Tuba magna mirum clangens sonum, ad sanctissimum D.N. papam Clementem 11. imperatorem, reges ... De necessitate longè maxima reformandi Societatem Jesu per ... D. Liberium Candidum ... Tomus primus secundus 2

발행: 1717년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Ad Mutium Πιtelificium. di νum. Vix erat quod fingebatur lixis' & vili de plebe

homunculis credibile , ad alias artes flexuosum conver- itur ingenium , quibus meam impeteret innocen- .

tiam.

XXVIII. Armatur, i quis crederet in filium patris manus , acuitur in Religiosum innocentem Superioris stylus , dc luditur authoritate Societatis in unius mis

ri caput. Heu mel Quid dicam Durum quod ille indixit , di nimis fortasse molle quod hic fecit. Jubebatur

scribere , vetabatur cognoscere , contra mentem se

sit, conita fidem scripsit. Dedit circulares litteras, quae me gravissimi criminis reum totiusque status pertum batorem divulgarent. Jactabatur per stupetates manus atrox epistola, orbem 1ecurrebat suum , dc novis quotidie vulneribus jugulabat insontem. Arcano ferebatur, ut nitente invetitum Curiositate omnibus esset promiscua, mihi uni incognita, qui per umbram petebar, ne respondendo illuminarem innocentiam. O pervicax regnum necessitatis, si hoc jussit, o iniquum si probavit. Avebam tamen scire quibus peterer , quibus

perirem , nec fas erat ulli prodere. Qeco tantum involvebar exitio , pronunciatur reis omnibus sententia.

pleriique titulus assigitur , solus ego prohibcbar scire, quod solus refellere poteram. XXIX. Scribo interim ad Noyerium , qui Regi rat a secretis & principalis Cardinalis administer, quod cupiebam ejus Eminentiae esIe non ignotum. Assirmo sancta fide per quicquid est hominibus religiosum , me ab omni factione purum tanquam ubrum Dei in Aula vixisse. Nullo suggerente . prou cante nullo, post fusas saepe ad Deum cum lacrymis preces , ea me considerate Regi locutum de pace sol tiisque miserorum , quae sine letifera peccati labe Stanimae interitu dissimulare non poteram , hoc esse crimen meum , cui expiando relegarer ad ultimas Galliae oras , deportatione nova δc hactenus in Regis Confessariis inaudita ; nec istud adeo honorificum Cardinali qui jussisset, nec illi qui perfer vide feci1Κ-t, quod tempore maturari , . mitigari lenitate poterat.

Nullo

332쪽

Nullo me facinore obstringi, quo reus constituerer apuARegem: stare me admodum reverendi I atris Generalis judicio, quem appellarem; parum honeste facturos qui me per cicatrices peterent, nec darent quieti locum; hoc unum petere me quod largiri esset prolixum , negare non humanum.

XXX. Efferavit blanditiis assuetas aures tam aequa dc tam constans epistola , dc vehementer Cardinalem

rculit, qui flebile quidpiam δc demissum ex Et

it ab exule : Illico in ejus palatium vocantur Patres, audiunt recitari litteras, damnant sipgulos apices, quibus possunt artibus leniunt iratum. , applaudunt e. candescenti : saeva inde in caput meum vibrantur submina. Fit nostrorum consesius . non ut Judicent, sed

ut serviant dominatori terrae. Quo quisque timidior, eo in meam damnationem proclivior , fit injustus qui

non vult haberi praevaricator. Hircus eram emisi rius in quem omnes exonerarentur dirae. Nihil tamen imputandum velim fratribus meis , quos semper enixe

colui; si se capitis unius ruina servari posse crediderunt , est illis condonandum quod perdiderint, mihi gratulandum qui tam gloriose perditus fuerim.

XXXI. Secundus erat mensis quo discesseram ab Aula, dc nimis delicata videbatur Rhedonentis commoratio tantis nominibus exuli; relegor in infimam Britanniam, Corisopitum ad extrema cingentis Oceani,haua multis passibus ab eo loco distans , quem fines terrae appellant. Premitur mari, saxi; dc montibus, populisque barbarum quid , niti excolantur , stridentibus potiusquam loquentibus. Oppresserunt me litterae graves decumbentem aegro corpore, vix spiritum inter tot acerba jactatum sustinente: laborabam praeterea ulcere, quod Con permittebat equum pati. Scripsi ad Patrem Sirmumdum successorem meum , me ad iter parari aequo dccxercito animo, tantum postularet a Ministris moram, dum vis morbi frangeret & leniretur dolor. Certe miseratus fuisset Rex unum de canibus sic affectum, cum

tamen omnis illi miseratio erga Confessarium senem &infirmum prohiberetur.

XXXII.

333쪽

' Ad Mutium rite Eum. 3 9 XXXII. Instant Superiores jussionem Regis urgere, maturandum mihi profectionem longe aliter subituro. Accingor itineri afflicto corpore , ' hieme saeva,

redario publico assi xus , cum quo ambulandum hi gris diebus, intempestivis noctibus, per horrentes sylvas, asperos montes , stagnantes solutis nivibus valles , dc quicquid horroris haM loci ill his natura , Superos. testor quod si Cardinalis me victimam esse voluisset, jam pene litatum erat ad extrema venienti. Excepere me Patres Cori septienses eximia esuritate novum di inusitatum his regionibus hospitem, quamquam rectare usias sum parum aequo, qui per inamaenitatem ingenii me negligeret, mea curiosissime observaret, ne scilicet Lotharingus in suspicionem veniret praevaricationis. Hic me crudis adhuc vulneribus excepit ingens epistola scripta a Reverendo Patre Provinciali de P,

reum consensu, quae ξc errata contineret mea, de poenas,

ut febat, debitas imponeret. Placuit illis multa e tendere numeris , cum non possent rationibus. Dicam sincere praecipua damnationis capita , dc singulis r spondebo tanta .vi ac luce veritatis. ut audeam polliceri me Paternitati vestrae abunde satisfacturum.

XXXIII. Primo non ambigere se dixerum quin omnia fide optima virtutisque Zelo ductus ac conscientiae fecissem: sed tamen multa inesse praepostera, multa enitenda. Dissicile hoc in limine videbatur intellectu;

quo pacto omnia ex vera charitate facienti tam prava excidissent multa, cum teste Apostolo charitaου non Agat perperam: sed hoc mitto, disputationis incuriosus , a

mator veri.

XXXIV. Quatuor ferme sunt gravia , ut putant:

quae mihi objecere, nulla responsione cluenda. Primunteit, quod non consuluerim Superiores de iis quae traelaturus eram cum Rege: alterum, quod antecesserum meorum non steterini decretis de exemplis in quaesti nibus de armorum foedere cum infidelibus : tertium. quod dixerim non debere esse penes unum totius imperii regimen, tum etiam visus sim aliquo modo aflectasse mutationem Ministrorum, quae res totius Galliae statum

334쪽

c ' . . '

vcrtillet : quartum , quod de pacc x foederibus locutus judicer a doctissimis Patribus Societatis incurrisse

centuras quas tulit quarta Congre alio contra eos qui rebus flatus se immiscent. Comydector paucis omnia , ne videar volumen potius quam epistolam scri

bere. N

XXXV. Quod igitur de consiliis capiendis dictitant,

sciebam ego ex divo Τhoma arcana confessionis esse naturali , divino atque humano jure sancita. Non ignorabam ricologorum decrcta, qui dicunt si Conses. Ibius loquatur de auditis in conscitione, cum periculo ut audientes veniant in suspicioncm personae , videtur

infringere sigillum : compertum praeterea haberim Principem esse in istis delicati & plerumque morosuli ingenii , sui de rebus suis nollet quidpiam alienis auribus credi. Fateor igitur me & conscientia religi sum & prudentia tenacem in sacramento Regis , quod Archangelus monet apud Tobiam, abscondendo. Cun1

ue illi soli operam navarem in confessionibus audie is . periculum erat ne si quid improvide evulgarem , suspicionibus seri rem aliquos curiositate prurientes inlimos , di in adyta lubenter , si possent , penetratinos. Quod crimen admisi, mi Pater , si Deo praecipienti in sacris Litteris parui p Si Sanctis credidi λ Si Doctoribus a quievi r An vero lex est ulla, an constitutio in Societate, quae jubeat Consessarios de rebus poenitentium referre 'ad Superiores Nostra quidem Praeposito lubenter aporimus , de alienis longum nobis 8c sobrium silentium.

Quae si aliter gererentur, nemo nostrum in exomologesi non aversaretur ministerium. Quod si cuique privato tam saneta servatur fides, quis putet Rcgum conseientiam multorum consiliis eventilandam esse atque jactandam, ut tot habeant Confessarios quot singulae domus consubta rores Ad quem tandem referre me oportebat λ Quem in tot rerum ambagibus consulere 3 An Patrem Binebium 8 At vero aberat . nec sine periculo res magni m menti litteris credebatur. an Patrem Sequiranum 3 Quem

sciebam administrum Cardinalis , qui elisis in ipso semine generosis conatibus ignavum me dc ita orium Pra

335쪽

Ad Mutium Viselesilam. . 33 per factionem suam exturbasset. Libere tamen fatebor, mi Pater, non praecipit, , sed tardo potius atque visicoso sum ingenio , aveo in rebus dubiis quantum licet

audire superiorum lc majorum consilia, nec tam te- imerarius fuissem , ut si quid de meo fuisset propinnendum Regi novuna di ambiguum, quin rem totam , quantum per conscientiam 3c fidem ses tunc fuisset,scriis Patrum consultationibus subjecissem : sed cum ea tantum mihi dicenda 1umpsissem quae essent in clarissima Evangelii luce , ut Ecclesiam protegeret , ut summum Pontificem coleret , ut Reginam blatrem communibus saltem charitatis ossiciis in hoc secelsu prosequeretur , ut Reginam Uxorem assectu conjugali devinciret sibi , ut Fratrem caeterosque Principes consanguineos amaret, eo quo lex Dei praescribit amore, ut orbi; Christiani tranquillitati studeret, di armatus etiam de pace cogitaret, ut gementes sub fasce populos sublevaret ut in foederibus infidelium staret consultis Theologorum, di nihil cum detrimento Ecclesiae faceret. Obsecro, num mihi quotidie cogendi Theologorum tapatrum consessus, ut sciscitarer an praeceptis tam vulgatis , tam salutaribus animum Regis informarem p Quid si a me quaesivisset, an corpus Christi reipsa foret in sacramento , respondissem , creditum id multis seculis.& Ecclesiam ita sentire , sed tamen consulturum me reverendos Patres δc ex eorum rcspontis quaestioni satis, facturum 'o iniquam conditionem l 5 duram omnino necessitatem l His artibus persuadere se non inviti nonnulli concionatores tulere , ne de parentum honore verba facerent , aut blandum usquam appellarent Pacis

nomen. Ubi mens Ubi virtus p Ubi tu sancta libertas 3 Silere aeternum oportebat quibus haec loqui pudor fuit. XXXVI. Sed audire mihi videor prudentes seculi,

ad cavendum cautos, meticulosos ad audendum, qui dicunt voluisse me recta , non recte : appetivisse bona,

sed deiiderio praecipiti ; serviendum tempori fuit Je,

quae omnium noneltissima est servitus , nec ulceri desperato manus irritas adhibendas. Peto ab his qui haec dici

336쪽

dictitant, ut considerent Confessarium Regis longe , liam in Aula quam cineros homines sustinere persenam. Tacere aliis saepe virtus est , suic sacrilegiuna. Vid bam equidem multos, quibus ex ossicio incumbebat i qui , opprimi silentio omni dedecore Naculo , com-filures generosissima mente praeditos terroribus δc exi- iis a Regis auribus averti: spellabam memet interdum quasi caelelii machina devectum , ut causam susciperem veritatis. Non ignorabam summos censere Theo: logos , non audiendos tantum , sed interrogandos inexomolegesi qui nimis crassa laborarent ignorantia. At e contrario cernebam Regem in suis rebus satis oculatum , saepe dubitantem dc extra sacramentum inte rogantem. Nam istud erat agere proditorem Christiani nominis di generis, fi de concussi orbis clamoribus reticuislem. At vero fuit expectandum tempus rei gere dae commodum : expectavi novem mensibus miti de

laboriosa patientia. Praeparavi mentem Principis ossicio se sedulitate ad satus divinos. Ubi deprchendi jam satis animo compositum , dixi quae nec prudens dissimulare, nec probus tacere poterat. Quale mihi tempus amabo fuit expectandum y An illud quo indicta veritatis causa vilis cunctator exturbarer 8 At vero abstinendum fuit verbis eo tenisore non profuturis: timetidum ne qui haee dicunt demisse potius patrocinentur errori quam serviant prudenti ae : etenim si putant imprudentis esse hormiuis de iis verba facere , quae se assequi posse dissidit, videant ne Praecursorem Domini, ne Dominum ipsum arguant imprudentiae. Non sibi pollicebatur Joannes He rodem castum , non destitit tamen monere incestu sum. Certissime sciebat Christus Scribas de Pharisaeos ab arrogantia , fastu dc avaritia non recessuros, nec ideo cessavit crebris tidhortationibus increpare. novit stiritum Dominis Quis obfuturam putat veritatem, nisi qui prodit 8 Multum profeci clim quid facere oportuit ostendi, clim tot oppressis servitute mentibus professus sum libertatem, cum mori non timui, cum me pro salute patriae devovi , multum proieci, ciun bo-

337쪽

Ad Mutium Viselisicium. 13, nis exemplum , terrorem malis reliqui, clim iniquam causam exilio meo damnare , quam fovere praestatis malui. Denique non parum promovi, cum intrepido pectore Cardinali scripsi nolle me cum eo de aeterna salute periclitari; cum semina nae mentis abieris sparsi, quae in Regis arcanis coratationibus adolescerent. Quis tandem omnia Dei conlilia perscrutatus est , ut inutile putet quidquid impenditur virtuti Z Saepe Cadendo surgimus, vivimus noriendo. Numquam gloriosior fuit Samsen quam cum ruinis quasi suo inclusus eli triumpho. Numquam igitur iacui , numquam dissimulavi, quod ossicii mei ratio praescribebat, fides sincera , do strina

incorrupta

XXXVII. Dixi qudd secundo urgent capite de foederibus infidelium : habent in eo confitentem reum. Fateor enim , mi Pater, cum certissime scirem hoc gi, hoc tentari, si fieri posset , ut foederata cum Liliis Turcarum arma eluvie foeda , tremenda omnibus vastitate in Christiana regna erumperent. Commotus sium totis visceribus, ferre non potui facinus tam immane. Sciebam equidem ab his consiliis purii simam Primcipis mentem abhorrere; sed Pseud monachus a sui ordinis sanctitate alienissimus, dc cruentarum aritum . architectus , ferro dc sanguinei displuebat in Europam. Hoc authore 3c praecipuo , ut unt, administro parabatur illa Saracenorum irruptio , dc dolendum illi maxime erat quod foederatos suos avocarent alio Pe

sarum exercituS.

XXXVIII. Jam sucum fecerant Regi . Cui ex novae Theologiae decretis persuaserant licite fieri mala omnia, quae bona mente ferent; cum a me sciscitaretur, num res ita se haberet , quid potui facere aliud quam dogma pestiferum a mense Principis arcere , ne se

tem luminis suo contagio pollucret 8 Quid potui aliud loqui , quam quod clamat Apostolus , non esse facienda mala ut veniant bona Z Nec quaerendam adulterio sanitatem , nec furto beneficentiam , nec scelere pacem , nec colisti de Oinis uvas, nec de tribulis ficus, nec de peccato nasci virtutes. Neque vero temere quid

piam

338쪽

, Epistola P. Nic. Causoli

piam de foedere cum Saracenis intuli, secutus divinae legis oracula dc Ecclesiae decreta , omnis spiritur qui solvit Jesum, ait Apostolus, his es Antichia ius. Hoc est quod facit Turca, non occasione sed profesJone; non impetu, sed animi destinatione, per tot secula Christiana singuine cruentatus. Deinde formosum erat spectaculam, Christianissimum Regem cum Anticluisto coniuno

contra sacramentum inaugurationis di uestionis ian ratem , non commercio aliquo jure gentium comm ni ad aperienda maria mercesque connectendas . sed Voluntatum, armorum, bonorum malorumque seci

tate, ipsum videlicet evocando & strenue adjuvando ad vastitatem Christianorum M Ecclesiarum incendia. Quis haec sine horrore cogitare 3 Quis protrue sine scelere possit λ Nihil hic minutum dicam, nihil iuc

tum accersam. Totius Ecclesiae lumina decretales cpinstolas Joannis Papae VIII. publicis confignarunt m numentis fui se penes Athanasium quemdam summam Regni Neapolitani, quod cum tueri propriis non pos Et viribus, conssiluit cum Turcis amicitiam , ut corii naarmis dc opibus tegeretur. Diseminatus tam praepost ri facti rumor perculit Christianas aures, bd Pontificent aviter commovit, 'ui cum Regem non potuisset quaitteris, qua Verbis , a tam periculosa societate divelli .re, cogit Romae Concilium, ubi quaestione illa de foederibus armorum cum Saracenis acute &. ccliose disputata, illi stat anathcmate percussi qui eam propugnarent, dc infelix Athanasius ab ecclesia ejectus & diris devotus est. Quid habet quod tanto rationurn ponderi opponat iniquiras' Non evocabat Turcas ut infestaret vicinos, ut demoliretur urbes , ut Christiana regna diriperet,

vitam tantum tueri, servare sortunas, regnum retinere

cupiebat. Res tamen illa tam mali exempli judicata est. ut a Patribus fuerit illi sacris interdictum. Et quidem Navarius noxa putat implicari mortifera , non rantum tui Turcas ad Christiani soli vastitatem evocant, sed qui suis armis accisam gentem in cum statum redigeret , ut infidelium praedae pateat injuriis. Si Romana non suffciunt exempla, non egemus vernaculis, qui

339쪽

Ad Mutium Visissetium bus nec debile robur est, nec vilis authoritas. Premebatur injustis donis, armis atque direptionibus Carolus Simplex ; quibus ut occurreret, coustituit Norman rum, qui nondum sacris essent imbuti Christianis,auxiliares sibi copias adjungere; tum Julioremensis Archiepiscopus, doctrina dc 1anctitate celeberrimus. δc quo totius Galliae clarus quali oraculo uteretur, Regis se cocnatibus vietore sacerdotali interposuit, minatus nisi de sisteret, siruditos obsequii sacramento & fide, selvendos. ipsumque telo feriendum excommunicationis: paruit Carolus : dc dimicante Caelo mortuus est eodem anno quem reformidabat infestus hostis. XXXIX. Nunc Paternitati vestrae judicandum relinquo , num grave peccatum admiserim, qui tantam secutus authoritatem, Regem ab eodem facinore revocarim , sanioribus consiliis informatum p At vero non suiu sequutus vestigia Theologorum quos Rex constituerat, neque exempla antecesserum meorum. Qui poteram

ergo sequi praecedentes, aut quo pacto probare quae ne per semnium quidem cogitaverant λ Nondum de Ταrca habita fucrat quaestio, horrori etiam erat mentibus ad audendum projectis. Ferrerius ille Cardinalis antesignanus in catholico statu, qui multas cum haereticis

initas armorum Consociationes vaste potius quam acute defendit, a Turcarum Q ictate mirum in modum

abhorret, nec Galliae maculam hanc inuri patitur. Sed ut Uucis rcm absolvam, nihil in hac ciuaestione de foederibus cum Suistis A Hollandis aliud dixi, quam quod Sorbona, quod Patres nostri, quod universa Geologorum agnoscit Schola; licere quidem uti illis in bello justo: ut equis Zc clephantis, servata conditione gemina. quam Omnes, puta Suares , Vasques, Banes , Molina. Becanus, Laymaia dc Bonacina constanter exquirunt, ut

res sine scandalo fiat dc Eccletiae detrimento. ΙIis fundamentis nitebatur optimi conscientia Principis , qui tam impense commendabat ne diriperentur Ecclesiae, ne destruerentur arae, ne quidpiam catholica damni pateretur respublica: nunc autem cum tot constet experimentis duas illas, quas expetunt Theologi, conditio

340쪽

nes, quas Si sollicite Rex requisivit, non tantum fuisse neglectas, sed barbaris facinoribus concussas atque vim latas, cum sit compertum Omnibus iblutos cisciplina milites, permissione flagitiorum invitatos ad Christiani Orbis direptionem, viginti ferme templorum millia Q-lo aequata, dejectis aris corpus M sanguinem Christi conculcatum , vagos secrarum virginum greges effrenatae libidini petulanter objectos, & ea perpetrata este scelera, quae nec lacrymis aequari possent nec percenseri vinluminibus. XL. Quaero ubi nunc moderator ille regiae conscientiae , qui cum tot immanes tragoedias mente conis ceperit, audeat poenitenti dicere , naec ab eo tu a fieri

posse conscientia, uti jure suo, sic iri ad bellicas laureas & majorum decora Z Num hoc est Christi prodere finguinem 3 consternati orbis illudere lacrymis & implacabiles in se concitare caelestium iras pXLI. Sed quia placuit anteceorum naeorum renova re memoriam , dicam quod unius quidem pios manes, alterius commendet aestimationem. R. P. Mallianus cum tot horrenda ex moderatis nata sciret esse consiliis, tanto animi cruciatu assiciebatur, ut sibi vitam acerbam esse diceret ; jamque incoeperat interpellare Regem tali iberare conscientiam ; cum eum pene dejectum Cardina- .lis artibus & nutantem mors antevertit. Non latuere socios suspiria, nec graves gemitus, quos moriens e fudit, ictus terrore supremi fori in tanta vitae innocentia. R. P. Gordonus, qui vigorem mentis profunda ει nectute obtuderat, sentit tamen acres conscientiae morsus, monitus arcanae manus religio scripto, ut Regem de statu constanter admoncrct; quod nisi faceret , impendere caelestem iram in caput. Itaque Cum paucis

post mensibus paralysii subita corruptus estet , schedam mihi tradidit, rogavitque ut ejus vice fungerer, quod

intrepidus ad mili, nec me Iilii aut mortis terror ab eo instituto revocavit.

XLII. Nunc ad id venio 'quod gravissimum est , de

ipsum fontem aperio e quo dolores mei redundarunt omnes. Dixi penes unum rerum omnium summam esse

SEARCH

MENU NAVIGATION