinas iii Graeciam inuoduxere, tum vero litteras, quae Mpud Graecos, ut mihi, viset pro Ua non f ranci , Mirabile est autem Tyrηm s stile restau pori an os ti

c Iauit,&-ndo excisi est illa obviolatum mus amicitiae cu

D Haebreas sic eodem renouato legitur renovata. Nam Dufi Imdeorum Lerobabeli ad templi edificationem cedri materiam Tyrii miserunt, atque in Eldra legimus temporibus Neemiae Hierosolymis habit se,mercim0niaque exercuisse, ex hoc igitur tempore ad quemdam pristinae felicitatis statum redierunt. Nam maximae Phaenicum ςrasses Persarum Regibus adsueritnestmper in bellicis expeditionibu At legimus apud Herodotu, atq; Diodorum. Atq;ita hoc erit secundum selicitatis huiusmodi, tempus, a quo tamen excidisse videntur, atque induas --

strias infeliciter corruisse ob eam, quam resere Isaias haec Prospiciens,

364쪽

auar. s.

spiciens, musam. Quod scilicet Tyrus meri tricia quaeque cor sectaretur, & impura omnia proponeret ad alliciendos intra Vrbis sedem mortales, ac sibi conciliandos populos. Nam sic propheta sanctus ad Tyrum, sume cy tharam,circui ciuitatem meretrix obliuioni tradita , bene cane , frequenta caliticum, ut memoria sit tui, & mox, & rursus fornicabitur curri uniuersis Regnis terrae super faciem terrae Consentit his, quae scribit Iustinus referens Tyrios in tantam mollitiem luxumque effeminatissime prolapsos, ut serui fuerint ausi at repto ferro Dominos occidere , Rempublicam inuadere, omnem que illius administrationem in se transferre . Atque haec est prima clades. Cum non multo p st lexander Magnus Tyriis indignatus, quod eum nollent recipere, obsidione Vrbem con xisset,ipsa ne capta, omnes uiros, nisi qui fuga sibi costituerunt interfecit,ignem tectis iniecit, quM Iustinus, Quintus Curtius, aliique narrant. Atque haec secunda clades, ac secundum felicitatis, & miseriae tempus. Rediit tamen ad aliquam pristinae felicitatis formam cum Romani orientem tenerent. Hi fiamque illis anitam libertatem restituerunt, ac tutati sunt, quod scribit idem Curtius, ac istrabo . quo tempore paratissimi leguntur fuisse ad Christimandata suscipienda.Ob id enim Christus dixit veli tibi Cor zaim, veli tibi Bethsaida, quia si in Tyro,& Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis,olim in cilicio,& cinere poenitentiam egissent, & alibi idem de muliere egressa e finibus Tyri dixit, o mulier magna est fides tua, & non inueni tantam fidem in Israel. Quin euangelio adhaesisse plerosque omnes Tyrios post obitum Christi discimus ex actis Apostolorum. Atque ex eis quae testatur Ensebius.Sed haec pertinent ad Chri ' stiana tepora. de quibus agetur sequentibus libris, appa- Iretq. ex iis,quae diximus,pro modo rectae religionis, aut magis cultae, aut minus conleptae procedere . temporalem selicitatem. Atque haec qui ' 'a quantum ad Tyrum. Nam Sidona

constat dirutam misse a funda- mentis,incensamq. ab Ar

365쪽

duersus imp. polis. Lib. V

Ductus temporibus Carthaginenses maxima sunt potiti selicitate,

axera religione abfuerunt, a qua recedentes in multas ἱνuinas inciderunt. Cap. VIII.

Rrthaginensium Reipublica latissime aliquando imperauit,ut videbimus.regnanti enim Cyro, Hispaniae multas terras, Lybiae, Corsicae, Sardiniaeque, & Siciliae plurima loca tenuerunt illi,ut apparet ex Herodoti libro primo,Strabonis decimo septimo. V rum cum bella gererent in Sicilia Duce Macneo,pestilentiaq. vexarentur, cruent/, inquid Iustinus, sacrorum religione,& scelere pro remedio visi sunt.quippe homines, ut victimas, immolabant, & impubereS atis admouebant, pacem Deorum sanguine eorum fusis exponentes. Itaque adue

sis tanto scelere numinibus, cum in Sicilia diu infeliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello, amissa maiore exercitus parte graui praelio victi sunt, & ab Afris coacti sunt tributum pro solo Vrbis pendere. Atque ita in maximas angustias rodacti sunt, dum sacrificiis huiusmodi impijs utuntur,quae Iustinus idem tradit. it .

Verum, Dario regnante,humanas hostias immolare vetitum

fuit, Mauri'. ex hoc est illatum bellum,aduersus Numidas est pugnatum,& Afri compulsi stipendium Vrbis conditae remi tere.ac Reipublicae res melioribus sunt legibus constitutae delectis centum senatoribus. amplificatumque est rursus latini, me imperium,quod const)t ex iis, quae usque ad librum .vigemmu nata at Diodorus Siculus. a quo habemus ab illis Lybia de- DM.L is uictam,Sardina,Siciliae multa loca .sed enim anno Vrbis, ut ni merat idem scriptor, quadringentesimo quadragessimo quarto, rursus impia Saturni sacrificia renouaruntiatque impuberes ei mactare caeperunt. An prosecuti fuerint huiusmodi institutum, non est nobis exploratum. Sed illud certius. anno Vrbis,ut alii numerant quadringentesimo octuagesimo octauo primum aRomanis aduersus Carthaginenses eli initum bellum , varioquo euentu semper ad extremum sunt horum vires accisae,ditiones. que imminutae, ter instaurato bello, donec anno sexcentesimo

septimo, qui est centesimus ac vigesimus a primi belli initio, Carthago a sedamentis est euersa. Illud aute fuit,quo Carthaginenses maxime religionem vim

larunt

366쪽

Rumis Gentium, o Regis

Iarunt quod iusiurandum superis, ac diuinitati praestitum ma- xime omni u stangere soliti scribuntur. Quod non modo caeteri scriptores testantur, tum vero Polybius libro sexto. quocirca prouerbio factus est locus,ac passim dictu, Punica fides, & quoties aduersus Romanos commoto bello foedus rupere,toties denique incredibilem temporalium bonorum iacturam fecerunt, donec omnino deleti sunt. Antea tamen semper ubi ab impietate magis abfuerunt magis amplificati sunt,minusque, ubi mi

nus ab eadem recesserunt.

Referuntur gradus, quibus Romani eorruerunt in impietatem, cladesque, quibus ob illamsunt afflicti, o contra a

Cap. IX.

Vamobrem si cunctas nationes a sinceroDei

cultu alienas contempleris, & quanto quinque interuallo abesset a veritate perpei das , Romanam cognoscemus postremis temporibus ab illa longe minus recessisse. In primis enim,licet plures Deos crederet,

unum tamen, qui imperaret omnibus, omnipotentem, creatorem, dominumque uniuersorum statuebat.

Deinde Graecorum fabulas cunctas quibus ignominiosa, & infanda plurima caelitibus ascribebantur, omnino reiiciebat , quod Dyonisius Halicarnasseus libro secundo reseri, quin Numa regnante neque imagines superis affingebat, quod illos corporis expertes esse decerneret ,ut in vita Numet Plutarchus tradit. Sed hoc postea quantum ad imagines non retinuit. Et quamuis sacra multa peregrina admiserit intra Vrbem, i men a Peregrinis illa curari ac celebrari, non ab ipsis Romanis volebat,ut idem Dyonisius scribit. Eadem praeterea iurisiurandi, in quo Deus testis, & vindex adhibetur, semper obseruantissima fuit,quod Polybius libro sexto admiratur, idemque hac in re nimium superstitiosam vult illam fuisse, quod certis simum reputaret malos diuinitus puniri, nos autem subleu ri,ac remunerari .: Ab eadem sancitum, nequa gens imperii sui posset hostias humanas immolare, ut Eusebius libro de Euan gelica preparatione scribit. Denique nulla aeque fauit Hebraeia eorumque rebus usque ad ortum Christi ac Romana, ut infra aperiemus. secerunt autem Romani maiores impietatis,ae s Purri- ,

367쪽

A perstitionum progressiri in sequentibus saeculis, quod peregrina sacra adsciscerent, aut nouos Deos ineptissime consecrarent, superabantur tamen hac in re ab aliis getibus,quod ita ense colligi potest ex iis,quae late explicauimus lib. xii. cap. xv. de sequentibus de signis Ecclesiae Dei. Iucundissimae tamen est cotemplationis intueri, qui gradus tacti sunt superstitionis a populo Romano,& in quas hic frumnas iccirco inciderit, quamuis aliae gentes multo maiori tria dies impietate implicari viderentur. Primus est igitur,cu Romulus est in superox relatus, fana de , B dicata Pallori, Timori, Sterquilinio, Cloacinae, diuiniq. habiti

honores,ut libro primo Titus liuius secundo, ac tertio Dionysius,aliique tradunt, ac tum praeter alia Romani inciderunt insevissimamTarquinii superbi Tyrannidem,l quo nobiles qui q. ac diuites,& potentes obtruncati; plebs omnis operibus miserrime oppressa, donec illis eiectis, grauissima bella suscepta, &in extremum saepe discrimen Romani multis cladibus acceptis adducti sunt, quae libro secundo Titus Liuius, & Dionysius quarto scribit. Secundus est,cum Florae Meretrici sacra sunt instituta .ipseq.C caelitibus ascripta, excisisq. Veiis simulacrum Iunonis est Romam transatum, ac sexto anno post haec a Gallis est Roma capta direpta,incensa,innumeri trucidati,& ad ultimum propiinteritum Romanae res adductae anno tercentesimo sexagesimo

tertio, quae Liuius prosequitur libro quinto. Tertius est, cum quadringentesimo sexagesimo primo anno Tpidaurius anguis Romam fuit aduectus,ac diuini honores eidem , prolique ipsius sanciti, quam rem describunt late Valerius Maximus libri primi capite octavo, Liuius libro decimo, Florus undecimo. Ac paulo post,exorta bella Punica multis RoD manos cladibus affecerunt: omnium vero atrocissimum fuit secundum, quod incoepit anno quinge tesimo trigesimo quinto,in quo Annibal Romanos ad extrema queq. adduxit,quod est om

nibus notum.

. Quartus est,cum quingentesimo quadragesimosexto, siue, ut alii numerat,nono anno, Cybele Deoru mater Roma maximiscu ceremoniis est aduecta, ierunt illi obviam ad mare. P. Scipio Nasica vir optimus omnium iudicatus cum matronis omnibus

Romanis, Dea vero illa erat lapi quidam,qua Pessinuntis incolae in Phrygia vocabant Idaeam matrem Leorum,exceptaq. est Vu ab omni

368쪽

De Ruinis Gentium,s Regm

ab omni ciuitate effusa in occursum thuribulis ante ianuain po Asitis,accenso thure,atque in aede Victoriae collocata,ac prid. ld. Aprilis instituti ludi ,ac sacra Megalesia vocata. refert haec Liuius libro vigesimo nono. veruntamen Magalesia non sunt acta, nisi anno quingetesimo quinquagesimo septimo.omittimus Bachanalia spurcissimis ,& atrocissimis ritibus peracta per annos multos Romae,& Italia tota.de quibus idem lib. 39. quod inuito,& ignorante senatu fuerint celebrata. Igitur inducta in Urbem Deorum multitudine ac diqisa, discissaq. Diuinitatis sin plicitate,& intima coniuctione.& ciuitas ipsa, populus i. Romanus diuidi, ac discerpi incaepit, ita ut maxima ex parte priscae B

ia miliae deleren tur, nomen, ius, imperium q. Romanu,ad Tyrat nidem, quam Romanus unus in omnes exerceret, redigeretur,

ac denique exterus quiuis, qui nihil Romani sanguinis haberet nisi nomen , ac potestatem; & primum quidem tantae, ruinae,ac dissensioni initium dederunt honestae contentiones in senatu,aut populo. quarum fuerutab initio Principes P.Scipio Nasica,& Cato,qui cotrariis inter se sentent ijs nunqua non pugnabant,diviso in duas partes plerianq. & senatu,& populo,sed haec sine armis, ac seditione,vsq. ad annum sexcentesimu vigesimum, quo Tyberius Gracchus agrariam legem repugnantibus Q cunctis optimatibus omni ope conatus est ferre, ac Duce Scipione Nasica est oppressi is in Capitolio, corpu'. illius in Tyberis undas est proiectu, eodemq. anno in Sicilia,ttaliaqatrocissimum intestinumq a seruis est illatum bellii, quod Orosius testatur,& Obsequens his verbis, in Italia multa millia seruoria,quae

coniurauerant aegre comprehensa,& supplitio cosumpta. Anno autem sexcentesimo vigesimo octauo,cu M.Fulvius Consul prismus Italicos populos in spe Romanae ciuitatis erexisset, occaesione dedit, ut Fregellani j ijq.nominis latini in Romanos a ma sumerent.ac trigesimo secundo populus utrimq.armatus in

duas partes est diuisus,commissoq. praelio intra Vrbe C. Cra chiis N Fulvius Flaccus vir cosularis cu multis aliis occisi sunt. quam re late prosequitur Appianus,ac Plutarchus.Rursus quinquagesimo tertio cocitata a L. Appuleio Saturnino seditone,populo i in duas partes diuiso sumptis armis cu C. Marius consul Glaucium Pretore,Saturninu Tribunum Pl. & Saufeium Tribu . num ite plebis cum senatoribus eorum obsedisset in Capitolio atq.ad deditione compulisset, omnes contra datam fidem peremit, ut Appianus,ac Plutarchus tradunt. sexagesinuo autem sis cundo

369쪽

A eundo Italici populi cu Romanae civitatis iure, quod ambibat.

ac sperarat, excluderentur, coniuratione facta ad internecione prope Romanos adduxerunt, plurima hinc inde pretia commis. sa,quae describit Appianus, Inde sexagesimo sexto exortum civile bellum inter consules ipsos L. Cinnam, & Cn. Octavianum, quo prope Roma est euersa. Tandem septuagesimo ciuile aliud est inflammatum inter Syllam, & Marium, quo quid funestius. aut perniciosius Romae fuit, quot excise Romanorum familiae pHaec nos complexi sumus fuse admodu libris de antiquo,& nouo Italiae statu. exitus harum seditionum fuit hic. Nam Sylla noB uo exemplo Reipublicae totius in se imperium transtulit allumpta Dictatura, qua postea dimittes pediculis absuptus interiit. Sed quamuis I ornant in religionem peccarint admittentes

sacra Cybeles,quae falso omnium Deorum mater appellabatur, licet ipsi ea non peragerent,verum Phryges Roma adducti. An no tamen quingentesimo nonagesimo quinto, ut aliqui numerant,foedus,societatemq. inierunt cu Iuda Machabeo,&Iudaeis, ei R. aduersus Seleucidas, Asiaticos, AEgyptiacos, & Pharthicos Reges Opem semper attulerunt. atq. ita maxime omnium verae

religionis cultoribus fauere,ut est in libris Machabaeoru, in qui ic bus ita habetur inter alia: Lucius Consul Romanoru Ptolomaeo ἰ

Regi salutem . legati Iudaeorum venerunt ad nos renouantes '' 'pristinam amicitiam,& societate missi a Simeone Principe Sacerdotum,& populo Iudsorum.attulerunt autem,& Clypcu aureum minaru mille. placuit itaq. nobis scribere Regibus,& Regionibus,ut non inserant illis mala,neq; impugnent eos,& ciuiuitates eorum,& regiones eorum,& ut non ferant auxilium pugnantibus aduersus eos. Visum autem est nobis accipere ab eis

Clypeum. si qui ergo pestiletes fugerint de regione ipsorum ad vos,tradite eos Simoni Principi Sacerdotum. ut vendicet in eos D secundu leges suas.Haec eadem scripta sunt Demetrio Regi, &Attalo,& Areth ,& Arsaciδε in omnes regiones,& Sapsamae,&Spartiatis,& Delo, de Mylo, & Sicyoni,& Carae,& ad Samum,&Pamphilyam,& Lyciam,& Αlicarnasum,& Rhodii,& Phaselida,& Coo,& Sidoni,& Arado,& ad Cortynam,& Gnidum Cyprianidi Cyrenem. Hactenus libri sacri. Igitur quemadmodu dissidiis intestinis dissecti sunt Romani simplicitatem religionis diuideles, multiplicium q. Deorum matrem venerati.Sic ob inita cuveret religionis cultoribus amicitiam,auxilium q. ipsis prae si, tu

quoad ipsa bona temporalia sunt aucti;ampliorem materia s V u i licitatis

370쪽

3 o Se Ruinis Gentium, Sinu.

licitatis nacti, a forma ex una parte deficientes, ex alia veris ma Agis illam quodamodo consecuti, quam caeterae gentes, quae vel Iudaeos oppugnabat, vel eis haud fauebant.ex illo enim tepore, Cartilagine diruta omnino Africam,Lybiaq. caeperui,& euersa Corintho Achaia, Graecia a. deniq; quidquid est Asiae v .ad E phrate Hispania, lilyriu, Dalmatia, plurima'. alias regiones. Quintus est cu Pompeius plurimis quide beneficiis Iudaeos affecti set aduersius Mithridatem,Tigranem Reges ac sinitimos, populos bella gerens, sed exorta inter Aristobolum, & Hyrcanum contentione,cum perfidus Aristobolus appareret,& in Vebem Hyerosolimam tenapii im q. se recepisset,liac expugnata, te .ploq.una capto viginti duo millia Iudaeoru sunt occisa, horum l. multi ante aras ipla s. ac tunc Pompeius cum multis inaccessa

templi loca inspexit, qtramuis pecunias sacras contingere noluerit, de Aristobulum quidem vinctu cum suis Romam perduxit, Hyrcano principatum detulit. Verum tributariam Hierosolymam,cuitis muros diruit, ludeam q. fecit plurimas Vrbes, acras ph regiones, quas enumerat Iosephus,exemit ab imperio Iudae orsi. ' ' Tune inquit hic scriptor, libertatem deposuimus, di subiecti Romanis sumus,& prouinciam qua armis possedimus a Syriis ablatam, Syrijs compulsi sumus denuo restituere. Insuper decem Cmillia talenta pauco tempore Romani a nobis exegerunt de re M I. i . gnum, quod antiquitus secundum generatione principibus sa-ciis. cerdotum dabatur, populare factu est. Haec Iosephus. Posthaee Crassus in Iudaeam veniens omne e templo auru abstulit. quod suit v .ad octo millia talentoria,trabem quoq. aurea septingentarum quinquaginta librarii. Haec igitur in Iudaeos Romani partim bene. partim male. Et quidem ca templum fuit a Romanis: captu in, multorum q. sanguine commaculatum, Catilina cu suis atrocissima coniuratione imjt, ac Romana Respublica in triupotestatem deuenit, Pompei ,Cesaris,& Crassi,atq. hic, eodem quo ten .ptu spoliauit anno,exercitu florei uissimum amisit, ipse a Parthis faedissime victus,atq;interfectus, maxinra Romani nominis ignominia, & damno: donec exortu est ciuile illud inter Pompeiu,& Cesare bellu, Pompeius i. susus,ac fugiens in Mote Casio prope antiquos Iu deae fines illata morte est sepultus,C sar aute victor Hyrcanii sacerdotu Principe, Iudaicaeq.getis Rectore secundu leges Hebraeoru constituit, ei cocedes, ut patriae maenia reficeret,ad posteros suos omne potestate trasmitteret,

SEARCH

MENU NAVIGATION