De febribus commentarius ex libris aliquot Hippocratis & Galeni, parte plurima selectus, à Iacobo Syluio ... Indice copiosissimo nuperrime adiecto. Cui adiunximus Camilli Thomai ... Commentariolum. De febrium humoralium, hecticarum, & quarundam pesti

발행: 1556년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

91쪽

COMMENTARIVS. 3o

occultorum angustia: Suasorum obstructione, a succo multo, crasso, lento: di spatiis omnibus. liuee Partes similares constitutis, omnino oppletis in plenitudine ad uires. Accessiones vero' sine ordine repetunt:ob humoris multitudiuem, uel prauam uictus rationem. Sanguis enim putrescens portione tenuiore, in bilem flauam transit: crassiore,in suc- , Mum melancholicum:ut ante docui,in sanguinis causis & signis, . Per talem ergo humorum mutati nem , circuitionis & accessionum ordo mutatur: . ex synocho putri sit continua biliosa. Victus quom prauus,sanis quidem, morborum causa est, ac neucris recidivae aegras vero', accessionum inordinatarum. Ob id per omnem insignem errorem Lin suis mendorum,admouendorum,ςducendorum,faciendorum qualitate, quantitate, tempore, circuitiones multum anticipant: uel quasdam aliasia prioribusi diuersas,gignunt: a quibus accessionum ordo com rumpitur. Saepe vero' circuitum ordo corrupitur ob uariarum febrium implexum: aut uerius,corrumpi uidetur. Nam xe uera ordinii peruersiones no sunt. autem, Galeno, cap. Io .lib. 7.sebriu, seu commentario secundo in lib. 6 .im. δημω sunt propriae accessionis cum horrore qua da in ingeminationes: ut in semitertiana exquisita. Hoc autem loco,transtulimus ad quasdam febrium continuarum exacerbationes, intermittentium pa-roxysmis subsimiles. Quod fere cum quodam partium extremarum frigore, imo' cum quodam leui horrore,uel quotidie post meridiem uelut repetant, . si quotidianae intermittenti sint amnes: aut tertio quoque die,si tertianae Nulla enim febris continua exquisita, suapte ratione, cum horrore aut rigore

acerbatur. .

92쪽

DE FEBRIBVs

De sebribus diariis. . '

O 2ερα seu diaria,in spiritibus nostris omnibus

T. accensa , ob id dicta et ex sua natura, eius tota constitutio accesssione unica constans, ultra vigintiquatuor horas non extendatur. Has excitant cauta C οβ ribus aliis communes: praeter putredinem. Μο- tus tum corporis multus,ct ab eo lassitudo:tum animi,Vt ira,furor,amor, cura, cogitatio, vigilia, in C Tor,timor,& alii animi assemis,praesertim vehementes,aut diuturni. Quies quoque,motui priuatiue' opposita:& missa exercitation n consuetudo: suppres sio calidi effluuii,a cute densata,per refrigerantia,sic t canta,emplastica,vel astringentia: ut balneu aquae aluminosae,vel simile. uibus quod per cutim transpirat, acre, mordax, sumosum, fuliginosum est: non suave,& vaporosum,& halituosum: ut in euchymis S ευωροis apparet. Obstructio mediocris , a succo multo,crasso, lento, etiam diariam facit: si ab id Deo medico recte' curetur:alioqui putrida sit. Cot Pus calidae substantiae: ut aeris aestiui,& meridiant.& sub cane sydere. Estus enim ac insolatus, caput primum, & praeter caetera,calefacit.Ignis quoque,&balneum,aut laconicum seruentius,aut medicamenta actu,tael potestate nimium calida,corpori admota. Permistio calidae subitantiae actu, ct potestate: ut aeris praediisti alimentorum,medicamentorum,u nenorum. Sic satietas & ebrietas a vino generosiore,caput calidis vaporibus, ct cor cito' replente & seriente. Quod si largius est potum, aut imbecillum, aut crudum:diariam quoque facit,ex cruditate primas venas obstruente,habilem multum transire in putridam. Fames etiam,longior praesertim,in calida sicca na-

93쪽

COMMENTARIVS. 32

tura,etiam diarias excitat, propensas transire in f bres ardente.s:& inde,aut etiam omissis ardentibus.

in hecticas, etiam inarasinodes praecipue' si ieiu nium si tridi, num ) in calida di sicca natura: per

aerem salidum siccum, laborem, motus animi.

Bubian quoque,id est glandula inllammata, si cumvlcexe est manifesto, diariam facit sine ulcere vero, febris ex bubone suspecta qst, as mala, Hippocrati. Aphori sti Non tamen semper: ut ollendunt bubones, pueris iii ειθ adolescentibus crebri: & bubones veneret. Pessima autem febris ex bubone, itilens. Vlcus autem manifestum capiti,,bubonem in collo: manuum,in axilla:pedum,in inguine excitat. Ea autem diaria. est sympioma bubonis calorem febrilem in cor iaculantis:& bubaen,viceris: ut a coma vel catari ho,diaris,ipsorum est sy mploma. digna omnium diariarum communia.

CAlor mitis S blandus, omni diariae communis

est non tamen proprius. Nam & febres pestilentes,calore vehementes non sunt.Gal.lib.f. simpl.ca. de terra Armenia,in sine . Pulsus nullum habet in-fammationis signum,nullam h omnino inaequalitatem,in una pulsatione:aut certe' minima. Paucae enim admodum diariae, in uno pulsu inaequalitatem ostendunt: neque eam mavi festam. Sed pulsus naturalem inaequalitatem, mollitiem,ordinem, seruat exquisite'. Quanquam communiter, pulsus omnibus est minor di frequentiolmonnunquam tamen maior: ut in ira , dc surore, id eli diaria ab his musis.Vrinae omnino sitniles naturalibus aut paruab his mutatae: bene coloratae,& rustae,communiter omnibus. Quibusda harum nebula: alias,eneore illa: alius

94쪽

aliis, hypostasis optima inest. Facilitas tolerans

accessione, signum diariae maximu est. Ea enita mitissima est:quia calor omnibus ut dixi)est uaporosus. Quibusdam,primo manus occursu:aliis,poserius. Ad haec, symptomata maligna ab Hippocra te dicta, S morbis acutis attributa, in prognosticis, omnibus diariis absunt . In solutione autem accessionis,& pulsus sano prorsus assimilatur cu in nulla fibre alia,etiam intermissione longam habente,

Ut tertiana,quartana,ad statum naturalem redeat

& uring ad suam naturam redeunt:aut saltem sim draulto' meliores,quam circa febris principiti. Pretterea' quibusdam sudor aestiuus,aut saltem mador, di transpiratus halituosus seu humidus quidam ua Por,ex intimo corpore exit. Et dolor omnino cessat capitis, aut partis alterius: qui cum febre inuaserat.1mo toti balneo aquae dulcis & temperatae, melius habet,nec horrent,nec alia molestia capiuntur:sed cibati,& uino poti, omnino sibi restituutur. Postea non febricitant: sed ad consueta opera tuto redeui. Signa singularu diaris causarum propria, sumpta a calore,pulsu,urina,colore, habitudine,haec fere sutrordine eode .Laboris calor paulo' acrior:pulsus magnus: si vero' immodicel laborauit, paruus. Cutis

sicca magis ad statu uinci ccteris diariis .Post statu

vero',nisi supramodum laborauit,multis ex intimo corpore humiditas quaedam, aut uapor calidus erupit. Quibusdam , post statum siccitas perseuerat: Praesertim qui multum laborauerunt, atque sub sole:uel qui refrixerunt. Iraefuroris, calor maior:&e profundo celerius prorumpens . Pulsus magnust Urina calidior, quam acrior, nulla oculorum causetas:nulla mantiasta decoloratio. Tristitiae, urae, cogitationis multae mathematum,

95쪽

COMMENTARIVS. 32

aut theoriae alicuius calor moderatior,siccus tames pulsus minor: urina acrior, quam calidior: corporis extenuatio maior: ob id manifestior oculorum cais uitas ct insolita decoloratio,siccitas.

Vigiliae, calor, pulsus, urina , si ita ilia: ct oculorum cauitas, & pallor: sed propria, sunt facies subtumi da: Oculorum motus ligati,& dissiciles: multa in

his humiditas. IEstus,calor primo manus occursu acrior sed postea mitescit:cotra autem, in diaria ab astrictione. Caput peruri uidetur:quia primum,& praeter caetera ,a' sole incaluit:utpote apertum,aut minus tectum.Cutis quoque calidior siccior, qua in pulsus febrilem dispositionem ostendens. Ob id sitis minor,quam ubi intus & soris aeque calent.Oculi rubicundioresἰ calidiores,sicciores: nisi simul adsit coryZa,aut catarrhus:qui assectus etiam a capitis frigore excita natur.Imo' diaria horum assectuum interdit sympto-ma est. Ubi igitur caput impurum est ac excremetosum:aestus,venas oculorum,faciei,frontis,& tem, Poru, sanguinis copia replet: & liquatis humoribus, CoryZam ct catarrhum excitat: ut frigus, compres sis. Frigoris & densationis seu astrictionis, cutis mi Mus calida di mitior, occursu primo manus peritae: acrior,diuturno: minus sicca in facie quam in diaria ab aestu .Pulsus non minuitur: ut in diaria a moerore, cura, vigilia, labore immodi o. Urinae minus russae.Corpus tumidius:aut saltem eius,dum sanumerat umor non collabitur.

Oculi,neo caui neo sicca imo' quibusdam promine liores & humidiores evadunt. Bubonis,calor plu rimus usi ad statum. A statu,emergit humiditas calid1: sed mitis,non acris, neque mordax. Pulsus maximus, lox, frequens,aequalis. Urina

96쪽

DE FEBRIBUS,

. subalbida,sacies tumida,rubicunda . . . .

Ex his, di similibus signis, medicus causae externae speciem,quae diariam hanc illi peperit,praedicere debet:non rogare,vel eXpectare ab aegro,aut assideri tibus. Quam praedicendi facultatem qui habebit medicus,magnam salutis spem aegro excitabit: ut GTaturus in curando non videatur.

Si vero' remanent adhuc in sebriente an mi assectus Nam aliae externae causae, excitata diaria prope semper desierunt) ex pulsibus cognosces,& aliis affectuum animi singulorum signis ante dictis. Si aD sectus hi cessarint, remanet autem in corpore eXciatata ab his,ut causis aliis externis, dispositio:tunc sine pulsibus quia tunc animi affectuum debile signia exhibent urinas,& signa alia obserua, prius dicta. Diariarum curatio, tum omnium communis, tum singularum causarum propria. OΜnes diariae curantur balneis aquae dulcis citemperatae,& laconico:nisi corpus sit plethoricum, excrementosum, putredini obnoxium. Id enim ex diaria,per balneum, in putridam promptes transit. Sed diariae a cutis densitate & bubone,moxa in aere balnei minuatur.Caeterae ab eo aere citissime sunt amouendae: sed in aqua diutius retinendae. Oleo tepido, multo, cum manu molli, plurimum omnes sunt perfricandi: praesertim qui ex labore febricitant:deinde, qui ex meatuum astrictione: tertio' qui ex bubone. Sed hos tres saepissime' laua. Cibus paucus freques,ex labore febricitantia Parcior di tenuior victus,a densata cute,aut bubone febricitanti ut melicratum, ptistana. Labori,cibus coetu faciliame in cruditatem incidat. Uinu detur, quam

97쪽

quantum aeger potest vincere:si vires, temperatura,

Getas,consuetudQ,anni tempus, regio, Sc caetera con

tintiant. Buboni vinum circuncide,usque ad phlegmones solutionem:& his quibus corpus est plet hoxicum. Cuti sine corporis plenitudine densatae, mediocriter quidem,da vinum:immodide' vero', nega: uti & plethoricis. Vigiliis audacter da uinum,nisi caput doleat: aut Pulsus temporum molestus sentiatur. Quae in aliis causis,quibus vinum daturus es, obserua . Vigiliis, ct aliis animi affectibus,a balneo da cibum hulnidum , euchymum. Irae, rori,moerori,curae, cogitationibus,da vinum:furiosis negar donec a furore omnino quieuerint Contrarium cuique causae re medium semper adhibe. Labori, quietem: uigiliae, somnumrirae,surori,nacerori iucunda omnia: sermones, narrationes,actiones,spectamia: gitationi, ratiocinationum cessationes Buboni, ulceris curationem:deinde,bubonis:postremo,sebris, adhibe. Febricitantibus picrocholis diaria ex meatuum sti- ratione quae diaria rara saepius enim putrida fit ob retentam transpirationem excrementi acris &mordacis,faluberrima est lauatio ex aqua dulci diremperata,etiam frequens:& diuturnior, in primae accessionis inclinatione.Frictio quoque rarefaciens: ut mollis,& blandissima,cum largissimo oleo. Exercitatio modica: victus succos dulces efficien rut cremor ptissanae,lactuca,piscis saxatilis,aselli in albo iure, vinum aquosum. Alimenta enim boni sint succi,& exquisita , di quae titile in se plurimum contineant,non tamen omni no plurimum nutriant:ut panis purus, alica,Oua, carnes. Nam picrocholi coctionem habent imbecillanuuel primam in uentriculo:uel secundam, in E uenis

98쪽

uenis:uel tertiam,in singulis partibus. Vitabis autem minimum nutrientia: ut olera,stuctus,& acer-ha,austera,acida,falsa,amara, acria, & qualitatem aliam uitiosam habentia succuque malum gignentia: mirificam διατριτον,in cibi inedia: perquam calidae di siccae picrocholorum natura & acutissimis di acerrimis febribus corripiuntur:& post has,hecticis,& marasmo torrido, & syncope,si os uentriculi iniuriis est expositum. Naturam enim calidam, si

cam,acrem,cibi mitiorem,& minus mordacem red- . dunt. Vitabis etiam iram , furorem, moerorem, εuram,cogitationem,uigiliam,vstionem in sole, satietatione nLexercitationem acutam,robustam, V hementem:frictionem nullam,uel duram: lauati xiis abstinentiam,lauationem frigida aluminosam,

nisi quod calidi solii aquana egressus,vnctus,frictus, frigida mergi,& frigidam bibere potest: moxque in balneum redire. Quae vero' signa sint picrocholorum, abunde' legisti in signis flauae bilis largioris. Quae alia sunt remed: a diariae a stipata cute, in pucrocholis,& a causis aliis,lege lib ro octauo methodu

De putridis febribus. a c

Lib. 4 mεη D Vtresamo,Aristoteli recte' dicitur fieri a calore

Dibbi A alieno & externo: ut aeris,per aestum, & condi- Iidi. Aie. tionem pestilentem .Externus quoque,est calor quiuis, rei conseruandae immodicus. Si enim calor humori est mediocris,coctionem facit eius, ct conseruationem. Si ab humore uincitur, paululum quidem ipsum humorem putrefacit, multum autem is calor extinguitur: si humorem plurimum vincit, ipsum urit. Ob id corpora animalium calida humida, praecipue' in loco calido conclusa,prompte' putre- scunt:

99쪽

ssim nisi difflentur bifariam,expulsis quotidie scilia Comment. cet per cutiin seras excrementis uaporosis & sum λ:sed multo' magis,attracta intro' aerea substan 'Pu hi

tia refrigerante,& ventilante,& nutriente naturalem caliditatem.Ob id ex materia humida, omnis putredo,a causa effectrice excerno & praeter naturam calore fit,Galeno:& augetur immobilitate. Nasicca exquisite',non putrent:& putrescibilia, in aere frigido, diu imputria permanent : praesertim flata aquilonio frigido,sive vetitata:& uitium captat aer, dc via,& uestes, & alia: praesertim aere calido humiὐ domi moueantur.Quae omnia in animali praestat arteriarum motus:sylliae,& magis diastole, corpus distians.Vtranque hanc difflationem impedit ple- thora,seu omnium humorum aequalis in toto corpore redundantia,seu plenitudo supra vasorum capacitatem in plenitudo item altera, supra uires pamilum coctrices, & retentrices,& expultrices . Quia utraque meatus,per quos difflari humores debent, obstruit: uti& copia ,& crassities,& lentor humoria.Nec sola in prosundo corpore obstructio febrim parit:sed etiam cutis delata a frigidis,uel astringetibus,uel siccantibus, vel emplasticis:quoties quod per ipsam culini transpirabat,acre erat ac mordax, sc sum idu ct fuliginosum:quale picrocholis,& multis melancholicis, & malo alim to nutritisi& his qui saepe male' coxerut,aut medicam eta actia sumpserui laborarur,uigilarsit,tristati sui immodice, excernituret sed obstructio,putrida:cutis densata, plet horani in euchymis,in cacochymis vero' diaciam initio creat, habilem transire in putrida Sanguis quoi di quiuis humor alius,in parte animalis aliqua copiosior, dc supra uires collectus, Sc insarctus quia bifariam non difflatur,nec a partis natura vincitur,putreicit. i

100쪽

UE FEBRIBVS

unde tanta tumorum prςter naturam & utriusque generis abscessum colluuies:quibus febres superummiunt nunc acutae,nunc lentae,nunc statim ab initio,nunc solum,aut magis,dum pus coficitur.Phl gmonis nanque internis,ut phrenitidi, cynanche,

peripneumoniae,pleuritidi,& quae diaphragma, uentriculum, hepar, lienem, intestina,renes,Vesicam,uterum exercent,febris acuta praesertim cum magnae sunt una cum ipsis invadit:cum vero' paruae sunt, aut externae,mitior & simplicior & diariae assinis, post appa i et: praesertim d0m pus generatur. Quinct partium quarundam,tum internarum, tum externarum,putredo quaedam paulatiin lenta morte ipsas partes corrumpit .Id quod externae,ante mortem : internae, post mortem secto corpore, palam ostentant Cum antea' nemo horum quicquam corruptum uel suspicaretur. Ob id quod harum partium alterationes,& solutiones continui dum paulatim fiunt,raro' sentiantur ab aegris:etiamsi in parte sint sentiente.

Ex phlegmonis autem orta shristymptωma est idisarum phlegmonarum:ob id curatis phlegmonis,

cessa latamen cum rationem causae phlegmonas a gentisδε uires prosternentis,saepe obtineat:non negligenda est. Sine phlegmonis uero, ex humorum putredine progenita,morbus est sui ablationem indicans per sibi contraria r ut in febrium curatione communi diximus. Febrium igitur ex humorum accensorum putredine ortarum, duae sunt primae differentiae sebris morbus,& sebris synaptaeonia. At cum humores hi putrent in vasis omnibus, praesertim maximis di calidissimis,sebres fiunt continuae, sine ulla circuitione fatigantes,& hominem detixente4:donec gignentes eam .humores,sint consumpti,

SEARCH

MENU NAVIGATION