Tuba magna mirum clangens sonum, ad sanctissimum D.N. papam Clementem 11. imperatorem, reges ... De necessitate longè maxima reformandi Societatem Jesu per ... D. Liberium Candidum ... Tomus primus secundus 2

발행: 1717년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

' Cos a Bulla Iesultarum. I hitati magis adversantur , quod haec a Principe polit

co postulantur. Sane prudentissime Sacra Caesarea a

que Regia Majestas id negotii inconsulto Archiepiscopo terminare detrectat, imiratus Carolum Quartum,

qui in Bulla aurea , qua suam Carolinam Universitatem Privilegiis donavit septimo Idus Aprilis , Anno I 3 8. huthoritate Regia, non Pontificia , Regalia non Ecclesiastica jura ac munera largitus est , in qua praeter regiam protectionem, ω magnifica dona , quae promi tit, nihil concedit '. s praeter privilegia, immunitatesti libertates o*nes , quibus tam in Parisiensi, quam Bononiensi studiis Doctores & Scholares authoritate

Regia uti Sc gaudere sunt soliti: P sunt Caroli verba

formalia: Vide copiam. Id vero essicacius adstruitur ex eo , quδd Synodali Decreto in toto hoc Bohemiae Regno sit Concilium Tridentinum receptum , praeceptumque in Virtute crustae obedientiae, ut observetur , quemadmodum t mtur aeta Synodalia Archidioecelana habita Anno 16os. Porro si haec non derogare Ecclesiasticae durisidietioni volumus , ridiculam faciemus Summi Pontiscis totiusque Ecclesiae authoritatem, & perniciosissimo exemplo prostituemus Ecclesiastica jura cuilibet em Tanda , quod absit. Itaque cum haec erectio Carolo-Ferdinandreae Acad miae transferat authoritate politica jura Archiepist

palla in eum, qui nec est ordinis Epitcopalis , nec est ullo jure emancipatus ab Archiepiscopi subjectione.,

cum, inquam, exinde gravissime minuatur hujus Metro. politanae Ecclesiae libertas , nec non & summi Pontificis Sedisque Apostolicae aut ritas , haud dubium quineta annexam habeat excommunicationem latae sententiae, Papae reservatam. Hoc igitur titulo ea Carol Ferdinandarae Academiae erectio per sacros Canones

Bullamque in Coena Domini detestabilis est. Sed nec qualecumque sit hoc Societatis calioquin prudenti mae ac sanctissimae) abortivum consilium , satis sincere Caesari suadetur. Nam ad speciem desaeviunt in Carolinam , qdia rebellem di ha ticam , cum nunc

312쪽

gos Archiepiscopi Pragrasi temporis nihil supersit illius , praeter Archiepiseopuri

Pragensem aliasque persenas optime meritas de Deo dc Caesare , & praeter illius jura bonaque mobilia de immobilia, ex quibus Patres Societatis authoritate politi ea sibi vendicant omne jus , dc bima omnia mobilia dc immobilia , haeresis vero rebellionisque sub umbra desaeviunt in Archiepiscopum Pragensem , Carolinae Universitatis Caput, aliaque . membra Catholica, im . que eorum jura ac privilegia , quae omnia citra ullam culpam at judicii formam abolita ac cassata eine volunt,& quidem ab eo qui id juris non habet. Nam G. praescriptione ortum ducente ab impia haereticorum invasione in jura Archiepiscopi, nec minimum juris decedit ipsi Archiepiscopo , quod utique scire do. huissent, qui soli in Universitate docere praesumunt. Praeterea committitur macia:dum ex eo quM R ctor Copegit Pragensis hactenus fuerit Caput Acad mlae Ferdinandatae, arguunt debere eundem esse Caput Carolo-Ferdinandaeae, cum longe sit dispar ratio. Nam illa nullum Episcopale jus contra jura sibi vendicabat , haec vero id juris praesumit, quod Archiepiscopo im juste ademptum inaudito exemplo transfertur in num hominem regularem specie propagandae Re

. Denique negotium videtur invidiae, rixarum , ne is, dicamus seditionum praegnans , iis qui tantam prae se ferunt stim dominandi in Cleros ac Populos , cobcindere tam arutrariam , & eatenus , ut clictum est , a Principe politico expostulatam summam omnium primrogativarum , eXemptionum, antelationum , favorum

di privilegiorum omnium totius Christiani orbis G, versitatum a jurisdictione ordinariorum nusquam lmComm exemptarum , nec non vagam & in omnem

partem ductilem jurisdictionem decernendi, & statuta condendi quaecunque spectabunt ad lectiones , exerc, lationes , promotiones, ritus, insignia, morum dist,plinam di correctionem , & universe quicquid ad prinmovendum illarum Facultatum bonum expedire jud, eatum fuerit, in quos fines nunc a postulatur

313쪽

onsuma Buta Iesiataru R. 3os jus ae privilegia juri Ecclesiastico ac politico advertan

tu, ut patet .

Sed de his quae Politicam & Civilem tangunt juris

dictionem, aliorum est censura. Utilius ergo esset inlim ere ac insistere Decretis Sa-σωSanchae cecumenicae Tridentinae Synodi, quae ut fidem Catholicam alicubi collapsam restitueret, rest, tutamque conservaret, de more Universalis Ecclesiae . per ordinem Episcopalem , cui Regulares tanquam adminicula deserviunt, id praestari decrevit, ac pro pterea imminutam Episcoporum auctoritatem restitu-

tam esse voluit, quod cum plurimi Pontifices, tum traxime praestet Pius IV. per Bullam praelatam. Quapropter idem Pontifex motu proprio sui Pontificatus anno quinto deputavit Cardinalium Congregationem, , qui Concilii Decreta . observare faciant , sia Patrum Societatis consilium de instituenda dicta Universit te ex adverso occurrit consilio Patrum praelati Lu cilii. Nam sic devolvitur in unum regularem, & clavis scientiae in toto Regno Botamiae: si demas jus con- 'cionandi necdum invasum: di magna pars potestati s jurisdictionis Archiepiscopi , cui tantum integra relinquitur potestas Ordinis. Unde non est mirum, si nuperrimum consilium de fundandis quatuor Epist Patibus in hoc Regno exspiraverit , Patribus Societatis interea de facto totam Ataemiam usurpantibus , bo- . naque illius stabilia administrantibus , dc aetias publicos ac solemnes in eadem exercentibus, inconsulto penitus

Archiepiscopo.

314쪽

EPISTOLA

R. P. NICO LAI CAUSSINI Societa tis Iesu Presbyteri, Regis Christianissimi LUDovic I XIII. Con F

sarii, ad ReCeremissimum Patrem

MUTIUM VITELESCIUM

ejusdem Societatis Praepositi G

Ι. IIS I per aetatem tibi &rerum ambiguarum scien in tiam, nihil ferme mirari contigisset , nυvum fortasse videretur, qudd ea, quam ad me in Aulam de

stinabat epistola ad extremas Galliae auras deprehenderit de Consei bre Regis , faetiam martyrem veritatis. Gravem equidem patior aerumnam sissi ictu vastae positus magis quam beneficae potentiae, cui me fiatres mei' . non ex Societatis mente, sed sua , non odio quidem, sed metu, dediderunt, rati nullam sibi salutem esse, nisi super defossi ruinas starent. At vero qui me acrius persequuntur, in hac tota poenarum mearum serie, ni- nil de re praeter causam proscriptionem praedicant, ram . . tionem occultant, ut eorum lateat pudor in caliginem . sitatus. Praeter mentem & vota nihil jam habeo liberum: numerantur verba , notatur vultus , inquiritur in liti ras , nullus sine luce & inspectoribus oculis secessus; impetunt me undique accusationes, ad quas non tantum xespondere sed ne hiscere quidem permittor , Praepe-α-

315쪽

ditus gravi obedientiae Sacramento. Aperiuntur vulnera,cbuduntur ora , & quae omnium acerrima poena est. jubeor pati omnia; queri nihil. Mihi tamen rem alte tius cogitanti Iuccurrebat nullas unquam ab obedientia textas tam piis manibus catenas, quibus Religiosum arceret, ne in Superioris sinu arcanos sensus deponeret. Quae me ratio impulit ut eas ad te litteras mitterem, quibus obvoluto niuotio lux assuia veritatis & corse scientiam exoneraret meam , re rebus assiictis solatium a vestra Paternitate quasi communis fetatis ara fidentius imploraret. O utinam felicibus auspiciis eat ep. stola, penetret ferrum dc saxa, fugiat emissarios, transce dat Alpes, in tuas sospes deveniat manus. Ego ille, quem etsi ignotum multis, repentinus hic turbo notum fecit,

hospes tibi esse non postium , tam cipe abditus in illo

curarum tuarum lc magnae mentis sacrario.

II. Novit Paternitas vestra qualem hactenus vitam egerim a negotiis & ambitu alienissimam , in religiose traductam disciplina . innocentibus districtam studiis.

qua docendo , qua concionando , qua scribendo, contritam laboribus, domi probatam &wris. Is sum qui fui hactenus , dc licet picta carbone nuper innocentia nihiIamisit illius lucis quam vestrae Patemitatis exempla M. praecepta totam in Societatem transfuderunt. Noli erubescere crucem Christi, nec me exulem ejus: sacra res est forti animo miser. Etsi in me multa falsa adversa, multa globo velut assiliant, nunquam veritas causam, nunquam constantia pectus destituet.

- III. Perstringam igitur verbis quantum potero rem sua natura diffusam, & dicam quo pacto post transactam insereno maximam vitae partem, devexam aetatem . ingens

circumstemuit procella, quae stantem super caduci co poris imbecillitatem animum illi sit potius quam defecit. Nondum plane perspectum habeo mirificum divinae providentiae consilium, quod me hominem ab aulica vitare ingenio 8d voto alienum in aulam detulit, quam in libris tantum ' meis videram ejus calamo tetigisse contentus umbram, cujus sciebam infestum esse corpus

- .In libro cui titulus , La Cour Sahite.

316쪽

3 ix Epistola P. Nie. Cai I

religiosis virtutibus , deveni in illud incolistantiae r uin,' ubi tot versipelles animi , tot artes, tot fortunae lud, bria, tot rerum anfractus, ubi potius perdere me constitui quam innocentiam. Nescio quis praeterea assiatus hominum in hanc me impulerit regionem , nisi quod quaerebatur vir Commodus, non qui Aulam faceret

Sanctam , sed qui ferret prophanam. Hoc polliceri sibi videbatur omnia sibi ad optatum fingentibus ingenii meisiavitas ta acta per simplices curas vita ι destinabar turpiculae servituti, homo mente, si quisquam alius, ibber. Ad haec quaedam studiorum lc ingenii quae me ci

eum fluxerat fama comitae atura putabatur Cardinalis delectum , nec exarmata bonitas ejus obsutura comsiliis. Versare mihi permittebatur animo totam illam caelestem Aulam , modo me terrenae tractabili facilitate

commodarem.

IV. Sed haec fuit hominum opinio nimis demisse dereligiosa virtute judicantium , nam qui acerrimis duc, bus ad militares laureas est animus, hunc in rebus divinis praeferendum esse constitui', & in hac benignitate morum, pestiis mihi finxi quod nec vis infringeret nec mulceret adulatio: permisi me totum Deo, cujus opem in ipso Aulae aditu destinatis preeibus 8c acrificiis exoravi ut de caelo vis amica in Regis caput 8c regnum totumque ministerium meum deflueret: nec fuerunx irritae preces Sustis auspiciis ingressb. V. Rex me tenera quadam benevolentia complexus, intimos animi sensus mihi credebat: Cardinalis, ea qua est artificiosi nimirum aflabilitate , non cessabat Hamditiis obruere , non tantum hortabatur ut peterem ageo quid vellem, sed urgebat; accipereque 1e credebat, cum daret beneficium. Ego vero qui sciebam nonnullos ad terrores ferreos, cereos ad delicias, obfirmabam sedulo pectus contra haec luxuriantis sortunae delin, menta; cavebam ne opirarem in floribus; quot blam dimenta , tot admotas virtuti machinas , tot vincula libertati praevidebam. Has ebam mihi ipsi , & quoties eundum in ejus Aulam erat, toties in aciem me Componebam ι toti- mihi duas arces tutandas arbitrabar, honorem

317쪽

Ad Mutium Hiieliscium. 313 rem 3c conscientiam : nihil unquam nec mihi nec meis ab eo postulavi, numquam illum nili de publica felicitate interpellavi, per impollutum callem ad castra virtutis enixus. Interim me Rex M Cardinalis ambo luc animi sinceritate capti diligebant, uterque me suum dc a se ex asse volebat cfle. Hic quia dederat, ille quia possidebat: ncc Regi adeo obtusus supe magnitudinis ic loriae senius, quanquam fatali quadam necessitate to- eranti multa , dissimulanti omnia. Cardinalis partes homini cx aulico palaro cuncta degustanti, longe erant

commodiores , mihi qui ad Deum referebam omnia Regis sacratiores videbantur. Non ita eram in rebus humanis hebes, ut non viderem apertam esse illi latam ad favorem dc honores januam qui Cardinali totius gloria distributori haereret, sed memineram Christum omnia regna mundi per Contemptum calcasse: fc ad ejus exempla totus anhelabam: non ignorabam me qui Regi essem deditus , Caduco haud dubie & fluxo eniti fundamento, sed retinebat officii sanoetas , dc qua ducebat fides constantius incumbebam: emetiebar jam casus meos.& ex hoc Aulae turbine non praecipitatus, sed declivis in si1num Justitue molliter de sentim defluebam. Ministi sebam quidem Regi, incredibili quodam ejus salutis& gloriae Zelo scin per Incensus, observabam etiam Cardinalem , non fortunae 23orator , sed honorem impendens

dignitati. Inceperam illi generosa libertate suggerere quae Christiani nominis decus, regni pacem ac tranquillitatem Spe starent; demonstrabam iter sublimis &. inconcussiae gloriae, quae illi esset communis cum Deo: sed eum si consilia in destinatum jam scopum abripiebant : diligebam Regem singulari Charitate, quam miseratio Conditionis accendebat, videbam eum pati multa , sentire etiam pauca, Conabar eum asserre sibi Zc fastigio suo reddere ; non minuta quidem dc umbratili detinebam ejus animum pietate, sed quantum licebat, ad magna regiarum virtutum decora , quae publicas spectarent utilitates, stimulabam. Delectabatur hac ingenuitate, &plaudebat sibi in linu se eum nactium esse Confessarium quem suum posset appellare, quem non contagia fa-

TUB. II. O . Voris

318쪽

Epistola P. Nic. Caisfinivoris polluerent, nec adoratae masnitudinis fulgor ho betaret. Mirabatur inusitatam animam , quae sensus illi suos tam ingenue aperiret , ipse vicissim regium nudabat pectus admittebatque fidem meam quasi in interiora velaminis A augusta sacraria. Timebat tamen i terdum mihi ne premerer potentia mundi & mole ; Min conservationem meam impigre Ilicitus tam exqui-1itis artibus incumbebat, ut qui ejus amorem venerurer, non possem non laudare polentiam. I C prima

quidem Aulae rudimenta videbantur his qui me diligebant satis fortunata, sed tamen inter eorum plauius nullam capiebam partem quietis, imo intimus infixus medullis aestuabat dolor, cum luctuosi belli venena in omnes Chri

stiani orbis venas permanare Viderem. VI. Angebar vchementer cum Christi ecclesiam d turpatam tuligine , serro dc flamma opertam undique

ccrnerem, eXanimabant me commissarum quercia provinciarum , ἰχ 1iae con latione gemitus : suspirabam ad aras, oc dolorum inccndiis in publica intentus solatia:

cmini me cum ad tumulum Henrici Magni annivers, Iro ejus die prostratus Oaarem, cum bella, cum victorias gloriosiissimi Principis animo volverem, cum ejus erga hostes clementiam, erga subditos amorem, cum vigorem praecellentis animi, di exageratae robur aut inritiatis haberem prae oculis, selutum in lacrymis, cogutantem quo in statu Francia, cum in rerum ae liculo minrcin suam tantorum regum matrem dc secrum res quisset: tum quasi ex cincribus ejus micante charitatis flamma sentiebam pectori meo admoveri faces, tageri ut consternato ec laboranti mundo salutarem p., rigerem manum : multa me ut de statu rerum ci Rege tractarem admonebant. Primum enis videbam ejus conscientiam dc meam non mediocriter laborare .c vehementer implicari ; sciebam quidem me vocatumaci hoc munus, non ut esIem Confessarius hominis ec, praevaricator Regis, neque tantum in principibus privatorum habendam peccatorum rationem , sed eorum

maxime quae piam justamque populorum gubernationem spectarent , quippe hominum mala pluma aliquan-

319쪽

Ad Atatium V teliscium. 7i hdo leviora, Regum dc Imperatorum saepe plumbea ; illa

ad paucos ferme pertinent,liorum in omnes serpit co ragio. Animadvertebam hanc Dei vocem, Diligitεjusi tiam qui iudicatis terram, non viles de plebe homunciones, sed coronata circumtonare capita : noveram

Reges pastores esse populorum , quibus districta ratio de tot mortalium regimine ad formidandum Numinis triabunal esset aliquando reddenda: pervidebam omnino perdito Ludovico XIII. non posse servari Ludovicum. Ille vero me adjuratum initio urgebat, ut de iis quae ad salutem aeternam facerent nullo modo Conticescerem,

sed monerem animose, habiturum me principem quasi unum de plebe gnaviter obsequentem. Percellebat interim aures meas gementis ecclesiae perpetuus clamor; audiebam continuo voces acerbe suspirantes . non ex

aliquo factioibrum globo assiati rumusculi deferebantur , sed unus erat totius orbis convulii Zc dilacerati gemitus, certissime tenebam Regem ipse inaugurati nis Sacramento adstrictum , ut eCclesiam matrem comtra facinorosos hincticorum dc infidelium omnium impetus armis animisque tueretur. At e contrario cernebam

contra mentem Principis sponsam Christi consederatis jus cum impiis hominibus 11gnis accibe divexari, & ea sub ejus auspicitis fieri, quae lamentarentur boni, ipsi ave farentur improbi, omnis horreret seculorum memoria. Quaerebat tum Deus virum qui se, ut ait Prupheta. quasi murum opponρret pro domo Dei, qui tepentes cruore gladios ablueret, qui flammae omnia devoranti misca assiibtraheret reliquias. Ubi ille regiae conscientiae moderator, ubi pater, quem in hunc finem providentia Dei sanctioribus Princ1pis consiliis Zc ori admovit dc pectori ' Canis mutus non valens latrare cavet sol ,sbi Iludet, locum servat, omnia. O dedecus generoso pectori non ferendum i Memineram nostris conligna tum historiis ardente inter Franciscum primum δοῦ Ca resum quintum bello , Caroli Confessarium Domini canum causa eccles ae stiscepta & pace composita sevi rebus opem tulisse; nihil alienum a me existimavi, sit Pari Glo accensus, quamvis pervicacioribus ingeniis Oea

320쪽

currentem , tum sit nihil aliud possem, conscientiam stytem meam a labC , nomen ab ignominia vindica

rem.

VII. At contra versabantur ante oculos humanarum torriculamenta opinionum, turbae , conflictus & m. gnae, Caidinalis iratus , ic illae saevitiae trementis offi- Cinae, e ilia, carcer, vincula, tristis scena, lugubris per Christianum orbem fabula : veniebat in mentem pruindentes viros movere omnia molliori brachio trai n-do , nec bona ipsi aut impetu quaerenda aut tumultu simcienda. Retinebat me ad extrema paratum S cietatis nomen : haerebam magno corpori afixus, cujus me amor. & cura nihil peliculosum moliri patiebantur ; cupiebam extra aleam tam venerandum pignus ; & cum scirem domum in qua ver bar non carere providis in Curam sui dimeticulosis hominibus, quibus placere magis rerum potienti cordi esset quam

pro veritate certare, angebar intimis sensibus; nec adeo projectus eram ut res novas cum eorum discrimine suae eorum consilio susci trem; sed occurrebat non

esse de semine Sanctorum, qui tam sepe salutem fecis.sent in Israel, dc ea progenitos matre quae se olim exiliis Zc vulneribus quasi pretiosis monilibus ornatam cir-' cumspexisset. Ad istos Patros Ignatium dc Xaverium respicerent , nihil illis insolitum si domum deduc rentur suam. Non poteram adduci ut de concordia Principum Christianorum, de bono pacis, de gcneris humani selatio tacendum mihi arbitrarer, ne aliquid i de paterentur lucommodi qui se tranquillitatis oc otio nimis fortas Ie indulgenter mancipasient. Non is sum, Mi Pater, qui eteli fallis imaginibus illudar , nihil facere solco praecox & turbidum ue lente admodum festino,& consilia ad purum excoquo : sed nihil titubandum

videbam in re tam communi Confestariis tam decora fortibus, tam expetita multis, tam cunctis necessaria. Neque vero abrupte sum Regem allocutus, sed in intimos ejus sensus summa diu suavitate insinuatus, per varia colloquia ad duodecim capita retuli quae regii muneris vim totamque salutem amplecterentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION