Lucæ Tozzi Opera omnia Lucæ Tozzi ... In reliquos Hippocratis aphorismos commentaria pars tertia. Ubi universæ medicinæ ... quam dilucide explicantur

발행: 1747년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

ca Liber Quintus.

APHORISMUS XXXVII.

Mulieri utreo gerenti fi mammae graciles repente Mat, abortit.

Ouanta sit inter uterum, Ac mammas

connexio docemur ex hoc Aphorismo, quo monitos nos iacit Hippocrates, latum in utero contentum, adhuc bene valentem, iacile aboriri, si mammae in utero gerente repente gracilescant. Inquit autem, repente, idest nullo praecedente morbo, aut

rutomate, dc sine ulla aliqua causa ma-a, ob quam graciles illae evaserint ι siquidem cum sensu graciles fiunt, dc post

longum temporis intervallum, Brtasse ex morbo, aut extrema diaeta, aliaque causa consimili, nil mirum erit, si graciles evadant , tabescente paulatim praegnantis corpore , ad cujus extenuationem illas macrescere contingat: at vero cum repente detumescunt, & ubi turgidae, duraeque erant, extenuantur , ac flaccescunt , omnino ex languore, & a laxitate vasorum umbilica- Iium, uterique aegritudine, illae conta Leunt, unde postmodum abortus praesto erit.

Attamen hec potissimum accidere solent post

quartum mensem, nam antea vix, ac ne

vix quidem turgid ς mammillae sunt. Pr vida namque Natura per id tempus incipit alimentum in mammis disponere , ac praeparare, ut de suturo extra uterum alimento provideat o quamobrem si sortasse ex aliqua , vel ejusdem uteri , vel latus ibidem geniti, aegritudine contingat eumdem deperire , quia cessat finis nutricationis illius, desinit quoque suturi alimenti ad mamillas transmissio, interrupto simul una mutuo vasorum inter sese respondentium Commercio.

Sed notare est, quod Galenus memorat in eomm . huius Aphorismi, trabere scilicet faetum ad se id, quin in Ianeuine duleis. anum est : simul autem O lactis parte aliqua frui: Equidem anatome compertum est, ultimis mensibus inveniri in ventriculo infantis substantiam quandam albicantem Iacti non dissimilem, quam ore sugi constat, hique suppeditari a membrana illa, quae immediate igium ipsum cingit , dc Amnios Graece appellatur . sicut autem ista sensim imminuitur in ultimis mensibus , sie alia consimilis in mammis adaugetur, ut prinpterea soleant non raro istae, levi compressione, vel etiam sponte sua, lacteum humorem res illare . Atque hinc fit, quam, rem fetius in lucem editi, mox faeces, qua

meconium vocant , egerant , ac , ut notavit Hippocrates lib. de Natura pueri , Ilatim a partu lac e mammis fugant , quia videlicet intra uterum multo antea sugere a provida Natura edocti fuerant :de qua re alibi a nobis est actum . Pro coronide tandem deducendum,adm neri hoc Aphorismo Μedicos,ne in ejusmodi

mammarum extenuationibus remedia adhi. beant;inde enim,suturum,ut succedens abortus illis culpa cedat apud ignarum vulgus, quod sine ulla difficultate existimabit ab ejus. modi importuna medicamenti administratione, promptum fuisse negligenter abortum,

qui tamen sponte naturae super Uenturus eratis

Ap HORISMUS XXXVIII.

Mulieri utero terenti , ον geminos babenti, si altera mamma praeitis fiat alteram abortit ; Et si quiaem mamma dextera

gracilis mi , marem ; si vero Mistra

QVod dixerat Hippocrates de aborta

unius insantis, ex extenuatione ambarum mammarum, in praesenti Amori simo asserit de alterutro, si gemini sint, cum alterutra pariter mamma gracilescit ; sed tanto insuper eum consensu, ut si fortasse dextra mamma gracilis fiat, qui situs in dextra uteri parte est, aboriatur, quique ex sententia ejusdem Hippocratis mas erit; si vero sinistra extenuetur, semella, quae in sinistra quoque uteri parte concepta erit,sit aboritura. Sed quamvis id tam clare, certoque sit ab Hippocrate ex Ueterum sententia sancitum, qui, ut inserius dicetur, existi narunt mares in dextera, foeminas vero in sinistra uteri parte generari: apud Recentiores tamen parem assensum non meruit; oquoniam ex anna tome jam constitie , indisserenter , dc in dextra , de in sinistra uteri parte , tum mares , tum sceminas concipi, & generari posse . Sed de neque tam saei Ie est , ut alter latus, altero luperstite, aboriatur, quippe ad conatum uteri pro unius fetus excissiῶne, alterius expulsio facissime haberi potes . cum non in diversis cellulis , ut aliquibus est creditum, latus in utero contineantur, sed in una eademque cavitate, qua hiante, quidquid ibidem continetiar , facile deponitur . verumtamen quia Hippocrati non lemel innotuit possibilem esse superi tationem, adeoque unum foetum iam e tinctam excludi posse , alterum viven-

62쪽

Aphorismus XXXIX.

tem detineri , plane poterit eadem lege

alter aboriri , alter conservari ι at vero Dod eadem conditione accidat, ut graci-lascente dextra mamma , mar , gracilestente sinistra , tamella excludatur , nullus unquam vidit o unde demiror, qua ratione ductus Hippocrates scripserit , ita inter sese mammas cum latibus respo dere , ut non solum , qui in dextra uteri parte continetur , sed etiam qui masculus est , occidat, altero in sinistra superstite Sed dc nec ex alio capite verum eli, quod mares semper in de tera , foeminae vero semper in sinistra generentur, cum indi Dierenter experiamur, tum in dextra , tum in sinistra gestari latus , alterutrius si s rint sexus, ejusdemque maturitatis, di r boris. Hinc decepti plerique suere , qui cum viderent seminas , is dextra uteri parte plus justo tumefactas , iudicarunt de maris gestatione 3 id ipsum quoque accidit illia, qui ex documento Avicennae , conjectarunt de masculo , quod in prima , dcvQntanea utero gerentis motione pedem, crus deatrum prius loco moverunt . iniqui Anatome compertum est, gemellos unica, dc communi exteriori membrana , Chorion dicta , comprehendi , licet interiorem , Agninam vocatam , distinctam habuerint i unde cadit eorumdem opinio, quod in partu gemino , mares in dextra, in sinistra sceminae sint progeniti , cum semini latus unico Chorio contineantur . Ion tamen penitus negaverim , accidere aliquando potuisse , ut eae extenuatione . dexterae mammillae , mas perierit, & ex extenuatione sinistrae, Demella ι veram id lnon certa lege stabiliendum , ut perpetuo veram sit , dc infallibile . Quo fortasse exemplo motus Hippocrates, quod aliquan-' do ipse vidit , in Aphorismum redegit ,

veluti rem notatu dignam , dc ratam , suoque tempore communiter receptam . Caeterum quae raro eveniunt , licet sint admiratione digna , non tamen in exeminplum ducenda sunt, ut regulam valeant

generalem, di infallibilem constituere. Ita quidem ab eodem Hippocrate dicitur , laminas podagra non laborare, ut Ac eunuchos, re pueros: iii quod licet plerumque uerum sit , falsum nihilominus aliquando

est Mimadversum . . Q γ .

A PHORISMUS XXXIX.

Si mulier , quae neque gravιda est , neque I perit, De oabet, tale menstrua defecerum.

Ouod lac gignatur in mammis ex uteri

gestatione , saltem in ultimis mensiliu , , quando infans partui proximus est , cunctis notum , veluti quotidianis experis mentis comprobatum , ut propterea inter indicia gestationis, praecipuum hoc a Me dicis asseratur, lac e mammis erumpere dc contra, nullum lac apparere, etiam si uterus, totusque venter tumeat, ut in falsa

graviditate Lepissime continsit , manife-lium indicium sit, nullum situm ia utero contineri . atque morbosis aliis de causis illum inflari . Quod insuper lac habeatur in his, quae mox peperere, imo quod aliquando ex Iactis copia ad plures , dc plures menses, lactare illae possint, certo certius est , ut nulla proinde egeat probatione equamquam & aliquando visum, seminas,

tum utero gerentes, tum encias , nullum Omnino lac protulisse, idque, sine ullo vitae incommodo . Frequenter autem ia carinteris omnibus lac post tertium, aut quartum diem a partu prodire , illudque ad plures liebdomadas perdurare communius accidit , cum manifesta mammarum tu

me iactione . Hinc in praesenti Aphorismo considerans Hippocrates , quod frequentius utero gerentibus , & enixis accidit , inquit, plerumque fieri , ut menstrua defecerint , si neque gravida , neque enixa mulier lac habeat; adeosue solere lac in

mammis comparere Ob solam menstru Tum deficientiam , exinde vero potissimum confirmatum iri connexionem maximam mammarum , cum utero, ut ex istius purgationibus suppressis, facile sat, ut ub ra lactificent . Quamvis di aliquando ubsi sunt viri etiam lactificasse.

Verum , ut haec accidant, necesse primum est, ut menstrua defecerint , neque solum Per unicum , sed per plures , pluresque menses : si enim semel tantum men

strua deficiant , haud necessario set . ut lac in mammis compareat, cum de tacitῖ possit sanguis, vel sensibiliter per alios ductus corporis amandari. vel etiam insensibiliter dissolvi, dc repurgari; quo fit, ut in evercitatis mulieribus, etiamsi menstrua deficiant , lae nullum habeatur , quoniam per e ercitia, praesertim laboriosa, adhuc insensibiliter per poros cutis sanguinis impuritates distuli, α repurgari pollunt quin,

63쪽

Liber Quintus . .

& ab exercitiis semper major fit languinis , dc partium solidarum resolutio. Sed Ac secundo necesse est , ut nulla

alia manifesta evacuatio per id tempus haheatur; unde si fortasse suppressis menstruationibus , haemorrhagia e naribus accidat, vel sanguinis per os excreatio, aut per haemorrhoidas, vel etiam sudoris , Ac urinae cinpia, aliudve simile,proculdubio lactis apparitio nulla sequetur,excretis nimirum per alios ductus corporis superfluitatibus humorum. Insuper necesse est tertio, ut menstruo. rum desectus accidat, bene se aliunde hahente foemina; nam si fortasse aegrotaret, raelertim acuta febre, aliove morbo simili,

alente corpus , dc humores extenuare, ac absumere, certe nulla ratione lac e mammis prodire posset. Experimur etiam in dies obstructis, hystericis , schitro , aliove tu. more affectis , in quibus menstrua nulla

sunt, lac nul latenus comparere.

Denique debent menstrua omnino descere : si enim diminuerentur solum, vel per intervalla parce prodirent, non esset, cur ac in mammis progigni deberet. Equidem lactis generatio non aliunde in his provenit, quam ex impedito exitu sanguinis per vasa uteri; unde secundum sui partem albicantem potest, cum per vasa mammaria re.

meat , in earumdem glandulis deponi, Ac lactis conditionem induere. Quo pacto poterimus Ueteres cum Recentioribus conciliare super illa tamdiu agitata disceptatione de materia lactis , quam illi sanguinem , istichylum voluere t eum enim chylus non statim , sed repetitis circuitibus in sanguinem vertatur , ac sensim , sensimque repurgetur , dc perficiatur, plane poterit, cum petvasa mammaria circuit, dc per glandulas praedictas percolatur , secundum eamdem portionem detineri , & in lac verti: nisi etiam dicere velimus, recte a carnali thoeracito partem illam chylosam vergere in mammas, ut plerisque anatomicis est creditum , de qua re praeter alios legi merentur Thomas Bartholinus, dc Isbrandus de Diemerbroech. Est tamen advertendum, id sacilius conis tingere posse nuptis , aut viduis, quam vi ginibus , etsi defectum me nitruorum patiantur; etenim in nuptis, ac viduis, quae tamen antea pepererint, ductus illi longe patentiores sunt, Ac ex praecedenti lactificatione jam consueverit Natura materiam lactigerendo accomodam illuc transferreo at vero in virginibus viae illae sunt admodum angustiores, neque tam prompte excipiendo lacti dispositae; quin etiam anto iuventutems majori plane alimento illae egent pro sui met

corporis nutricatu I unde si tortasse sanguis exuperet, facilius in carnium incrementum tendit, quam in lactis generationem. Legendus in hanc rem Galenus G. de lMis affectis, e . . ubi Aphorismum hune reciatat , dc examinat.

Iulastumque malleribus M mammas sanguis colligitur , furorem signifieat.

DE veritate istius Aphorismi valde duis

bitat Galenus in comment. Inquit prupterea ἔ Et quidem nondum Me aeei de viai, o, si quando eveniat, ex iis est , quae raro eveniunts subdit tamen, id suisse ab Hippocrate scriptum , quia observatum esiquidem Hippocrates , quod vidit, scri insit. Verum quomodocumque res se habeat , videamus, quo pacto sententiam hanc rationibus congruentem adaptemus.

Et quidem in illis foeminis id aeeidisse

credendum, quae menstruorum diuturnam

passae sunt suppressionem 3 unde postmodum languis in mammis seratur, atque in propriis earumdem glandulis colligatur: cum enim, ut superius dictum , magna sit inter

mammas , dc uterum connexio, proculduo bio cum diuturno tempore uterus supprimi tur, ut sanguinem , quem egerere deberet, non fundat, is per totum sere corpus fertur.

sed dein restagnat, colligiturque potissimum in iliis , propter copiam glandularum m lem mammillaru inconstituentium t diutius autem ibidem detentus, fieri nequit, quin

ex mora , malaque ejusdem habitudine non contrescat, acet cat, & tumorem scirrh sum excitet , de genere carcinomatum . Quamobrem usus est Hippocrates voce eo Mitur, quae significat ex longo tempore con estionem sensim , sensimque iactam. Exac autem acidi, & concreti sanguinis congestione duplici ex causa cerebrum affici tur ue altera quidem eκ circumeunte sangui ne illud inficiente per arterias, altera vero ex communione nervorum, qui plurimi per mammas di Sinduntur a pari vago colla litquo circa facillime cerebrum in suis op rationibus inscitur. Sed dc ex utero quoque male affecto id ipsum magis, magisque adaugetur, qui inpe experimur ex actilibus hystericis, retentis vitiati sque menstruis furorem exoriri, uterinum dictum, quo miserrimae mulieres

64쪽

Aphorismus XLI. cs

me te abalienantur, ac larunt, veluti maniacae , manibus pedibusque impetentes huc , illucque 3 ut nuperrime in quadam nobili muliere sumus experti. Dixit autem Hippocrates ejusmodi sanguinis in uberibus collectionem , furorem figni. ficare, non emere, non enim per id, quod sanguis sit collectus in mammis, sumr orie. tur, quasi vero is sit causa effectiva furoris ι sed solum significat, sanguinem, qui non P

tuit per uterum evacuari, adeoque in mam

mis collectus, & in tumorem versus, den tet luccedentem in nervis, & cerebro laesio. nem, unde Postmodum suror, ac delirium. Sed num verus iamr inde oriatur, an s tum mentis motio, absque violento, atque impetente motu patientis, licet hic etiam

dubitare. Et quamvis in Graeco codice scriptum sit vinia, quae a quibusdam putatur coincidere cum furore, qui delirium dicitur cum impetu , & audacias nihilominus crediderim, larga tantum significatione, delirium hoc loco sumendum esse, de quidem poti ssimum mentiae , quo patientes licet

absurda non loquantur, aut Pgant, mente saltem , ac cogitationibus vana meditantur , quemadmodum nostris temporibus vidimus in alia semina per Urbem vagante. sed praeterea exponendus videtur aphorismus per verbum Arnifieat, quod potest aecidere , licet non semper necessum sit, ut eveniat:inam signum istud eli de genere eorum , quae non sunt inseparabilia , ct propria, sed solum , ut plurimum ostendentia, scilicet cum sanguis vitiosus cereia brum insecerit 3 nam si sortasse sciemina eius sit eonstitutionis, ut non tam facilemente moveatur , aliud quid patietur , quam delirium. Novi porro Nobilem quandam scirrho in mammis ex diutumo tempore laborantem , qui tandem cancerosus factus mortem intulit , cum tamen nunquam mente illa mota esset.

A PHORISMUS XLI.

si vias mseere , an conceperit mulier: eum dormitura est , et aquam mulsam

xur , concepit , fi minus, non concepit. '

Raesens Aporismus pertinet ad partem Medicinae diagnosticam , ad dignoscen-

nempe graviditatem. Cum enim aliis quando laminae , vel ex tumefactione, ac la-

Mificatione mammarum, de qua antea, vel

ex suppressis menstruis, vel etiam ex ali- sua alia aegritudine male se ha beant, di me-

dieamentis egeant, Ves per unam, vel per aliam corporis viam ducentibus 3 imo, quod uepius fieri solet , per uterum , di timor aliunde est, ne utero gerant, di in abomius periculum incidanti docet in hoc Aph

rismo Hippocrates, quo pacto Μedici diagnoscere possint, uteri gestationem , & in

minam jam antea revera concepisse, ademque medicamentis evacuationem Promove tibus tractandam non esse , ne utero ge

renti damnum , sibi vero infamiam pariant. Proponit autem leve quoddam mein dicamentum , & omni periculo vacuum, quo foeminae certae fiant , an non utero gerant , ac propterea possint necne me

dicamentis subiacere . Illud vero est aqua multa , idest aqua melle adjecto medicarita , quam vult exhibendam, antequam lom no te disponat et si enim exinde alvi toris mina patiatur, jam concepisse indicio est 3 si secus, non concepit. vult primo aquam mulsam esse exhisbendam, quae se dicet ex mistura mellis Eatus valeat excitare. Fit autem aqua mulsa, Graece FHλικρον, ex una parte mel

lis crudi cum occem, vel duodecim aquς , de deinde ad convenientem dosim exhiberi debet. post coenam I nam cum Hippocrates nullam faciat mentionem de modo ejusce exhibitionis , certe debet intestigi juxta morem consuetum hominum , α quoniam dicitur in textu, cum dormitura est , proculdubio supponitur coena anteacta . Si vero absque ulla coena exhiber tur , profecto etiam absque graviditate tormina afferret, quia mei crudum, cum aqua exhibitum flatus excitet.

Sed quo tempore graviditatis velit Hippocrates melicratum hoc exhibendum, dubitari potest. Et quidem verisimile admodum est inter initia graviditatis, atque adeo primo, vel lacundo mense ι his enim tempori bus dubia videtur posse eme graviditas, cum tunc laetus nulla de se prodat indicia 3 nam tertio , quarto, & sequentibus mensibus.

tum motu, tum vomitu , tum uteri aggl me ratione manifestatur : ici principio vero graviditatis ista , vel nulla sunt, vel ambigua. Itaque erimis mensibus, cum de graviditate ambigitur, tentanda haec sunt ιled neque, tam certi erimus ex his, quippν fieri potest . ut aliis ex causis tormina tonistingant in intestinis, cum tamen conceptio nulla facta sit 3 vel contra, etsi graviditas

habeatur, nulla tamen tormina fiant ex pe- euliari quadam utero gerentis constitutione.

65쪽

Liber Quintus.

o, aut rebus ex melle compastis uti conis sueverint, sine ullo ventris incommodo; nam quamvis plerumque his, quae melle, dc mellitis utuntur, tormina illa accidunt, fieri tamen potest, ut in aliquibus nulla fiant. At. qui ex altero capite periculosum in aliis esse potest, ob metum colici doloris, aut Euxus, aliusve mali gravioris, cum plerosque noverim pessime se ab eiuscemodi rebus mellitis habuisse.Quare praenoscenda primum est cuiusque natura , oc constitutio, ne in hac me ictati exhibitione Μedicus decipiatur 3 prinindeque sciat, num tormina alvi sequantur revera uteri gestationem, ut ex hoc Aph rismo diiudicandum Hippocrates proponit .

Qua autem de Gula tormina ista accidant ex uteri gestationes putaverim, quia uterus, postquam genituram comprehenderit, undique clauditur, δc in molem attollitur, quo fit, ut intestina praesertim Ileon,& Colon comprimantur , atque adeo nequeant flatus , ex aqua multa excitatos , per alvum discutere , qui retenti tormina excitant. Si autem nil intra se uterus contineat , eavitates intestinorum liberiores hene poterunt exest tos flatus protrudere, dc eventare , unde nullum incommodum exinde suborietur. Efficacius autem mulsa flatus excitabit, si anisum addatur, ut dicitur tib. de sterilibus t unde Aphorismus hic

est desumptus: ibi enim ita loribitur : mecis anisum tenuissime tritum in aqua dilui.

ρrmen elua umbilicum far, praegnans es, si non , non Uerum quamvis haec ab Hippocrate, ve- Iuti a ieipso, observata , notentur, ut in fallibilia ; non tamen inconsiderate a Medicis in usum ducenda sunt , ob periculum , quod imminet acerbioris doloris in intestinis, indeque etiam in utero ob con. sensum, si viciniam, quam cum illis habet, de eo magis , si coena aliquanto lautior fuerit , dc mel non sit corium , aedi umatum, iacillime noxa gravior ex do- Ioribus, & torminibus orietur . Quo sane factum , ut in praxi nemo audeat de his periculum sacere , cum aliunde , nec certum , aut insallibile indicium ex eo sumi possit. Potius itaque contenti sunt Medici dictis, factitque obstetricum fidem praestare, quam ejuscemodi medicamentis fideret

ia uam saepesaepius, dc istae fallant, di

APHORISMUS XLII.

Mulier gravida fi marem Gnrepit , bene euorata es ἰ si vero seminam ,

. V male colorata .

N edqm Hippocrates signa conceptionis

tradidit, ut ex praecedenti Λ phorio mo, sed etiam num marem . aut scemellam mulier conceperit hoc alio Aphorismo subiungit, quo ex bono , vel.malo graviadae mulieris colore, facile id posse dijudicari

proponit, nam si bene colorata sit, marem, si vero sit male colorata, foeminam Concepisse decernit. Attamen ut exponit in comm. Galenus , quod bis seribitur, ex eorum. mero est , qua saepius eveniunt, etenim quando fit, ut etiam, quae marem com perit, sit male colorata, dc e converis

verum ad intelligentiam hujus Aphorismi plura notanda sunt. Primo quidem, quod bonus, vel malus calor mulieris utero gerentis reserendus est ad eum, qui consuetus eidem est in statu naturali, dc sano, citra graviditatem t quamobrem si scemina in suo statu sano non boni coloris fuerit, neutiquam fieri poterit bene colorata in statu graviditatis , dc cum utero gerit. Praeterquamquod qua vis utero gerens ex causa gestationis fit perpetuo se ipsa decoloratior, cum uteri se statio sit species quaedam aegritudinis ex Ga leno, ut alias monuimus, per quam semper sceminae a suo meliori statu declinant, de nedum colore, verum etiam carnibus, ecoperationibus eunctis quodammodo demciunt cum utero gerunt.

Comparatio insuper facienda est inter c lorem consuetum haberi a seemina in gestatione maris , dc eum, qui eidem accidit ingestatione foeminae, ut propterea quamvis ea ratione graviditatis semper utero gerentes decolorentur, nihilominus in gestatione Q- mellarum longe decoloratiores appaream .

Praeterea in caeteris omnibus, quae cum uteri gestatione contingunt,par ratio esse debebit : nimirum, ut iisdem alimentis utero gerens alatur , eumdem aerem , dc regionem

incolat, iisdem utatur exercitiis , dc reliqua omnia aequaliter se habeant, tam in gestatione maris, quam in gestatione scemellae: nam si fortasse, cum utero serit sceminam, aerem, ec regionem inhabitet calidiorem,

vescatur cibis aromaticis , de floridiorem languinem gignentibus , seque plus lolito exerceat l, , alia peragat, ex quibus cinioratior fieri possit 3 contra vero cum g stat marem, contrariis omnino rebus no

66쪽

naturalibus utatur , proculdubio indicium hie allatum sallax erit , quippe in priori casu coloratior apparebit, elu taminam conreperit 3 in polieriori vero, penitus decolorata videbitur , licet marem gestet. Ita quinque dicendum in reliquis, quae taminis utero gerentibus, pro varietato graviditatis accidere possunt: aliquando enim marem gestantes inappetentia tenentur, evomunt, oibulae sunt, acida, Ac acerba appetunt, cinmedunt cruda , dc excrementota 3 unde nil mirum , si e pareant decoloratae r contra

vero gerentes laminam, si in his omnibus cautiores sint, di eduliis vestantur melioribus, sane coloratiores observabuntur . Quare remoto quocumque dispari accirenti, ac seclusa quacumque aegritudine,al lave causa externa,varietas ista colorum in gravidis, nonnisi ex i pla mei conceptione,& causis ad conceptionem concurrent ibus petenda solii erat. Ratio autem istius varietatis desumitur ex varietate principiorum ad maris , ae laminae

enerationem concurrentium 2 Mares enim

eri perpetuo dicuntur ex incundiori, ac φbustiori semine , tamellae vero ex debiliori, laxiorique: sanguis etiam , qui ad vitam illarum promovendam a matre influitur, in

masculis vividior, floridiorque est , dilutior vero, di ine actor in laminis , quae eadem

ex causa excrementosiores evi con laeve runtis Uterus pariter in conceptione masPulorum calidior , dc Negetior e iue solet ι frigidior vero, ct imbecillior in sormatione laminarum . Quamobrem ex his omnibus merito coloratiores videntur utero gerentes in mari--,quam in laminis prcconceptisPorro semper , ae ista omnia simul in graviditate eo currunt , fieri nequit, quin etiam rotum corpus utero gerentis Eoridius, vegetiusque appareat, iuxta commune Medicorum effatum

ex Galeno,& Hippocrate depromptum: au sis euor an et i Uarie, ratis humor abun--ι in corpore rat qui toIor floridus, vividus, roseus in cute, nonnisi ex sanguine purimi, storidiorique in venis . dc arreriis contento νProcedit, ut patet ἔ unde communiter sarentur Medici sanguineos ad purpureum , choleri eos ad flavum , pituitosos ad album, Ac melancholieos ad nigrum, suscumque ciniorem inclinare sicut ex adverso cute nigri cantes , melancholiam , albicantes, pitui- am , flavescentes, bilem, rubentes, sanguinem in venis pridominantem significare. Quod hic Hippocrates generaliter dixit d. gravidarum colare melioris vel deteri ri , ad dijudicandam maris, vel liminae

ollationem, alii ad lentigines , dc macinias in facie app4rentes revocant inquiunt enim, foeminas utero gerentes masculos, iaciem habere nedum coloratiorem , sed, etiam nitidam ι gestantes vero is mellas, lentiginibus, dc maculis curaneis esse resertas . filii ex coloribus papillarum in mam mis id ipsum presagiunt credentes , albIcan tes , vel naventes papillas, seminam , rubentes vero, vel etiam fuseas masculum significare. Plerique his non fidentes, potius ex tumore mamillarum, dextrae, vel sini strae, dc motu agiliori, ve . tardiori utero

ferentium , in incessu primo inopinanter abito, ac motione dextri cruris, ves sinistri ι itemque ex urinis tenujoribus , vel crassioribust , magis , minuive coloratis . crudis, vel coctis, necnon ex pulsibus majoribus in dextro, quam in sinium brachio, aliisque sin ilibus, id ipsum prς sagire satagunt. Sed quam vana ista sint, dc futilia , . quis que vestrum bene noverit, quippτ, quae loli dis rationibus non sulciuntur, experimentis non respondent, oc salso a vulgaribus Medicis sunt conficta . Atqui si verum fateri licet. neque quod hic ab Hippocrate traditur , veritati perpetuo consonat, de quod ab Expositoribus adjicitur, longe magis erroneum est rerenIm nuperrimis observationibus Anat .

micorum derectum, aliter prorsus generationem in viventibus haberi, ae ab antiquiori. bus Medi eis est putatum: ubi enim abhis ereis debatur se masculeum, dc lamineum semen simul una commisceri, dc cum sanguine men struo in unam massam intra uteri cavum coadunari , de pro illorum varietate, atque efficacia majori, vel minori, unius, quam alterius, masculum, aut taminam exoriri se magis si mila muni, quam alteri, iam nunc satis, superque innotuit, nullum semen revera a laminis suggeri se sed solum materiam quandam albugineam , album in i ovi perquam similem , molli , sed duplici pellicula

obvolutam , quae ex earumdem is minarum

ovario per tubas Falloppianas , cum is-cundata et , in uteri cavum delabitur . Sed adhuc etiam a nobis alias est ostensum,

praeexiliere in ovis mulierum rudimenta -- tuum ; quarα haec referenda potius erunt ad materiam in ovariis praejacentem, atque aurulem illam membrorum dispositionem,qus

multo antea ibidem e genita est ex varia corporum habitudine, Ac partium generationi destinatarum constitutione ,. ut pro

pterea, quae dispositici sexus , de organorum huic, vel illi sexui addictorum prae jacta est, ira in marem , vel taminam proincreatio desiael: Id enim in multi paris ani

67쪽

mantibus, tam parem est, ut longa probatione non egeat. In seminis etiam humanis, quae geminos, vel trigeminos pariunt, unico Chorio contentos , non aliunde sit, ut aliqui mares , aliae inmellae oriantur, quam ex praeexi stente in organis di ver si rexus dispositione . Sed de Gallinae unico Galli concubitu plurima quoque edunt ova pari miter ineundata, ex quibus de ma res , de foeminae progignuntur, nonnisi ex

vario prae centium organorum apparatu :quod te in caeseris ovi paris evenit. Neque vero, quod istus dicatur genitus ex semine , ac sanguine calidiori, sequi exinde necessario debet, foeminam utero gerentem coloratiorem apparere o quin potius, contra, non raro visum est, utero gerentes

masculum , longe admodum seipsis de Ioratas, ac defaedatas evasisses imo Ac nonnullas caepisse statim a primis mensibus cibos fastidire , vomere , dolere , dc alia plura ae diversa incommoda pati, unde pol mineum valetudinarii , imbecillesque mares orti sunt: quae sane in gestatione inmellarum secus evenere . Id ergo solum in maribus fie. ri potest, quod sanguis, per vasa umbili ealia nutricatui eorumdem accedens , floriis dior , vegetiorque sit , designetque utero

gerentem bona valetudine frui, adeoque ro-aeus , ac venustus color vultus exurgat:

hinc autem robustiores si lum, vel contra debiliores partus , praegnosci poterunt. Verumtamen , ne fidem Hippocrati deroge. mus, dicere fas erit, id nonnumquam eve.

nire , ecquod ipse aliquando vidit, posteris

tradidisse, eum revera partus foeminei excrementosiores esse soleant , ob recoIte, clam in utero , atque in toto sere corpo re, crudorum , dc lymphicorum humorum saburram , unde sanguis serosior , minusque rutilans in causa esse potest, ut in fae. mellarum gestatione , cutis universa , saltem in ultimis mensibus, defaedata pallescat.

ΑPHORISMUS XLIII.

Si mulieri gravida in utero far eradiis las, Dibale.

Cum Hippocrates hic junxerit cum erysipelate uteri graviditatem . ut de eventu lathali iudicium ferri posset , ansam praebet dubitandi , an erysipelas in utero perpetuo lethale sit: etenim si perpetuo lethale esset, proiecto non fuisset neeessarium adjicere mulieris p.raviditatem , cum dc citra graviditatem quoque etysipelas utero con pingens lethum aflarre possit, tum rations

Quintus.

sui, quia morbus aeutus est, tum etiam ratione partis affectae, nempe uteri, qui ob conlanium, quem retinet cum omnibus par tibus principalibus corporis, quacumque de causa assiciatur, periculosissimas aegrisudiis nes affert. Et quidem Cardanus non inutiliter

adjectam putat graviditatem 3.quin tria illa

simul coniungenda existimat, erysipelas ut ro contingens, dc quo tempore saetus geritur , nam subinde futurum, inquit abortum , eujus causa mors postmodum succedet. Crediderim tamen ego, etiam sine graviditate, si revera erysipelas internum fiat, dc substantiam uteri occupet, lethala esse . nam affecto erysipelate utero . secundum propriam substantiam nedum febris acutissi. me exoritur, verum etiam gravissimis symptomatibus sociata ι qualia praesertim sunt in illius aegritudin ibus, delirium, vel lethar.

sus, dissicultas respirandi. de vomitus, Conintentientibus nimirum cerebro, pulmone, dc ventriculo . At vero quamvis morbus hic utero contingens lethalis sit, non tamen macessario , & inevitabiliter. mortem aflare ,

cum fieri possit, ut in salutem adhuc desianat , etiamsi uterus pessime assiciatur ι et enim a male a sto utero vivere quoquo possunt animalia. Cum autem erysipelas in se stat uterum in gravidis, non solum da inna imminent gravissima ex ipsemet erysip late, sed etiam ex abortu, qui proculdubio exinde accidet ι utrumque autem dissicillia me , imo haudquaquam superabit utero georens , ut patet. Quod si erysipelas non in ternam partem , sed curaneam, de exter. nam uteri regionem occupet , facilioris semper erit resinitionis , dummodo in suppurationem non desinat, aut in gangrinam .

Sed quod dictum de erysipelate, an:non idem accidat quoque ex inflammatione, si tortasse haee in utero fiat λ Et quidem dubitat Galenus , inquisitione enιm diruum

hoc in comm . ait , sed in neutram par tem inclinat . Dubium autem augeri potest ex maxima differentia , quae interces

dere ponitur erysipelas inter , dc phlegminnem , seu inflammationem: : illud enim fi ei dieitur a bile , seu ut probabilius est sea laro sanguinis aeriori ι inflammatio/ v ro a sanguine blandiori, temperatiorique Verum inflammationem si utero forsitan contingat adhuc periculosam re . nemo equidem dubitabit, attentis nimirum nedum iis, quae inflammationem iptam comitantur , nempe ardore, dolore, tumori. sebri. caeterisque symptomatibus, sed etiam p tiis mum suppuratione i. quae exinde subo iuvialetis

68쪽

Aphorismus XLIV.

solet, unde postmodum ulcus. At vero, quia inflammatio in utero rarior esse solet, eum non tam lacile sanguis in ejus substantia hae. reat, sed prompte per internam cavitatem egeratur, vel sursum in alios ductus recurrat, propterea factum , cur Hippocrates erysipelatis solum hic meminerit, illam vero ta- euerit . Caeterum scirrhi, aliique tumores, in longum tempus protrahi solent , &nonnisi cum ulcerantur, lethales fiunt.

Iaseumque praeter naturam tenues rei. sentes utero gerunt, abortiunt,

priusquam erassescant. Non convenit inter Auctores, quinam sit genuinus sensus hujus Aphorismi, cum & Galenus ipse multipliceri elus reserat. expositionem , sed anceps deinde, in quem flectat, non explicat. Et quidem num tenues, seu graciles natura, an potius aegritudine , ut adiectum illud praeter naturam indicare videtur, di num ex causis exteris nis, puta inedia, exercitiis, vigilia , an vero ab internis, nempe a vitiato sanguine , graciles evaserint, non satis aperte edocet Hippocrates. At quamvis sub multiplici interpretatione , veritati adhuc contentaneus possit explicari 3 menti tamen Hippocratis 'consentiet magis , si dicamus

illum hie locutum de extenuatis, & graci-iescentibus, non quidem ex morbo, ted ex lcausis externis, potissimum extrema diaeta, aut ex aliquo accidente, quod mox a conceptu supervenerit: etenim cum agat de gravidis, quibus, nisi bene valeant , concipere non contingit , profecto lanas, non autem morbo assictas , ipse comprehensas voluit. Et licet Galenus de Leb. decretorris afferat, adhuc uteri gestationem , quamdam esse speciem aegritudinis 3 id tamen procedente graviditatis tempore tolummodo intelligendum , haud tamen ipso primo,

cum concepturae sunt, momento. Extenuatas itaque nic sumere satius est, quae a causis enternis, potissimum ex longa inedia,

marcorem hunc contraxerunt, minime vero

ab internis causis aegrotare iacieatibus,

quemadmodum recensentur humores acres,

acidi, aliique , quamvis, & ab his quoque

non raro illas extenuari contingat, dc abortiri. Cum ergo accidit taminas, caeteroqui

bene valentes, utero concipere, mox vero inedia, aliave causa interna, a naturalia

convenientique corporis habitudine defice. re, & macerari, ut sensim extenuenturi

dc contabescant, plane fit , ut in Iongius

tempus conceptum istum serre non pollini, ted ante tertium gestationis mensem ab riantur , illumque deponant. Causa autem

eiuscemodi depositionis multiplex sane esse potest e potior autem erit nimia uteri coarctatio , dc contabescentia 3 siquidem etsi is primo gestationis mense nullam sui

expansionem subeat, ut conceptui, atque embryoni locum satiat , vix tamen fieri potest , ut succedentibus mensibus , non undequaque amplificetur, ac tumeat, quia

etiam habitudine propria pinguefiat , dc

crassescat , esto reliquum totius corporis non pari mole adaugeatur, quemadmodum experimur in his , quae nausea , aut cibo. rum fastidio, vel etiam iteratis vomitionis

bus , ad plures hebdomadas , postquam

conceperint , gracilescunt, utero interea sensim intumescente , atque citra noxam

istum conservante . At vero cum extenuatio talis est, ut etiam illum in marcorem deducat, plane fit, ut convenienti expaninsioni minime cedat, & faeturam ipsam cominprimat , ac sui cet . Compertum autem

est Analome, uterum in gravidis, sensim, tensimque nedum amplificari, sed evidenti

magnitudine crassescere in suis .membr. nis , glandulis, ductibus, caeteritque . I super post unum , aut alterum mensem a conceptu, ubi vasa umbilicalia nexum perplacentam, cum utero subierint , nete omnino est , ut per arterias ubertim sanis guis maternus, iique purus, dc alibilis iaillius incrementum deseratur , qui si demeiat in matre jam extenuata, plane nequi-bit aecedens faetui vitae favere, unde proopterea exarescet , Ac decidet . Hi ne non tam paucus sanguis, quam malus, de inepotus causa marcoris existimandus , quippe tune potissimum animalia macrescunt, da extenuantur , cum sanguis in illis dulei glutine privatus partibus nutricandis minis me appingitur , quin potius veluti dissoluistus, & acris redditus respuitur ab iisdem, ut alias a nobis est animadversum , quamobrem tenello intui omnino incongruus eum sit, abortum parit. Sed quomodo fit, quaeret aliquis, ut is guis gignendo intui sit aptus, nutriendo vero ineptus, ac nocuus omnino ρ verum si, litur , quicumque suspicatur sanguinem geneorando intui inservire , cum is ex praeiacente ovo, a maris semine faecundato progignatur, Ac ut observarunt cum Harum reliqui omωnes Anatomici, nonnisi post vasorum uinbiliealium productionem, per placentam in

69쪽

Uber Quintus.

istum ditanditur , quod non nisi secundo mense accidit, ut proinde falsum sit, quod

Antiquioribus creditum , sanguinem concurrere ad generationem embryonis, cum ad incrementum illius tantummodo , atque ad motum cordis , & vitam conservandam conducere , sit iam latis, superque perspectum. Abortiunt igitur, non immerito , quae in

ipso primo conceptu extenuatae inveniun. tur , cum conservando , atque alendo ta-

tui pro dignitate lassicere non possint. Sed cur secundo mense , quod incaute suit a Leoniceno praetermissum p Ratio in promptu redditur , quia per vala umbiliealia, ut dictum , tune in eum a matre sanguis influitur, qui cum quantitate modicus , Squalitate nocuus esse soleat , tantum ah. est, ut foveat, ac proficiat , quin potius ossiciat, de vasa praedicta, si fortasse per placentam utero sint alligata , dirumpat, ae dissociet i unde postmodum abortus . Neque tamen omnino necesse est , ut secundo solum mense abortus insequatur, cum & ante , & post hoc tempus is accidere possit , prout major , vel minor, gravior, vel levior fuerit mala utero gerentis hahitudo: plerumque autem evenit, ut circa hoc tempus istiusmodi tatus ab Tiantur , cum primo a matribus sanguinem per vasa umbilicalia suscipiunt , ni amen recta victus ratione usae, & melio-xi salubritate potitet , illae praecaveantur.

Verumtamen Hippocrates non temere ad-Notavit pratisquam crassestant ἰ siquidem

arduum plane videtur polSe, tam cito e

tenuatas gravidas puriori, abundatioriqne sanguine refici, dc carnibus impleri. Quamvis autem antea dictum sit, graciles potissimum a causis externis riadiistas, soc Αphorismo comprehensas videri, si tamen a morbo, ct causis internis eκ- tenuatas incundari, & concipere contis rit , eidemque incommodo obnoxias fieri

proculdubio credendum , cum utraeque caulam abortus ab una emaciatione sortiano

tur 3 neque enim illae abortiunt aliunde , ram quod plurimum macruerunt quarei causa in utrisque communis est , idem periculum timendum , quamvis verisimilius videatur, quae nondum aegrotaverint, quam quae nuper a morbo convaluerint, concipere poste.

suaecumque mediocriter corpora habentes abortiunt secundo , aut terris mense, fine occasione manifesta , iis acetabula uterim na muroris sunt, non possunt propteν pondus faetum contιnere, seu virum atur.

Ouod de gravidis emaciatis, de gratia

lescentibus, citra morbum, superior

Aphorismus scriptus sit, sequentes hi duo clarissime demonstrant ι in hoc enim de pr

gnantibus mediocriter carnosi , et in alio

de obesis verba iacit I siquidem triplex in universum est corporis habitus , gracilis, obesus, & camosus . Et quamvis in hoc

testu dicat, mediocriter carnosas, has ta men ita vocat, uti disserentes ab obesis, quae nimirum crassae appellantur, ut in I, venti Aphorismo. Itaque si carnosas muli res contingat concipere , dc postmodum, sine manifesta occasione, secundo, aut ter tio mense abortire, illas ait id speciatim pati ν quia acetabula uteri plena mucoris sum, dc non possunt ex pondere, latum grandio rem redditum, diutius continere , sed diarumpi omnino necesse sit. Uerumtamen d bent carnota illς mulieres esse aliunde aptς, tum ad concipiendum , tum ad pariendum , quae propterea alias conceperint, dc salubria ter pepererintl unde ea est disserentia inter admodum graciles , dc obesas, ut illae non pariant, quia istum ad maturitatem non perducunt, iste vero non concipiam 3 Ac quidem vitio totiu ,& partium generationi dicatarum : mediocriter autem carno' abortiunt solum ex accidenti, cum caeteroqui bene conis ceperint , dc conceptum latum , cum me mabrorum exacta dis positione compleverint. Has igitur ait, si contingat secundo, aut tertio mense abortire , dc quidem citra quamcumque causam manisestam, aut aegris tudinis, aut violentae alicujus commotionis, id sane ad acetabula uteri mucore plena reserendum est. At quid pro uteri acetabulis inistelligere voluerit Hippocrates , non bene constat apud Interpretes, cum in Gr o textu scribantur Cotmeriues . Galenus in comm. auctoritate Praxagorae pro his explicat, ora

venarum , arteriarum , quae feruntur ad uterum: Cardanus placentulam carneam sperquam vasa umbilicalia tatus utero adnectuntur: Alii vasa ipsa umbiliealiai & alii

universum uteri cavum innumeris glandulis interspersum. At apposite magis ex Anat me , Cotyledones, seu Aeetabula uteri imtelligenda sunt oscula illa ex glandulis ejusdem

70쪽

Aphorismus

dem hiantia , aut quo tempore menstrua repurgari debent, aut tempore conceptionis, Cum placenta utero adnascitur, ut umbilica.libus vasis adnectatur pro sanguinis circuitu in latu. Cum enim Hippocrates, nedum in gravidis mulieribus, sed extra graviditatis tempora de uteri Coryledonibus meminerit,

plane constat, neque placentam, neque Vala umbilicalia , aliave , tempore concepti

nis prodeuntia , intelligere pro ipsis voluisis, quemadmodum deducere est ex primo

de morbis mulierum , uncti desumptus, quoque videtur hie Aphorismust ibi enim dicitur , si aretabula pituita plena fuerint, memser funt muriores ἰ is fi utero gerat farmina ,

faetus non eorroboratur, sed eorrumpitur , araefluit, is e. Quin, dc Isbo de Ioras in bomι-ndi, de lib. de articuL in ossium commi Isuris Cotyledones quoque considerat . Uerumtamen etiam placenta, v sa umbili-calia , uterus iple, dc quaecumque ad Con. Ceptum, dc nutricationemetetus faciunt, si quoquomodo insarciantur , & tumeant, abortus pari de causa subsequi poterit is Hinc nedum mucus, idest era isus, lentus , dc vi secisus humor partes has si oppleat, dc in- farciat , in causa erit, ut abortus insequa-rim, sed etiam sanguis, si crassior plus j sto sit. dc glutinosior, a iud ve vitium c traxerit , quod potius haerescat, quam di fluat 3 licet in moderate carnosis , veluti Eusarchis , non tam iacile ista contiMgant. At unde ess, ni a Cotyledonibus mucore oppletis, abortus accid i , inqui sitione ulteriori dignum videtur , cum pauci sint, qui elus causam afferant , dc Galenus in bor comm. ne verbum quidem iscit eluscemodi abortionis. Se nonnulli ad relaxationem ligamentorum, aut vasorum umbilica-liumr quidam ad gravamen , quod uterus,llestius ipse a lentis, crassisque succis patitur 3. alii vero ad desectum alimenti, cumianguis propter eiusmodi succorum lentorem , non bene possit permeare, dc in laetus

nutritationem subire, causam reserunt. Uerum crediderim ipse, no unam semper, eamdemque in his esse abortus causam ς nam moderate carno se inpeum conreperint. non eodem perpetuo , statutoque tempore oriuntur sed quandoque secundo, aliquando rertio, aut etiam quarto mense, ut ad- notat Galenus ει de Ioc. assed. eap. s.-tib.

ar uteri cssessione; unde fit, ut ab eiusce mod, crassis . glutinosisque humoribus, diversimode uterum. scdeum incommodan. tibus, ab riendi oceasio oriaturis Primo e

enim , dc secundo mense, impedimento simi

ylaeentae membranae siquidem Amnios,

& Cholion , circum vestientes laetum , sunt in ovo, unde foetus prodit ne utero veluti sungus adnascatur, dc adnata firmiter haeis reat cum suis vasis umbilitatibus. Tertio mense, ne sanguis convenienter depuratus destratur per arterias umbilitates in laetus corpusculum, aut etiam detineatur, & rein

stagnet in Placenta ipsa ad ejusdem perniciem, impedita quoque plurimum sanguitiis per venam umiaticalam remeantis circulationet Quarto tandem mense praeter haec, etiam alimenti delactus accedet, ob superincumbentis placentae ab inutilibus humoribus obstructae, ac tumefactae grava men, nec non uteri ad tur expansionem, caeteroqui pro grandiori scem summopere necessariam , nota exiguam resistentiam, imo evidentem repugnantiam, ut scite e

iam advertit idem Hippocrates lib. de s ritibus , o, lib. de natura miliebri Neque vero quis hinc existimet, perpetuo in his suturum abortum uno, vel alte r eκ memoratis mensibus, ab ejuscemodi crassis, vistosisque succis nam Hippocrates nonnisi ex conditione loquitur, si medio eriter camosae abortierint di nuIla alia camia pateat , ob quam abortus acciderit, si veexterna, sive interna , asserit esse acetabuislorum a mucosis humoribus oppletionem , ut propterea hoc aphorismo occultam cauissam talis abortus aperiar, uti prudens m dicus caute opituletur , dc Opportune is currat, vel saltem in posterum iaceedenωtibus conceptibus illam praecaveat, ne simili infortunio immature delabantur 3 hincaphorismus, quod ad causam est dignotiis viis , Ac quod ad abortum est prognosticus emucosi autem isti humores plerumque in

gravidis gignuntus a mala victus ratione, qua ipsae utuntur, cum dc cibariis non raro

vescantur acerbis , & erucis , dc potionibus largioribus , ac gelidis indulgean P. Quois

modo tandem acetabulorum uteri laxitas,

ae mucositas dignosci . dc eurari possit. docuit idem Hippocrates eis. lib. I. de morbis mulierum, is lib. de natura muliebreis Ab acetabulis mucore opplatis aliam deducit in hoc aphorismo Hippocrates abortus causam , quia inquit, ilia non possunt eae pondere ritum eontinere, sed dirumpuntur. Siquidem eum acetabula viscosis, lenti sque humoribus opplentur , nedum mollescunt plus iusto, &delaxantur, sed tumestunt, de gravitant. unde faciis simuI eum placenta dissociantur ab utero , adeoque se tum eidem adnexum sust mere nequeunt , quia

SEARCH

MENU NAVIGATION