Lucæ Tozzi Opera omnia Lucæ Tozzi ... In reliquos Hippocratis aphorismos commentaria pars tertia. Ubi universæ medicinæ ... quam dilucide explicantur

발행: 1747년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

Liber Sellius . .

intemperantiam podagram reserre minime posse videtur, cum adhuc caelibes, temperantes, frugales, abstemii , & vitam monasticam , atque eremiticam ducentes, vilis ni pariter modosa podagra laborare, quinci si ex intemperantia in victus genere pindagrae in Reminis orirentur, plane hac ninfra aetate nulla esset, quar. hoc morbo non foret affecta , adeo in cunctis cujusvis generis gulae libido excrevit. Itaque dicamus umram esse Hippocratis lententiam in quacumque aetate, Omnique sexu, dummodo ea omnia concurrant, quae antea a nobis animadversa sunt. Caeterum non est praetereundum,

quod aliquando laminae aliis doloribus articularibus , praeter quam podagricis , assici solent, & quidem aliunde progenitis, quae rheumaticam affectionem, aut gallicam contagionem referunt; dc licet articuli tum inseri , tum superi cum dolore, & tumore di-VeXentur , nihilominus non veram Podagram, Chiragram, Gonagram, sed Rheumatismum , vel simplicem, vel gallicum designante dolores enim podagrae , aut chi

Tagrae , per certa intervalla, di statutis quibusdam temporum mutationibus redire solent, caeteri vero dolores articulares, sive

rheumatici, sive gallici , cum invaserint, vel nunquam amplius desinunt, vel li semel desierint , denuo non redeunt, licet Ianguidas admodum, dc labefactatas partes relinquant , dc iacile ex quacumque causa fluxionibus obnoxias.

Puer podagra non laborat anto usum vene

Uod dixerat praecedenti Aphorismo

in Hippocrates de foeminas , eas poda-3ra non laborare, nisi ex menstreorum de- . lectu, nune edocet de pueris , illos reterens a podagra esse pariter immunes ante usum venereorum , his designans plurimum Veneris usum articulis nocere , qui propterea podagricae affectioni fiant obnoxii. Quoniam vero non ante decimum qua tum annum incipiunt pueri semen progigne

re , idcirco vissim est plerisque pueros hic

interpretari eos, qui impuberes dicuntur , cum quo tempore semen gignunt , simul una

pubescere loleant: at vero aetas pubescentiae ad annum det imumquartum adlcribitur. U Fum eum plerique reserantur etiam ante hoc

tempus semen effudi me , & genera me, pr pterea ad praedictum annum decimumquar. tum rem hane definite ad dieare velle . non videtur rationi , dc experientiae con sentaneum quamobrem non immerito Hippocrates indefinite dixit, pueros , is anto venereorum usum ἰ quia non ante hoe te . pus fieri solet, ut articuli adeo sint lab iactati, ut defluentes ex aliis interioribus

partibus humores excipiant . Hi ne nomi-

ne puerorum eos intelligere licebit i qui ante pubescentiam, & ante non solum seis minis generationem , sed ejusdem effusi

nem , atque adeo venereorum usum , illibati permanserunt.

Sed unde sit, ut ex veneris usu possint podagra laborare, non levis videtur huius loci dissicultas; siquidem eiii immoderatus

illius usus cunctis nocuus reputetur, documento ejusdem Hippocratis saepiae dicentis: tabor , cibur, somnus , venu3 , omnia me

dioerra , nihilominus si moderata illa fudirit, dc tempestiva, etiam plerisque aegritudinibus conferens ab eodem Hiemerate proclamatur. Atque hinc versus illi:

Conservara eadem Balaea , mna , δε-nus . .s prout moderatus , vel immoderatus fuerit eorumdem usus. In aegritudinibus quoque frigidis, humidisque, di in corporibus succi plenis , dc obesis, utilis ab eodem existi. matur, eo quod dicatur vim habere ex si candi, de absumendi superfluas eorporis humiditates. Quare cum pueri humidi snt.

dc ob voracuatem excrementosas superflui tales facileucumulent, atque in frigidas , humidasque aegritudines non raro incidant, non videtur omnino dicendum post vene- . reorum usum pueros podagra laborare, si praesertim moderamen in ipsis servent. ν

ni dissicultati facile fieri potest satis duplici responsione. Primo, quia Hippocrates non dixit post venereorum usum pueros podagra esse laboraturos, quali quod omnino post illud tempus illa assici debeant, sed

solum , quod non ante hoc tempus soleant podagra laborarer siquidem ex veneris usu articuli facile laeduntur, de labefiunt. Secundo, quia pueri adolestere, & de hilum magnitudinis incrementum acquirere debent : cumque per seminis effusionem t e

iam si moderata illa Euerit λ deficiat quo dammodo nutricatio, de substantia illa glutinosa languinis, quae in nutrimentum par tium, de praesertim articulorum cedere deinbet , in locum essusi seminis deseratur , Pr , inde fit, ut articuli pius iusto labefatae ri

142쪽

Aphorismus XXXI.

tura quin etiam ex iterata seminis evacua- parentibus contraxerint ι siquidem Natatatione coguntur assumere alimentum non be- tunc temporis intenta nutricationi, &augis ne digestum, nec elaboratum, unde post- mentationi partium, nil in ossium interea .

modum maior labefactio, & imbecillitas. Et pedines deponit, quod proficuum, ac saluῶTniam in podagricis doloribus e trahen- tare non sit, & acidum illud fermentum,

non solum exquiritur articulorum laxitas, quod podagi lcas affectiones excitat, Der se

dc languor, sed etiam quaedam habitudo,& intem iners, vel nullum est , imo hum mala constitutio eorumdem, quam Paracet, res omnes dulces , grati , & consentaneisus Synodiam appellavit. cc Recentiores Μe- partibus esse solent, nec tam facile acorem dici sermento cuidam in ipsis ossium interno. contrahunt, nisi aliunde a potenti causa, sidiis, glandulisque, haerenti adscribunt, cu- ve interna , sive externa depraventur. Qui jus ratione decumbentes in i plos artus seros, vero reseruntur in aetate puerili articulorum& excrementitii humores in sermentationem doloribus cruent i , revera podagrici non adiguntur, unde postmodum dolor acerbi Dasuerunt, sed aliis generibus morborum ais simus, maximus rubor, & ingens tumor inscti , ut antea quoque animadversum est. ipsis artubus excitatur, si alimentum in pueris ad eas partes delatum , ejuscemodi imbecillitatem , malamque habitudinem, & Synoviam ex usu venereorum talem imprimat, ut confluentes ex cruditatibus humores facile ad fermentescendum promoveat, princuldubio podagricos dolores excitabit. Qua ratione etiam fit , ut ex parentibus poda.gricis orti , nedum ob languorem earum. dem partium articularium, propter malam seminis consormationem , verum etiam ab

ingenito semento podagrico in articulis haerente, fiant illi etiam in ipsa pubertate podagrae obnoxii .-Simile quid a gallica contagione artubus infertur , qua plerique solent in ipsa prima pubertatis aetate articulariis doloribus acerbissime vexari , &exostoses molestissimas pati.

- Quamvis autem ex eodem Hippocrate , ut antea notatum est, immodicus Venerisnsus sit cunctis in quacumque aetate noci. turus, specialius tamen ob enarratas ratio.

nes pueris officieti sed neque solum immoderatus, sed qualiscumque , semper ipsis

valde nocuus erit, tum ob carnium, nervorum , viscerum , & ossium teneritudinem, tum ob majorem, ex alimenti inopia per seminis evacuationem , nutritionis iacturam , de sanguinis tunc temporis te- nujoris dispendium; tum etiam ob partium pudendarum seminis elaborationi delimata. rum imbecillitatem, laxitatemque, quae neque multum semen Rignere, neque genitum in suis vaseulis continere possunt 3 unde in his

non raro fieri etiam solet, ut iteratia pollution ibus molestentur , ct aliquando pro lamine, sanguis effundatur 3 quin & Tabes periculosissima contingat, quam Dorialem itaque vel nulla fit, vel rarissis

is, antequam Venerem mercuerint , nisi haereditaria contagione illam a i dicata

Dolores oeulorum, meri potio, aut balneum, aut fomeatum, aut venae sectio, aut me diramentum epotum solvit.

OUo pacto dolores oculorum curare ex pediat, docet in hoc aphorismo Hi

pocrates, & quidem non uno remediorum genere, sed varisi, ac multiplici, pro varietate , dc mutiplicitate caularum illos

inserentium a.

Nomine autem dolorum, num simplicio ter dolores intelligere voluerit sine humoris aviuxu, an etiam cum tumore, inflam. matione , aut lippitudine oculorum , dc p serti m tunicae conjunctivae, aut etiam palpebrarum , quaeri hoc loco potest. Et quidem probabilius videtur dolores hie fuisse recen-litos ab humoribus duendentes, tum quia dolor nullus fieri potest sine causa valente

lolvere continuum , atque adeo materiali,& corporea: tum etiam , quia remedia, quae hie ab Hippocrate proponuntur ad curandos ejuscemodi dolores, nonnisi causis materialibus videntur adversari.e qua enim ratione balneum . lamentum, venae sectio, aut medicamentum purgans in doloribus ocul rum curandis convenire possent , nisi hu. mores, dolores laventes, serent dissolvendi, emolliendi, aut evacuandi. Itaque dolores erunt hic intelligendi cum amuxu h morum, atque adeo progeniti a causis materialibus . Sive autem totum oculum in suo ambitu, sive solam tunicam conjunctivam,

eiulque venulas, dc arteriolas, sive etiam palpebras ipsas conssaxi humores assiciant, parum reseret , siquidem semper eaedem

indicationes vigebunt , dc eadem medicameatorum genera erunt in illis ia-

143쪽

Proponit autem pri no icco Hippocrates meri rationem , si nimirum dolor sit itidu- . ctus ab humoribus crassis, viscosis, & tenaciter haerentibus, praelertim in lymphic ', unde sanguis etiam craisor, dc gluti iosior

nequeat per angus as ocularium membranarum arteriolas, dc venulas tam facile permeare , sed ibidem haereat , & tumorem inserat cum dolore . Ah usu autem vini me. ' racioris, bene potest 1 anguis ipse attenuari , & a crassamentis mucosis repurgari , sive per poros cutis, si ve per vias urinae, si ve per alios ductus corporis, Ac commode

dolores etiam oculorum exinde poterunt levari: id quod nedum in his, sed etiam in

aliis consimilibus aegritudinibus peropportu ne factum existimaverim in corporibus humidioribus, dc excremento sis , potissimum ex mala chylosi, propter ventriculi, aliorumque viscerum naturalium desectum . Sed dc fomentum, ac balneum , quod ad .citur , etiam ad vinum meracum referri posset, ut propterea quis non male existi. maret fomentum, dc balneum ex vino sit oculis dolentibus profuturum. Uerum haec generalius sunt intelligenda. Secundo balneum, quod nedum particu Iare nidem oculis male affectis adhibitum,

sed etiam universale intelligi potest ue etenim

si particulare oculorum balneum intellexi DKt, minime adjecisset somentum ν nisi tamen nomine balnei audiamus, quod hum inrotum est , dc nomine somenti, quod est vaporosum . Conseret autem balneum toti corpori adhibitum ad repurgandas superfluitates e toto corpore provenientes : particulare vero oculis admotum ad diluendos , attenuandolque humores ibidem haerentes, de ad laxandas porositates e rumdem , Spraeterlam tunicae exterioris conjunctivae . Poterit vero balneum tum naturale esse , tum artificialet Naturale e thermis, de aquis mineralibus , ut est Puteolis : Artificiale vero eκ herbis emollientibus , attenuantibus, & oculariis dicti se in hunc quoque finem excogitatae sunt multae aquae, ophthalmicae dictae, a Quercetano, Harim anno , Crollio, ab isque , quibus saepius in die soli oculi, mirabiliter in visu' acie reficiuntur, ut apud eosdem est legere : Attamen in doloribus hic memoratis λ quae non ex acutis, dc acribus, sed ex lenientibus confici debent. Tertio fomentum adlicitur, quod in multis convenit cum balneo antea recensito . Verumtamen potest etiam tamentum nedum

ex aquis, Ac decoctis herbarum mollientium,

atque humefacientium confici , sed etiam ex rebus halitu, atque spiritu parari . Sie

ex gummi, resinis, oc lacrymis plantarum

pleraque lamenta concinnari postulat, prae tertim ad absumendas humidas, seros atque luperfluitates, in iis polusimum, qui caput,& oculos habent humoribus icatentes , facileque illacrymantes . ita quoque pleritque in ulu, & qaidem salutari est spiritus salis ammoniaci rectificatus , atque ex late ipso ammoniaco, ec tartaro, paratus, qui mane , dc fero ante cibum oculis halita applicitus , dc prope palpebras admotus , efficacillime albugines, maculas, & humores quoscumque conjunctivae tunicae inhaerentes, diluit, & absterriti: sed & tamam super est illius emcacia ut penetrante suavi etiam interiores oculi tunicas, & hum res repurget, ct .videndi aciem mirabiliter

exacuat . Olfactus quoque visui prodest ,

cum inter nares, oc oculos communio maxima intercedat . Verum de his latius in praxi dictum est. Proponitur quarto venae sectio, cum scilicet octili dolent ab impetente sanguine, in corporibus plethoricis, aut ex suppressa ianguinis evacuatione laborantibus ι unde illius quantitatem minuere, aut plus iusto irruentem in oculo intercipere , aut haerentem promovere necesse est . Sed dc fieri etiam potest, ut in oculis, ob anguli tam arteriolarum , Ac venularum , languinis circuitus aliquantisper impediatur , nequeunte icilicet sanguine non tam prompte oscula vena. rum subire ι quamobrem ad citandum ejusdem motum , promovendam circulationem

in illis, conserre poterit venae sectio, vel in brachiis, vel in pedibus: etenim diminuta quantitate, concitatoque motu , me

lius sanguis per ejus partes circumibit, atque etiam magna ex parte attenuatus facilius per anguitas oculorum venulas , in teliquas totius corporis diffundetur . Attamen in eiusmodi sanguinis distractione maximopere cautus debebit esse Medicus, ne plusquam natura serat, aut res ipsa postulet , sanguinem detrahat ; siquidem larga

illius evacuatio scuti cunctis partibus, i lique corpori non leviter incommodat, ita,& multo magis visui, dc oculis obesse s let, ut cunctis est notum. Nerum qIod scribitur 7. apbor. V. dolores oculorum pol. meri potionem, em aquae calidae balneum , venG semone curari , non omnino recipitur a Galeno , nec minus a Cardano, eo

mod cum praetenti aphorismo tam con-

lentiant , quapropter merseo rejicitur a

iisdem. i

144쪽

Aphorismus XXXII.

Denique messieameηtum epotum proponitur, quod plane purgans intelligendum , illudque commode adhiberi poterit in doloribus oculorum ortis a cacochymia , "iescumque corpus pravis humoribus rebertum est 3 siquidem ex convenienti purgatione sicuti vitiosi humores extra corpus egeruntur, ita quoque oculorum dolo. res inde procedentes facillime desinunt . Cujus autem conditionis , dc virtutis purgatorium istud medicamentum esse debeat, tacite quis determinabit , tum ab humorum peccantium multitudine, & pravitate , tum' etiam a patientis constitutione , aetate , dc corporis habitudine . Uerumtamen in gratiam oculorum dolentium vitanda semper erunt ea , quae acria sunt ,

di partibus plus justo insensa , qualia ex colocynthide . dc scammonio , caeterisque similibus sunt consecta , nisi forte tam

exacte fuerint a perita manu castigata ,ec correcta , ut omnem malitiam . dc acritudinem exuerint . Quae vero conficiuntur ex manna , violis , prunis , neque convenientia esse dicuntur , cum ista vix intestina diluant, dc multoties in corruptionem tendentia malus damnum excitant, praesertim in iis , qui hypochondriorum affectionibus subsiciuntur.

Balbi ab alvi profluvio maxime

capiuntur.

UBi Leonicenus vertit ex graeco CO-dice Balbos, Heurnius exponit lingua titubantes . verum in teκ tu graeco

scribitur Trauli , qui proprie quales sint, non sine ratione controverti potest : etenim cum ejusmodi vitium linguae debeatur, Ilingua tri liciter in loquela laedi soleat , idcirco cujusmodi sit vitium hoc in Traulosi , breviter est examinandum. Et quidem nonnulli sunt , qui unam dumtaxat ex alphabeti litteris .nequeunt recte pronuntiare . Alii , qui unam , vel alteram , . aut plures, vel etiam syllabam integram in locutionibus praetermittunt :& alii , qui ita in singulis syllabis , dc dictionibus balbutiuot , ut syllabas ipsas ,

di voces universas perpetim interrumpant,

vel transiliant . Modo si ex linguae mollitie, dc musculorum eiusdem imbecillitate voluerit Hippocrates deducendum esse alvi profluvium , omnes ii trauli hoc loco intelligendi erunt , qui ex linguae laxitate, Toetes D. blad. Tom. IV.

nitruaque humectatione , in locutionibus deficiunt 1 unde ac blaesi , & balbutie res , & haesitantes in vocibus, & pronuntiationibus verborum , poterunt commode hic exponi , ut dc Galenus ipse in cominmentario de pluribus speciebus traulosis interpretatur ι quamquam Cardanus Traulosibium putet esse eos , qui voces per T . dc per R proferre non possiant, pro Blaesitate, Traulotin , seu Traulo m , pro baia butie Nellatim , dc pro haesitantia Uebo. nophoniam exponat ex idiomate graeco rquamobrem subdit in melista peccare eos, qui dictiones ex Ps proferre non possimi 3 in ancilogi sa , qui linguam habent radici tenaciter haerentem ut propterea iamediis dictionibus haerere cogantur ι iaΜuilalia denique illos , Qui prae timore . aut ex vehementi ira titubant , ac impediuntur . At Heurnius triplici vitio solum affici linguam in sanis, ait, unde Trauli, qui aliquam litteram pronuntiare persecte nequeunt : Pselli, qui praetermittunt liti

ram, vel syllabam, & Ischnophoni , qui

in continuata serie verborum syllabas non nectunt, dc balbutiunt. Caeterum sunt adhuc, qui S nullatenus proserunt, vςl mu

Balbi, ut etiam advertit Cardanus , quaedam proferre non possunt , aut aliter illa pronuntiant. ex impedito motu linguae ad certas voces, ut in his, quibus fraenulum.

dc ligamentum breve est, aut ex indebita sectione contractum ι Blaesi vero omnia vitiose ι quin ec lingua interdum longior quibusdam est, ec dentes exciderunt. Quoniam vero omnia istiusmodi vitia locutionum ex linguae laxitate , mollitie. atque imbecillitate provenire videntur, &multoties etiam ex ejusdem corpulentia , dc crassitie , veluti bovina , dc hae non sit ne humoribus laxantibus , ac plus justolaumefacientibus, vel tumefacientibus, puta pituito sis , aut lymphicis , propterea fieri

credendum , quamonrem compatiente Ventriculo eamdem laκitatem, cum una, eademque tunica omnes istae partes vestiantur, facile alvus in his laxetur , vel cum sortassis aliqua alia de causa lubrica fit immodice, ut per longum tempus profluat,

concurrente pariter ea, quae ex cerebro ,

glandulis, faucibus, dc ventriculo suggeritur, serota colluvie. Hinc adverbium illud maxime non solum refert promptam , dcfacilem in his alvi solutionem , sed etiam longam , ac diuturnam , si fortali e Balbi ea , quacumque ex causa, corripiantur . Novi K quein

145쪽

Liber Sextus. μ

squemdam e genere Ischnophonorum , qui adeo lubricam alvum habebat, ut pluries in die se es egerere cogeretur , easque liquidissimas 3 in eo autem id peculiariter notare erat , ut in mandendis cibis penitus deficeret , quippe qui illos pene in e-gros devoraret : hinc non ab re suspicor istiusmodi homines praeter linguarum , diglandularum salivarium laxitatem , atque humorum lymphicorum copiam etiam eκ praepedito linguae motu , & mandibularum an molitura ciborum deiectu, aleum luhricam stibi re, eo quod cibi non bene mansi, nec exacte consecti, aut dissoluti , facillime cruditates pariant , unde postmodum

alvi profluvia , quin is saliva ipsa , quae

tuo sale iubacido plurimum confert ad ciborum digestionem , in his prae nimia fluiditate nonnihil deficit a naturali sua conditione : con sina iliter quoque male affectos exiitimare licet succos illos dissolutioni ciborum in Ventriculo destinatos, ob mutuum glandularum consentum inter lese, quamohrem facile exinde accidunt in ipsis impersectae coctiones , atque adeo intestinorum laxitates , quae semel deinde excitatae , diu. tius postea perdurare solent, eodem fomite

Perseverante, cum laxa fibrarum intestinalium textura . Caeterum haec non nisi conia

tingunt his , qui a nativitate balbi sunt ,

neutiquam vero, qui ex aliqua aegritudine tales fortasse evaserunt , vel ex timore , aut ira , aut etiam ex ebrietate per aliquod silum tempus balbutientes observanis tur. Sed de quosdam in puerili aetate vitia locutionum contraxisse comperii ex malo usu , quem ab aliis acceperunt , contracto in tenera illa aetate , cum quibus versari

consueverant; quippe per id tempus iaciuli me incurrimus in detectus eorum , cum quibus consuetudinem inimus . De Demosthene , scribit Plutarchus in ejus vita, eum vitio linguae laborasse , & voce , ut non mediocriter in dicendo turbaretur oratio ,

nec mens ejus intelligi posset; atque ut ex Demetrio Phalereo subdit ipsum adhuc jam senem linguae haesitantiam , conjectis

in ore lapillis emendasse : vocem autem currendo, i candendo, inter pronuntiandum

exercuisse. Memini ine aliquando puellum non dissimilitor assectum , indicta inter partes in literario gymnasio aemulatione , in recitandis lectionibus sub certa poena, moderasse. Quamobrem iuvabit plurimum in his industria , ac peculiaris quaedam mercitatio ad eiusmodi vitia tollenda.

sui aridum eructant , non valde morbo laterati corripiamur.

DE ructu acido antea meminimus, cte

quo pacto a nidoroso differat, nunc

qua ratione acidum eructantes non valde morbo laterali corripiantur , breviter exponemus . Neque enim , quod communiter Interpretes cum Galeno commentantur, v ritati consentaneum existimare est, acidos

ructus fieri ex pituita sua natu frigida

ventriculum opplente, pleurit idem vero ex

humoribus potissimum biliosis i siquidem ructuosi sunt melancholici , & pleuritici

plerumque fiunt ab haerente crassa , visco laque pituita, aut etiam lympha in ductibus pulmonis , aut pleurae : unde neque ructus perpetuo a pituitosis, neque pleuritis omnino a biliosis humoribus in cunctis

corporibus ortum ducet.

Cum itaque Hippocrates acidum ad lateoralem morbum retulerit , certe comparatione inter ipsos inita ab una , eademque causa illos oriri tacite existimavit; & quiadem iam satis apud accuratiores rei Medicae prose res bene constitit, laterales dolores , imo & pleurit idem ipsam ab acido figente exoriri : cum enim acidum in humoribus praesertim sanguine, dc lympha exorbitaverit , in angustioribus vasis , ubi sanguinis motus, vel tardus, vel nullus fit. illos cogit , ex quorum concretione inflammationes, tumores, dc abscessus eveniunt, graviores, vel leviores , pro diversitate paristium, in quibus humores isti in suo cursu praepediuntur. & quoadusque resoluti, vel

lubacti, & sive insensibiliter, sive sensibiliter fuerint educti, eo usque tumor , & dolor perlieverabunt . Et quamvis acidum istud praeternaturale, & exorbitans, ubique excitatari pollit, nihilominus frequentius accidit ex vitiatis succis ventriculi digestivis, aut etiam eκ depravato succo pancreatico Originem trahere solere , unde postmodum chylus , sanguis , lympha , liquor nervorum , & recrementa quaecumque corporis in suis ductibus, ae secerniculis vitiantur.& vitiata in causa sunt , ut vel in seipsis haereant, veI alios praeterfluentes humorex cogant , & coagulent , quemadmodu-

alias adnotavimus.

Cum igitur acidum istud perductus cor P

ris , ejusque humores, minime vagatur, lectinflatus, halitusque vertitur, & per ructu vili Icutitur, plane fit, ut neque laterales morbi , ne

146쪽

Aphorismus XXXIV. 147

bi, neque Iumores, aut abscessus in partibus contingant; siquid e n resoluto acido, excus isque per flatus, ac ructus , humores, diviscera ab illius maleficio praeservantur. Quamvis autem ex acido ructu cui ulvis generis morbi , atque innumerabiles aliae aegritudines praecaveri possint, meminit tamen speciatim hic Hippocrates lateralium morborum; siquidem ab acido detento potissimum in ventriculo, & panereate, proximius assici solent partes pectoris , tum externae , ut sunt musculi , tum internae, ut pleura, mediastinum , pulmo, diaphragma et quare excuta per ructus acido , detrimenta harum partium spiritalium, quae exinde proxime corripi postent, praecaventur, ipsaeque minime doloribus , aliisque

aegritudinibus assiciuntur. Est tamen advertendum , quod ructusaeidus hie ab Hippocrate memoratus, debet esse ex longo tempore perseverans , atque iteratis vicibus Tecurrens, ut nimirum totum quantum acidum in dies sortasse

cumulari potest , quotidie pariter per ructus dissipetur: Hac enim ratione fiet, ut numquam humores reliqui a vaganti isto acido, quod oberrans appellavit Hel montius, sint vitium aliquod iubituri, adeoque nec minram, nec coagulationem in pectore, a lial. que partibus contracturi. Denique advertendum , quod non dixit Hippocrates acidum eructantes nullatenus

morbo laterali corripi posse, sed solum non valde, sive ut alii exponunt non admodum, neque tam facile ι etenim si sottat se adeo illud augeatur , & exaltetur, ut etiam cum ructibus humores inficiat, poterit quinque laterales dolores , aliosque morbos pa-Tere , quemadmodum saepe saepius evenit in

hypochondriacis , in quibus ponticum , &aulierum quoque fieri iolet. Itaque acidum

eructantes non admodum lateralibus morbis corripiuntur , licet illis laborare quoque possint , quapropter Hippocrates de acido

dumtaxat in ructibus, non autem de acido

per humores dissido sermonem hic habuit , quod scilicet intra limites ventriculi conclutum illud sit . Et licet ructus expresse

meminerit, tacite tamen flatus omnes etiam

vagantes , ct per intestina erumpentes ad

alvum comprenensos voluit, cum non m

nus per superiora, quam per inferiora discuti possint: At vero, quia status per inferiora exhalantes non bene poterant dilu- dieari, cujus pravitatis naturam reserrent, idcirco speciatim ructus commemoravit ν

pote qui malum saporis sensum in ore

referentes , bene poterant internosci, cuius qualitatis forent participes. Caeterum tam ructus , quam status pro causa materiali t nacem , crassamque pituitam acido austeram recognoscunt , modico sale volatili ,

exiguaque bile refertam , quae sicuti fundo Uentriculi haerens saepissime in ructus exolvitur, ita in In testino Ileo, aut etiam Caeco erumpit in natus 3 unde Simon Pauli in suo

quadrNartilo bolanteo, non immerito existimavit Caecum Intestinum receptaculum esse natuum, neque sine ratione tam amplum a

Natura fuisse constructum , ut scilicet distentione, inflationeque minus vexaretur

sutrumque Calai sunt , iis magnae vaνi.

IN simulat Galenus in hoe Aphorismo

mendacii Hippocratem , utpote qui calvos putet supervenientibus varicibus ianabiriles fieri posse, cum aliunde calvitium passio existimetur insanabilis: nec insuper verum esse subdit , quod magnae varices calvis numquam accidant. Αt ab ejusmodi calumniis recte vindicatur H ppocrates a Carda no, qui pluribus contendit calvos capillatos fieri posse supervenientibus potissimum varicibus , quin & multa alia in medium adriducit , ut Hippocratem adversus Galeni acculationes tueatur : quamquam Fuchsius

in sua versione non calvos proprie , sed qui

capi Ilorum desuvio laborant, eumdem exisponat r inquit enim οῦ φαλαροι s graecam vocem hic, non qui ealυι Iunt , ut caeteri Interpretes fecerunt, sed qui capillorum δε- fluvio laborant, convertιmus , ut mnocratem , aut alium , qui h ur aphorismi Auctor fuit, a mendar o vindicaremus, atque in eius rei comprobationem affert auctoritatem Philothei , qui calvos appellat, non eos , qui proprie ita nominantur . sed qui ob malum aliquod, capillorum de fluvium

patiuntur', veluti propter alopeciam , aut ophiasin 3 Unde istos eκistimat magnis varicibus non assici, quod vitiosi humores ad caput, ec non ad crura serantur ι iis vero , qui capillorum defluvio laborant, si vari-ees succedant , capilli denuo nascantur , quoniam vitiosi humores , qui antea radices capillorum corruperant, ad crura transferuntur. Et sane cum de fluvium ea pili

147쪽

i 8 Liber Sextus.

humoribus vim habentibus erodendi, & radices capillorum corrumpendi , plane sit, ut vergentibus illis ad alias partes corporis , di potissim vin ad crura , vel tibias, cum tumefactione venarum , unde varices, lacta transpositione prNictorum humorum acrium a capite ad semora, vel tibias, poterunt sa-cillime capilli renasci; & contra, quicumque calvi sunt, & eapillorum de fluvium ex mala eorum dem humorum aerium dispositione patiuntur, magnis varicibus non tam facile corripientur, opposita proculdubio de causa. Hinc autem palam fit, defluvium capillorum hic sumi a caulis morbosis inductum ,

non vero ex mutatione naturali aetatum, potissimum in ultima senectute, in qua calvi tium accidit, ob desectum potius materiei, ex qua capilli generantur: cum enim peream aetatem ob desectum alimenti partes Omnes exarescant, & cutis specialius corrugetur , atque in suis porulis densata , constrictaque a caeteris partibus non parum d i sto-

cietur, propterea fit, eur capilli sponte sua decidant : id, quod potissimum accidit in syncipite, ubi cutis nudo ossi haeret; siquidem in aliis partibus substratum habet panniculum carnosum , & adipem. Hac eadem de causa fit, quamobrem pleraeque mulieres in ultima senectute pilos in mento progignant , & si percilia caeteris prolixiora , quoniam ob desectum menstruorum superfluitates illae , quae in sanguine cumulantur, ad eas partes deseruntur , Ac commutantur in pilos, ec capillos . taeterum, quod spectat ad varices, superius est late examinatum .

A PHORISMUS XXXV.

Aqua intereute laborantibus tussia superveniens , malum .

P:o aqua intercute laborantibus intelliis gendi sunt proprie hydropici , cujussiumque generis illi sint , quemadmodum manifeste deducitur eκ textu braeco. Neque

unim tu nis mala solum est, si Anas arca laborantibus superveniat , sed etiam Asciti- sis , quemadmodum deducitur ex eodem Hippocrate a. praedictionum, ubi signa tradit bona, & mala in hydropicis, ex quibus praesagire quis rationabiliter possit de eorumdem eventu salutari, vel lethali. Rationem autem hujus dicti , quamvis

Galenus deducere conetur ab aquosa humiditate tantum adaucta , ut jam asperam oc- eupet arteriam , unde tussas I quia. tamen

exinde , non solum malum sed lethale signum foret deducendum, cum alioqui si

pocrates hic non dixerit lethale, sed dum taxat malum I idcirco non sine ratione Camdanus ridiculam esse ait in hoc aphorismo Galeni expositionem. Malum itaque signum erit tussis superveniens hydropicis, quoniam indicat aquam in illis adeo stabcsevisse, &pravam fuisse redditam, ut sanguinem circulantem insecerit , ac pulmones in suo transitu vellicando, ad tussiendum extimulet, veluti ad expulsionem rei noxiae. Ac.

cedit , quod in Ascilicis a superabundanti

aqua adeo tumefiunt, & Opprimuntur viscera lub diaphragmate sita , dc potissimum jecur lub hypochondrio dextro diaphragmati alligatum , ut motum illius impediant,

ac deorsum contrahant, unde postmodum

respiratio difficilis, & eum dissicili respira tione tussis sicca, & mole st a. Si praeterea in pulmone, & pectore hydrops factus sit ,

partim ab hydat idibus, partim etiam a superincumbente aqua , & ab oppleta pectoris

cavitate, multo crebrior respiratio, dc --

lestior tussis sine sρuto fiet, quod certe pessimum signum e R . Denique si tu sis , dcrespiratio adeo increscant, ut aeger nonnat erecta cervice respirare possit, ab irruente in asperam arteriam , & bronchia pulmonis, humore , proculdubio nedum malum

signum inde portenditur , sed etiam breta mors futura , ob imminentem suocatio, nem ; sub quo sensu praesens aphorismus videtur repetitus T. apbor. s. ubi scrib tur : A qua intercute laboram , si tussi eo rιριatur , desperatus ea L

DIolaustruem urinae vena secta iuvat aseeare vero interiore1.VErum non esse hune Aphorismum .

scribit Galenus in commentaris, nisi , particulam coniunctivam , assum erit, ita ut vboramur talis fiat : dissic&Itatem urinae , & venae sectio solvit . Sed non video quid umquam particula ista , . ad expositionem hujus aphorismi conserrci possit, cum eam dumtaxat urinae dissicultatem , graece dysuriam solvere possit muae ab inflammatione , dc multitudincit , ut i piemet Galenus in commentario fatetur : Nisi praeter venae sectionem alia, quoque medicamenta. inflammationem respicientia per particulam illam, , coci iunctivam , intelligere velimus , quasi verra,

sensus sit , non solum medicamenta iri-

148쪽

Aphorismus XXXV

lammationem temperantia , Ac dissolventia , sed etiam venae sectionem conve ire

in urinae dissicultate. At vero, quia urinae dissicultas cum aris dore , dc dolore conjungitur, plane dicendum videtur, etiam ab ipsa mala urinae conditione dyluriam evenire posse. Et quidem,

quandocumque cum urinis salia acria commiscentur, quae in transitu per sphincterem musculum , ct urethram , vellicant , &compungunt partes illius sensitivas, plane fieri potest, ut citra quamcumque inflammationem , ardor quoque in urinae exitu percipiatur. Qua ratione fit, ut aegritudo ista lae saepius observetur in senibus , in quibus nuxores Omnes, Ac praesertim lymphici , ae languinis serum, acorem lummum contraxerunt, de nedum urinae dissi.

cultati , sed dc consimilibus aliis aegritudinibus ab acido provenientibus , illos obnoxios reddunt . Accidit praeterea non rarodylaria ex ulcere contracto in iisdem paristibus , quemadmodum experimur in insectis gallica contagione : etenim pertransiens urina, sua mordacitate partem ulceratam compungendo , ardorem , dc dolorem in ipsa mictione ingentem excitat.

Quamquam autem venae sectio hic ab Hippocrate commendata locum habere possit in inflammationibus partium mictui deincti natarum , non tamen in caeteris aliis commendabilis videtur , nisi dumtaxat ad deplendam seri sanguinei multitudinem . Caeterum, cum serum istud acore plerumque inficiatur, qui nulla ratione potest per venae sectionem temperari, proinde fit, ut nemo amplius in praxi audeat in erit modi aegritudinibus sanguinem mittere . Sed neque solum apud Recentiores rei Medicae professores, verum etiam apud vetustiores Μ edicos mittendi sanguinis usus in urinas vitiis exolevit , dc qui illam tentare ausi sunt , in pejora mala aegrotos deduxere .

Qua etiam ratione putaverim, quamobrem Cardanus hune aphorismum exponendum

omiserit , imo neque inter aphorismos sententiam istam reposuerit , sortasse quia exi-

simavit, neque rationi, neque experimento illam esse congruentem , adeoque non

ab Hippocrate, sed ab aliis adiectam sui Dis , quemadmodum Galenus ipse suspica. tur , ob adiunctas dictiones , secare vero

auteriores e ut te Hippocraticis dogmatibus non consentientes.

Postremo additur secare oportere interiores , idest venas 3 quae Antiquis credditantur majorem consentum cum . partibus Iozzι D. Med. Tom. IV.

II. & XXXVIII. I s

urinariis retinere , ut nimirum exinde prominptius , & proximius e partibus inflammaritis affluxus humor derivaretur . Uerum haec post detectam sanguinis circulati nem, sponte sua evanuere.

APHORISMUS XXXVII.

angina correpto , si inmor fiat in eoilo ,

bonum ἰ foras enιm morbus deducitur.

OUod alias dixerat de Erysipelate, imo

etiam de caeteris aliis insammationibus, nunc repetit speciatim de Angina, in qua si tumor ad paries externas, ec ad collum vergat, bonum dicitur, adlecta causa , dc ratione, quia seras morbus deducitur. Erit tamen advertendum, ut alibi quoque adnotavimus , tunc bonum signum esse , tumorem in collo apparentem, cum affluxus humor Λnginam iaciens partes internas sutturis, & saucium deseruerit 3 secus veroli adhuc easdem occupet . Cumque hoc notum sit etiam ex superius traditis, non est, ut hie longius immoremur.

Cancros occultos habentes melius est non curare : curati enim cito pereunt, non curati vero longius tempus perdurant.

OUid pro occultis cancris intelligere uois

luerit Hippocrates in hoc textu dubitat primum in commentaris Galenus 3 mouvero tum de cancris in profundo corporis, dae ita intimioribus partibus enatis , tum de nondum apertis, non improbabiliter exponit , di quidem in utrisque ratio eadem aeque militat . Sed tamen verisimilior semper credits est illorum expositio, qui de canincris nondum apertis , aut ulceratis , quos Carcinomata Graeci vocant , sententiam hanc interpretantur ν siquidem Cancri in reconditis panibus corporis genitiis utpote intractabiles , nullatenus subjici potiunt curationi per medicamenta localia , quae ab occultis ad patentes illos deducant.

Sunt autem Cancri de genere tumorum malignam conditionem hunaorum redole tium, quales Ueteribus putabantur atrabi

larii, sive maligni, erodentes , & veneno aquae stygiae valde consimiles a Dicuntur Cancri, vel ob similitudinem , quam rein serunt in suis expantione cum cancris , vel quia partes, quas invadunt, inaequali. ter depascuntur , oc multoties increscunt.

149쪽

rso Liber Sextus.

aliquando etiam deerestant instar eancro-Tum . Et quoniam ob malignam , ct cacoethleam naturam dissicillime suppuram tur , etiamsi omnis industria adhibeatur , neque tam facile rescindi possunt sine ingenti sanguinis emisione , dc periculosa

circum laceratum partium laceratione , propterea sit, ut a Chirurgis insanabiles repu-rentur: adeoque nullo cujusvis generis medicamento illos tractare audeam: quod &ovidius a. de Ponto innuit.

Vulneru id genus est , quod eum san

Non contreaara tutius esse truto.

Considerata itaque pellima illorum condutione , inquit in hoc textu Hippocrates,

melius esse illos non curare, id eit medica. mentis localibus, aut ad i 'ppurationem, aut ad resolutionem ducentibus tractare I nam si

contingat i Ilos aperiri, & ulcerari , cito ad

mortem perducunt, cum ex ambiente aere, viruleatus ille humor magis acuatur , vires , dc spiritus perpetim dissipentur , ob

Ontinuam sanguinis effusionem , de reliqui humores, imo etiam partes lolidae circumjatentes gravius assiciantur , eoque magias cancri reconditas corporis putes oecu-Paverint. Et quamvis ab Aetio, & Paulo AEgineta methodus proponatur salubriter curandi cancros, di multa medicamentorum genera in eumdem finem conlarentia reserantur ν nihilominus illa aliquando in praxim deducta vana , & inessicacia evasere , ut proinde nemo amplius in praxi audeat medicamenta in illorum curationem administrare, nisi solum , quae universa Ie vitium humorum corrigere, di temperare

valeant.

Praeter dissicultatem eurationis procedentem a causa humorali acido acri , ct maligna , adjicienda quoque est partium affectarum in caneris laxa habitudo , quae deinde durescit : siquidem tancri plerumque fiunt in partibus glandulosis , quae cum suapte natura debiles lint, & facile malo. Tum luccorum stifceptivae , propterea dissi.

ciliorem semper reddunt curationem. Fuere tamen, qui usu causticorum medicamento

rum , & exedentium , praesertim olei vi-rrioli , aliutue , ex integro uni Uersum tumorem extirpare conati luat, sed non temper felici successus etenim nisi omuino carcinoma eradicetur , inutilis evadet opera extractionis . Accedit, quod multoties ex resectione vasorum tanta sanguinis effusio facta est , ut omnino exanimati patientes

paulo poli interierint. Atque hine denique eo ludItur in texta.

non curatos in longius tempus perdurare, cum Natura facilius semper toleret cancrum non ulceratum, quam ulceratum . Obstrvatum namque est in praxi plures carcin male affectos ad plurimos annos vixisse , α alios utque ad extremam senectutem fui perductos, servata tamen con Uenienti dia ta , dc a nummis per intervalla medicamen iis sanguinis acritatem retundentibus, qu lia sinit, quae ex caneris fluviatilibus, ex vi.

eeris, cornu cervi, decoctis chinae. aliisque similibus conficiuntur , de quibus in praxi.

Λ PHORISMUS XXXIX.

CAusas convulsionis memorat in hoc Aphorismo Hippocrates, illasque ait

duas esse in universum , inanitionem scilicet, α Repletionem 3 cum enim convul sio sit retractio nervorum, & musculorua ad propria capita, di tum inanitio , tum

repletio possint nervos , fibra sque nervo rum ita afficere , ut in voluntarie retrahantur , convellanturque , eo prorsus modo , quo fides , caeteraeque partes membranaceae , ac fibrosae, aut plus justo arefactae . ut plui quam ratio postulat , humoribus

tumefactae contrahuntur, propterea fit, ut pari ratione nervi nervorumque fibrae a consimilibus causis conrellantur , quemadmmodum Galenus ipse late prosequitur νm commentario buJus aphorismi. Verum quidquid sit de causa replente .certum est inanitionem talem, ac tantam

in nervis impolsibilem esse , quae videtur Omnino excitari non posse : nam quae Galenus affert de chordis,& coriis arefactis ad isnem. vel ad solem aestivum , licet vera forent

quae tamen puerilia existimat Martianus ynon tamen congruenter aptari pomunt nervis , & musculis intra corpus politi , cum numquam uti adeo possint arefieri , dc exsiccati, ut omni prorius humiditate priventur, sicuti contingit corio ad ignem exiitcato: si numquam insuper id humano corpori viventi possit accidere , proculdii bio in his, qui hectica febre, tabeque consumpti sunt, idipsum liceret experiri: atqui nemo ist rum umquam convulsionibus corripi visus est, etsi plerique pellem dumtaxat superductam Ossibus haberenti caulam igitur illam ex inanitione petitam rationi , & exper mento consentaneam nemo plane existim bita

150쪽

Aphorismus XL.

bi t. Convulsio insuper nemorum compunctionem , aut caesuram momento fere temis poris consequens, nee ad inanitionem, nee

ad repletionem serri potest . sed 'aliam

omnino diversam exigit. Crediderim ea prupter causam hanc ina-nsentem, non ex ratione inanitionis,& ardi lactionis convulsronem excitare, isd ex aer, eate , ac molesta quadam vellieatione, nervis , & muleulis plurimum insensa, profici- sei: nisi enim nervi, de musculi in inan tio bus a re quapiam proritentur , ct compungantur , nullatenus poterunt convulsi nem subire: qua etiam ratione exposuimus r. apbora orum textu primo , convulsionem ab usu elleborr, aliusve similis acrioris me. dicamenti excitatam 3 siquidem cum ellebo. rum immodice evacuando humores extenuat , at perturbat. simul una per,acrita- em nervos, ct mulauris, illarumque fibras proritat, & compungit, unde ipuinaequa.. Iiter concitantur, & convellunturis In quam eamdem rem Galenus quoque is comment.

istius aphorismι proponens caulas singultus, qui species dicitur convulsionis , affert exempIum piperis ex vino sumpti , quod sua acritate potenter singustum mmovet, motum scilicet ventrieuli subveruvum, quost ipsum ab illa moIestia liberet Neque solum causa inaniens, sed etiam replans, convulsionem nullam affert, nisi prς. ter repletionem acrem , & molestantem aliquam conditionem conIunctam praeseserat: nam membra para si affecta a causis replentibus humidis , c pituitosis, nullatenus convulsioni subjiciuntur , is potius a copia moram pIus Iusso uittensa , 5e resoluta,

omnem morum, & tensam amittunt: neque vero nervi in paralysi aliter assiciuntur,quam ut in convulsione I etenim fibrae, & tunicae nervorum in utrisque aequabiliter Offendanis

tur , ea solum differentia, quod in paralysi minia sit opplens, ct hebetans senium', in

convulsione vero pungens , dc irritans. Atque hine fit quamobrem hyilericis passi nibus laborantes non raro una fimul vexaristaeant convulsionibus , de motibus convulsi- vis, itemque catarisis, oc paralysi membrorum, a materia nimirum simul contorquente fibras , di sensum partis hebetante . Hincia Isum , quod hucusque non nul Iis creditum m eonvulsione membranas nervorum, in

para si vero cavum eorumdem opplari &tumefieri , siquidem in paralysi non raro amittitur sensus superstite motu φ sensus auis em in membranis nervorum ser & mem.' in paralysi assecta resoluta observantur,

ae plas justo distenta, a Raeeida, ut per

fibras nulli mode flecti aut commoveri poselint , in quarum virium etiam fibras musculoram eoasticiuntur, ut alias dictum .

Quod dictum est de convulsione, sacili negotio singultu, aptari potest, cum singulis

tus sit quaedam pecuIiaris ventriculi convurusio conantis expellere ea , quae intimas illius partes infestant: atque in hoc differt singultus a vomitu, in vomitu enim humores m testantes cavum venta culi occupanda , fa cillime evaeuationi subiiciuntur , idcirco ventriculas motu subversi vo illos expellit , dc ab irritamento is vindicat, at vera in singultu conatus omnis est irritus, quia hiis mores inses antes penitiores t Ilius panes .cupanr . Non semeI autem expertum est de sit me singultum citra quamcumque e euationem assumptis medicamentis Oleosis , acritatem illarum humorum retundentibus , vel fibras ventriculi lavantibus.

Iussus dolor eirca θmebondrium M ab-s que inJammatione , iis febris Ivemve mens morbum Disit Dolares in hypochondriis excitati, varii esse possunt. Aliquando enim fiunx cum sensu ponderis a materia quadam Ob l mente , di sua corpulentia premente , &gravante partes praesertum glandulosas in hypochondriis stas. Aliquando fiunt a flatibus cum sensu inflationis , unde partes ipsae is iusto distentae tu me fiunt, & attolluntur, adeoque dolent . Nonnumquam a detentu Decibus una simul commistis cum crassis , tenaci inique succis . ut non Tar evenit in intestino Colo, quod cum a dextra in sinistram ventris partem porrigatur sub utroque hypochondrio , non raro etiam cum hypochondriati; doloribus confunditur, eo quod Eonae instar iecur, lienem, reneS,& lumbos circum afficiat. Sed & interdum quoque dolor excitatur a male affecto pan- create, a g Iandulis lambaribus , a tumoribus p enitis m parte cava jecoris, aut lienis, unde etiam dissicultas respirandi , motus impotentia , murmur ventris, ructus, flatus , a Itaque consi ilia symptomata exoriri solent. Denique contingunt dolores ab in-llammaticinibus . aut abscessibus in iisdem partibus progenitis ab' moribus praeter tura acribus, acidis , tvmphicis, aut bilio. sis dictis, qui praeter dolorem febrim quo lique continuam, re acutam excitant.

SEARCH

MENU NAVIGATION