De morbis malignis et pestilentibus, causis, praesagijs, & medendi methodo de remedijs insuper praeseruatiuis, tractatus. Autore Nicolao Bocaangelino, ... Ad ... virum D.D. Franciscum Borgiam, ..

발행: 1600년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

161쪽

sit, est languis extrahendus i antequam vireS teporis processu debilitentur: & ob id merito Ga- i. vid a. 1inus magnitudine morbi,virium robur,& flo- 3δΗ.t t. rentem aetatem .scopos principales ad sanguinis hil. is missionem proposuit. Sed instante morbo pesti na. lente , haec omnia adesse possunt. Ergo non est omitte da occasio. t qa a si iEt confirmaturinam si morbus pestiles imisedat iuuenem ple thoricum, huicque euacuati ni assuetum, nonne sanguis mittendus est iii se iDeinde, totam periculi rationem pendere ase firmant ex eo quod natura succumbit grauata mi veneni quatitatς,in qua illa quesitas subiectatur. Mectu.ca Ergo de onerata natura ad uel suq causaς mqtest . 1

tes trudet humorem, & mel, Nesi es qpalitatii

venenosae: ob idque sanguinis missi ionem con, mendat Paul. lib. a. Aetius lib. I. &alij viri gra,

ii Alij vero cum cognoscant, in pestilentibus

morbis ipsoru.m vim & cflacaciam con sistere ta- , tum in deleteria qualitate, qua pollent,hanc λ- ilis antidotis,alexipharmarcisque auserendam' esse existimant, nullo modo finguinis missione, 'aut expurgationem coasidentes: dc sic Galenti libro . s. de simpli. medicam. Dcul agens de terra Samia , flessientia assectos, rub is sumpta est bolus

mena uiatos testatur, Iuibus vero id medicamentum

162쪽

1 ro De morbis malignis,

non profUrt,nultam praeterea auxilium profuit cutis ne que elio quouis iuuarentur. Et lib. de cibis' boni d mali succi, in illa peste quaeRomam peragrabat; . ait non fuisse ausos Medicos sanguinem mitte- ' re, etiam initio morbi, nisi raro. Ratione etiam confirmatur quia frequelitissim Mnt his inorbis solet natura expellere venenum ad propria emuist6ria,& tunc euocatibus aut iiij solemus ςgros liberare: Quia quo natura vergit,&c. Sed sanguinis riussio oppositum motum citisat. Ergo non est exercenda. . in Praeterea in his qui venenum sumpserutit. ον audemus sanguinem mittere sed mbrbi isti ea- dem habent naturam cum venenosis ergo eodeiriodo sunt tractandi. ICerte in hac re merito est opus magno Medici studio &diligetia,cum nihil certu, neq; stabilitust in arte Medic ob variam natura pest lentisi constitiitionum, & ob diuersum inuadendi modum,& sic sola experientia Sc obseruatione utimur nonnunquam: ob idque Galen lib.metho di de hac re non agit ex professo, neque libello

de venae sectione: quia non possumus istos mo bos ad certam methodum reducere, quia obseruatione: diuersae sunt: nam ut resert Costeuk Ω- per Avicen. sen. i. . trach. . Hieronymus BonN

petrus,in signis Medicus sui temporis, in quad L. peste,

163쪽

&pestilentibus. 12 I

peste, quae tota Italia amigebat, primus omniuausus fuit, alijs reluctantibus, initio morbi vena secare, cum felicissimo successu. Contra alij idem facientes in hoc morbo, a grotantes iugulabat,priesertim in illa peste,quae successit anno Isos. &1sr8. post Redemptoris nostri mortem; in quibus enim sanguis mitteba

tur,perierUnt.

Pro huius rei explicatione distinguedum est, febres pestilentes esse in duplici disserentia. Aut enim ab initio tales sunt, aut citra signa pestilentiae inuadut primo insultu, postea vero fiunt. In primis non est sanguis mittendus, praesertim si

existimemus magnam esse putredine & humorum cacochimiam,quia tuc deficiet scopus virtutis, quia non possunt constare vires cum magna putridorum humorum copia . nam citistiamo vites concident, praesertim sanguine mictb- bene tamen in secundo casu, maxime si consideremus impetum,copiam & vires: nam non solum rium praesentium, sed futurarum his enda esst ratio. Constantibus ergo viribus, in mombi initio tuto possumus sanguinem mittere, ali quandoque copiose, cum adest totius corporis

plenitudo. Quod confirmat Gal. lib. de praesa-Rijs exper. confirmatis ad finem. Et lib.de cucurbitulis & sacrification cap. zo. de eadem postu

164쪽

1aa De morbis malignis,

lenti constitutione narrat, scarificatione cruruduas sanguinis libras extraxisse, sibiq; maximuiuuametum adduxisse, chim fuisset eodem morbo affectus. Et Sane,ait, dum pestilentia vehemens

iam deprehendi isti, multos peralissi, mei etiam morbus attigisset, sicunda morbi illi remissionestaris facta crus sicar caui, duas fere sanguinis libras detraxi ' hae de causa periculum vi am. Eodem auxilio ait fuisse liberatos illos praesertim in quibus sanguinis copia aderat. Facta enim copiosa versus crura evacuatione, auferebatur plenitudo, in qua pestilens & venenosa qualitas vigebat, & ad distantissimas & remotissimas a corde partes reuellebatur: ut optimὸ notauit sapientissimus Licentiatus Lazarus de Soto, Caesareae Maiestatis Imperatricis Cubicularius Medicus in suis animaduersionibus practic. g. 63. Lib. verb de cibis boni & mali succi non ita sanguinis missione commedat Galen. imo ob debilitate qua illa corpora ex perpessa fame,& prauis succis contraxerunt, laudat Medicos,qui sanguinis missionen e sormid bat, ob prauitate humorum quam ostedeinbat sanguis, qui illis extrahebatur, nonunquam

nimis russus, ierosus,aut nigricans,aut lata mordacitate prςditus,ut vellicaret in exitu, & sic tarde ad cicatricem ulcera perueniebant ob prauitate sanguinis. Vnde sicut plenis corporibus d

165쪽

' &pestilentibus. 123

betur sanguinis missio, sic cacochimis deircgat in quibus non est sanguis mittendus, aut cu fluxus colli quantes adsunt, quia timor est, ne conuellantur vires. Ex quibus constat, maxime errasse Medicos illos,qui solis alexipharmacis tentabant curare omnes pestilentes morbos ; nam quomodo potest curari putredo & obstructio, nisi copia humorum auferatur, quando ex multitudine & copia procedunt Similiter absque distinctione velle in omnibus sanguinem mit

tere,temerarium est.

Sed cum nihil prohibet, quantum fieri possit,insistedum est,ut per angustissimas venas ex trahatur, nempe per harmorrhoidales, per quas solet se ipsa natura liberare, depositis ibi excrementiS, tanquam per publicam corporis sentinam. Succedit tamen illa tuacuatio cum minori spirituum S: virium iactura, cum non ita consertim, sicuti perlatas venaS , exeat : quo auxilio Apollonius utens in illa saeuissima peste, quae totam Asiam peragrabat, mirum in modum eius fama inclaruit :.aliquando vero licebit per latas venas , cum obstructio & multitudo vigent , & virium adest robur, mombusque est in principio . auod si foeminam, cum menses deficiunt, aut parce fluunt , contingat hoc morbo simul affici , tunc si alba Q. a & molli

166쪽

1a De morbis malignis,

& molli carne sit praedita,utemur similiter scarificatione crurum,sin minus, sectione venae tali: si facile resoluatur aeger, sanguisugis, quae in cerebri affectibus naribus solent applicari, cum alia remedia non prosunt . interim tamen cucurbitulis in coxis & partib'inferiorib', nonnuquaVero in superiorib'soluviemur. Occasio vero mittedi sanguinem est, quietior hora: quod si nihil prohibeat, mane, cum iam coctiones fuerint celebratae: h vero urgeat aste ruis,quauis diei, noctisque hora sanguinem mittere expediet : e X qua Vero parte sit sanguinis missio facienda, cum bubo apparet, suo capite dicemus. Ex quibus omnibus liquet, non semper eadevia incedendu esse, sed cosideranda esse corporis patietis dispositione, & an morbus ex sanguinis multitudinessueniat, aut ex insigni cacochimiama idea&species morbi magni petit hac aut illam auxilij speciem, viribus permittentibus, si magnum remedium futurum sit: & sic est intelligendus Galen. cum magnitudinem morbi, &virium robur statuit scopos perpetuos sanguinis missioni: & quod id certum sit, constat euidenter, quia vires solum petunt sui custodia: & hoc alimento fit: magnus vero morbus solum rem

dij magnitudinem petit, nec hoc aut illud. Igitur idea & species morbi est,quae petit.

167쪽

Huius opinionis semper extitit sapietissimus doctor Ioannes Gomerius de Sanabria, Philip pi nostri Regis Archiater, & praeceptor me US, cum in Complutensi schola Medicinae cathedra

primariam moderaretur.

Sed est dubium, an cognita iam febre mali. ' gna & pestileti, si adest suspicio cruditatum, aut ut m

excrementorum in intestinis, liceat ante sanguinis missionem uti clystere: quod sequenti capite explicabimus.

An liceat ante sanguinis missionem chfleremti. Cap. X X LGA L E N V 5 In aliquibus locis praesert

sanguinis missionem clysceribus & Hip poc. 4. de ratione victu S in acutiS, narratione. 2 r. agens de septi inflammatione, inquit, Nam venaesectio in hispraeferenda venit: d Ee chsemis e o s. Avicenna,& cum eo omnes Arabes, id e te net f. I i. t retustatu 3. cap. 3. ubi dum in stituit curationem phrenitidis dieit: Dpostquam 'lebotoma ueris eum,tunc oportet, sum chsterices clystere valde υ- m. Quod confirmat sen. I. 4.tractatu. 2. cap. 7. dia instituit sermonem de curatione febrium putridarum in uniuersali, dicens: Deindefic eriphlebotomiam solutionem ventris si tilem proprie , si fuerit illis sicco cum his quaesen cut qua hordei, dec.

168쪽

126 De morbis malignis,

Et ratio ad id faciendum suadet, nam si oppo

situm fieret, certe sanguinis motus impediretur, quo minus ita expedite exiret: nam iniecto clystere necessiim est aegrum mou eri, & a lecto surgere ad excernenda excrementa; quo motu corpus solet refrigerari, di sanguis ineptior redditus no exit postea cu tanto impetu; imo secta vena, animo linquuntur, & deficiunt, ob praecedentem turbationem & agitationem : quod saepius in praxi obseruaui. Sed inter muliereς tanquam lege sancitum est, adhuc nobis renuentibuS,an te sanguinis missionem clystere uti. Sequitur etiam aliud in conueniens, & non exiguum, quod Venae laxiores fiunt, detumes cuntque, S concidunt: ex quo prouenit , quod materiae illae communes , & superuacanei humores,qui in vijs ductuum continentur,versus intestina moueatur. Unde secta Vena, cum minori impetu exit sanguis. Praeterea quia si indicationes a morbo sumptae petunt sanguinis missionem, contingit motu facto per clysterem ipsam impediri; ut quotidie euenit. Nam cum venter turbetur, & intestina irri tentur, solet bis, aut ter excrementa qger deijce re, S tunc Medicus sanguinis missionem reli mi

quit, motus quodam loco Avicennae, qui sen

169쪽

&pestilentibus. 12T

IO.lib. 3. tract. s. cap. 2. de cura pleuresis. Et mul-roties, inquit,excusat bolutio pentris omni dissemel aut bis aphlebotomia. Et Galen. multis in locis quente aluo,sanguinem mittere prohibet, donec firmetur: interim tamen praeterit occasio. Accedit, quod ex motu facto a cly stere pars crassior humorum subsideat,tenuior vero superirius repat,& pars sanguinis rubicundior exeat, qui tamen prauus & faeculentus est, intus remaneat . Ex quibus omnibus colligunt, semper sanguinis missionem esse praeserendam:

Quod si obij ciant, misso prius sanguine, ve

nas exinanitas fugere & rapere successive excrementa quς in venis me rei continebatur, propter ipsarum venarum communionem. Respondetur,id nosequi,quia venae exinanitae trahunt a venis totius corporis, & istae ab hepate: hepar rursus avenis me sente rei per ramos

venae portς,& tandem istς vene ab intestinis: ad

In hoc etia

cev. quibus' isdeprehendamus, an sanguinis misso e

uacuet materiam mor

tur ex anhe

quas tractiones tempore est opus, cum med ijsnbris fieri debeant, quae tarde operantur, ad minusq; duaru , aut triu horarii spatio. Si ergo ab una hora post venς sectionem mittatur clyster, nullum sequetur incommodum. Hae & aliae multae adducuntur rationes in huius sententiae confirmationem; sed quia non desunt aliorum Doctorum placita,quae oppositam opinionem

170쪽

128 De morbis malignis,

Opinionem tenere videntur, nos hac distinctione utente ς controuersiam dirimemus. Cum in dicationes curativae sanguinis missione petunt, dummodo cruditates ventriculi non adsint, tuto possiamus prius venam secare, postea una aut duabus horis transactis, si sponte natura ad excrementorum expulsionem non mouetur

nam a sarcina deonerata solet requentissime id facere tunc uti possumus clystere aliquo,non solum in his morbis pestilentibus, sed in alijsma

multa hoc modo sequentur commoda. Corpus suum naturalem calorem conseruabit, ex quo sanguis magis fluidus existet, venae q: tumescet. Unde secta Vena, cum maiori impetu exibit,&a sanguinis missione de onerata natura, aut per sudorem, aut per alvum,aut per insensilem transpirationem, quod expellendum est: expellet. Quod si contingat, faeces nimis intestina grauare,& prae nimia siccitate no posse excerni,hoc casu non abs re erit lenienti aliquo clystere uti, multo ante sanguinis missionem. Et in hoc sensu intelligeda sunt multa loca, ubi Gal. solet praeserre cly sterium usum sanguinis missioni.

SEARCH

MENU NAVIGATION