장음표시 사용
111쪽
senio constitutos magna disserentia facienda est , nam quidam post sexagesimum annum, & ultra, robusti , atque multis aliis, etiam minoris aetatis, ores sunt: con. tra vero alii, ante quinquagesimum adeo
imbecilles , & languidi observantur, ut nedum a Renum vitiis , ted ab aliis multo levioribus egritudinibus liberari nequeant. Sed unde est, quod senes ab aegritudinibus Renum , & Uesicae dissiculter liberentur ρ omnes. sere vetustiores Interpretes causam ad excrementorum multiplicationem, ad expultricis languorem, dc ad meatuum anguillam retulerunt. Sed & Gai
nus , dc cum Galeno Cardanus, quae Hippo. crates indefinite de Renum, dc vesicae vitiis stripsit , ad ulcera dumtaxat contrahunt , pro quibus curandis quiete inquiunt opus esse, quae nulla esse potest in Renibus, cic vesica, perpetim addictis secreticini, dc expurgationi urinariae serotitatis. Verum haec cunctis
aetatibus communia sunt: quin imo multitudo excrementorum, & meatuum angustia ,
longe manifestior est in aetate puerili, quam
in reliquis. Putaverim ea propter ego curationis dissicultatem in senibus specialiorem esse a vitio acoris muriatici in sanguine, lympha, caeteri que liquoribus temporis progressu sensim, lensimque contracti, cuius causa urina ipsa acriori sale praedita, & se. rum , quod a sanguine repurgatur , acidius effectum continuam excitant in urinariis partibus proritationem , & molestiam, unde quidquid vitios in corpore exuperat, ad eas partes delatum, aegritudines reddit dissiciliores, ut propterea nequeant ab iisdem senes ullatenus vindicari. Renum autem, &Vesicae morbi senibus contingentes sunt, d Ior nephriticus a calculis, vel arenulis, urinarum suppressio , stillicidium , aut ardor, vesicae seabies, dc urigo, qui sane pro causa
viscosos, acidosque succos recognoscunt di ficulter emendabiles, atque inducta semel vitia assiduo laventes , quemadmodum alias a nobis ostensum est 3 Porro si haec omnia in caeteris quibuscumque , cujusvis aetatis , de constitutionis dissiculter emendantur , quanto magis in Senibus incorrigibiliatient, in quibus omnia languent , dc ex ipsa Per aetatem mutatione , semper in peius ruunt, cum de fermenta viscerum in acidum degenerent, ae sanguis ipse sensim , sensim. Iuo vappescat , coorines omnes infirma
hant , excrementa cumulatiora , dc crudilantique succi in cunctis visceribus contra. hantur , dc haereant: quamobrem idem Hippocrates a. apbor. dixit Rauredines , is
G avedines in iisdem S eastra marinari et
ted & articulorum dolores paralyles, tusses alvi fluxus, aliique morbi insanabiles in ipsis observantur. Meminit autem speciatim iahoc loco de Renum , Ac vesicae vitiis, qua ab his prae caeteris, senes gravius assici silent, tum ob seri urinarii acritatem , tum
ob tubulorum renalium laxitudinem , dclphincteris Vesicae musculi languorem , tum demum , quia per hos ductus poti simum
cuncta corporis recrementa,qup in illis abundantissima sunt, perpetim deducuntur ι unde
illos experimur assiduis mejendi stimulis infestari, dc micturiendo plurimum cruciari.
Duores ventris sublimes , leviores : qui vero non sublimes, fortiores.
DIstinguit in hoc Aphorismo Hippocra
tes dolores Ventris in sublimes , &non sublimes , illosque ait leviores esse, hosvem nedum graviores, sed sortiores. Quid autem intelligat per dolores sublimes ventri
contingentes, num scilicet secundum corporis longitudinem, an vero secundum eIu Ddem profunditatem controvertitur inter In terpretes. Et communior sententia est, i
cutum hic H ppocratem de doloribus secundum corporis profunditatem consideratis, ut qui subter peritonaeum fiunt , longe gravi res, & vehementiores sint ι leviores vero, qui supra. Atqui Cardanus, solito sui contradicendi animo, caeteris omnibus se opP nit , contenditque debere intestigi secundum corporis longitudinem, ut nimirum . qui in parte ventris supera , ubi Ventriculus, Iecur,
Lien, Duodenum Intestinum, & pars coli
latior continentur, accidunt, non ita graves sint, quemadmodum sunt, qui fiunt in parte inferiori, de Intestino Ileo, Monocu lo, Renibus , ex vesica . Sed valde demiis
ror , Cardanum , virum alioqui solertissi-inum voluisse in re , tam clara caecutire, ocGaleno, caeterisque Interpretibus contradi cere, ipsumque se gravissimis dissicultatibus implicare, quas profecto cavisset, retenta communi explicatione . Quis enim unquam leviores putaverit dolores Stomachi , dc ventriculi , itemque Pylori, de Duodeni, quae sane partes lunt atroclisimis doloribus, quam maxime obnoxiae, dc noci sine gravi vitae periculo contingentes t unde Hippocrates a. epiae dc in pre. dixit, dolores , dc tumores supra umbilicum peruculosiores esse . Qua insuper ratione vinluerit a
112쪽
uerit, Renes Inter partes inseriores collo-l exinde Medici caveant, ne uleera in ipsis care, non satis bene constat, cum ex Anatome habeatur sinistrum Renem intestino Colo adhaerere . Quae insuper objicit de Partibus supra Peritonaeum sitis, levissima sunt, cum tam musculi Abdominis , quam cutis ipsa , quae ibidem crassior sane est , doloribus multoties assiciuntur acutissimis, ct nedum tumoribus cedematosis verum etiam inflammatoriis molestantur , atque in Tympani te magis cruciantur , quam aliae partes interiores . Caeterum facta comparatione partium supra Peritonaeum cum illis , qui quae infra ipsum sunt, quis ignorat , quod longe graviores accidant dolo. res Intestinis , Mesenterio , Ventriculo , utero, Ac caeteris Visceribus hinc inde sitis p Verumtamen pro sortioribus dolori-hus, congruentius graviores , seu periculosiores subrogare licebit , cum gravius, periculosiusque sit in interioribus panibus saborare , quam in exterioribus , etiamsi dolor hebetior, &obtusior in his percipiatur . Quod si praeter dolores adjiciamus quoque tumores, ut plerique expositores ex graeco Codice addendos volunt in Aphori se Ino , plane cuique perspectum erit sublimes , idest ad superficiem ventris postos intelligi oporteres nisi etiam verbum Μωσέωρον, quod in textu graeco est , suspensum, elatum pendulum interpretemur, ut dolores hic voluerit Hippocrates intelli. gendos , qui fixi non sunt , nec partibus tenaciter haerentes , veluti ab humoribus
tenuioribus, & satile exhalabilibus progeniti , ut contradistincti ab his, qui tenacius haerent, nec tam facile resolvuntur. Quod praeterea de ventre dixit, si ad alias
omnes corporis concavitates extendamus, proculdubio a veritate alienum non erit ιut sensus fiat , dolores sublimes , seu superficiarios, leviores semper esse , minusque periculosos ab his , qui in prosundi ribus partibus accidunt , quippe qui principaliores corporis partes illi non assiciunt, sicut isti suapte natura graviores.
Aqua intercute Lborantibus , iacera in
corpore facta disculter sanantur. DE duobus videtur hic Hippocrates
Medicos commonefacere , primo quidem, quod ulcera in hydropicorum corporibus enata dissicillimae sint curationis, atque adeo omnino vitanda , ne fiant, etiam sponte adigente natura : alterum , ut
excitent, sorte ad totius corporis repurgationem, inde sperantes ab humoris aquosi per cutim evacuatione , sore illos ab hydropisi liberandos . In idipsum convenit etiam Celsus tib.2. e.2. hanc eamdem leu.tentiam ab Hippocrate mutuatus. Sed statim l esse exhibet dissicultas enodan.
da , de quibus Hydropicis hane sententiam ipse protulerit. Et quidem de ea Hydropislpecie, quae Anasarca vocatur , locutum hic testantur tum rationes, tum experimen ta 3 quamobrem summo judicio peritiores Interpretes exponere studuerunt e graeco Codice non Alciticos, quibus scilicet aqua in abdominis cavo collecia est, sed Anala ca, aut Hyposama affectos, in quibus aqua per totum corpus dissuta sub cute restagnat, ut propterea Aqua Intercus morbus a Latianis appelletur . Cum enim hydropicorum aqua sub cute constiterit, dc uni versum cor poris habitum tumidum effecerit , nedum numiditate, & cedematosa crassi te cutem ipsam inficit, verum etiam salsilagine muriatica , Ac acore maligno, circumlacentes paries infestat 3 unde cum prae nimia diastentione cutim extenuaverit, concurrente prava eiusdem humoris conditione, ulcera excitabuntur vix , ac ne vix quidem sanabulla. Atque hinc quotquot hacienus Anasar ca laborantes visi sunt eum enatis ulceribus in tibiis, aut cruribus, in mortem tandem concesserunt, omni prorsus curationis spe
destituti; imo in aliquibus , ulcera ipsa versa sunt in gangraenam, & sphacetum,
non solum ex languore vitalis caloris ibidem contracto, verum etiam, ob virule tam humoris conditionem irrumpentis in cutem . Caeterum etsi in fiscite, ae Tympanite solus imus venter tumeat ab aqua . vel a statu cum aqua permisto , caeteris partibus corporis pene exarescentibus ι si tamen aliquando fiat, ut reliquae etiam partes praesertim infernae , tractu temporis, intumescant, dc aqua scateant, idem, ab exorto in illis ulcere, praelagiendum . Porro quod in fiscite, dc Tympanite raro a cidit , frequentius fieri solet in hydrope pectoris , aut pulmonis , in quo pedes , de tibiae sensim, sensimque intumescunt , ac
attolluntur, ut exinde procedente morbo . ulcera etiam erumpant , oc enascuntur ,
pari profecto de causa insanabilia. Id ip-lum quoque accidere nou raro consuevit ex diruptione vasorum lymphicorum , quae
113쪽
xiatico salsum eontraxerit 3 siquidem tum
res e simplici, & innocua lympha pracedentes tale quid haud inferunt , ct saepissime
cum laborantibus contenescunt . A prava itaque, & maligna humoris lymphici conditione istiusmodi ulcera insanabilia exoriri dicendum, non vero a sola humiditate, quae nisi pravitatem adjunctam habeat, facile a sumi, corrigi, dc exsiccari tandem poterit. Hinc igitur clare admonemur non posse tuto in hydropicis ulcera excitari : nam si sponte naturae inducta , insanabilia fiunt, quanto magis dissicillima evadent, & periculosa, ab arte promota. Perperam ea PTO- Pter agunt , qui sibi tibias cauteriis inuri permittunt, sperantes exinde omnem serotae superfluitatis malitiam iri evacuatumi nam Praeterquamquod nil peccantis humoris , sediolius particularis laticis, aut alibilis succi portio inde deduci solet, etiam imminenti vitae periculo se subjiciunt, a gangraena m uanox successura , ut in plerisque observatum. i vero reseruntur hydropici ab erumpentibus sponte vesiculis , atque ex affluente ab
illis iam aliquantulum levati, adhuc etiam postea periere , superstite nimirum semper causa hydropi sim faciente; sed & nonnullos quoque observari, etiam ab egesta, Sabundanter evacuata per alvum aqua, etsi ventre detumuerint, ac de recuperata salute certam spem conceperint, mox tamen,
congesta denuo aqua, irreparabiliter perii se . Denique. Uiun vis dictum sit, ulcera in Analarca laborantibus dissicillime sanari, ac de his potissimum mentionem fecisse hoc
Ioco Hippocriam , & quod sub cute lym-
eam crassarii acido- salinam restagnantem beant; non tamen inde deducendum in caeteris Hydropis speciebus, licet cutis externa non tumeat , nec ullam lub se stagnantem aquam contineat, ulcera fortasse ibidem contracta sanabilia reddi ι cum cunctorum hydropicorum corpora malam in languine diathesim, dc pejorem in solidis partibus habitudinem sortiantur, quocirca par tes omnes imbecillae redditae, & succus ali-bilis effoetus, atque in idoneus effectus nutricationi , facile deinceps, quam non habeant , subire possunt in lanabilitatem. Atqui tumores etiam illi , qui crassam lympham , glutinosamque materiam φ praeseristim solliculis conclusam i continent, inter dissiculter sanabiles recententur, quale S sunt Strumae, Melicerides, Steatomata, Atheromata , dc indemata, eoque magis cum diuturniora, atque inveterata evalerint.
Latae pustula non admodum pruriunt.
HAne eamdem sententiam scriptam habemus s. epidem. Dct. 2. sub his verbis: larae pvsutis non valde pruriginosae sunt: Inde ergo desumptus est hic Aphori Gmus, quo edocemur non eodem modo se habere pustulas sublimes, ct in altum , sive
acutum se attollentes , ac sunt pustulis latae , & iuxta cutis superficiem expansae. Quamquam enim in cute erumpere soleant varia tuberculorum, & papularum genera, ut sunt exanthemata & efflorescentu culane itemque Plora, Lepra, Impetigo, Lentigo Her pes 3 considerat nihilominus hic Hippocrates pustulas sub nomine graeco exanthem tum indigitatas ) quae ad tubercula quidem
reseruntur, sed haudquaquam insaniem p rulentam desinentia: etenim pustulae potius in squamosa quaedam, Ac furfuracea excrementa commutantur, fierique solent ex humoribus tenuioribus, vel acidinacribus, autaeido salsis. Facta autem comparatione iam ter eas, quae latae, & eas, quae ele Uatae, dc acutae sunt, minus quidem pruriginosae observantur illae , quam istae. In latis enim.&expansis pustulis humor peccans ad c tim delatus crassor esse solet, quamobrem
non multum attoIlitur 3 in montuosis vero,&sublimibus, humor est tenuior quo circa verisimile admodum est in prioribus lympham . in posterioribus serum sanguinis vitiosum ad corporis habitum extramitti. Idipsum passim quoque experimur in Variolis.& Morbillis, quippe hi angulosi, ac pyramidales a tenujori humore progeniti, dolorem , Ac pruritum excitant molestiorem ι illae vero, veluti a lympha, aut crassiori parte sanguinis procedente, sicuti sua corpulentia in latum expanduntur, ita minus pruriginosae observantur . Sie scabies, &piora, cum in exiguas eminentias, sed acutas erumpit , molestior fit 1 secus vero cum in latas, dc expansas: quod sane non aliunde provenit, quam a varietate humoris erumpentis temjoris, vel crassioris. Quod autem humores acres, acidi, ac salsi pruritum istiusmodi excitent, palam fit, attenta conditione istoruin humorum simul erodentium , dc cutim ipsam vellicantium, ea tamen differentia , ut si acritudo praevaleat praeter pruritum , inducatur quoque cutis erosio, aut ulceratio 3 nisi prae nimia te utate , & pororum laxitate, sensim dissolvatur, & evanescat; at vero , si praevaleat
114쪽
salsedo praelestim muriaticas pruritum squamulae sursu rege comitabuntur. Caeterum in utrisque Acidum semper exorbitat rius causa humores concrescunt, de cuti adhaerent. Quamquam autem pruritus ab humoribus actibus, aut muriaticis plerumque proficiscatur, Observatum aliquando tamen est ineutaneis hisce eruptionibus, praesertim in scabie, herpete miIiari, variolis, aliisque, ope microscopii, vermiculos, pediculorum instar, innasti, atque ab his molestissimum pruritum illum excitari: de quare libellum epistolarem conscripsit ad Franciscum Redium Ioannes Cosmus Bonomo Liburnenis
sis, atque alii post ipsiam simili industria, & diligentia idem detexerunt. Atque hinc
factum putaverim non quibusvix medica mentis cutem sordidam mundificantibus cmtaneas istas aegritudines, molestotque pruritus cedere solere , sed iis solum , quae ver miculos istos enecant, qualia sunt, quae ex
mercurio tum crudo , tum sublimato, componuntur, licet ab aliis Mooue, puta sui. phure, helleboro albo , stapnilagria, calce, minio , di sit libus vitiosi isti humores corrigi, & emendari possint.
Caput dolenti ,-vebementer laboranti, pud I aqua, vel sanguis es luens per nares,
aut os, aut aurer , morbum solvit.
ΙN hujus etiam Aphorismi expositione
alienus est Cardanus a communi reliquorum versione 3 etenim ubi caeteri legunt, Caput duenti, O, visementer dolenti, ipse exponit circumdolenti; nec male 3 itaut velit intelligendum e sis non solum de dolore capitis interno, verum etiam externo, quisti licet totius capitis ambitum occupet. Sed
tamen si praeter capitis dolorem simplicem, de tolerabilem , dicamus voluisse Hippocratem vehementi rem designare, non erit, cur Communem quoque versionem retinere
non debeamus , quippe cum dolor capitis vehemens est, causam arguit materialem
corpulentam simul, & copiosam 3 quae non tam facile discuti, et resolvi possit, quemadmodum a tenui humore , halitu , vel vapore proveniens r quamobrem vehemens
capitis dolor acutiem simul, ic magnitudinem designat, qui propterea manifesta evacuatione curari debeat. De hoe itaque scribit Hippocrates: si saetitis, pur, vel aqua
aribus, auribus , aut ore essiuat , modi
fiam salvis 3 evacuata nimirum materia , quae tanti doloris c usa erat . . Sunt autem hie duo potissi mum advertenda . Alterum ex parte causae materialis in ducentis dolorem, quae non una, de simplexponitur, sed varia , ct multiplex; puta vel pus, vel sanguis, vel aqua r Alterum ex ratione loci , unde humores ipsi effluere possunt videlicet ex naribus auribus , aut Ore: etenim hi ductus patentiores sunt, ut per ipsos , quae continentur intra calva riam , possint educi.
Et quidem causam istiusmodi doloris p test esse primo sanguis, si per plexus ch
roidem , dc reticularem non bene circum .
. ire queat, sed fortasse alicubi restagnans . potissimum in meningibus , in causa sit, ut in exilibus illarum venulis, dc arteriolis ci cumquaque diffundatur , dc dolorem a
rat Nehelmentissimum, tum ratione eiusdem
mei sanguinis ob impeditam circulationem indebite ser mentescentis, tum etiam rati ne earumdem membranarum exquisitissimo. sensu praeditatum . Quod si sorte , restagnans ibidem sanguis, ex indebita sermentatione, computrescat, & in pus vertatur, idem, di gravius certe malum afferet: Si
denique simile vitium in lympha inductum
fuerit, ut ex praedito sui motu haereat, &aeritatem contrahat , proculdubio vehementem quoque dolorem inseret. Humoressi quidem isti per universum sere cerebri comticem diffunduntur, quo circa in suo circuitu impediti, acritate, aut salsilagine contracta , men inges divexant , dc dolorem vehementissimum excitant, totius capitis
Loca vero, per quae humores isti exitum habere possunt, nonnisi Aures, Nares, &os sunt, quoniam per ista , veluti emunci ria Cerebri, solet Natura, omnes illius superfluitates crassiores repurgare, quemadmodum Anatome etiam detectum. Excreto autem sanguine , pure , aut lympha, n dum dolor capitis desinit , verum etiam alius quicumque morbus, qui exinde posset imminere , protinus solvitur : at vero ex
adverso ipsis detentis, de per cerebri su stantiam diffluis , Apoplexia, Convulsis. Letharges , Phrenitis , aliique gravissimi
morbi suboriuntur, 3e saepissime cum patientis interitu. Quare iure optimo dixit Hippo crates , sanguine , pure , vel aqua effluente non solummodo dolorem, sed morbum solvi, quia ex his non solum dolor, sed alius morbus capitis evenit, vel imminet, qui simul cum dolore desinet, quandocumque deintenti illi humores fuerint excreti. Eκeipiun
115쪽
inneum Naturae Soret, tam corpulentos humores, nempe sanguinem , pus, aut lympham per angustissimos oculorum canaliculos expurgari 3 nisi cum maximo eorumdem detrimento 3 quin & neque oculi ipsi
tantam humorum colluviem excipere possent , cum caeteroqui glandulae in eorumdem angulis sitae, vix serosiores, & tenui simos liquores admittant . Caeterum crassiores alii humores, si sortasse eas in par. res deserantur , damnum potius, quam levamen afferunt. Id ipsum pariter accideret ,
si in spinam, in guttur, in gulam , pala
tum , & venas deponerentur , in quas etiam partes, ex dotarina ejusdem Hippocratis tib. de glandulis , solet Natura cerebrum a suis saperfluitatibus repurgare o quandoquidem , ut evacuatio quaelibet salutaris sit, nedum totius vitiosi humoris necesse et , fiat, sed per ea quoque loca, quae c-- serentia sunt 3 quemadmodum idem Hi pocrates alibi edocuit. Ex quibus omnibus. nunc admonemur, Naturam ejusmodi evacuationes in vehementibus doloribus capiatis tentantem, vel solicitandam , vel adjuvandam esse , dis lol ventibus, & per eadem loca educentibus medicamentis , si
nimirum illa tarda, vel imbecilla sit.
Melanehoha, Nepbritide uborantibus haemorrhoides supervenientes bonum.
cholici solius Naturae beneficio juventur, docet in hae alio Aphorismo Hip-s rates 1 idque a merit commode , & sa-briter accidere , si haemorrhoides illis
Quinam autem intelligi debeant Nephria ide , aut Μelancholia laborantes, dubium esse potest 3 nam Melantholia aliquandosiam itur apud Veteres pro ipis humore melancholico 3 & aliquando pro specie cujusdam delirii , in quo timent , dc moerent
aegrotantes citra causam manifestam , ut
idem Hippocrates hoe eodem libro, πλαῖ . Nephritis vero propria Renum aegritudo est , quae cum eorumdem inflammatione Eontingit. At cohaerenter rationi , & experimento dicendum , Μelancholiam hic Fumi pro morbo , & Nephritidem pro ea
dumtaxat Renum affectione, quae ab asiluxu acidorum succorum in eas partes prin enit , quemadmodum speciatim est dolor Be riticus a calculis , arenalis , atque a tuberculis in Renum substantia, aut in ca- aliculis eorumdem progenitis. Hinc norii minerito plerique Interpretes legere malu runt vitia renum , quam Nepbritidem, utlcilicet comprehenderent non solum renalis 'substantiae affectiones, sed etiam quaecum que alia accidentia in Renibus inducta. Qua autem de causa supervenientes haeismorrhoides, melancholicis, & Renum vitio laborantibus, conserant, ratio in prominptu esse potest, quia per eiusmodi sanguinis melancholici , & crassi profusionem ,
vel minuitur , vel omnino evacuatur aciadus ille humor cum sanguine commistus, cujus causa melancholicum delirium contingit , de praedicta vitia Renibus accidunt. Constat enim ex Anatome sangqinis impuritates tartareas, & acidas per haemor rhoidales, sive venas , sive arterias p tissimum externas ) feliciter repurgari . cum istae consentiant cum arteriis splenicis, & mesentericis , ex quibus acidi sucinci, tartarei, & melancholici in inferiores
partes ventris a provida Natura deducuntur . Hinc experimur male assecta, & e cochyma corpora per laxatas ejusmodi venas haemorrhoidales , nedum a praesentibus , sed etiam ab imminentibus gravissismis aegritudinibus praeservari , sicut contra a suppressia illorum evacuatione , pesin simos morbos tum cordis, tum capitis exoriri , ut de Alcippo retulit Hippocrates . Nirimis o , qui a suppressis haemorrhoidibus insanivit , dc periit , quin imo sequenti aphorismo dicitur : Tabem , vel Hydropem succedere, nisi una saltem ad
Uerum debent haemorrhoides Μelanch licis, & Nephriticis simervenire, ut subi de proficiant; nam si sorsitan illos ab initio.
comitentur, tantum aberit, ut Conserant,
ut potius noceant. & pessimum fignum sit, alterius gravioris aegritudinis , quippe indicabunt tantam , ac talem pravitatem , tantumque a corem in sanguine exorbitare , ut una simul melancholicum delirium, aut renum vitia foveat, & haemorrhoidales venas , aut arterias proriret, ac reseret. Quare tunc solum conseret per haemorrhoidas evacuatio , cum per acidi humoris repurgationem subtrahitur , vel divertitur vitium laesionis Cerebri, aut Renum , quoasane non contingit, nisi fluκus iste super invenerit . Caeterum dixit Hippocrates , bonum esse , desumpta nimirum bonitatae tum ex parte hamoris excreti, qui , utilae est , ut eyacuetur, tum ex parte vi stemmiama , Tialidaque constitutione praedito.
116쪽
min, quae scilicet a se ipsss vitiosos huta,
res repurgent , & ad alvum , veluti ad totius corporis sentinam, depellant. Quamquam autem hic Melancholicis, &Nephriticis solum haemorrhoides supervenientes utiles, conserentesque reserantur, alibi tamen ab eodem Hippocrate aliis quoque morbis proficere memorantur: etenim απιdem. dicitur: si Memorrhoidas habent , neque pleuratiae, neque peripneumoma , neque phagaedena , neque furunc
Iis , neque tubercutis , terebinibi figuram Bahentibus eorripiantur ἰ fortassis autem neoque lepris, neque vitiliginibus , cye. Quinec nonnulli pro Nephraticis , Phreneticos legunt , imo voce etiam generaliori Insanientes, cum reipsa insanientibus omnibus ejusmodi fluxus prodesse soleat , quemadmodum Apbor. II. Mius subnectitur : D-Iamentibus fi veraces , vel haemorrhoides supervenerint . insaniae solutio sit . Morbi siquidem isti ab acido coagulante , ac figente languine , & lympham , sui originem recognoscunt , quod plane per haemorrhoidas, jam reseratas, magna ex parte exiliens egeritur , unaque corpus universum repurgatur , & revalescit. Pra coronide tandem advertendum, haemorrhoides sponte Naturae tantummodo supervenientes utiles esse, secus vero si aliter proritatae, arte quavis promoveantur. Unde male quis ex hoc aphorismo colligeret, posse etiam tuto Μ sicos elui modi evacuationem per hirudinum appositionem , aut alia consimili indui ria, excitare I nam evacuatio ista sponte Naturae promota, nedum eius humoris fit, qui melanchol tam , aut nephritidem iuvet, crepurgato per eamdem convenienter sanguine sed etiam opportuno tempore , & ea quantitate, qua congruit, cum conferentia, ct tolerantia aegrotantis. Haec enim non bene quis, licet solertii sinus Artis . internoscere, ac distinguere valebit, ut quid, quantum , dc quando evacuanis dum sit, recte peragat. At vero poterit solum, inchoatum in eas partes defluxum adjuvare, si sortassis remoretur, & haerear, laxantibus , Ac emollientibus medicamentis
quibus scilicet Natura ipsa alliciatur solum ,
neutiquam vero irritetur, dc coccidat . ita
quidem pluries eκ perti sumus tumefactas haemorrhoidas , leniter laxatas, sanguinem fudisse ope emollientium plantarum, malvae, altheae, chamomillae parietariae, ali rumque similium , quibus oscilla venarum
reserantur, re acidi salsi , tum serosi , &Languinei, tum Igmphici humores, tua ma--Detri Op. Med. Tom. iv. litia retusi , salubriter effunduntur. Verum4 tamen profusio ista sanguinis moderata esse debet, & quousque vires patientis tulerint snam si immoderata fuerit, ut patulas perpetim venas sanguinem quocumque levi
conatu fundentes habeat , perniciosa fiet,& causa evadet aliorum morborum , longe graviorum , cum Omne nimium Naturae sit inimicum.
A diuturnis sanaso baemorrhoidibus , fi una
nos servatur , periculum est aquam inter cutem , vel tabem advenire.
CVm dixerit praecedenti Aphorismo
Hipeocrates ex haemorrhoidalium veis narum tutione aegritudines qua idam , repraesertim melancholicas , & ne riticas temperari ἔ nunc, si fortassis illae diutius
fundendo perduraverint, admonet non sin
gravi periculo posse in totum supprimi ,
de fluentem per intervalla sanguinem vi tiosum cohiberi, siquidem, aut aquam intercutem , aut tabem successuram praediacit . verum ad exactam Aphorismi intelligentiam plura sunt animadvertenda. Primum , diuturnas debere esse haemo thoidas, hoc est ex longo tempore sanguinem iundentes, sed cum certa moderatione tum quantitatis, tum temporis: secus enim , si recens sanguinis prolatio ex illarum rese ratione sit, oc neque debita quantitas a n conveniens modus, nec quantitas modera ta, in ejusmodi evacuatione servetur, pr
culdubio accurata Medici diligentia poterit immodica haec boni sanguinis vacuatio taltem sensim , sensimque cohiberi a quippe
immoderatae omnes evacuationes, etiamsi ,
ratione excreti , bonae videantur, sollicite sisti possunt, in gratiam virium conservandarum. Solum igitur fluentes haemorrhoides sisti non debent, cum ex diuturno tempore vitiosum sanguinem, S glutinosos, acidoliaque iaceos emiserint, potissimum per inter.
valla , tunc enim vitiosis humoribus exitum impedire, atque fluentes haemorrhoidas omnino cohIbere, periculo non vacata Iure optimo proinde Hippocrates adnotavit, a diuinturnis haemorroidibus lanato , Tabem, vel Hydropem facillime accidere posse, retentis nimirum intra corpus era vis illis humoribus, qui per venas, arteriatque illas in krnas coninvenienter , salubriterque repurgabantur.
Dixit insuper , Fanato, hoc est non sponte Naturae constrictis, occlusisque haemo rhoidalium venarum osculis, sed ab Arte, dc
117쪽
ope medicamentorum astringentium , aesistentium sanguinem. unde Μedicos proesecto monitos voluit, ne statim cohibeant ex longo tempore fluentem ex haemorrhoidibus languinem ι quemadmodum a pleritque incaute nimis fieri consuevit , ut sortasse importunis aegrotantium petitionibus gratificarentur. Oportebit namque primum, acorem in sanguine inductum emendare, medicamentis potissimum chalybeatis , ut deinde tuto, dc sine ullo patientis inconis
modo possit sanguis detineri . Sed nihil,
minus confulit Hippocrates, neque omnes simul venas sanguinem fundentes astrictoriis medicamentis debere sanari, sed tutius esse unam saltem adapertam relinquere, per quam reliquiae vitio ibrum humorum, si saltasse e toto corpore illuc deserantur, repurgari possint. Prudentis itaque, & sagaeis Μ edici erit, unam post alteram, aliquo temporis intervallo , occludere , dcquam pol remo reseratam agnoverit , aut tortasse tumidiorem Viderit, apertam, sun- dentemque relinquere, & cum tandem universum Corpus tum vivido colore, tum solidis carnibus, dc naturali vigore fuerit restauratum, detumescentibus interea haemorrhoidibus, poterit ex integro sanare. Sed &adhue in his consideranda erit propria , cu Iusque patientis constitutio, aetas, & habitudo, num deinceps serendo sit ejuscemo.
di venarum reclusionem, aut occlusionem. Et quidem nisi ista exacte perpendantur , dc iuxta traditas leges methodice serventur, verendum valde erit , ne Tabes, vel Hydrops subsequatur, etenim detentis aciis di , dc tartarei languinis recrementis, nedum caeteri liquores paulatim inficientur, sed etiam partes solidae corporis, di viseera tum naturalia, tum vitalia 3 unde vel Hydrops, vel Τabes, procedente tempore suborietur e Hydrops quidem ex mala chylosi, ab obstructione , a tuberculis ingenitis, ct a vasorum lymphaticorum diruptione ιTabes vero ab infecto liquore nutritio, Ac a pulmone , vel erolo, vel flaccido. Neque vero dixit Hippocrates omnino
suturam exinde Tabem , vel Hydropem, quasi quod necere sit alterutram ex his inevitabiliter successuram 3 sed solum periculum esse, ne Tabes, vel Hydrops subsequatur : siquidem fieri potest , ut ob exactam victus rationem, oc ope medicamentorum ad id conserentium, utraque aegritudo praecaveatur . Plerique enim temperatiores facti post diuturnam haemorrhoi. dum prolationem , ab usu medicamentorum, praesertim ex chalybe nedum ab haeis inorrhoidibus convaluisse visi sunt, sed etiam cachexiam, quam incurrerant , eva
lime 3 secus vero alii diaetam non servanistra. post mille propemodum incommoda,
tandem Hydropici, atque etiam Amplectici perierunt , a superabundanti sero , seu
lympha in cerebrum effusa. In quem sane lenium audiendus Aetius, qui tib. I c. di ctum Hippocratis: nisi una servetur, de servanda diaeta interpretatur, quae nisi exacta servetur, Hydropem, vel Tabem, ac postremo mortem certo subsecuturam praedicit.
a singultu eorreptum sternutatio superve-
Comparat in hoc aphorismo Hippocra
tes duos motus praeter naturam factos inter sese, unum ventriculi, alterum cerebri 3 etenim sternutamentum cerebri , seu mamillarium processuum , de meningum, motus est expulsivus, ab irritante humoreeκcitatus 3 singultus vero commotio ventri culi est conantis expellere ea, quae sibi infensa sunt: & unus alteri iuvamento est 3 nam si singultienti luperveniat sternutatio bonum , desinente nimirum singultu periternutamentum.
Quod nonnulli Interpretes fieri dicant
sternutamentum ab exucto aere per nares in cerebrum, unde piniones illo quodammodo priventur, licet haec in stemuratione contingant, non proinde causam excitan tem , aut essicientem sternutationem, sed
tantummodo eoncomitantem exponunt et quippe cum pars anterior cerebri, seu pro cessus mammiliares me ningibus obvoluti a causa vel interna, vel externa proritantur , quodammodo contrahuntur, ut seipsos tu antur , dc proritantem simul causam expellant , per idem tempus aer uberius per na res in partes se contrahentes inseritur, atque ea de causa pulmones attolluntur, mox vero consequente rei irritantis expulsione, sicuti partes anteriores cerebri in pristinam amplificationem reducuntur , ita quoque pulmones deprimuntur, & simul una sternutamentum contingit. Quod aurem a re
irritante illud accidat, palam fit in his, qui
catarrhis obnoxii sunt i quoniam humor i rosv I , aut lymphicus per nares extillans tua acritate olfactum eroritat, ct tunicam narium internam laeeisit, statim sternut mentis vehementibus, de iteratis molestantur ι Qui pariter a pulveribus acribus, uti
118쪽
tant Peti , Euphorbii , Sampsuchi , Pule.
gii , Betonicae , aliarumque Plantarum, pari modo naribus vellicantur , sternutationes subeunt. Singultus vero, licet ex mente Hippocratis fieri dicatur , quomodo fid convulsio , cum illa motum convulsivum Ieserat, non tamen sine irritamento accidit , nimirum ab humoribus fibras, tunicasque Uentriculi proritantibus ι quemadmodum experimur ab assumptis tibis acribus, vel a crapula,
quamobrem facillime singultiunt heluones , ebrii, & qui piperata alimenta, aut etiam allium, caepam , sinapim , aliaque similia assiimpserunt. Sed & aglutinosis, & coastipantibus id ipsum plerique patiuntur r ete nim quosdam novi, qui tam certo a castaneis praesertim elixis, & mellitis rebus finiuit irent, ut ab illis foret opus penitus a
inere. Hac eadem de causa contingit, cur
in his sedetur illico singultus epota mox aqua, vino, aliove liquore , cuius scilicet beneficio dilutis cibariis , laxatisque fibris ventriculi, vellicatio desinat, & singultus . His breviter praemissis, iacile nunc solvitur, quamobrem a superveniente sternutamento singultus sit desiturus: etenim cum per sternuta mentum fiat motus expulsivus processuum mammiliarium, & meningum Cerebri, indeque concutiatur Thorax , &cum Thorace vehementer quoque compellatur septum transversam, fit proinde, ut e iam stomachus, ct Uentriculi landum violenter etiam concutiatur, ad quam eoneu sonem mox consequitur dimotio rei illius
molestantis, & singultum efficientis in tunicis Ventriculi, quapropter illa in ejusdem
cavo innatans, non solam ab irritatione deficit, sed etiam facile per pylorum ad intestina transferri potest . Nisi etiam dicere velimus, singultum illum hic ab Hippoera.
te notari ex superveniente sternutatione deis siturum , qui solum si a vaporibus acribus, aut acidis, qui ubi prius tunicas ventriculi infestabant, moκ sursum elati, ac per palatum ad nares deducti, in causa sint, ut sternutatio superveniat , facta interim a Ventriculo in Nares earumdem translatione . Quod si non ventriculus, ejusque orificium superius, proprie in singultu pati dieatur , sed potius Diaphragma, ea quidem in parte, qua ab oesophago perforatur, s ei lior istius problematis resolutio patebit, obgo sensum nervorum, qui plurimi per dia-phragma disperguntur . cum nervis vagae illius conjugationis, quae per musculos m-
ercostales, di vocales diffanditur, quippe possunt hi nervi per septum transversum , &stomachum dispersi sola proritatione comomoti , internam narium membranam , i cmeninges Cerebri pari formiter contorquein re , atque ex mutua, reciprocaque concusissione, halitus, aut vapores prinitantes exincutere , ac sternutamento singultum ,& sin gultiendi occasionem auferreis
Caeterum singultus iactus ab ingluvie cuborum , proculdubio superveniente sternut mento tolletur, si ex vehementi illa con sinsione liberatur Uentriculus ab illa molestia ,
quam percipit ab oppletione, & gravam iisne, non quidem in fibris, & liquore nervorum, sed in poris, & membranis eorum dem ι nam nullatenus fieri potest , ut ex it ratis , ae vehementissimis sternutamentis, id , quod internam nervorum substantiam Occupaverit, extrudi queat. Quare non bone videtur Galenus explicasse aphorismum
hunc de singultu ex plenitudine facto, pari
modo, ac evenit in convulsime: si quidem in convulsione bene possunt filamenta nervorum , dc liquor nerveus a re, aut hum re replente contrahi, di convelli ι minime vero in singultu ope sternutamenti excuti, dc evacuari, quod certe necessarium foret ad liberandum illos a singultu. Postremo sicut singultus hic memoratus ab Hippocrate, frequens, iteratus, ac m lestus intelligitur, ita sternutamentum qu que , ut illum solvat, debet esse repetitum. vehemens , ac valde contussivum, quo scilicet possit tenax, ct haerens humor, a par tibus semoveri, & extrudi, quamobrem non immerito plerique sternutamenta plurali v ce scribenda voluerunt, ut nimirum plura, dc frequentia illa sint superventura, quae que iteratis concussionibus rem tenaciter adhaerentem excutiant, & exturbent.
drope eo repto, si aqua e venis ιn ve trem defluxerat, seisitur morbus .
DE qua specie Hydropis scriptus sit hie
Aphorit mus, non lavis est hujus loe. ci difficultas ι Etenim si de Ascite expo a-tur , quia Aqua in imo vem re col lecta est . non bene toti lenientiae aphoristicae cohaeis rebit , qua e venis d citur aquam in venistrem, & consequenter in al rum defluxam. morbum solvere ν utque e venis aqua in venistrem , idest in alvum deflueret, per totum corpus diffusam prius esse oporteret, ademque Masarcam primo constituere, &dei
119쪽
de in alvum deponi, & evacuari, proicistius morbi solutione.
Et quidem in hac solum Hydropis specie
poterit aqua sensim per occultos canaliculos, aut etiam per communes ductus in ventrem effluere , indeque critice evacuari ; unde
pressius sane intelligendus erit Aphorismus de laborantibus Ana arca , Hypos arca , ac Leucophlegmatia , non vero de Ascite , aut Tympani te. Id quod clarius explicans idem Hippocrates T. apbor. 29. sub nomine Leucophlegmatiae hanc eamdem sententiam
Irotulit, inquiens : si a Leucopbtegmatia ba ito alvi fluxus superveniat, tiberatur. με. Sed qui fieri possit, ut lymphicus hu-
Hipp. I. mor , & aqua intercus ex habitu eorporis:ώ, P in Ventrem transseratur , alia est gravior difficultas. Et quidem crediderim , non revenis, aut arteriis illam posse resorberi, dim alvum deduci 3 etenim per arterias potius humor desertur ad partes, quam e partibus referri possit, ut patet ex motu sanguinis circumfluo. Neque deduci potest ex venis, quia istie reducunt humores in partes interiores per jecur in cor I unde ii aqua in ventrem essii xura e venis deduceretur, proculdubio deberet prius per cor meare, & excorde postmodum in arterias transerri, atque ex arteriis denique in alvum: id quod non sine gravi vitae periculo peragi posset, eum ex hoc transflum cor ipsum , Ac arteriae a tanta humoris serosi colluvie infi-rerentur , di sanguis universus labem sere emendabilem contraheret. Quare potius e vasis lymphaticis aqua illa intereus in alvum deferri debebit , vasa etenim lymphatica per universam cutim perreptantia bene possunt resorbere, ac reassumere Umphictim illum humorem, qui in glandulis subcutaneis continetur, citra sanguinis , & viscerum insectionem . Quoniam vero locutus est Hippoe rates Bb conditione . si aqua e venis iuventrem effluati id prosecto tune accidet, cum lym-rha si, cute nondum concreveνἰe, sed adhuc fluida manens per praedicta vasa lymphatica remeare potest . Caeterum poliquam diutius haeserit sub tute , & glutinosam induerit conditionem , nulla ratione poterit evasis lymphicis in ventrem dc fluere , nisi tamen , non eam , quae extra vasa in
glandulis sub evre jam substiterit, sed quae
adhuc in vasis lymphi eis continetur , fiu-xuram in alvum intelligere velimus t Id quod facilius semper eveniet inter initia in-eipientis hydropis 3 secus vero in hydrope iam confirmato, cum scilicet crassior, &glii tinosior reddita lympha nequibit pervata lymphica in alvum deserri. Sed cur est, quod Hippocrates hic venarum meminerit inquiens : si e venis in ventrem , seu Houm defluxerit e Forte quia ,
sub venarum nomine, omnia corporis vasa humores deducentia comprehensa intellexit: quo fit, ut etiam arterias is aliquando venas appellaverit: vel etiam quia , cum
nondum illi vasa lymphica innotuissent , plane cum vidit aquam ex habitu Corporis in alvum deductam hydropicos iudicasse ,eκ sola venarum notitia , arbitratus est. nonnisi per illas potu i me aquosum humo. rem in ventrem effluere , quandoquidem ipse , quae vidit, scripsit , dc quae iteratis observationibus expertus est , in Aphori Dmos redegit: observavit autem ex habitu corporis aquam in hydropicis in ventrem effluxam illos judicasse, existimavit, νη-
a communem veterem medicorum sensum, per venas illuc fuisse delatam. Quamquam autem id in Ana sarca laborantibus verisimilius existimem accidere posse, non tamen omnino impossibile putandum , quod idipsum in Ascilicis contingere nequeati etenim licet Aqua in Asicite inter Peritonaeum , & musculos A dominis colligatur, unde dissicile admodum est in alvum effluere posse , fieri tamen aliquando potest , ut per ductus nobis inis cognitos a provida Natura in In testina deteratur, & expurgetur, quandoquidem, ut alias dicebat Galenus ex eodem Hippin crate o. epidem. sM. v. milis fibi Natura parat viat, per quas se sam exstneret: attamen perrarum hoc plane est , nee tam facile, ut propterea nonnisi parat est aquam in Abdomine collectam abducere adnitantur petitiores Chirurgi, neque t men perpetuo successu seliei. Postremo dicitur , solvi morbum effusa in ventrem aqua non quod in ventre de tinenda se , sed quia per ventrem in i testina , ik alvum delata , prompte eva tuetur , & quidem tota quanta est 3 siquidem ex eo , quod aqua Hydropicorum,
veluti res praeter naturam egeritur per alvum , tamquam per locum convenientem contingit morbum ipsum serui, ut quae tinium corpus occupaverat , in ventrem es fluens , aditum sibi faciat aperium ι adeoque non quia in ventrem effluxerit, Cori
serat , sed quia in alvum tr3nslata possit sponte sua eraeuari , dc extram illi. Hinc designavit Hippocrates ventrem, velut l . eum iacitis, , promptae expurgationis, ut
120쪽
ra inde corpus universum a leucophlagmatia, Ac aqua in tercute vindicetur; quamobrem tota pariter , & quanto citius fieri possit, educatur , viribuq interea constantibus , quemadmodum salutaribus emilibus convenit . Porro non quia hic ab Hippin crate solius per alvum evacuationis mentio iacta est , exclusa credenda omnino erit , quς per vias urinae alias ab eodem velut conducibilis commendatur in tumore lienis, qui prodromus est hydropi sis, ut a. midem. Dct. a. de Bione fertur , ex antiam adversione Mercurialis : nam hoc lyco eam potissimum memoratam voluit , quae citior , facilior, liberior , ac securior esse s let, in comparationem ejus, quae per uri
nam fit longe tardioris , dissicilioris , ac
Longo alai modiuvio laboranti Dontaurus vomitur supervenienι morbum si vis. Tiam in hoe Aphorismo memorat Hi in
C. pocrates unius morbi sanationem per alium , sed eum morbificae causae evacuatione conjunctum : At vero non , ut praeceptum curativum tradat, sed istum modo, ut Prognosim proponat salutaris exitus diarrhceae in vereratae, a vomitu spontaneo superveniente, ac propterea non exinde dedu. Cant , arguantque Medici id ipsum Arte tuto posse promoveri, quod sponte Naturae utiliter accidit , nam ut superius quoque in nuimus, non aeque bene , nec undequaque potest Ars Naturam imitari, ut in humoris excernendi quantitate, conditione, tempore , dc modo pari formiter se habeat, valeatque id solum , quod vitiolum est, δc morbum facit, salutariter educere ι eum & nec ipsa Natata perpetuo, atque indiscrimina.
Im, quocumque morbi tempore, dc qualibet ejusdem circumstantia , rite , rectequela gerat. Signanter autem notavit in hoc Αphorismo Hippocrates , diuturnum almprofluvium per spontaneum Domitum super. venientem terminari ; quia tria speciatim consideranda voluit; diuturnitatem in alvi profluvio, Domitionem supervenientem , dc sponte Naturae excitatam, non ab Arte. Et quidem, si alvi protavium recens tuerit, quia,tunc peccans humor multus , pravusque esse solet, non tam iacile proficiet,
nee utiliter continget. Inter initia etiam vinmitus diarthoeae super veniens, malus, non
nus censendus erit, veluti inductus ab irritata Natura , vel gravata a multitudine vitiolorum hu .norum , quae nequeat illos effetos regere , & emendare I unde dc per insoriora, & per superiora indomiti seruntur. Quare non solum vomitus in his nullatenus proderit, sed magis, magisque oberit, ve lut i symptomatice excitatus ab impetu, &violentia praeealentium , dc superabunda tium humorum, quemadmodum in Cholera morbo evenit. Itaque di arrhoeam ex longo tempore perdurasse notat Hippocrates, quinniam ex temporis diuturnitate verisimile admodum est, dc m titudinem humorum de seci sis, & pravitatem magna ex parte suis. se sedatam, ut propterea ex mala, ineptaque solum dissolutione , secretioneque ciborum assumptorum , alvi fluxus perseveret , dc quidem ex sermentis Intestinorurn vitiatis, aut etiam ex labefactatis, depra νatisque succis ventriculi digestivis, qui mox
a superveniente vomitu egerantur, vel imis mutentur: in quem etiam sensum exponendus et idem Hippocrates a. de diaeta, ubi dixit , vomitum listere alvum.
At quamvis ita ab Hippocrate scriptum sit, & plerumque id ipsum experimentis resis
pondeat , non tameia universaliter verum
putandum est , ut aliquando saltem non fallat , cum dc nonnunquam a spontaneo vomitu visum sit , non solum di arrhoeam
nullatenus desiisse, sed subinde etiam mortem suisse subsecutam, potissimum in his, qui viribus destituti, ejulcemodi evacuati nem per dejectionem primum, deinde per vomitum , sufferre nequiverunt . Sed &vomitus superveniens si praeterea cibalis,
vel chylosus suerit , pejoris plane judicii
erit, cum ex illo magis vires atterantur , de labefactatus undequaque ventriculus nequeat deinceps illas restituere. Tunc ergo vomitus spontanetis laudabilis solum erit in diarrhoea , cum humo.ralis fuerit, de ejusdem plane conditionis,ae est materia ipsa di arrhoeam e Sciens, &conservans. Debent insuper vires constare, ut vomitionem tolerent , quaeque semel tantum, & ncm ulterius repetat 3 hac enim ratione crisis naturam refert . Hinc idem
Hippocrates primo δε morbis , hanc eamdem sententiam describens, adjecit particis. tam valide, quae non solum reserri potest ad diarrhoeam , sed etiam ad vomentem,
8c ad vomitum supervenientem, puta cum virium robore toleratum.