Titi Petronii Arbitri Satyricon, ex optimis exemplaribus emendatum. Tomus primus secundus

발행: 1797년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

61쪽

PETRONI ICXUII. Predentior Eumolpus convertit ad novitatem rei mentem, genusque divinationis sibi no11 clis plicere confessus est. Iocari ego senem poetica levitate credebam , cum illo : Utinam quidem sussiceret Iargior schema, id est, Vestis humanior , quae praeberet mendacio fidem. Νon , me hercules , peram istam differrem, sed continuo Vos ad magnas opes ducerem. Atqui promitto, quidquid exigeret, dummodo placeret Vestis rapinae comes, et quidquid Lycurgi villa grassantibus praebuisset. N am nummos in praesentem usum deum matrem pro fide sua reddituram. Quid ergo , inquit Eu

nere 7 Facite ergo me dominum , si negotiatio placet. Nemo ausus e8t

Diuit ipso by

62쪽

artem damnare nihil auferentem. Itaque, ut duraret inter omnes tutum mendacium, in Verba Eumolpi sacramentum juraVimus; Uri, Vincisi , verberari, serroque necari, et

quidquid aliud Eumolpus jussisset, tamquam legitimi gladiatores, do

mino Corpora animasque religiosissime addicimus. Post peractum Sacramentum serviliter ficti dominum consalutamus, elatumque ab Eumolpo filium pariter condiscimus, juvenem ingentis eloquentiae et spei: ideoque de civitate sua miserrimum Senem exiisse, ne aut clientes sod tesque filii sui, aut sepulcrum , quotidie causam lacrymaTum, CET-neret. Accessisse huic tristitiae proximum naufragium, quo amplius Vicies sestertium amiserit. Nec il- u. 6

63쪽

PETRONI IIum jactura moveri, sed destitutum

ministerio, non agnoscere dignitalem suam. Ρraeterea habere in Africa trecenties sestertium landis nominibusque depositum. Νam sami Iiam quidem tam magnam Per agTOS Numidiae esse sparsam, ut possit vel Carthaginem capere. Secundum hanc formulam imperamus Eumolpo , ut plurimum tussiui, ut sit modo solutioris stomachi , cibosque omnes palam damnet; loquatur aurum et argentum , flandosque mendaces , et perpetuam terrarum Sterilitatem. Sedeat praeterea quotidio ad rationes, tabulasque testamenti omnibus renovet; et, ne quid scenae deesset , quotiescumque aliquem nostrum VOCare tentasset , alium pro alio Vocaret, ut facile appareret,

64쪽

dominum etiam eorum meminisse,

qui piaesentes non essent. His ita ordinalis, quod bene feliciterque eveniret, precati deos, Viam ingredimur. Sed neque Giton sub insolito fasce durabat; et mercenarius Corax, detrectator ministerii, posita frequentius sarcina, maledicebat properantibus, a stirmabatque se aut projecturum sarcinas, aut cum onere sugiturum. Quid Vos , inquit, me jumentum putatis esse, aut Iupidariam navem 3 Hominis operas I caVi , non caballi; nec minus liber Sum, quam Vos, et si Pauperem pater me reliquit. Νeo Contentus ma- Iedictis , tollebat subinde altius pedem,et strepitu obscoeno simul atque odore viam implebat. Ridebat contumaciam Giton, et singulos Stre

65쪽

balura

CXVIII. Multos, inquit Eumol-

Pus, o juVenes, carmen decepit :nam , ut quisque Versum pedibus

instruxit, sensumque teneriorem verborum ambitu intexuit , Puta vit se continuo in Heliconem venisse. Sic serensibus ministeriis exercitati, Dequenter ad carminis tranquillitatem, tamquam ad POT- tum faciliorem , refugerUnt, cTe dentes, facilius poema exstrui posse , quam ContrOVersiam vibrantibus sententiolis pictam. Ceterum neque generosior spiritus vanitatem amat, neque concipere aut edere partrimmens potest, nisi ingenti flumine litterarum inundata. Essugiendumost ab omni verborum, ut ita dicam

66쪽

Valitate , et sumendae voces a plebe submotae, ut fiat:

odi profanum vulgus , et arceo.

Praeterea curandum est, ne Sententiae emineant extra corpus orationis Expressae ', sed intexto Versibus co

Iore niteant. Homerus testis, et lyaeici , romanusque Virgilius, et Horatii curiosa felicitas. Ceteri enim aut non Viderunt Viam, qua iretur ad carmen, aut visam timue-Tunt calcare. Ecce, belli civilis ingens opus quisquis attigerit, nisi plenus litteris, sub onere Iabetur. Non enim res gestae Versibus Comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt; sed per ambages, deorumque ministeria, et fabulosum sententiarum tormen tum,

67쪽

PETRONII

praecipitandus est liber spiritus , ut potius furentis animi vaticinatio appareat, quam religiosae oral1onis sub testibus fides; tamquam, si placet hic impetus, etiamsi nondum

recepit ultimam manum.

CXIX. orbem iam totum victor Romanus habebat , Qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque ; ec satiatus erat. Gravidis freta pressa carinis Iam peragebantur; si quis sinus abditus ultra , Si qua seret tet lus, quae sulvum mitteret aurum, Hostis erat: satisque in tristia bella paratis, Quaerebantur opesia Non Vulgo nola placobant Gaudia , non usu plebeio trita voluptas. Assyria concham Iaudabat miles In unda ;Quaesitus tellure nitor coriaverat ostro ἔHinc Numidae accurant, illinc nova vo II era Seres Atque Arabum populus sua despoliaverat arva. Ecce aIiae clades , et Iarsae vulnera pacis lQuaeritur in silvis Μauro sora, et ultimus Ammon Aisorum excutitur; ne desit bellua dento Ad mortes pretiosa, famos premit advena classes- Tigris et aurata gradiens vectatur in au Ia,

68쪽

Ut bibat humanum, populo plaudente, cruorem. IIcia i pudet ossari , perituraque prodere sata lPersarum ritu , male pubescentibus annis , Subripuere viros, exsectaque Viscera ferro In Venerem fregere; atque ut suga mobilis aeva Circumscripta mora properantes disserat annos, Quaerit se natura , nec invenit. Omnibus ergo Scorta pIacent, fractique enervi corpore greSSus , Et laxi crines , et tot nova nomina Vestis , Quaeque virum quaerunt. Ecce aliis eruta. terris Ponitur ac maculis imi latur vilibus aurum

Citrea mensa, greges serVorum, ostrumque Ten den S

Quae turbant censum l ὶ Hostile ac male nobile lignum Turba sepulta mero circumvenit: omniaque orbis Praemia correptis miles vagus exstruit armis. Ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersu Ad mensam vivus perducitur; atque Lucrinis Erula littoribus condunt conchylia coenas , Ut renovent por damna famem. Iam Phasidos unda orbata est avibus e muloque in littore tantum Solae desertis aspirant frondibus aurae. Nec minor in campo suror est, empti quo Quirites Ad praedam strepitumque Incri sussragia vertunt.

Venniis populus , Venalis cum a Patrum.

Est lavor in pretio. Senibus quoque Iibera Viri v. i

69쪽

Exciderat, sparsisque opibus conversa Polestas,. Ipsaque majestas auro corTupla iacebat. Pol Iitur a populo victus Cato : tristior illo ESt, Qui vicit, fascesque pudet rapuisse Catoni. Namque hoc dedecus est populi, morumque Tui 'R. Non homo pulsus crat; scd in uno vicia potestas , Romanumque decus. Quare tam perdita Roma Ipsa Sui merces erat, et sine vindice praeda. Praeterea gemino deprensam gurgite praedam Fcenoris ingluvies ususque exederat aeris. Nulla est certa domus, nullum sine pignore corPUS: Sed veluti tabes , tacitis concepta medullis , Intra membra surens curis latrantibus errat. Arma placent miseris, detritaque commoda luxu

Vulneribus reparantur. Inops audacia tuta ESt. Hoc mer 8am coeno Romam, somnoque jacentem Quae poterant artes Sana ratione movere,

Ni furor , et bellum , ferroque exeita libido 'CXX. Tres tulerat fortuna duces, quos obruit omne SArmorum struo diversa feralis Erinnys. Crassum Parthus habet, libyco jacet aequore Magnus, Iulius ingratam perfudit sanguino Roman . Et, quasi non posset tot tellus serro aepulcra, Divisit cineres. Hos gloria reddit honores. Est Iocus, exciso penitus demersua hiatu , Duili so by Cooste

70쪽

Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arva, Cocyta perfusus aqua : nam Spiritus extra Qui furit, effusus funesto spargitur aeStu. Non haec autumno tellus viret, aut alit herbas Cespite laetus ager e non Verno persona cantu Mollia discordi strepitu virgulta loquuntur ;Sed chaos , et nigro squallentia pumice saxa Gaudent serali circum lumu Iata cupreSSu. Has inter sodes Ditis pater extulit ora Bustorum flammis ot cana sparsa favilla ,Αe lali volucrem Fortunam voce lacessit; Rerum humanarum divinarumque potestas , Fors, cui nuIIa placet nimium Secura potestas , Quae nova semper amas, et mox possessa relinquis, Ecquid romano sentis to pondere victam ΤNec posse ulterius perituram exto II ero molem Ipsa suas vires odit romana juventus, Et, quas struxit opes , male sustinet. Aspice lato Luxuriam spoliorum, et censum in damna furentem. Hi dificant auro , sedesque ad sidera mittunt; Expel Iuntur aquae saxis, mare nascitur arvis, Et permutata rerum statione Tebellant. Erit etiam mea regna petunt. Perfossa dehiscit

Μolibus insanis te IIus ; jam montibus haustis Antra gemunt; et, dum varius lapis inu nix usum ,

Inferni manes caelum sperare jubentur. Disit ipso by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION