Antonii Matthaei ... Commentarius ad lib. 47. et 48. Dig. de criminibus. Adiecta est brevis, et succinta iuris municipalis interpretatio

발행: 1825년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

'tque iniuriam propulsare, quoniam natura inter nos cognationem instituit , hominique hominem insidiari

nefas est, L. 3. D. de iust. et iur. , Consequens est, eo/ magis vim a patre illatam propulsare licere filio quo

arctior et efficacior inter utrumque necessitudo a natura constituta esti Accedit, quod cum amor a se ipso incipiat, seinperque genu tibia propius sit, non videatur silius salva conscientia salutem propriam P εtponere posse saluti parentis. Praeiudicio denique non hominum solum , sed et Deorum haec sententiai firmata videtur. Quippe , ut modo commemora imuS, filiam , quae iustissimo dolore impulsa necaverat s ste matrum, Popillius Praetor damnare non sustinuitiorestes autem parricidium parricidio ultus , etiam Deae Sapientissimae voce liberatus est. In contrarium tamen adduci poterat pietas et reverentia parentibus debita, quae tauta est, ut Deorum simulacra in terris Parentes vetustas dixerit , spectraque patris omnium Iovis. Quis autem tanta tamque immani vecordia est, ut Iovi vim aliquam immitterili , vi resistendum putet Z ut illo fulminante .cum C. Caligula exclamare auSit , e m'anaeir e ego se . Tanta praeterea est Pietas, quae parentibus debetur , ut eam vultu solo laedi sapientes dixerint. Quod si vultu, quanto magis vi atque manu p Non ignoravit id sapietissimus philosophorum Plato, qui in libris de legibus sollicite a Gmodum , nec minus graviter id inculcat. Nam Lib.

xii. iubet parentes magis , quam filios , nepotesque , et semetipsum diligere. Libr. v I. iubet iratis animumque expletatibus cedera, seu verbis , seu rebus id sa-ciant. Libro autem Ix. in specie hanc quaestionem a

tingens sit, Si possibiles esset saeρius aliquem mori , iustissimum esset saepius parricidam isterfici. Nam eui ne pro defensione quidem sua, si a Parentibns Mi det se interfectum iri , lege ulla conceditur , ut Parentes , a quibus in lαcem editus est , interimat, sed omnia Potius sustinere praec itur, quam quidquam Λα-iusmodi facere, quomodo aliter iuste hunc Puniri UO

i. a. tebitd Ilas Platonis leges vir undequaque doctis imus Bodinus probat, filiumque militi, patrem ceu turioni

92쪽

eomparans, Si miles, inquit , qui Mitam centurionis etiam iniuria se verbera ritis tenuit, culte punitur , qua poetia dignus , uni Patri restitit Θ Nec destituitu

haec doctrina sacrarum legum praesidio atque auctoritate; cum enim sacra Pagina Parentes morosos atque

iniurios patienter serri iubeat, non difficulter itide coniicere possumus, quid eadem fieri velit, si vim parentes liberis insurent. Atque his quidem rationibus utrinque certatur, quibus diligenter pensitatis, vir quidem antiquus et gravis posteriorem sententiam laudaret magis , prudens sequeretur priorem; et has qui dem rationes speciosas, illa tutiores iudicaret. Ethnim si tanquam philosophi hanc quaestion evi venti Iare velimus, satendum est, nota posse sine crivat ut par n-tes quamlibet graves et iniurios necari ; et ut Iustinus de Nicomede Prusiae silio udicat, non minore scelere patrem a filio occidi, quam ille filium occidi iusserati Verum si a philosophorum scholis ad forum et iudicum subsellia transiverimus, mutata nonnihil sententia ita iudicandum: Quamquam ille , perempto

eo a quo lucem acceperat, videatur' commisisse, ut in parricidarum numero sit , tamen quoniam gravi

simus dolor parricidio caussam dedit, cullei poenam ei remittimus. Bodini sane argumentum, quo a milite ad filium procedit, infirmitatis manifestum est i quis enim nescit aspero et abscisso castigationis genere militatem disciplinam indigere, mRximoque Perie lo in campo et castris peccari, quoniam quod peccatum est, Vix emendare possumus. Itaque et admissa quaedam capite plectuntur militiae, quae si domi a missa serent, vix accusatione digna iudicarentur. Succedit quaestio nota minus dissicilis, qua quaeritur , an filias patrem patriae proditorem impune o eidere possit 8 Marcellus in L. minime 35. D. de re- ι . et sumi. fun. respondit; si filius patrem occiderit, cum ad patriam dolendam hostili animo veniret sine scelere id fieri , atque etiam praemio adficiendum maiores censuisse. Videamus, rectene , an secus CenSue

rint. Recte eos censuisse inde demonstrari videtur,

quod apud sapientes pro eerto et iudicato ait, patriam

7. Magnis

quam ilia

fratres

93쪽

omnibus necessitudinibus anteferendam esse. Ita enim Plato in Critone. Tu qui Meram germanamque Prae tofors Mirtutis curiam, ita ne fueris Suiens , ut ignorens Patriam et matre Mi Patre, et maioribus omnibias ρretiosio em, augustiorem, sanctiorem, et maioris cuιusdam Fortis Pretio atque reseerentia, et viad mos , et uuae Prudentes homines esςe colendam atqtie M nctrandiam, rataeque adeo et excadescenti patriae Potius cedendum , et quasi assentandum , quam si patri, et ipsi Persuadendum , aut quidquid in erarit faciandum , quidquid nos Pati Moluerit Patiendum, PatientUS MEMdquieseendum, licet graMia iv osuerit, seu subeunda Merbera, seu Mincula , seu ad bellum , id est, MulnerαPruesentemqtie mortem Prisisccndum. Haec Omniafacienda et aequum itistumqtas ita Postulare ; minima detractandum aut declinandum , neque deserondamatationem , sed et in bello , ct in foro , et ubique id faciondum , quod resρubliea Patriaque manda it , raut quidem illi esse persuadendum; Mim autem infer

neque matri , neque Patri fas esse, multo minias Patriae. Cicero i. deonis. Omnium societatum nulla est gratiar , nulla carior, quam ea, quac cum rvublica est unicuique nost um, cari sunt Parentes, cari liberi, PrῬinqui, tamiliares ; sed omnes omnium caritates patria Dua con lexia est. Valerius Max. Lib. v. cv. vl. Patriae maiestati etiam illa , quae Deorum numinibus iaequatur, auctoritas Parentiam Mires suas subiecit; θ Micrura quoquc caritas aequo animo, ac libenter cedit, Sumina quidem cum ratiorici, qtita cMersa domo intcr- dum rem. status manere Potcst: urbis ruiua Ponales omnes secum triahat necesse est. Ex quibus consequitur , si aut patri aut patriae pereundum sit, cum ad hanc dulendam hostili animo ille venerit , patri potius, quam patriae pereundum esse. Quantum enim rei publicae quisque studet , tantum nobis amicuS , aut inimicus osse debet; et quidquid publice salutaredi Mota est, privatim alienum habendum. Pueri , Platone teste, civitatis magis , quam parentum liberi sunt;

cur ergo cunctentur patriae salutate in anteferre saluti

Pareulis P in primis cum parentes ipsi hostili surore

94쪽

. DE PARRIe DI s. soeorrepti, venerando parentum nomine atque iure e

cidant. Quare recte Cicero, quamquam stricte, hunc quaestionem decidisse videtur ita: Quid si tyrannidem occvare , si Patriam Prodere conabitur Pater , sile

bitne filius P Imo obsecrabit patrem, ne id sciat. Si Τάζ

nihil proficiet, accusabit , minabitur etiam ad extremum , si ad Pernιciem Patriae Fectabit, Patriae salutem anteponet saluti Patris. Sed licet rationibus satis speciosis Marcelli responsum defetidi posse videatur , non desunt tamen quibus displicuit, qui ita censent, nullum tantum scelus a parente admitti posse , quod sit parricidio vindicandum. Ita enim Iustinus Lib. xvi. histor. de Antipatro matricida scribens: Id factum eo groseius visum omnibus , quod nullum maternae fraudis Mestigiumfuit, qtiamquam in Parri

cidio nulla satis iusta caussa ad sceleris patrocinia Praetcxi Potest. Et sane si Deorum simulacra parentes , Diis autem nemo nisi vaecors et impi S resistit, qui parentibus salva pietate resistere poterimus ΗΟ-SteS Sunt, tamen parentes, vim faciunt is honestius lucemur , quam vincemus. Nullo enim civitatis instituto reverentia parentibus iure naturae debita deleri

atque extingui potest. Nec lex divina, quae parentes venerari iubet, exceptionem addidit: Extra quam si hostes sant. Et quid , nonne proscripti quoque hostes iudicantur P quis autem dixerit, patrem proscriptum impune a filio occidi posse inprimis cum bellorum

civilium, unde proscriptiones creberrimae nascuntur, ea Sit ratio, ut Saepe peior civium pars vincat. Apud

Velaetos quidem aliquando id contigit, cum filius

Patrum proscriptum Occidisset, ut praemia eorum legibus preposita parricidae daretitur. Sed praestaret Bodin. 3. de sorβitan, inquit Bodinus, urbem Venetorum aquarum xηP 4 ip voragine prius absorberi , quam tanti sceleris Inim ni tuti praemia dedisse. Longe rectius L. Sulla iudica- Valee. u. vit, cuin Sulpitium Rufum proscriptum et in villa Ia- cap 8.

tentem a servo proditum comperisset, manumissum

Parricidam , ut fides edicti sui extaret, praecipitari Protinus de saxo Tarpeio cum illo scelere parto pileo

iussit. Accedit, quod apud veterea, qui bello civili

95쪽

Aeeur. in d. L. 35. Grat.

Decia. 9.

i. homici ἀdium n. 59.

res praeclaras maximeque utiles rei p. gesserat, tamen nec Imperator eo nomine salutabatur, nec ullae ei suinplicationes decernebantur . nec aut Ovans , nec Rut

curru triumphans urbem ingredi potuit; idcirco, quod

licet necessariae , lugubres tamen existimarentur vi-Ctoriae , domestico, non externo cruore partae. Quod

si ergo victori pro navate egregie rei p. npera praemium decerni fas non suit, ob id , quod civium, non ho- Atium cruorem fuderat; qua fronte praemium ei dabitur, qui non civis dumtaxat, sed et parentis cruoremtianseri se In hoc rationum conflictu expedire noti nulli atque extri usi care ita se conantur, ut dicant filium non quidem offendendo , attamen desecidendo se patrem adversus patriam venientem occidero posse; quasi vero distinctioni inter vim illatam, atque propulsatam ullus fit locus relictus, cum iam cum hostili agmi-rie incedit pator, inuruntque subit, ac nou solae d sensionis partes filio sint relictae. Milii itaque plenius distinguendum videtur, inter eum qui vere hostis est, exitio paetriae vi armata immineris, qt prοScriptum, cui nullae militum manus, nullae vires, ac sorte nonnimus quidem patriam delendi. Proscriptum si occi

derit filius, probo quod interpretibus iuris plerisque

Placui,se video, ii mpe non solum non Praemio h noraudum, sed et capite plectendum esse, Sin eum

occiderit, qui ad patriam opprimendam hostili animo veniebat, poenae quidem gratiam iaciendam , nouetiam praemio honorandum dixerim. Tametsi enim publicae utilitati consulit, qui hostem sustulit, i, men cum idem pater fuerit. qui hostis, non potuit id sine aliqua impiatione fieri. Itaque iudici quidem caussam nota difficulter probabit, ut ne capitali seriatur

Sententia,' morsum tamen conscientiae non omnem

effugiet. Idem iudicium, quod de patre et filio tulimus ,

etiam do marito et uxore seremus; in eamque sente tiam etiam re ab Alexandro Μ: praeiudicata uti poterimus. Spitamenem enim transfugam cum uxor interfecisset, et caput abscissum ad Alexandrum detuli det, anceps deliberatio Regis animum suspe udit. M NDiuiti eo by Cooste

96쪽

Curti

et proditor interfectus esset. Contra facinus atrox aver- lib. 6. 5abatur, cum optime meritum de ipsa communium liberorum parentem per insidias intermisset. Vicit tarnem gratiam meriti sceleris atrocitus; di nun tarique ius it , ut excederet castris , neu licentiae barbarae exemplar in Graecorum mores, et mitia ingenia transferret. Quod vero ad fratres et reliquos Cognatos attinet, minus dubitandum est, eorum caedem ad Legis Pompeiae animadversionem non pertinere , quo enim laxior horum , quam parentum coni Ugumve necessitudo , eo leviore crimino viam iacientes perimantur

necesse est 6 . Itaque et Plato Lib. ix, de Ogib. im ' 'φ' pune voluit esse fratri , qui fratrem latronis more in se irruentem , occidisset. Sed nec sacrae literae id abnuexe videntur; cum enim muliere Thekoensis Davidi supplicasset pro vita filii superstitis, qui fratrem adgressorem ruri peremerat, non dubitavit Rex etiam iureiurando interposito poenae gratiam facere. Tantum de poena parricidii. Extra caedem si vis sat parentibus a liberis, Praefectus urbi , quoniam ad publicam pietatem pertinet, vindicabit pro modo admissi, L. I. S.sislius D. de Obseq. Par. et Patr. PVGUSt.b L. 3. et 4. C. de Patr. Pot. Ac meo quidem iudicio, etsi

pravius animadverterit, non facile modum excessisse indicabitur, cum lex divina capital esse Voluerit. A Ei, 3 ,, , qua non longe recedens Plato exilium impietatis r O : S. Plat. s. d. irrogat ; eum vero , qui cuius rei , etiam sermonis Legib.mitu. dumtaxat commercium cum damnato habuerit , lan quam contagione sceleris pollutum a sacris arcyri voluit. Ε contrario si pater fili iam nante contra pietatem adficiat, ex constitutione Traiani invitus eum

s ,) 0ni pra oler parontes noriderint porsonas L go Pompria roni preti nos . ut inquit Modos litius in L. s. S. .. h. t. capitis menapta etinetir. ne n/simo erano i in maceran/υμ quoil illem est ne di-eor . si alti ris ordini sint . . oportuti no i sin immites, ultim supplicio e errenturi qua poena ante Lostem Pompeiam Ox Losta Cornelia sicarii plo te hantur. Vid. eit. L. 5. s. ati L. Corne .

97쪽

Quintil.

emancipare cogitur. Potc Stas enim patria in pietate . non in atrocitate consistere debet, L. tili. D. Si αpar. quis manumis L. 5. D. h. tit. In leges municipales non est quod peculiari capite commentemur, quandoquidem in statutis inclytae huius civitatis nihil specialiter de parricidis expressum est. Nec tameta recurrimus propterea ad culleum, quandoquidem cullei poena tacitis moribus abrogata est; sicut et passim in Belgio, Gallia, Germania, Italia; ae sola fere Hispania culleo utitur, in quem tam eri , Gomesio teste , non nisi necatus ante parricida insuitur. Reliquis gentibus ultimum supplicium satis est, sed plerumque gravius, quam sicariis irrogatur , adeo ut non.

nullae rota reorum membra comminnant, aut Canden

te forcipe dilacerent. Qua de re vide udi cuiusque gentia scriptores.

98쪽

TIT. VII.

LEGE CORNELIA DE FALSIS.

De Falso Testamentario.

r. Quia ait otium, et quot Iea Ia. Otita falsum testameneastam la. An tenetur qui reeitatae, non jeeis IL Da iis qui sibi adseribune . 5. De reliquis inse umentis fab

nem Ii 5. De otio eirea obligationes , est coneriaeetis λ16. De Mendente duo hias ram eandem , et Mitiansibus pondera ,

mensuras.

1 . De fatio quod ad eonditionem

personarum Aertinae.

osi Id sit scit,nin difficile dictu est, nec 'paullo faci- a

lius intelligitur , quam oratione definitur Paulus in L. quid sit a 3. D. h. tit. si nivit ita. Falsus est , si quis alienum chirographum imitetur, aut libellum uel rationes intercidat, Mol describat, non qui alias in computatione Mel ratione mentiuntur. Haec definitio, cum t odos concepta Sit, non potuit naturam criminis plene ct Persecte exprimere atque demonstrare I . Qua

i) Do finitio tradita est de more Ietorum , qui rem per exempla definiebant. Vid. Constat. I b. 3. Viar om hie e . q. Ipse Paulus lameti generi eam salsi desinitionem ex ipsa eriminis natura expressit sentent. lib. V. Tit. 25. S. 3. et Falsum est quidquid in Meralata n est , sed Pro vero aieυeratur.

99쪽

' ro latius interpretes definiverniat, fraudulentam v ritalis imitationem , vel suppressionem tu praeiudicium alterius factum. In qha tamen et ipsa desinitione graviorem improIrioremque fraudem intelligas ne-C Sse est; Est enim quaedam veritatis imitatio ita levis, infra legum animadversionem sit. Species salsi infinitae sunt; quae tamen sere omnes ad duo Summae apita non incommode referri possunt: nempe ad falsum testamentarium , et nummarium. Testamentari uan proprie loquendo, id est, quod circa testamen lacommittitur: sed ex Senatuscolis ullis et Principum cous litutionibus eius salsi poena producitur ad alia instru- merita, literas, uomen, testimonia, accusatio nos, obli-yationes, ni Ensuras, ponderu. Unde nata illa distinctio

criminis in salsum, et quasi salsum. Fulsum est, quod ipsa Lege Cornelia' vindicatur ; quasi salsum , quod Senatusconsultis, et constitutionibus; L. I . Sult. , L. I 6. S. I. et 2. D. h. tit. 2 . De testamentis ita loquuntur leges: Si quis testamen

'e . le tum verum amoverit, celaverit, eripuerit, deleverit, Euhiecerit, resignaVer It , SIVe Io aperuerit v I vo testatore , aut si quis salsum scripserit, signaverit, recit verit, dolo malo, cuiusve dolo malo id factum erit, ut Logis Corneliae reus sit, L. I. S. 5. , L. L. R., L. II. Pr. h. lit., L. eum qui I 4. C. eod. Signare est signum adulterinum sacere, sculpere , exprimere, S. item lex Cornelia de falsis Inst. de ρ tibi. iud. L. lege 3 o. D. h. tit. Verbo recitandi admonemur non solum Eum qui testamentum adulterinum secerit, sed et qui eo usos fuerit , Lege Cornelia teneri, L. 2. D. h. tit. , L. sisIsos 8. C. eou. , L. 4. C. Si reus seel accus. Πιor. DEV., Patil. 5. sent. 25. Pr. et. S. qui falsis instrumentis. S dobstat valde quod Papinianus respondit in Linalsi no-

α) Lege Cornolia do salso lata a C. Cornelia sylla Α. V. 6 3.

100쪽

minis II. S. l. D. h. lit., Quoniam tu Cornetiamfalso

recitato , non fracto non incidit Non est quod negatio nem huic loco detrahamus, pro non inciuit , legendo, incidit. Id enim eum Holuti det fecissνt, rreprehensus est eo Domine ab Antonio Augustino, non tu iuria; onm est libri Florentini negationem habent ; et detracta uegatione iti aliud incommodum incidemus, quasi Pupiniantis responderit, Lege Corraelia dam Datum ad tempus relegari, et tempore finito ad honores admitti; Cum tamen eius LΘgis poena deportatio sit, et damnatum infamia perpetua sequatur. Quid ergo dicem uspan cum Λccursio et communi schola distinguemus, inter poenam ordinarium , et extraordinariam P docilicet; 'inis suis enim Lege Cornelia tenetur, etiam po

Da eius adsicin tur necesse est ; utique si coni ungatur cum iis , quos poena ordinaria teneri certum est: Coniungitur autem in d. L. R. recitans salsum cum eo qui fecit. Igitur vanus hic conciliandi modus est. Auergo distinguemus inter recitantem salsum testamen istum , Et recitatorem alterius instrumenti P Ne hoe quidem licet, quoniam leges superius adductae, neu non Paulus in sententiis cle qui cumque iuStrumer

to loquuntur. Quare nihil aliud superest , nisi ut ab

incremento iuris auxilium mutemur , dicamusque, post Papiniani responsum demum constitutum et re CePtum fuisse , ut recitator quoque Lege Cornelia tu Neretur. Ad cuius rei fidem , quouium confert aliquid Ambrosii locus ex Lib. ixi. U. M., non esse nobis pria terendum duxi, quamquam ab aliis iam ante animadversum. Do eo quia loquar , inquit, qui ex eo tcstamento , quod ab aliis licet factum , talsum tamen

cognoMerit, hΡroditatem sibi , aut legatum Mindicet . et lucrum quiaErat alieno crimine, cum etiam leges ρα- Blicae eum , qui sciens falso utitur, tamquam Veiam adstringantfacinoris.

Porro Senatusconsulto Liboniano , quod Tiberio iauctore factum est, et Cinudiano ex Edicto Claudii profecto, Poena lalsi iubetur adfici , qui, cum adhibitus esset ad scribendum testamentum , sibi vel iis,

SEARCH

MENU NAVIGATION