Sancti Ioannis Damasceni Libri tres apologetici, aduersus eos qui sanctas imagines traducunt & criminantur, nunc primùm in latinam tralati coloniam, Godefrido Tilmanno ... interprete. His accessit S. Patris Theodori Dogmatice de honore & adoratione s

발행: 1555년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

S.IoAN. DAΜAs. L . II. APOLUG. sunt & cum osculo exeipendae. Quinetiam oculis, labiis, corde toto salus eisdem impertienda , quippe quae Deum nobis representat tr bea carnis vestitum,siue matrem eius exprimat

aut certe sanctos passionum simul & gloriae Christi consortes, qui ex hoste diabolo & eius

d monibus insignem victoriam reportarunt,om nemque eorum errorem sunt demoliti. Quod si quis temere ausit imaginem exprimere diuinit ris repraesentativam, quum totius sit expers m teriae, Incorporea, inuisibilis, quum nulla queat exhiberet figura aut colore conspicua, tanquam mendacem repudiamus. Siquis Item statuam exsculpat ad gloriam, venerationem & honorem Diaboli aut Daemonum eius, illam despuimus Migni consumimus. Siquis imaginem hominum, Volucrum, serpentum aut alterius cuius iis cre turae pro Deo sibi praestituat, hunc Anathemate percellimus. Quemadmodum enim sancti patres sacrificia templaque Daemonum demoliti,

eorum loco erexerunt sacras aedes,sanctorumque nomenclaturis eas consecrarunt, proinde etiam

eorum templa religiosa obseruatione prosequi muri Pari ratione Imagines Daemonum quum ad nihilum deduxissent, illarum loco excitarunt imagines Christi, Deiparae ac sanctorum. Et in antiquo quidem testamento filia Istaei nulla excitarunt templa in nomine hominum, ac ne ullius quidem hominissestiuam & celebrem mmmoriam

92쪽

ῬRO VENERAT SANCTAR. IMAG. 31moriam solenniter egerunt. Eo enim usque ii minum natura subiacebat maledicto,cuius mors condemnatio erat, eoque lugubri planctu mo tuum prosequebantur, morticinum & exangue corpus reputabant immundum , eum etiam qui illud tetigisset. Nunc autem ex quo tempore diuinitas nostrae se naturae, inenarrabili unione at teperauit, perinde ac uiuificum ac salutare phasemacum,natura generis humani gloriosior enecta, est,&veluti rudimentis quibusdam reformata est& tralata ad incorruptionem. Hanc ob rem sanctorum mors festiuiter celebratur,& sacraecedes eriguntur illorum nomenclaturis insigni

tae,& imagines depingutur. Nouerit igitur homo Omnis, quoniam quit quis adnititur demoliri de

ad nihilum perducere 4 magi nem quae desyderio ac Telo Dei depicta sit ad gloriam & suggerenda

recordatione Christi,aut sanctae eius matris De parae, vel unius alicuius sanctorum,ad confusi nem ac dedecus simul& profligationem Diaboli,daemonumque eius,nec Veneratur,nullo dignatur honore,non complectitur ut honore dignam,

non quod sit Deusin: ille hostis est Christi,sanctae

Dei genitricis, ac sanctorum, ultor vero Diaboli& eius daemonum opere ipso declarans se aegre ferre Dei sanctorumque ipsius honorem & gloriam & quia Diabolus per hoccofunditur. Im Ro enim triumphus est & aperta declaratio ac ve- Iut in columna inscriptio tituli ad perpetua mei ii i moria

93쪽

moriam reportatae victoriae ab his qui heroica virtute praediti strenue se gesserunt & illustri vitae instituto se exornarunt, simulque ad Darm num perenne dedecus debellatorum ac deieci rum. Vtique functio haec praescribendi leges e

Lorio. clesiae non est Imperatorum.Vide enim quid diacat eximius ille Apostolus, & quosdam quidem posuit Deus in ecclesia,primum Apostolos,secta

do prophetas,tertio pastores & doctores.Ad codirectionem ecclesiae no adiecit imperatores. Ru 13. sus,obedite praepositis vestris & subiacete. Ipsi Gnim vigilant pro animabus vestris, tanquam rauia m. tionem reddituri.Iterum, memores estote praepositorum vestroru qui loquuti sunt vobis vembum, quorum contemplantes conuersationem .imitamini fidem. Nobis utique non Imperatores loquuti sunt verbum sed apostoli, propheta . in pastores & doctores. Deus eximio illi. David quum mandasset ut domu sibi aedificaret, eidem dixit:Non tu aedificabis mihi domum, quia vir sanguinum tu es. Exerta clamauit voce A posto- 'l' lus Paulus,Reddite omnibus debita. Cui nonorem ,honorem:cui timorem,timorem:cui vectigal,vectigal: cui tributum,tributum.Hoc Imperatorum est,nimiru ut reipublicae feliciter sitic- cedat,prouidere:ordinem vero rei ecclesiasticet praescribere,pastorum est & doctorum. Eiusmodi inuasio alienae functionis praedonum est M in latrocinantium fratres mei.Saul Samuelis palliudisti

94쪽

disicidi ecquid passus hinc estZIntercidit Deus

eius regnum,& mansuetissimo David illud contulit. Eliam persecuta est Iezabel,&eius sanguia 3 is nem sues canesque linxerui,& meretrices se e α ,. dem proluerunt. Herodes sustulit Ioannem, &ὰ vermibus erosius exanimatus est Quin hac etiaoetate Beatus Germanus vita & sermone fulguris instar coruscans colaphis in maxillam im pactis,

in exilium relegatus est. Alij insuper permulti Episcopi ac patres quorum ne nomina quidem

nouimus. An non noc facinus est praedonum Dominus,quum adiissent eum ut tentarent scribae & Pharisaei,ipsum laqueo sermonis irretituri interrogassent num liceret dare censium Caesari,respondit: Exhibete mihi numisima. Quuilli protulissent,ait: Cuius habet imagineZQuum illi dixissent,Caesaris:adiecit, Reddite quae sunt Caesaris,Caesari:& quae sunt Dei,Deo.Tibi ὁ Imperator in his quae negotia praesentis vitae respiciunt,obseciuenter paremus,ceu sunt vectigalia, tributa & id genus largitionu acceptiones, qu rum gratia administratio Reipublicae nostrae tuae

fidei concredita est.In constituendo autem e iclesiae statu habemus pastores qui loquuti sunt

nobis verbum & ritus atque instituta suo exemplo consiεnarunt ecclestae. Non transferimus terminosa seculi conditione nobis praescriptos, quos posuerunt patres nostri: sed tuemur& retiis nemus traditiones,quemadmodum accepimus. Nam

95쪽

Nam si ipsi aggrediemur structura ecclesiae vel etiam in re pusilla demoliri:plane moles tota fabricae sensim pessiim ibit.Imaginis materia improbas,appellas vilem & ignominiosam 3 Hoc ipsum & Manichaei fecerunt. Atqui diuina scriptura bonam esse depraedicat.Ait enim, Et vidit

Deus cuncta quae fecerat,& ecce bona valde. S ne quidem confiteor ego materia Dei esse cre : turam,nec malam. Porro tu,siquidem eam profiteris esse malam:aut negas a Deo productam,aut certe Deum fateris authore esse malorum. Vide

igitur, quid scriptura diuina de materia dicat, . qua aspernabilem & ignominiosam vocitas, Et νῶ. Is dixit Moyses ad omne coetu filioru Israel: Hoc verbum quod mandauit Dominus dicens:Acci-- ἄρα o pite a vobis ipsis ' oblationem Domino. Omnis qui suscipit corde, deferet primitias Domino,

aurum, argentum es,hyacintum, purpura,co

is cinum duplex filatum, byssum retorta, pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, pelles hyacinthinas , ligna imputribilia, oleum unctionis& thymiama compositionis, & lapides sardio & lapides ad sculpturam, ad humerale, ad veste talarem. Et omnis sapiens corde in vobis simul

ac Venerit, Operetur Omnia quaecunque praecepit Do m inus,Tabernaculum. Ecce sanc materia

magni fit& est in pretio, quae vestra opinione aspernabilis est. Quid enim pilis caprarum est usquam abiectius,atque coloribus An non col

96쪽

Tes,coccinum,purpura & Hyacinthus3 Ecce iam opera manuum hominum, &expressa assimilatio Cherubim,ipsumque uniuersum tabernacinium imago plane erat. Ait enim Deus, Moyse: Vid ut omnia facias secundum exemplar quod tibi monstratum est in monte. Et tamen id adorabatur percircuitum ab omni populo Israel. Ad hoc, nonne ita conspectu populi erant exposita Cherubi ,arca, candelabrum, mensa, Vrna a rea & virga,ad quorum aspectum adorabat populusΘNon adoro materiam,sed materiς opisce adoro. Eum inquam, qui propter me factus est:

materia & in materia nabitauit & per materi . meam operatus est salutem.Verbum enim caro Dan tinctum est & habitauit in nobis. Neminν enim, non perspicuum est carnem materiam esse da creaturam. Eam itaque colo, reuereor & adoro materiam per quam sum consequutus gratiam.

rit diuinae operationis te gratiae. Anno materia lignum Crucis ter sane fcelix terque beatui Annon mons ille venerabilis ac sanctus materia

estὸ Caluari e locus3 An non vivifica petra3Seputri μ'

chrum se iactum, tans nostrae resurrectionisZAn- Iuratas. non materia atramentum & membranae in qui bus conscripta sunt euangeliaὶ Materia non est mensa vita inca,quae nobis panem suppeditat viata:ῖ An non materia aurum & argentum quibus cun untur cruces de tabellae ,sactique calicesὶ

97쪽

An non prae his omnibus materia corpus domi. nicum de eiusdem LanguisZ Aut horu omnium cultum & venerationem e medio tolle,aut ce te ecclesiasticae traditioni permitte veneratione imaginum Dei & eius amicorum nomenclaturis consecratarum,& quae ob hoc creduntur diuini Spiritus gratia circunfundi. Quod si propter verba antiquae legis interdicis veneratione imaginum,tibi prouidendum, ut sabbatum obserues,ut circuncidaris. Haec enim iubet lex imdiuulse ac mordicus tueri,utque lex omnis Observetur , neque extra Hierusalem celebretur Pascha Domini. Caeterum scitote te hoc,quia si seruaueritis lege Christus nihil vobis prode-xit. Tibi insit per prospice, ut emortui fratris φxorem ducas ad suscitandum semen fratri. Pro A. 136. uidendum, Vt ne Cantes Canticum Domini in terra aliena. Sed absit,ut haec contingant. Qui es nim iustificamini in lege,a gratia excidistis.Nouimus Christum, Imperatorem esse ac Dominu: ne ipsiam suo privemus exercitu. Domini enim exercitus sancti sunt. Imperator terrenus proprio se spoliet exercitu:tum demum pergat suuregem ac Dominum nudare exercitu.Purpura se exuat,deponat diadema,tunc venerabile cultum adimat his qui quam optime gesserunt se adue -Diab.- sus tyrannum,& contra vitiosas animi affectiones insignitereluctantes regali dominio potiti sunt.Si enim hqredes sunt Dei, haeredes autem Chri

98쪽

Christi: erunt utique & diuinae illius gloriae ac

regni consortes.Qomodo non etia in terra fiant

amici Christi ipsius gloriae conparticipes 3 Non

dico vos seruos,aitDeus,EtNos amici mei estis. 1 pHos ne tandem ea uemus honore eis indulto a

Dei ecclesiaZO praefidente manum i O sententia

temere pronuntiatam,diuinae voluntati contradicentem & aduersum eius mandata nihil non molietem. Si venerabilem cultum negas imagiani lique nec colis filiu Dei,qui vivens est imago inuisibilis Dei do character patri per omnia, similis.Templi, illud quod aedincauit Salomon,

sanguine dedicatum est brutorum animalium imaginibus expertium rationis exornatum: puta leonum,boum,palmarum & malorum gran toruni Nunc autem Christi sanguine dedicatur ecclesia ac sanctoru eius,Christi quoque & sa istorum imaginibus decoratur. Aut tu e medio omnium imaginum adorationem tolle , aut nihil noui temere designes,neque tras feras termibnos aeternos quos posuerunt patres tui. No eas dico traditiones quas accepit ecclesia ante Chi ' η'sti Dei nostri aduentum in carnem: sed eas quae ab ipsius aductu proditae sunt. De traditionibus enim veteris testamenti dequ ens Deus dicit: πιὴ χ Dedi eis praecepta non bona, secundum duricia cordis eorum. Itaque uassato sacerdotio nece stefuit legis transationem fieri.Porro ritus ecci

99쪽

eximij spectatores & administri vecti:sed & ver

bolenus & citra scripturam quasdam nobis obseruandas commendarunt. Vnde enim ipsi nouimus sanctum Caluariae locu mi unde monumentum vitaeΘNon quidem citra scripturam didicit hoc a patre puer. Scriptum quippe est in eo Caluariae loco Dominu fuisse affixum Cruci lcin monumeto sepultum quod exciderat Iosepti

in petra. Quod autem nunc ea loca sint vener tioni, hoc utique ipsi nouimus ex traditione noscripta. Plurima occurrui his similia. Vnde scimus,quia baptizadus tertio intingi aqua debeat hoc est baptizari trina immersioneZ Vnde,quod orandum sit nobis,vultu ad orientem conuerso Vnde quod crux adoranda sit8Nonne haec per traditionem nullis proditam scripturis ξ Eoque eximius Apostolus Paulus ait:Itaque fratres si te & tenete traditiones quas didicistis, siue per sermonem, siue per epistolam nostram. Multa igitur quum per traditionem ecclesia receperit quae & continenter obseruauit ad hanc usque aetatem: quid ita anxie minima haec persequimini occupati circa imagines λ Euangelium Thomae composuerunt Manichaei: Euangelium secundum ' Leonem composuistis vos. Non approbo imperatorem qui rapto & inuecta tyramni de invadit sacerdotij dignitatem. Non imp ratores potestatem acceperunt ligadi atque Qluendi.Compertum habeo Valentem Imperato-

100쪽

PRO VENERAT. SANcTAR. IMAG. 3 tem nomine tenus Christianum fuisse & fidem alioqui orto doxam persequutum. Huic consines fuisse scio Zenonem , Anastasiu, Heracliu, Constantinu Siculum,Bardanis en eu qui Philippiciis dictus est.No consentio, ut ecclesia paciscatur se execntura imperialis edicti formula: imo ut mordicus tueatur traditiones a patribus acceptas siue scripto proditas,seu citra scriptura usu ecclesiae comprobatas. Quemadmodu enim in uniuerso mundo per scriptura praedicatum est euangelium: ita & per totum mundum citra scripturam traditum est, ut imagines Christi Dei carnis trabea amicti ac sanctorum penicillo pNctorio exprimantur, veluti est & adoratio Crucis,& ut ad oriente vultu conuersb orationes nostras effundamus. Quae autem scripturie oracula in medium producis, nostra sententia imaginum venerationem minime abhorrent, nec ex

crantur: sed gentiles detestantur qui eas praedicant suos esse Deos. Nihil igitur opus est conuellere consiuetudinem tuendae pietatis studio traditam ecclesiae,propter gentilium impium & im lentem abusum.Incantatores ac malefici pta, stigiatores adiurant,adiurat &ecclesia catechumenos:sed illi quidem D monum inuocatione, haec vero aduersus Daemonas interpellando Deu. Immolabant gentiles Daemonibus,sed Deo Israel sanguinem copiosum, nidoresque osserebat ecclesia vero Deo immolat hostiam incruentam.

SEARCH

MENU NAVIGATION