Sancti Ioannis Damasceni Libri tres apologetici, aduersus eos qui sanctas imagines traducunt & criminantur, nunc primùm in latinam tralati coloniam, Godefrido Tilmanno ... interprete. His accessit S. Patris Theodori Dogmatice de honore & adoratione s

발행: 1555년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

S. IO AN . DAMAS. LIB. II. APOLOGE.

Daemonibus imagines Gentiles dedicabant: sed& Israel imagines Deos quondam eristimabat. H. 31. Dicebant enim, Hi dij tui sunt Israel, qui reduxerui te de terra AEgypti.Nos ex opposito imagines consecramus vero Deo & eidem incarnaiato, ipsiusque seruis ac amicis qui & ab obsessis numerosam prostigant daemonum cateruam. Quod si obiicias beatum Epiphanium nihil obscure nobis interdixisse imaginum cultura: sci. to,quia sermo ille commentitius est,ab Epiph nio quopiam qui alius fuerit ab hoc in signi Epuphanio, id tamen nominis sortitus, cuiusmodi permulta contingere solent. Non enim patrum traditioni repugnat istius patris doctrina. Vnius enim Spiritus sancti participes fuerunt omnes. Ag Testimonio est ipsius ecclesia imaginibus exo

2-rm nata,vsquedum nonnulli aduersias eam insurre.

'' xerunt,&gregem Christi turbelis exagitarunt,. ιη--s pro virili adnitentes populo Dei poculii doctrinae porrigere ad fraudulentam subuersionem. Si in m- Crucem,lanceam,harundinem,&spongiam sper . quae Deicidae Iudaei Dominum meum intolerand is, γιὸ dis assecere contumeliis,denique morte atrocinia Aia sima multarunt)si haec inquam,quod causam e Ilis et . hibuerint instaurandae meae saluti, adoro ac veneror: non etiam imagines adorabo a fidelibus depictas pia intentione ad gloriam & memoria pastionum Christi recolendam3 Si imagine crucis ex Uualicunque tandem materia fabrefactam adoro,

102쪽

pRO VENERAT. SANCTAR. IMAG. 4o

adoro, non etiam adorabo eius imaginem qui a cruce pependit, & re ipsa docuit sua crucem nobis esse salutarem3 O inhumanitate i Nam quod

non venerer materia, Vel hinc perspicuum euadit. In partes enim dissoluta efigie crucis, siquidem ex ligno fuerit fabrefacta j lignum ipsum

contrado igni, perinde ac imaginum materiam. Quod autem artificium pingendi imagines non noue & recens Pcogitatum sit nec earum ven ratio:sed peruetus ecclesis traditio,accipe Oe scriptorum & consuetudinum a patribus ad nos us. que delatarum numerosam multitudinem. Sane

in sancto Matthaei euangelio ait haec Dominus, dum beatos suos praedicat discipulos: cumque ipsis eos omnes qui ad illorum regulam recta incedunt, & qui illorum subsequuntur vestigia. Beati sunt oculi vestri,quia vident: & beatae aures Vestra quia audiunt. Amen enim dico vobis, quia multi prophetae & iusti voluerunt videre quae vos videtis, & non viderunt: & audire quae auditis,& non audierunt. Ingenti & nos flagramus dest derio videndi, quatenus vires sinunt. Videmus enim in speculo &in aenigmate &in imagine,& proinde hinc beatificamur.Deus ipse primus condidit imaginem,imaginόsque demonstrauit. Homine enim ad suam ipsius imaginem creauit. Porro Abraham,Moyses,Esaias, denique prophetae imagines viderunt Dei, non ipsam Dei essentiam. Rubus ille imago erat m

103쪽

tris Dei,& quia ad rubii propius accessuro Moy si, dixit Deus: solue calceamentum pedum tu rum.Terra enim in qua stas, terra sancta est. Srigitur terra,in qua imago Deiparae visa est Moy s,terra sancta est:quanto magis ipsa imago Z Noenim sancta est solum:sed ausim profiteri,etiam sanctorum sancta. Ipse dominus interrogatibus Pharis eis,Quid igitur Moyses mandauit dare libellum repit iij,& dimittere vxqrem 3 Respodit, Quia Moyses propter duritiacordis vestri permisit vobis dimittere uxorem vestram in principio autem non fuit sic .Et ego dico vobis, quia Moyses propter duritiam cordis filiorum Israel, quum plane nosset eorum procliuem lapsum ad Idololatriam, non eis permisi ut, exprimerent imagines.Nunc autem res in diuersum abiit.Ipsi enim solido consistimus in petra fidei, copioso lumine diuinae cognitionis)ocupletati. Audite; quid dicat Dominus, stulti & caeci . Qui iurauid in tepio,iurat in eo &in illo qui habitat in ip ο& qui iurauit in coelo,iurat in throno Dei & in eo qui sedet super ipsum. Et qui iurat in imagi, ne, iurat in eo qui. eaprimitur per imaginei Sane quidem tabernaculum, Velum oppansum

tabernaculo,arca,mensa, denique omnia tabe

naculo illata,imagines erant,figura: & Opera m uirum hominum,quae ab omni Israel adorabantur. lam vero etia Cherubim sculptiles Dei man,

dato Gabre facti fuis e fatis stiperque demonstrata

104쪽

stratu est Dixit enim Deus Moysi: Vide, ut omnia facias secundum exemplar quod tibi monstratum est in monte. Audi & Apostolum Paulum sito hoe confirmante testimonio, quia manufacta & imagines adorabat Israel, Deo. hoc lete. Ait enim Si esset super terra necesset Me r. 3s:quum essent sacerdotes qui offerret s eundum lege munera,quiaxeplari & umbrae deseruiunt coelestiu,sicut responsiam accepit Moyses quum consumaret tabernaculu.Yide enim, Em. 2'δait,omnia facito secundum exemplar quod tibi Dmonstratum est in monte. Nune autem melius

fortitus est ministerium: quanto & melioris i stamenti mediator est, quod in melioribus re- .

promissionibus ancitum lege est. Nam si illud

culpa vacasset: non utique secundi locus inquireretur. Vituperans enim eos dicit, Eccs dies v meren mmunt,dicit dominus,& consummabo supermum IstaeIα super domum Iuda testamentum nouum,non secundum testamentum quod sta

tui cum patribusvestris in die qua apprehendῖ

manum eoru Vt educere eos de tetra AEgyptio 'Et aliquanto post,Dicendo autem nouum, Vet rauit prius. 'd autem antiquatur & senescit, prope interitum est. Habebat quidem prius ta-- 9Mbernaculum iustificationes culturae & illud fanctum seculare. Tabernaculum enim factum est primum in quo erant candelabrum,mensa, propositio eanum quae dicitur substa. Post Velame- I tum

105쪽

tum gutem secundum, tabernaculum, quod dῖcitur sancta sanctorum, aureum habes thuribulum,dc arcam testamenti circuntectam ex omni parte auro,in qua urna aurea habens manna, Muirga Aaron quae fronduerat,& tabulae testam μή p ti,superque eam erant Cherubim gloriae obumbrantia propitiatori u.Rursus,non enim in m cis .ib. nufacta sancta Christus introiuit, exemplaria Uri . verorum:sed in ipsum coelum .Post alia, Vmbra enim habens lex futurorum bonoru,non ipsam imaginem rerum. Agnosce iam quia lex & quae per ipsam prestribuntur, omnis denique secundum nos latria, manufacta sunt sancta nos offorentia per materiam Deo materiae omnis experisti. Lex quidem & quae lege pr scribebantur,omnia umbratilis quaedam repraesentatio erant futurae imaginis: hoc est, qua nos Deo exhibemus, Iatriae.Latria autem haec nostra,imago est futurorum bonorum.Res vero ipsae, superna Hier ' salem,a concretione materiae aliena,nec manufacta, quemadmodum eximius ait Apostolus, Non enim habemus hic permanente ciuitatem, sed futuram inquirimus,quae est superna Hier salem,cuius artifex & conditor est Deus omnia

relligit suam sti

106쪽

pRO VENERAT. fANCTAR. IMAG. 33Oportet igitur,& caetera. in Habes sub fine primi cum Ioan. Damascent scholio.

rusem ex opere de diuinu nominibus.

Haec & nos in sacris edocti sumus. Habes sub fianem primi,cum Ioan.Damasscholio.

eiustam opere de ecclesiainea merariata.

Sed illae quidem superiores. Habes sub fine primi cum Schol.

Prius quidem sanctorum neces. Mihi nuc eau gite Habes stula finem primi.

Ex em em capite. I 8. ad Amphiliasum.

Quoniam rex.) Habes sub finem primi cu Sch lio Ioannis Damascen.

sermone eius m in Gordium ma rem.

Spirituali iucunditate. in Habes sub finem primi,

cum Scholio. .

Quemadmodum enim ex igne. Sub finem priami cum Scholio.

subfinem eiu se sermonis.

Quemadmodum enim Solamdsub finem primi: cum Scholio.

Ex sermone in. o .mar res.

Martyrii memoria in Sub fine primi cu Scholio .

Ex eodem Pasitio.

Agedum igitur. sub finem cum Scholio

Ex Gregorio Naseno.

Quemadmodum iuxta. in Sub finem primi.

Diuina pulchritudo. Sub fine primi cu Scholio

Ex sermone eis em de diuinitates spiritu sancti.

107쪽

regis imaginem, sibi irrogatam iniuriam reiicit

in regem.

Qu9quoversus oculos circunferens in sanctum gregem.

Quόdque sebat, erat disciplina exercedae pi

tatis. Adigebantur enim eb,ut continenter meminissent appellationis illius,eorsimque animis sanctus ille obuersaretur, ac nomen retinerent ad propulsandam affectionem omnem & animi cogitationem il ratione abhorrentem. Atque ita

diu factum id est, ut ubilibet locorum, in bivio, in foro ,& in agris celebri sono huius nominis applauderetur. Nec propter tanti nominis cel britatem solum affecti hoc sunt desyderio sed Mob formam corporis ipsius. Quod igitur & in no minibus opere ipso demon strastis:noc ipsium in eius imagine re ipsa declarastis. Etenim in annulorum palis, poculis in phialis, thalamorum pariannulparietibus,denique nullo non loco sanctam eius imaginem multi exculpserunt, Vt ne Vel auditu mapalis. solo illius appellationem perciperent, sed & ipsius effigiem quouis loco viderent sbi ob oculos exhibitam, proinde & hinc duplicem dece

perent consolationem.

cramentarum, quodque no 'mat meminέβεniuriarum.

Quemadmodum enim in eadem tabella pi-

l iij ctores

108쪽

pRO VENERAT SANCTAR. IMAG. uenit eam ullo aspergi dedecore.

Et aliquantopse.

Quemadmodum enim qui contumeliose deba chatur in regis imaginem,poenam subire cogitur irrogatς cnotumeliae ultricem,perinde ac ipsummet regem eo dedecore aspersilet, ut aliud nihil fuerit imago quam lignum & colores cerae immixti & contemperati. Ad eundem modum, qui cuiuspiam effigiem ignominia assicit, ea utique contumeliam in eum ipsum confert cuius est ef. figies.

Dicebat Abbas Theodorus. Habes sub finem pri

mi cum Scholio Iovi. Damascent.

109쪽

Eiusdem S. Ioannis Damasce

uersus eos μι venera les anctasque imagines respuunt Cr Hyemamur.

Os hic perpetuus est illi versiito

serpenti&authori malitiae omnis, Diabolo inquam, multi μmi bello adoriri ac lacessere hominem ad imaginem Dei formatu per ea quae inter se pugnant,eius mortem moliri. Mox enim initio co-diti hominis,spem ei ac desiderium parandae diuinitatis insevit, perque id ipsium praecipitauit

in mortem, brutarum animantium. Nec solum, sed & eundem subinde inescauit pecuinis v Iuptatum illecebris.Quanta quaeso, dimensione a se disiucta sunt diuinitas & totius expers ratio. nis cupiditas 3 Et quidem aliquando ipsum ein impietatis deuolait, ut negaret Deum esse, quo admodum est eximius pater' Dei David, Dixit --A. insipiens in corde suo, Non est Deus. Nonnum quam vero,ut impie astrueret Deorum multitudinem.Interdum persuasit ut ne eum quidem adoraret qui natura Deus emediuerssi eundem subornauit,ut venerabilem cultu tribueret daemonibus, praeterea & coelo,terrae, Soli, lunae, a stris,reliquae insupercreaturae, usque ad bestiavaquat

110쪽

pRO VENERAT. SANCTAR. IMAG. ης

aquaticas, terrestres siue acrias & infima reptialia. Quod enim attinet ad grauitatem flagitij,paria sunt,dignis honore non rependere debitum

honorem,& ignominiolis non congruente gloriam accomodare. Porro veritas media insistens via,omnia respuit abhorrentia a morum probitate.Caeterum perduellis ille, inimicus veritatis humanaeque salutis hostis indefessus, qui olim hoc errore impietatis crebrius implicuit non gentes modo,sed & filios Israel, ut sibi imagines detingerent Daemonum,hominum impiorum, volucrum,beluarum ac reptilium & eisdem tanquam diis venerabundi prociderent: nuc Christi ecclesiam in tranquilla pace acquiescentem omni studio adnititur variis exagitare turbelis,

per labia iniqua & linguam dolosiam, diuinis eloquiis suam condiens subdolam malitiam, huiusque indecorem ac tenebricosam speciem tentans obtegere,simul & in costantium corda agi- vado auocare a veritate & ab accepta a Patribus consuetudine. Surrexerunt enim quidam asseretes non oportere exprimere imagines,nec eas in

prospectum omnium debere proponi ad coni plationem,gloriam,admirationem & exemptu,

Christi insuper salutifera& stupeda opera, passiones' iac sanctorum fortia facta aduersus di bolum. Ecquis praeditus Dei cognitione & spirituali intelligentia, fraudulenta hanc esse suo festionem diaboli nesciat3non enim vult stram

SEARCH

MENU NAVIGATION