장음표시 사용
121쪽
Pleuritide, is, Perapneumonia eorrepto alvi pro vium adveniens , malum .
Ouod antea scripserit Hippocrates de
lupervenientibus evacuationibus con- aereatibus, nunc de aliis nocentibus ex adverso proloquitur, atque exemplum dat in morbis pectoris , in quibus delectiones supervenientes nocuas animadvertit. Et quidem Pleuritis , ac Peripneumonia morbi sunt partium spiritalium quorum aIter ad Pleuram, alter ad Pulmonem pertinet: quamvis non desuerint, qui utrumque Pulmoni affixerint, ea tamen differentia , ut si Pulmo totus secundum utrumque latus dextrum , dc sinistrum se inflammationem contraheret , Peripneumonia laborare diceretur; Pleuritide vero, si alterutro tantum iobo; de qua re alibi iautcumque autem id eveniat, tertum est, Pleuritidem , dc Peripneumoniam aegritudines pectoris esse , dc partium in pectore Contentarum , quae nulla alia ratione salubriter judicari possunt , quam per anacathar sim , unde S. apbor. 8.. ab eodem Hippocrate scriptum est : Ouιcumque morbo la-xerali , seu pleuritu e laborantes in quatuordecim diebus non repurgantur 3 ii ad D purationem vertuntur s quoniam nullus alius tutior ductus patet expurgationi humoris in pectore contenti se quam per asperam Arteriam , adeoque per tussim. Si ergo contingat Pleuritide , aut Peri- pneumonia laborantem non expectoratione, seu dejectione per alvum evacuari, duplici proculdubio incommodo assicietur : altero quidem , quod humor in pectore contentus non expurgatur , cum ex pectore ad alvum ductus nullus sit,. inter semente Di aphragmate cavum pectoris, dc abdominis : al. ero vero, quod alius ab eo , qui peccat, educitur , dc non sine ingenti virium iacturae, cum ventriculi, di primae digestio
nis languore , recrudelcente interea , aut sitiam putrei cente eo, qui pectoris cavum Occupato unae tum Pulmo tum Cor , &sanguis universus plurimum inficitur. Accedit . quod superveniens alvi prost avium in Pleuritide , aur Perineumonia , alia quinque Viscera', nempe naturaliae, praeter lyiritalia , affecta designat, potissimum, vero
Ventricullam , Iecur Metentarium , intestina , ex D:bus pravi illi humores alvi profluvium concitantes sine ulla dissicul Me derivabunt: quo autem morbi plures fuerint, & partes assectae variae , eo p ne gravius vitae periculum imminebit.
Quoniam vero, non quamcumque, aut levem evacuationem per alvum memoravit
Hippocrates , sed multam , iteratam , Accopiosam . designatam scilicet sub nomine Arei profluvii ι idcirco tunc solum exinde
de aegrotantis vita verendum, cum alvus
immodice in ejusmodi Pectoris aegritudinibus fluxerit 1 secus vero , si levis solum, dc modica delectio fiat: fierY enim aliquando potest, ut citra incommodum partium
spiritalium affectarum,alvus cum juvamento potius exoneretur, aut quia eumulatis antea excrementis abundat 3 aut quia, Ob ad lunctam febrim, sanguis a suis impuritatibus
repurgatur 3 aut etiam quia compatientia reliqua viscera naturalia, sorte fortuna ab infartu , obstructione, tumefactione, vi se-bris, atque Naturae molimine , per dejecti nem illam, sensim, allevantur, ut in Μ tone , & in Caupone memorat idem Hippocrates T Nid. Iure igitur per arei proflu-
.vium , . immoderatam, impertinentem, adeoque vires atterentem evacuationem , acipulum supprimen rem notatam voluit ..
Neque tolum malum censendum est auvi Profluvium in Pleuritide , & Peripneumonia ex ratione partium affectarum , quo nullatenus per alvum exonerari possimilsed etiam ex ratione earumdem met aegram ludinum . Sunr enim Pleuritis, & Peripneu- monia de genere in uammationum: in inflammarionibus autem nulla purgatio per alvum proficit . ut propterea purgantia m dicamenta sim t. omni iure interdicta: quo modo enim conserri poterit alub solutio in inflammationibus, in quibus sanguis alicuisbi haeret, dc concrescit, indigetque sui re-lolutione se aut suppuratione ,. ut tandem pars innammata in pristinum statum restituatur λ' id quod potissimum in Pleuritide dc Peripneumonia si ι de qua dieitur , quod
quanto citius sputum comparuerit , tanto' quoque morbus breviabitur. Quod si eum Heurnio addere quoque velimus adverbium εἰ Debementer, quo non levem inflammati nem se sed magnam, ingentem, vehemen
temque intellexerit Hippocrates, profecto timendum magis de illarum eventu a s pervenienti alvi profluvio : quippe vehementi Pleuriti de , aut Peripneumonia laborantes gravioribus lymptomatibus assicium
tur, dolore scilicet acutissimo , dissicili r spiratione , siti . vigilia, inquietudine, sebri
.continua, caeterisque quae magis , magn-que exacerbabuntur , dc ingravescent , a
122쪽
superveniente dialetheea. Sed dellonge peius erit si alvi fluor accidat his , qui ex
longo tempore Pleuritide , aut Peripneumonia laborarint, veluti suppuratis , ac ta.'hidis effectis, quemadmodum o voce gra ca id est habito, detento, Dexato, sive mutius affecto, colligit Galenus , estque cunctis notissimum.
Lippientem alvi profluvio corripi,
AD notat nune Hippocrates beneficia
ex alvi profluvio provenientia in aliis affectibus, ac pro exemplo assert lippitudinem , quam consequens alvi deiectio lalutaris dicitur. Quid autem pro lippitudine intelligendum, graeca vox ophthalmia satis aperte
explicat , quam Celsus lippitudinem , &ocutolum inflammationem . pluries appellat, licet plerisque lippitudo ad palpebras
potius inflammatas reteratur, non vero ad
oeulos. Quin & Celsus ipse lib. c. ea' o. aliam , diversamque videtur facere lippitudinem ab inflammatione Oculorum , eamque saepius nuncupat aspratudinem , per quam palpebrarum extremitates asperae, ae dolentes observantur.
Sed quamvis de nomine parum intersit, multum tamen refert novisse, Hippocratem alibi diversimode descriptam Ophthalmiam
memorasse , praesertim vero prιmo epidem. sea. a. dc 3. apbor. II. Io. ubi modo h midam , sed mordacem 3 modo aridam, Ac tabificam 3 modo siccam , Ac pruriginosam , imo etiam exulcerantem nominat , veluti a diversis causis, atque humoribus
progenitam 3 unde ipse fieri crediderim , cur lippitudo quandoque sit contagiosa , dclippientes alios insciant imo nec aequabiliter assiciant, dc assiciantur, neque paribus symptomatibus molestentur , cum & ali. quando in palpebris solum, aliquando etiam in adnata, seu coniunctiva tunica, ruborem tumoremque patiantur . Quare
qualem hic intellectam velit, duaeri potest . Et clare liquet, eam lippitudinem hoc in amorismo designari , quae nedum palpe-hrarum , sed oc adnatae oculorum tunicae inflammatio est , facta ab affluxu humorum ibidem haerentium , potissimum acrium, dce dentium, quorum causa asperitas, dolor , rubor, tumor, in orbita oculorum exteriori percipiatur e etenim nisi humores corpulenti has odulorum partes occupave rint, ac laeserint, fieri haud poterit, ut per alvum excreti lippientes liberent 3 pari ceriste ratione, ac de obsurdescentibus auribus alibi idem Hippocrates pronuntiavit. Nisi etiam dicere velimus cum caeteris Exposit ribus , liberari lippientes oculas per alvi exonerationem iacta scilicet depositione humorum ab assectis visceribus naturalibus, ex quibus illi coassiciebantur. Oportet autem alvi profluvium sponte evenire: siquidem , ut antea monuimus , istiusmodi evacuationes morbis supervenientes sponte Natura excitari debent, cum solius Nat rae opus sit id evacuare, quod convenit, dc quo tempore, atque ea quantitate, qua causae morbificae correspondeat, Hinc nocibene quis ex hoc deducere licere poterit, Μedicis indiscriminatim oculorum lippitudines per dejectoria meditamenta Curare, nisi aliter constiterit in ejusmodi opere naturam sibi adminiculantem habere foriste , quia in alvum adigere tentat hum res, dc vel rugitu, aut ventris murmure. aut intestinorum inflatione ejusmodi depositionem ostendat.
Quia insuper Hippocrates usus est voce profluvii , existimandum propterea superinvenientem hanc evacuationem oportere esse copiosam, de non solum saecum, aut intestinatium excrementorum , sed etiam humorum, acrem, muriaticamque condi
tionem praeseserentiumr quippe hae ratio. ne fiet , ut oeuli ab humoribus ibidem stagnantibus vindicentur , vel etiam parsalia mandans affecta inaniatur . Quod si evacuatio ista sponte naturae Promota , parca admodum sit , Ac iniussiciens, tuto tunc poterit Μedici industria perfici , de expleri , documento ejusdem Hippocratis apiarismo M. primi. Denique inquit Hippoerates, bonum et significans ex hoe utilem esse ejusmodi eva.
ationem, quamquam non omnino neceb
se sit, ut ex illa iit prursus lippitudo desitura: etenim postquam humores ab oculis defecerint, remanere quoque solet asperitas cum rigiditate, quae nonnisi progressu temporis, sponte Naturae desinit, vel s libus , dc balneis egebit , ut penitus ab Ieatur ι quemadmodum idem Hippocrates T. apbor. 46. ω hoc eodem O. apbstr. 3I.
123쪽
rima discissa, aut cerebro, aut Corde,sut prς-
cor diu , aut aliquo ex tenuioribus Intestι-nis, aut Ventriculo , auferore, urbale es .
PRognoflicus est hic Aphorismus, in quo
Hippocrates mortem praedicit in his, qui vulnus , vel ulcus patiuntur in Cere, bro, Corde, praecordiis, Iecore , Uentriculo, aut Intestinis gracilibus . simile quid scribitur etiam tib. I. de Morbis : Moritur autem , fi quis cerebro saucιatus fuerit, aut stixati medulla , aut beρate , aut praecordiιr , sive septo transverso , aut vesica, aut vena sanguigua , aut corde . Et line, quod pleraeque ex his partibus
discissae, aut vulneratae mortem asserant, longe notius est, quam ut longa oratione probari queat , nam cum inter partes corporis numerentur Omnino vitae tuendae necessarias, plane fit, ut dissectae, sicuti non
amplius ad vitam conservandam conserunt, ita imminentem mortem proculdubio portendant. Hujus generis praesertim sunt Cerebrum , Cor , Pulmo, Septum transver-1um, Uentriculus. Dissecto etenim Cerebro, nervi, & nervorum liquor statim male afficiuntur ι unde operationes animales deficere necesse est: his autem deficientibus, nec vita diutius perdurare valet. Idipsum, & multo magis dicendum de Codide, quod principium , & origo est vitalium
Operationum e quamobrem ipso dissecto, neque pullus , neque sanguinis motus haberi commode potest. Pari ratione Pulmodi scissus necem afferet . cum sit unum ex praecipuis organis respirationi, atque per ipsum principalia vasa sanguifera disperis gantur, unde sanguis in cor, deindequem corpus universum iniquit. Septum quinque trant,ersum respirationi quam maxime conducit 3 quare si fortasse dissecetur, quia in suo motu labascit, deficit pariter respiratio , qua deficiente Animal perit. Ita etiam reliqua viscera his adjacentia eidem infortunio lubjiciuntur, sub quibus Praecordia comprehensa intelliguntur. De Ue triculo autem, quamvis a plerisque dubita.
tum sit, num inter partes principes numerandas foret, quia nihilominus conficien .dis cibis incumbit, sine quibus diu animal
perdurare nequit, proculdubio ex ipsius dis.cissione mortem quoque accidere latendum squamobrem non immerito a Quinto Sereno Rex membrorum appellatus est, a quo sci-
robur, dc nutrieationem suscipiant. Acce dit , quod per ipsum plurimi venarum, aristeriarum , oc nervorum rami disperguntur , unde absque istorum gravi laesione eumdem vulnerari minime contingit, adeoque non sine evidenti vitae perieulo. Quoniam vero aliquando observatum est
ex vulneribus Cerebri, Cordis, & Pulm nis aegrotantes luper vixisse, ansa datur pleri sque dubitandi, qua ratione id evenerit, ut simul una tueri possint doctrinam hane Hippocratis, Ec ex adverso experimenta eidem adversantia. Verum facile difficultas exolvetur , si vulnera his partibus inflicta ,& a Medicis memorata, examinentur ubi, & quomodo contigerint: nam qui testantur ab vulneribus capitis, cordis, aut pulmo num consanuisse I haudquaquam de partibus organicis illorum viscerum meminere , sed solum de superficiariis , dc extimis eorumdem . Cerebrum siquidem, ut ex anatonae liquet, constat cortice, & meditullio 3 ex
his autem meditullium omnino necessa rium est- ad animales operationes sensitivas, & motivas obeundas I cortex ver non nisi plurimarum glandularum contexistus est. Hinc si portio aliqua corticis cerebri rescindatur illaeso meditullio , quia organa destinata lanctionibus sensitivis. dc motivis inoffensa manent, bene poterit in vita animal permanere 3 secus vero si interna cerebri lubstantia , ejusque meditullium offendatur . Cor pariter sine vitae jactura vulneratum memoratur ea iaparte , quae illius mucronem constituit,
qui cum pars extima illius sit , nihilque impediat motum ejusdem . 3c sanguinis
trajectionem in arterias , neque Proinde vitae tuitioni incommodabit. Caeterum vulnera cordia inflicta basi , ventriculis, arteriae a ortae , caeterisque ductibus principalibus ejusdem , omnino lethalia observata suere. Pulmones quoque resecti memorantur, superstite vita, in extremitatibus , & apicibus loborum, quo scilicet vasa pulmoniaca circulantj sanguini necessaria haudquaquam pertingunt . De IecOre praeterea idem omnino dieendum est .
nam si vulnus sit inflictum in substantia
secoris , ubi arteriae , dc venae latiores adunantur , adeoque partem illius organicam constituunt . proculdubio lethalo erit ι secus vero si fiat in extremitatibus loborum. Et ratione inde deducitur , quia vulnera in his visceribus inflicta , non alia
de causa lethalia sunt, nisi quia sanguinis licet reliqua corporis membra alimentum , t circulationi impedimento sunt, dc diruptis .
124쪽
iueisisque venis, aut arteriis, sanguis extra propria vasa effunditur, qui deinde exhaustus motum cordis conservare nequit, nec
reliquas partes vivificare, quin & multoties ab irruente sanguine adjacentes aliae opprimuntur , & repente suocantur, unde vita diutius persistere non potest. Accedit, quod sanguis extra propria vasa effusus duplici alia de eausa vitae incommodat, dc quia restagnans putrescit, & corrumet-tur , & quia mole, ac irruptione, qua in parte haeret, gravat , opprimit , obruit, citius tamen , vel tardius , pro varietate viscerum affectorum. Atque hine modo fit, quamobrem vulnera apices viscerum solummodo laedentia , lethalia non sint, nisi ex aliquo alio accidente , quia ejusmodi vulnera vasa sangui sera majora , & praestantiora minime perturbant , unde nec multus sanguis effunditur, nec motus sanguinis intercipitur, aut impeditur. His itaque de causis accidit, ut vulnera basim cordis , Ac venas, arteriatque inde exorientes, transfodientia statim perimant , ut de vulnera perforantia medium pulmonis , quoniam diruptis vasis pulmoniacis, vel sanguis alio diffunditur, quam in cor, vel impetuosiusquam par sit in cor ipsum influit , unde illius motus impeditur 3 in reliquis autem partibus vulnera inflicta non uatim tene. cant , sed in aliquod tempus protrahuntur , quia ex his non omnino intercipitur motus sanguinis, & eordis , licet deinde in lethum etiam desinant, alia sane de cauissa, quemadmodum de vulneribus Vesicae, dc intestinorum mox dicemus. Vulnera itaque in universum lethalia
erunt non una, sed multiplici ratione . Primo , si in partibus vitae tuendae necessariis consormationem, texturam , & nexum vasorum , aut structuram earumdem discindant, ac turbent . Secundo, si circuitum sanguinis interrumpant. Tertio, si opera. tiones ad vitam tuendam destinatas laedant, vel adimant. Quarto,si excrementorum repurgationes impediant. Quinto , si inflammationem , gangraenam , dolorem vehementem , aut alia syptomata graviora inserant, unde vires atterantur. 6c labascant. Hinc modo vulnera Cordis, re Cerebri ex primo, & sec undo capite lethalia sunt, Pulmonis vero, Iecoris, aliorumque viscerum magnis, Iatisque arteriis, & venis resertorum ex secundo, & tertio capite 3 ex quarto, di quinto senique Intestina , oc Veii- ea, in quibus etiam suam opere confidera-hilis est propria conititutio membranota, ctc nervosa , ob quam convulsionibus tubajiciuntur , ct dissicillime coalescunt. Atqui dubitare contingit, cur Hippocra.
tes Lienis non meminerit , eum tamen Lien
arteriolum vistus sit Θ Ad quod dicenduin . nullam de illo Hippocratem hoc loco secilisse specialem mentionem , quia parem cum Iecore conditionem sortitur ι vel quia, si fortasse vulneretur , commode rescindi potest , cum viscus linguosum sit, & facile a caeteris separabile , quin imo illum eximi etiam integre posse testant ne plerique Anatomici citra ullum vitae incommodum . oniam vero Hippocrates in textu non
omnia Intestina dixit discissa mortem asseris re , videndum hie etiam breviter, quaenam sit disserentia inter tenuja, & erassa intestina , ob quam tenuja si vulnerentur . aut scindantur, mortem asserant , secus vero crassa . Et quidem nedum in vulneribus, verum etiam in erosionibus internis experimento e stitit longe periculosiora elle ulce ra tenuium intestinorum , quam crassorum , nam in dysenteriis male ama priora tria ..
Duodenum, Iejunum, & lleo , insanabialia esse solent; facilioris vero curationis C lon , Caecum , dc Rectum . Verum diversitant aec petenda est tum a structura, tum ab usu, tum etiam ab humoribus, per illa dissunduntur: etenim In testina gracilia ex membranis
constituuntur tenujoribus habentque gIandalas quoque molliores, in quas hiant oscilla venarum lactearum, unde chylus in me- sentetium , de saccum lacteum traiicitur.
quamobrem & structura, & usus illorum longe praestantior est , quam sit structura ,
dc usus aliorum trium intestinorum cras forum, in quibus & tunicae crassiores , O sioresque sunt, & glandulae duriores , compactioresque , eo quod diutius detinendis saecibus inservire deberent . Humores etiam confluentes ad Intestina tenuja, pan-
creaticus scilicet, dc selleus , eum in statum praeternaturalem degenerant , pessimam, & deleteriam conditionem nancis cuntur, unde gravius affici solent Intestina gracilia, secus vero crassiora, ut patet 3 quamobrem non sine ratione fit periis
culosiori dylenteria laborare In testina superiora , quam inset lora . Non immerito proinde Hippocrates , consideratis his ia ., testinis gracilibus , dixit illa discissa lethalem exitum sortiri , non ideo tamen. i isdem periculi expertia esse Intestina cras
la , quae etsi plerumque non tam graviter afficiantur , possunt tamen aliquando, ex ingenii , dc magna discissione pari modo peri-
125쪽
clitari, sed longe minus, vel tardius, quam gracilia. vesica pariter discissa insanabilis
est , quia cum sit perpetuum emissarium urinae , nequit prompte conglutinari ι quinde ulcus ibidem contractum perpetuo -- didum esse solet 3 quamobrem se e saepius experimur illa in fistulas iacillime desinere. Denique Ventriculus si vulneretur, etiam mortem portendit, siquidem ipso disecimo necesse est succos digestivos infringi, illius texturam vitiari , ehylo sim offendi, de chylum ipsiam neutiquam protrudi posse per pylorum ad intestina . Sed dc ob nervorum copiam , quibus intexitur, fieri
nequit, quin etiam cerebrum compatiatur, unde postmodum motus convulsivi 3 qu,nimo ex sola , simplicique illius laesione
vomitus, singultus , anxietas, dolor ,.de alia graviora symptomata minime poterunt evitari et ab his autem fieri nequitquin mors sit brevi subsecutura. Uentriculo non irrationabiliter adjungi potest insophagus , qui vulneratus non dissimiliter lethum afferet, ut non ita prisdem observavi in quodam Presbytero ob vulnus inflictam in parte postica thoracis prope spinam, cui Oesophagus adnectitur . Partibus his vulneratis, atque hoc Ioco memoratis ab Hippocrate , sunt qui alia plura adjiciunt 3 de quidem Bra avolus vescam selleam , Pericardium , Pulmonem, Lienem , dc Spinatam medullam inter par
tes ad exitium vulneratas recenset. Et Celinius lib. s. eap.ra, addit quoque Renes, Venas , ct arterias potissimum circa sauces, ct guttur, nee non spinalem medullam, uterum , dc men inges cerebri. Verum non quaecumque vulnera, quae insanabilia sunt, lethalia dicenda erunt : etenim offa , de cartilagines si frangantur , aut vulnerentur, licet plerumque insanabilia evadant,
non tamen mortem necessario afferunt. Caeterum multae aliae partes vulneratae aliquan.
do exitiales fiunt etiamsi commode sanari possint vel ob imperitiam artificum,
vel ob symptomatum societatem , vel ob vulneris prosunditatem , aut magnitudinem , vel ob sanguinis effusionem, indeque consequentem virium jacturam , vel ob aetatis languorem, vel ob carnium mollitiem , vel ob alterius morbi praesertim virulenti concomitantiam , ut in lue gallica affectis experimur . Hinc non semel
contingit observare Tulnera , aut ulcera in partibus extimis etiam ignobilibus co poris inflicta , quae tandem mortem attulerint, in .senibus, valetudinariis, gallica
lue assectis, aliisque propter quasdam elo.
cum stantias cum vulnere coniunctas.
Signa denique , quibus inremoscere Iiaceat, quae membra discita, aut vulnera
ta sint, ut ex illis judicium ferri possit leis
thalis, aut salutaris eventus, late exposuit Celsus lis. evit. 26. ex quo alii Chitur giae professiores, quos conlulite, si lubet. Illud autem a nobis videtur superadden dum, quod iterati , inaequales, de rem rentes rigores labriles sere semper soleae internorum viscerum laesionem praedemo strare , idque vel ob sanguinis e venis, aut arteriis discissis , effusi in alias circuma jacentes partes, praesertim sensu praeditas. irruptionem , subsequentemque putrefacti nem, vel ob impeditum ea in parte is guinis circuitum , qui cum non prompte sua vasa circulationi destinata subire queat . illas impetit, de extimulat 3 Ac licet ma
gna ex parte, non raro per lupervenientem sudorem dissolvatur , perseverante i mea eadem causa , denuo illi recurrunt .
Hinc bene Cardanus, partes in universum
vulneratae quatuor modis mortem asserunt,
vel necessitate officii, ut Pulmo 3 vel P tentia Naturae, ut Cor, veIsanguinis profluvio, ut Iecur, Arteriae magnae, & v nae , vel symptomatum pravitate, ut ne Duosa, Ventriculus, Vesica .
Cum discissum fuerit os, aut eartilago, ves
ervus, aut genae particula tenuis, vel re putium, neque augetur , neque coalesor.
Exposuit in praecedenti aphorismo Hi
pocrates partium quarundam organi
carum vulnera , eaque protulit lethalia esse 3 in hoc vero aliarum quarumdam partium similarium vulnera , & lcitaras proponit, atque illa, inquit, non quidem mortem afferre , sed dissiculter coalescere, & augeri. Primo autem Ioeo proponit fracturas ossium , de quibus tamen dubitare contingit san non eoalescere possint , & successive incrementum suscipere 3 etenim Gan IV. z. artit medicae , non solum in pueris itininquit saeillime couniri , dc deinde a geri , sed etiam in adultioribus interm dio corpore calloso, quod licet proprie os diei non possit, nihilominus ad illius naturam quam maxime accedit, quippe quod duritie, soliditate , candore, insensibilitate praeditum est, simi os . Verum esto, offa
126쪽
Pacta per intermedium aliud corpus unianis tur , Proprie tamen e litio illa dici non potest , cum sit quia heterogeneum disse.
Tentis omnino conditionis Ac naturae , quamquam duritiem , 8c soliditatem ossium aemuletur , ut propterea fi contingat in ea parte os iterum fracturam subire, non quidem frangetur in poro illo ad nato , sed alibi, ut pluries experimento constitit . Sed di neque incrementum suscipit os fractum, sed in eadem magnitudine, ac dimensi me subsistet, cum nutrimentum, quod ossi suggeritur supra solum 3 non vero infra semcturam deserri possit, impediente nimirum eraesitum poro illo calloso ι quamobrem experimur offa fracta in pueris non ulterius increscere , sed per comparationem
ad alia ossa correspondentia aliquantulum decurtata , & exilia remanerer modo Hi in pocrates in hoc textu de vero coalitu, &de genuina nutritione mentionem facit,
secus vero de falsa, de sequi pollente. Sed unde est, quod ossa, aliaeque partes
hic memoratae coalescere, dc nutriri non
possint, gravis equidem est hujus loci di
ficultas . omnes interpretes cum Galeno communem in omnibus partibus exanguibus , dc spermataeis appellatis causam faciunt materiae alibilis desectum . Putant enim partes universas corporis, aut ex semiane , aut ex sanguine generari: ex semine
quidem partes eas, quae albae sunt, ut ipsi dicunt, ossa , Tendines, Ligamenta, Nervi, Venae, Arteriae, Μembranae, Cartila. gines , Glandulae 3 ex sanguine vero omnia viscera, Cor, Pulmonem , Iecur, Lienem, Renes , Musculis , ec carnes universas. Hinc subdunt partes eamosas, dc rubras a sanguine progenitas , cum vulnerantur , aut dilacerantur, facillime resenerari, ecinerescere posse suggesto ipsis sanguine pro
alimento , ex quo exordium desumpserunt: at vero ossa fracta, atque caeteras partes
albas, veluti spermaticas disiectas, nulla. tenus coalescere posse , quia deficit illis alimentum, & principium generationis earumdem, nempe semen .
Sed quam falsa sint ejuscemodi veterum
opinamenta, clari is me deducitur ex Ana. to me, & ex eariamdem partium structura lomnia enim viscera, tamquam constructa ex glandulis, membranis , fibris, nervis , venis, aneriis, nonnisi in primordiis suae generationis eamdem materiam albugineam uniformiter recognoscunt, unde nil penitus
differunt a generatione, Bi structura partium albarum, seu spermaticarum 3 hinc in prima consormatione embryonis, eum illi
corpusculum integratur, nonnisi texturam quamdam exhibet fibrarum , glandularum, membranarum, oc vasorum, per ipsas excurrentium, quae deinde a sanguine materno per vasa umbilicalia suggello, nutricationem . oc incrementum suseipiunt per substantiam illam glutinosam ejusdemmetiansuinis, quae in aliquibus magis, dc copiolius appingitur, in aliis minus, dc parincius pro vasorum exilitate , dc pororum , ac texturae diversitate . Quod vero Pulmo, Iecur, Cor, Lien , oc alia consimilia viscera rubra videantur membrana vero, cartilagines, ossa alba sint, id dumtaxat contingit a sanguine affluentius per praedicta viscera discurrente, quoniam continent venas, dc arterias latiores, dc num rosiores: at vero in partibus albis, quia venulae, de arteriolae exiles admodum sunt, Pr
pterea vix conspici possunt. Atque hine , si Pulmo, Iecur, Lien, dc caetera viscera carinnea , 5c sanguinea putata , sanguine ipso exuantur, quod fieri solet per immersionem in aqua tepida , FI quam uni versum sangu nem per illorum parenthymata diffusum diamiserint, albicantem quoque substantiam rein serunt 3 ec quemadmodum accurata diligentia Anatomicorum detectum est , nonnisi glandulis, vesiculis, fibris, venis, arteriis ,
nervisque eontexta sunt. Itaque omnes par tes eorporis homogeneam reserunt naturam,
atque in primis suis ludimentis ab una su stantia seminis glutinosa , vel ut melius loquar , ab una substantia albuginea in ovo foemineo contenta ducunt originem 3 a sanguine Fero circumfluo vitam , vigoremque suscipiunt , quemadmodum fusius a nobis est, demon liratum in nostra Theoretice. Hinc ergo omnino falsum dicendum est, quod a veteribus fuit creditum de duplici materia , origine , ct principio partium componentium humanum Porpus, ct cuiusvis alterius animalis. Sed dc salsum quoque est deesse materiam seminalem nutriendis panibus spermaticis aptam , quippe, quae
nedum in aetate iuvenili, verum etiam in virili, dc lemii non rara superabundat , Quianimo si Uera sunt, quae Galenus memorat de regeneratione, & restauratione omium fractorum in pueris , quia in his semen deficit , proculdubio ollium fractorum coalitus. de resectio nulla foret, atque contra facilior,
de abundantior haberi pos et in iuvenibus, in quibus semen uberius est, dc vegetius. Totum igitur opus nutricationis a sub. stantia sanguinis glutinosa promana i , quae longe
127쪽
longe copiosior suggeritur illis partibus, in
quas sanguis uberius influit: quo fit ut lecur,
pulmo, carnes in maiorem molem, temporis progressu astagant, minus vero augeantur membranaes aliaeque partes exangues . Nisi etiam dicere velimus alimentum partibus accedere ex nervis, & nervorum
liquore, ut Glissonius , & Uvarthonus inter Anglos primi arbitrati sunt : quocirca ubi
membranae corpulentiores iunt,oc latioribus nervis sunt intextae, ibi quoque incrementum 1 ensibilibus obtervatur : contra vero in membranis tenujoribus , Per quas nervi exiliores diffunduntur. Neque insuper verum est , partes carnosas Vulneratas omnino coalescere, & restaurari in fibris, venis, nervis, alteriis , siquidem istae eodem molo uniuntur, ac reliquae allae partes spermaticae dictae, ut patet ex cicatrice in ipus relictas quamobrein non semel o servatum est in Cadaveribus anatome subjectis,uilcera antecedenter vulnerata , & mox
Chirurgicis auxiliis restituta exhibuita signaturas, dc cicatrices,qua parte vulnus suerat inflictum . Sed & in cruribus, tibiis, brachiis, vulnerati musculi, cum consane Icunt, prolandam cicatricem relinquunt,& qui cauteriis suerant inusti, poli quam ulcus ad cicatricem perductum eli, manifestam signaturam, & foveam gestant, designantem non solum cutim externam , sed etiam musculorum substantiam cicatricem subiime. Uerum, in his partibus musculosis minus sensibilis ei se solet inflicti vulneris signatura , quia san-,guis per adjacentes partes circumfluus illasmblevat, oc consueto rubore afficit, unde non adeo conspicua in iisdem remanet cicatrix o contra vero in reliquis partibus, in quibus venae, & arteriae parciores, exilio- reique sunt, longe apparentior observatur,&potiissimum in membranis, quarum textura tenuis, & plana est, occolore candicans. Quoniam vero adhuc de modo, quo Callus fit in ossibus fractis, dubitare contingit, idcirco neque videtur soluta difficultas in praesenti textu proposita . Et quidem si id a Veteribus petamus, difficile admodum erit conjicere, quo pacto ossa fracta invicem cou- glutinentur per intermedium Callum . Recentiores vero Anatomici , nec quidpiam certi in hac re determinare ausi sunt. Solum Angli cum Glimonio, & V varthono e membranis, & pertostus eorumdem alimentum ossium deduxerunt, quo fieri aiunt denudata periostiis olsa siderari, & contabescere: At neque per hoc explicant, quomodo Callus intracturis Oisiam generetur, cum in illis ue- saepius membranae ipsae eoassiciantur, de
rescissae, aut dissectae nequeant alimentum illis suppeditare. Putaverim idcirco alimentum ossibus iuggeri a sanguine secundum partem glutinosam per apices musculorum
desinentium in eorumdem ossium capitibus, ubi cartilagines circumponuntur , cc glandulae innumerabiles sunt positae: illa vero sensim per pariem post partem intra porus eorumdem intruditur, di per universam osesium substantiam secundum longitudinem communicatur e quippe ossa licet secundum extimam superficiem laevigata sint, secundum interiorem tamen substantiam sunt manifeste porosa , spongiosa , squamosa , dc
perforata , ut propterea si frangantur , n solum succum i plum alibilem effundunt, verum etiam, & non raro, sanguine intinctum , quo videlicet vegetare, & vigorari
possint. Hinc facile dijudicare est , luccumipium ex glandulis ibidem sitis Per porulos,& cavernulas ossium veluti per fit trum tran-
sudare, & quaquaversum diffundi ι Quin& quo offa fuerint majora, ct longiora ,
eo etiam cavitas, di manifestior, dc oblongior in illis observatur cum ingenita quadam substantia medullari, quae ibidem ex resudante eodem succo ossium nutritio coaerescit , i& coagulatur instar axungiae . quemadmodum observare est in ossibus se- morum , & brachiorum . Non tamen inde negaverim , a membranis ossa amicientibus
aliquid etiam volatile, &spirituosum per
extimos illorum poros suggeri, quo nimirum vegetiora fiant, & in motibus promptiora , ut scilicet facilius commoventibus musculis extendentibus , contrahentibus, occircumvolventibus Obsequantur. Quia ergo in fracturis ossium textura illa pororum , oc cavernularum discontinuatur , & alimentum nequit commode veluti per filirum trajici, potus mum quia fibrae, ac fila menta eorumdem squamosa non recta invicem colligantur, & uniuntur, sed aliquantulum tortuose proinde nodus in parte fracta ginitur pari serine modo, ac in recisis arorum ramis experimur, sicut etiam mininutionibus , in quibus inter truncum , seu ramum unius , & lurculum , aut palmitem alterius, nodus adnascitur. Differt autem aliquantulum ab osse ipso nodus iste , quia non ex primigenia substantia seminali ortum ducit, quemadmodum reliquae ossis partes, sed totus ab adjuncto illis
alimento prove it, ut pmpterea non res rat eamdem omnino duritiem , quam ha
bet os, licet eidem, quam proxime accedat.
128쪽
Neque vero fractum obnoxius deinceps hi quia osse durior, sed potius contra , quia osse mollior , sed tamen glut motior , ct
compactior , ut in nodis arborum i nanquae dura sunt, fari lius franguntur . quam, quae molliora, ct glutino Ia, ut 'caltilagines , quarum conditionem , & duritiem nodus ille refert, ut proinde merito Callus appelletur. Haec plane de ossium conglutinatione Iampridem meditatus iii publicis lectionibus edincueram , cum tauUem ad manus meas Romae pervenit accurata , oc nova Domini
Clomonis otteologia Francolarii, dc Lipsae
anno I 692. latine impressa; ibique simul una sua in de olsibus Anatomen Doctor Domini. cus Gagli ardus Medicus Romanus diligenti 1 simus est elargitus , qui ambo ossium structuram , veluti ex pluribus lamellis luper. stratis instructam detexerunt, dc de eorum. idem nutricatione, ec augmento abunde latis egerunt, juxta ea, quae in sua Anatoine Plantarum multo, antea Clarissimus Malpi. ghius indicaverat, pag. num. I9. & m.
Quod hactenus dicium est de fractumsol-sium, facile etiam aptari potest Cartilaginibus, quae pari modo nutriuntur, Ac par modo coalescere' pol sunt, ac de ossibus di.ctum est , ea talum differentia, quod quemadmodum Cartilago est mollior osse , dc durior earne, ita alimentum, quod in se is prorositatibus recipit, mediana quoque sapit naturam inter alimentum illius, oc illius: id autem, quod partibus discissis agglutinatur, neque tantam duritiem acquirit , quantam habent primgvae partes Cartilaginis , quo
siti ut in conssuxu humorum praeternaturalium ad eas partes , quae scili uram pas a sunt, semper dolor percipiatur acerbior in parte illa conglutinata. Dixit autem Hippocrates partes istas non coaleleel μ' tu Te vera coalitum nullum adm cum reipla saepissime conglutinari sol f, sed
quia per intermedium corpus uniuntur, non
vero immediate per tua flamenta , textu ram , porositates , dc partium apices connectuntur, quemadmodum in partibus carinnosis per fibras carneas atque propterea, ne que augeritur eo mincremento, quo reliquς partes osseae, aut cartilagineae increscunt, quia alimeatum non satis abundanter, ndique cum ea vivacitate, de incaesa ad partes insia fracturam trant mittitur, quemadmodum in aliis partibus sanis fit, ut patet. Id ipsam inquit accidere nervi lici uis .aD sectis, ut neque amplius coalelcant, neque
augeantur . verum in his distinguenda est meta Op. Med. Tom. IV.
panctura a caetura, nam nervi puncti noniolum coalelcere numquam solent . led dcc vultiones inemendabiles asserunt, quein- adi nodum alias a.nobis est. ulcium ru commentario stiρer tertιvm anu M Heae Gai
xi s At vero nervi cςii , aut omnino resectimi tale patiuntur, sed solum nulla ratione poterunt cum partibus rescis iis muniri, aut uti. Pol eruin tuccrescere, unde a Chirurgis communiter peior, dc periculosior censetur nervorum punctura , levior vero. caesura Iq.nn d non raru satius ipsis ducitur nervum punctum Omnino rescindere, dc resecare. Quamvis autem caesi nervi vitae periculum non minentur, haud tamen possunt coal icere , dc augeri, non talum ex praenarratis
rationibus desumptis ab alimento, ut de aliis partibus spermaticis dictum est, verum et iam , quia nervi secundum longitudinem praeter membranas habent fibras, quae P culiari liquore perpetim irrorantur '. quotiespero illi rescinduntur . fibrae similiter una limul relecantur, quae cum nequeant in prios inum statu in revocari, ut in membris re icti sis quibui cumque accidit, propterea fit, ut coalescere neque polliat. Accidit , quod brae ipsae in re lectione instar fidium retrahuntur , ut neque deinceps in rectum situm disponi possint, quo certe opus esset, cum
Adiicit quoque in textu Hippocrates teinnuem genarum partem , pro qua intellige dae sunt non solum, quae proprie genae dicuntur . verum etiam labia, nares, palpebrae, di facies universa, quippe experimur Uulne
ra his pallibus inflicta , dc quaecumque scisinlionem . de uti colit initatione N essiciunt, se das , dc idelebiles cicatrices relinquere setiamsi post diuturnum tempus lagaci Medicorum indusima reiectae partes coaluerint. Et quamvis id ipsum commune sit totius corporis cutis, nihilominus dissicilior temper erit coalitio in partibus fac ei vulnerati : Id autem multiplici de caula videtur evenire, tum quia cutis faciei longe ner vosior est caeteris alias lium quia ita nectitur cum pannicuIO carnoso, qui illi lubiacet, ut nullatenus possit alter ab alteria leparari, oua ratione fit, ut nullies c tis se tota contrahi, dc moveri milit, nisi s
tum in tacie. unde crem capitis commoti nem cutemirontis contrahere, dc corrugare solemus,ut dc labi buccas, dc pinnas narium, in caeteris autem Partιbus nulli mode 3 tum
etiam quia fibris intexitur omnis generis, dcd Sin i iacie, ita fibrς di Ic. rpantur, ut quam quave sum retractae , nequeant in pol terum
ulla industria, ac diligentia couniri. I De
129쪽
Deirique praeputium, seu membrana extrema mentulae, cum faetit rescissa , neque amplius coalescit, si in longum , neque augetur , si in margine sectionem patiatur, idque non solum propter ea , quae Omni S partibus extremis communia lunt, cum quaelibet pars extrema corporis reicissa numquam am-lius restauretur, vel increscat, ut in auri. , naso, digitis , verum etiam, quia pars admodum exanguis est, ec paucissimis, atque exilibus vasis est intexta, quamobrem neque multo calore , neque multo alimento
praedita est. Et quamvis secundum longum dissecta aliquando visa sit coaluisse, id tamen non contingit sine summa Chirursi diligentia consutis scilicet labiis volneris, di ita proxime mter se invicem stathm a vulnere commissis, ut adhuc sanguinem sun. derente cum hae autem summa diligentia etiam per intermedium corpus callosum coaluisse visa est , ut propterea manifestam cicatricem referret, re quidem duriusculam. Si vero ejuscemodi connexio negligatur inulla ratione fiet, ut iri posterum congi tinationem , & coalitum admittat, ut pluries est observatum. Partibus his in hoc Aphorismo memoratis possent aliae plures adiici, praesertim extre. mae corporis, potissimum palbebrae Oeul. rum , pinnae narium, nasi acumen , aures,
ct digiti manuum, & pedum . Verum partes illae cum sint ex supradictis simplicibus in Α-phorismo recensitis compositae, quemadmo modum ex anatome manifestissime deducitur, propterea ad illarum classem, sine ulla dubietate revocandae erunt. Memoravit autem Hippocrates illas veluti simpliciores , sub quibus comprehensas voluit reliquas Omnes, vel ex iplis compositas, vel cum ipsis
in natura, constitutione, di textura e n. venientes .
Si inventrem sanguis praeter naturam esumitur, necesse est suprerara. O Uamvis Aphorismus hic communiter ab expositoribus receptus , dc juxta
vertionem Leoniceni traditus verissimus in quocumque sensu credatur, quoniam sanguis extra propria vasa effulus statim conerescit, acescit, ct in pus vertitur , quemadmodum passim experimur in eiusdem collectione in
pectoris cavo , cum e venis , an arteriis
eluidem pectoris, Ac pulmonis effunditur , nihilominus re exactius perpensa , dc ad exisi perienti an revocata , non ubique veritati contonat I etenim saeptissime etiam observa. mus languinem in intestinorum cavitatem effulum, ut, dc in fundum ventriculi, conis crescere quidem in grumos, de coagulari, non tamen in pus verti , sed sub eadem sanguinis forma compactum, concretumque evacuari, etiam postquam diu , dc ad plures dies fuerit detentus. Quamobrem non immerito visum est plerisque de veritate istius A. phorismi aliquantulum ambigere 3 quin imo Recentioribus quibusdam putatur pus non
quidem ex sanguine , sed ex lympha , &adipe pmficit cir Sed & Fuehsius aliter quoque existimavit illum esse exponendum, Acquiuem Iub generaliori significatione , ET
languis praeter naturam est usus in quam eum que cavitatem non suppurationi stricte sumptae, sed corruptioni subiiciatur. Hi ne videndum hoc loco breviter erit . quibus iii cavitatibus collectus sanguis suppuretud , Ec cum quibus conditionibus , dc circumstantiis suppurari possit. Et quidem, quod pus ex sanguine oriatur palam est, iuxta doctrinam Galeni pluribus in locis , in quibus clarissime ostendit suppurationem presse sumptam nullatenus compeistere possist , nisi solum sanguini r caeteros autem humores per analogiam dumtaxat diei poste suppurati, quatenus per corrupti nem aemulantur puris naturam, sed revera in pus minime vertuntur. Sic in empyemate aliquando pus expurgatur verum, Cum mpraecedenti l puto tanguinis originem dux
rit , juxta documenta Hippocratis I a fanis tuisu sputo puris Datam 3 aliquando vero sputum puri si inite sit , sed verum pus non est, eum scilicet ex phlegmate, aut lymph unum traxerit . Id ipsum qu que e lamur in tumoribus , nam si istisian uine , dc inflammationis na
turam iunt, verum pus cum maturue. rint . emittent i secus vero si a taeteris humoribus fiant, ut in aedemate , melle ride , & similibus , liret videantur puris conditionem referre, fortasse propter albo rem , revera tamen purulentam materiam minime exhibent. Itaque cum sanguis exintra propria vasa effunditur, bene potest in pus commutari , si tamen per sermentationem in corruptionem tendat. Ut autem corruptioni subiiciatur , necesse est , ut in Cavitatem undequaque conclusam es4 fundatur , in qua poli concretionem , d acorem , particulae ejusdem sanguinis he- terrogeneae inter se invicem collucte tur , ct tenues , ac volatiles , contrarii
130쪽
tentibus erassis, nisu quodam subigant, de subingantur ι unde indebita sermentatio. &a sermentatione tenuium particularum ello.
lutio , de crassarum praecipitatio, imo dctotius humoris permutatio , atque in pus conversio . Hinc in cavitatibus patentioribus, in quibus ejusmodi motus termentativus minime potest excitari, nec consequenter suppuratio haberi potest 3 quemadmodum experimur in Intestinis crassioribus , de in ventriculo . Caeterum in cerebro , Pectore , renibus , glandulis , Caeteritque cavitatibus angustioribus , dc Ocelusis , promptissime suppuratio accidit, ob traditam rationem 3 quin imo quo loci suerint angustiores , & ex adiuncto calore Deile Promoventes sermentationem , eo quoque citior , dc facilior suppuratio promovebitur ν qua de in sanguis effusus in musculos citius suppuratur , ut dc in pare hymatibus viscerum, quemadmodum experr- mentis palam est. Atqui pus universum a
solo adipe . oc lympha proficisci minime
crediderim, cum ex adverso multae partes adipis expertes suppurationi subiiciamur , di phthitici penitus extenuati , ac omni adipe consumpti, purulenti sint. νQnamquam autem Hippocrates dixerit in
vestrem, seu ut mavult Fuchsius . in eo, talem a non tamen pro ventre, de cavitate
intelligendi sunt venter imus, ct medius, scilicet thorax , Ac secundum alios etiam caput, sed etiam tubuli, dc pori omnes in toto corpore constituti, ut proptera non irrationabiliter plerique Anatomici existima. rint , omnem musculum , dc quodcumque vi lcus, imo dc partem quamcumque cor poris suos habere ventos, ct cavitates, in
quibus sanguis recipi, dc uolligi possit 3 dc
sicuti in statu naturali lan is quaquaver lum diffunditur , usi ut vivificet, vel ut nutriat partes, in statu morbolo e suis vasis exiliens , si haeserit . inflammatione in Primum, mox suppurationem excitat: ne que enim seri potest .aeut languis recipi , dc colligi pollit in partibus quibuscumque, .nisi cavitates saltem inconspicuae, vel et iam porositatea ibidem sint , quae illun excipiant, cum duo empora in eodem loco fimul esse non polunt, ex communi sentemtia Philosophorum. Debet intuper sanguia, ut putrescat, cino Fumpatur , dc commutetur in pus, moram n ca vitatibus contrahere ι unde si fortasse evenis effusus per alios ductus esiluat, minime putreset ι de e converso etiamsi intra venas, m ia apicibus aneriarum aliqua de causa
praeternaturali immoretur, poterit putrefactionem , dc suppurationem subire: qua ratione factum est, ut sanguis sit semper in motu , ne scilicet alicubi haerens concrescat, dc putrefiat et quia vero suis vasis ese iussis a continuato motu circulationis desecit . ec in cavitatibus , aut poris partium restagnat, statim concreicit, dc corrumpitur, excitata ibidem indebita sermentati ne . ut dictum. Adjectum est insuper praeter naturam, ut fortasse discrimen statu retur tuter eam effusionem , quae naturaliter fit e vasis in poros partium pro nu Lricatione, , quippe , quae sensim accidit, dc
non ultra partium exigentiam , unde P detentim convertitur in lubstantiam partium alendarum 3 at ver 3 quς praeter naturam fit, affatim aceidit, de praeter naturae exI gent m. eo quod nec quantitas conveniens tervetur, nec modus , nec usus naturae G perantis, sed solum a causis praetematur libus, tum languinem depravantibus, tum
vasa sanguisera erodentibus, unde postmo dum languis effluit. Denique scriptum est in Aphorismo, ne cesse est suppurari sanguinem extra Venas effulum 3 uquidem cum non amplius regipoisit a natura per motum intra propria vasa , neque ex altero capite commutari possit in lubstantiam aliti, necessario fiet, ut per corruptionem convertatur in pus , modis luperius enarratis.
Ia insanientcibus fi varieex, vel Memorrhoiades supervenerant, insaniae solutio. τ
ο Uid pro insanientibus intelligat Hipis
pocrates in hoc Aphorismo dubitari potait. Et Galenus in comm. de iis exponi qui melancholico delirio sunt affecti . v rum non solum melancholicos, sed etiam maniacos non improbabiliter interpretabimur , attenta caula utriuique delirii, quae temper ab humoribus Morem p leserea tibus procedit, ea lolum disserentia, quodia melancholicis acadam styptieitatem, aut ponticam conditionem sapit 3 ia mani aetavem redolet acritatem. ε Quoniam vero per varices, aut haemor
rhoidas iupervenientes significatur, humo res illos acidos deOrium tran1serri, ec a par tibusZluperioribus removeri, propterea fit, ut Inia nige solutis exinde sit speranda. de quemadmodum, ex su penus traditis, hemo rhoides, supervenientes melancholicis pro