De literis encyclicis ab apostolico aevo ad Concilium Nicaenum generale 1. Dissertatio 2. Francisci Dominici Bencini abbatis S. Pontii ad regiam celsitudinem Caroli Emmanuelis subalpinorum principis

발행: 1730년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

os ex caritatis affectu . aut Divini Spiritus impulsu minimε sese obtulcrant, ipso cruciatuum , tormentorumque initio fidem abnegabant , atque adco locum Gentibus tribuebant fideles traducendi , velut fungos , & stipites, qui vesani, & mente capti momtem oppcterent. Itaque cclebris haec Smyrnensium Encyclica non tantum martyrii consummati a B. Polycarpo simplex fuit denunciativa, sed vore dogmatio. Hus rci specimina sunt. I. forma cxaminis adhibita, de ad posterorum imitationem proposita , anteaquam Martvr aliquis Sanctus declararetur. II. constitutum, qui sint veri, & Evangelici martyrii characteres habendi. III. an qui ultro porsecutoribus sese offerebat, recte, picque ageret. IV. stabilitus Canon adversus semet offerentes, unde generalis disciplinae ratio cx hac Encyclica ad universam Ecclesiam ma

navit .

II. Atque ut a primo capite exordiamur, quod ad examencorum qui Divis accensendi sunt, pracscrtim attinet, morum honestas tedulo inquirebatur. Hac excelluisse Polycarpum, aperit Encyclica , pag. I 33. Semper enim etiam ante canitiem obsam critatis et irae honessarem ab omnibus cultus fuerat. En communis omnium de vitae rius honestate opinio, Sc pervagatus rumor.

Jugis deinde oratio juxta Christi praeceptum facta quaerebatur in Martyre . Egit id in vitae totius curriculo Polycarpus, atque in suo seccssu serventius, quum scilicet igncm sibi , dc supplicia imminere divinitus intellexit. Sic cnim post initium habet

Encyclica. Illic eum paucis hominibus morabatur, diu , noctuque orationibus intentus , quas pro cunctis hominibus , cst pro universis per Orbem terrarum Ecclessis , ut moris ei fuit, ad Deum snflebat. Hunc Martyrum orantium morem recolunt acta martyrii S. Ignatii, quibus proditum cst, cum , antequam ad amphithcatrum duceretur, cum iis, qui aderant, orationem dixtile : Sicque genufi xis omnibus fratribus , Filium Dei obsecravit pro Ecclesiis, pro pem secutionis e atione, pro mutua Fratrum in se invicem caritate . Quo

facti ad amphitheatrum cum s sinatione ductus est. Mansitetudinis insigne documentum in Polycarpo se se ad martyrium parante cum caritatis , dc precum servore paullo post describunt Clerici. Nam

152쪽

Drs SERTATIO IL

Nam quum satellites coenaculum ingressi fuere t descendit e tam

culo , Gr collocatus es cum eis. Cumque autem admirarentur omnes Aetatem illius , atque eonstantiam, quidam ex eis dicebant: cur tan-rum adhibetur statam , ut hujusemodi Senex comprehendatur . At ille confestim cibos eum potu eis apponi jussit, quantum usi voluissem, periitque ab eis horae spatium , quo libere, se a que impedimento oraret. Quod cum 'si conec issent, flans ille , Oravit plenus gratia Dei indeo ut ira quihm duarum horarum spatio silere non posset III. Coelesti etiam visione recreatum B. Senem, & prophetico spiritu locupletatum divinitus fuisse, ibid. enarratur. Tria

duo ucro antequam comprehenderetur , inter orandum oblata es et co litus visio. Videbat enim remisia suum igne consimi. Et mox conve

sui AEd comites suos . prophetico spiritu dixit: vivum me cremari oportet. Hinc generatim de hujusmodi illius carismate Smyrnensis Eoclesia post enarratum B. Senis obitum , ad hunc modum judicat in EnUyCl. pag. I 3 . Quorum ex numera I loquitur de Electis J hic ς' ι unus fuit nos aeta e , Apsolitus , ct Propheticus Doιur , -- tholicae Smyrnensium Ecclesiae Disopus . Quicquid enim ille ore suo ΜΠΤ Am protulit, aut impletum jam vidimus , aut scimus implendum. Ecclesiae vero vel a Martyribus, vel de Martyribus ab aliis habitaS Visiones solerter investigabant, observabantque. Hinc Achasupra laudata Ignatiana ad rem habent. Horum nos i spectatores facti cum lacrymis domi vigilem noctem duximus, o genibus fi

xis multis precibus Dominum orabamus, ut nos infirmos de iis , quae facta fuerant, certos faceret. Possi ea quum paullulum obdormissemus . alii quidem illum Adito ad mem , norique complectintem videbamus rabi versus nobis orantem B. Ignatium cernebamus: alii vero sudores illamem, tanquam ex multo labore advenientem , Or Domino a nentem, intuebamur . Cum ergo multo cum gaudio sa vidissemus , o somniorum visa eontulissimus , Deum datorem bonorum laudavimus. σ sanctam , beatum diximus. Heroicam , atque imperterritam

constantiam Polycarpi in professione fidei , Encyclica eadem commonstrat in responsis ab eodem apud Proconsulcm factis , dc in ultima confessione , in qua celebrem protulit ad consubstantialem Trinitatem explicandam . Professio illa digna

153쪽

quit B. Martyr , ct benedicti Filii tui Iesu Christi , per quem tui notitiam accepimus p Deus Angelorum, o Pot satum , ct universae erecturae , omviumrue restorum, qui vivunt in conspecta tur e benedicite, qui me hune diem, se ad hanc horam perducere dignatus es , ut parissem caperem in consortio Martyrum, es in Calice Christi tui , in re- rectionem vitae aeternae , animae simul es eo poris , ira incorruptione Spiritus Sancti . Inter quossuscipiar hodie in conjecta tuo , tan-qIam hostia pinguis , se accepta , quemadmodum praeparasti , adimplens ea , quae praemonstrasti verax Deus. QSamobrem de omestas te laudo , te benedico, te glorifico , per sempiternam Pontificem JG fm Christum unigenitum Filium tuum, per quem tibi una eum Vse in Spiritu Sancti gloria nune se in ficula seculorum . Amen . Precationis hujusce formulae cum iis plane consentaneae sunt, quae in Husdem Polycarpi ad Philippenses epistola occurrunt. Scripserat ibi . Deus autem o Pater D. N. I. C. se ipsi sempiternus Pontifex , Dei Filius Pses Christus aedificet vos in fide , est veritate, se in omni mansietudine, se sine iracundia, se in patientia , o longaniamitate , se tolerantia , o euritater se det vobis Fortem , or partem inter sanctis suos. Eadem phraseolosia Encyclicam suam claudit

Smyrnensis Ecclesia . Optamus vos oratres, in Domino valere inhaerentes praeceptis , o Evangelio J. C., eum quo gloria , cst honor Deo Patri se Sancti Spiritui, ob salutem Sanctirum Electorum . Huic Ctiam gemina prorsus est , qua usi sunt authorcs Encyclicae de martyrio S. Ignatii conscriptae. Glorificantes in i usc Ignatii P venerabili, ct sancta memoria , Dominam Nostrum Jesum Christum et per quem , ct cum quo Patri gloria , se potentia cum Spiritu Sancto in Sancta Ecclesia in secula Ieculorum . Amen. Atque in hujuscemodi rerum examine diligentissime versata est primitiva Ecclesia , priusquam veris Martyribus quemquam accenscret, aut venerabilem diceret. IV. Miracula etiam non ultimo loco sunt habita in Sanistis, ut hodie loquimur , canoni Zandis. Namque siquae Deus ad Martyrum virtutes manifestandas perpetrasset, Ecclesiae sibi invicem

annunciabant. Quod insigniter praestitum est in Encyclica Smyμ

154쪽

nensi, in qua vocem coelitus demissam , quum Polycarpus ad stadium duceretur , diserte annotatum est . Quum vero, scribunt Clerici, tantus esset tumultus infladio, ut pauci exaudire possent, vox quaedam de coelo dei se ad Polycarpum stadium ingredientem pe menit hujusemodi r Fortis esto Polycarpe, viriliter age . Et is quidem . qui hane vocem edider i , a nemine est vises. I a vero vox a pleririque nsborum exaudita est . De rogo etiam Sc flammis . quemamodum ad B. corporis praesentiam constiterint, in hunc modum scribunt. Cumque ingens flamma exarsisset, mira res visa est ab iis , qui eam videre meruerunt , ιν qui ideo reservati sunt, ut aliis illam renunciarent. Ignis enim fornacis speciem praebens , tamquam velum navis ventorum flatu sinuatum, circa corpus martyris petit. Quod quidem in medio positum , non ut caro asa videbatur ,sed mel ut aurum, aut argentum, quod in fornace excoquitur . Quine odorem suavissimum quasi thuris . alteriusve pretiosi aromatis, naribus no- Ibis inhalantem hauriebamus . Alterum quoque , quod contigit plane mirum, & divinum, pergunt hisce verbis enarrare . Postremo cernentes impii, ac profani homines , corpus flammis non pose consimi, confec orem proprius accedere, ensemque alte in corpus adigere, erunt. Quo facti tanta vis sanguinis es xit , ut stris prosus emringueretur; plebsque universa miraretur , tantum ese discrimen inter fideles , atque electos. Ex his concludunt , nihil plane ambigendum , quin Polycarpus reapse verus Christi Martyr fuerit , dc BCatus . Iccirco , inquiunt, immortalitatis corona 'sem esse redimiarum , Or praemium gloriosi certaminis fine controversia retulisse . V. Hinc operosam de martyrio evangelico disputationem in eadem Encvclica Smyrnenses aggrediuntur; atque hanc esIe dogmaticam , eoque fere scopo exaratam , non ambigue docent. Et iure quidem , meritoque . Nam cum eodem tempore plurimi ESchola Marcionis, atque aliis e Sectas passim se Martyres habere gloriarentur, qui ceteroquin non tam impiis dogmatis, quam pravissima morum consuetudine vitam traducebant, factu optimum judicavit Smyrnensis Ecclesia , si quum in Polycarpo veri Martyris ideam , ejusque in actionibus exemplar amplissi mum erat commendatura , tractationem pariter institueret velut in Diuitigod by Corale

155쪽

inis de characteribus Evangelici, sincerique Martyrii . Evangelicum autem martyrium illud appellat, haud dubiE ut

doccret, Omnem veri Martyris commendationem ad Evangelicam doctrinam exigendam elle , non ad placita tunc recepta

iactarum , quae discrimine insuper nullo , siqui etiam facinorosi,& improbi homines e proprii; allectis gladio perimerentur , eos vclut Martyrcs jactitabant in vulgus, non sine magno Christiani nominis ludibrio , veritatisque contem tu . VI. Primus itaque martyrii character is habitus est, ut maristyris actioncs impulsui divini Spiritus, de singulari adjumento ejusdem viderentur adscribendae. Quippe cum martyria heroicam in fido, fortitudine. ceterisque virtutibus conditionem requirant, habeantque , nihil cst ambigendum , quin a divina vi tute humanam imbecillitatem moderante proficiscantur. Iccim co Smyrnensis Ecclesia expendcns Evangelicorum Martyrum somtitudinem , mentisque propositum in gravissimis quibuscumquct cruciatibus pro fide tolerandis, ipso ferme epistolao initio scripsit. Beata quidem , ct geverosa fuisse fatendum est cuncta martyria quae ex Dei arbitrio , ct voluntate gesta sunt. Quippe nos , qui pr e ceteris religiosi sumus , omnium rerum arbitrium , ac potestatem Deo adseribere oportet. Tum ad actus evangelici Martyris expendem dos progreditur, qui ut Christianum heroam decent, ita politas humanac infirmitati leges longissime excedere videbantur . Oppido praeclara sunt in hanc rem quae ibid. sequuntur. Certe

magnitudinem animi illorum , ct tolerantiam , is erga Deum fidem , ac benevolentiam quis non maxime admiretur qui eum flagris ita confisi essent , ut tota corporis compago ad intimas usique venas , ct arterias spectaretur , nihilominus seu, iuuerunt . Adeo ut omnes , quia erant, miseratione capti ingemiscerent in ipsi vero tanta fortitudiue praediti sint, ut nemo illorum suspirium , aut gemitum ediderit .

Ostendebant scilicet nobis Martyres Christi , se a propriis eorporibus quasi peregrinatos fuis , dum torquerentur aut potius Christum usis adpitisse, o familiariter eum ipsis esse versatum . Christi igituν

gratia fulti cir sustentati, hominum tomenta spernebant, unius horae spatio se ab aeternis cruciatibus redimentes . Haec quidem sub initium Diqitigod by Corale

156쪽

DISSERTATIO IL

tium epistolae proposita, sat ostendunt, scriptionis eos sibi se

pum constituisse , ut non tam theorice, quam practice de characteribus, notisque martyrii Evangelici pertractarent. VII. Motiva deinde suscepti martyrii erant discutienda, &solerter indagandum , an ex constanti dogmatum Christian rum persuasione , a salubri aeterni supplicii metu, quod Ap

statis constitutum est, aut ab ipso aeternae vitae promio man rent . Haec in Evangelicis Martyribus ita pergunt enarrare Smyrnenses , Frigidus i s videbatur immundam carnificum ignis. cuine qui in animo haberem aeternum illum , nec ullo unquam rem pore extinguendum ignem evitarer o mentis oculos defixos haberene in praemia , quae viros fortes post malorum tolerantiam manent: quae nec auris audivit, nec oculus vidit, nee hominum senses, aut intelligentia remprehendit: i s vero tune ostendebantur a Domine, utpote

qui non homines amplius , sed Angeli essent. Sed se hi, qui ad bestias

erant condemnati . eum .iutissime in carcere detinerentur, gravis mos cruciatus pertulerunt, partim muricibus ipsorum corpori substratis. partim aliis cujusique modi suppliciis excruciati e ut., si fieri posset, rommentorum assiduitate eos tyrannus ad negandam Christi Mem -- duceret . Multa Ruidem adversus illos excogitavit Diabolus. Mox adhibitam contra haec tormenta constantiam , & fortitudinem , repctunt a Gratia Christi victrice . Sed juvante Gratia Christi . nihil contra eunctos perficere valuit.

VIII. Tertium , quod in examine perquirebatur, illud erat, an haec martyria a fidelibus juxta atque ab infidelibus velut heroicae fortitudinis indicia juscarentur. Duo exempla in hanc rem subj ungunt Smyrnenses . Primum est Germanici, de quo pra

clara sunt verba illa Encyclicae : Nam fortissimus Germanicus tu rantiae suae magnitudine ceterorum imbecillitatem roborabat: qui quiadem illustri certamine adversus bellas depugnavit. Nam cum Praemisset verbis eum flectere vellet, moneretque, ut fluam irae aetatem miser retur : ille bestiam ultro ad se attraxit, regens illam , - provoc-s , quo scilicet ex hoc impio , atque injusto seculo velocius emigraret. Exim de universa Populi multitudo fortitudinem piae . ae religiosae Christi rastrum gentis magnopere admirata, Melaminis: Tolle impios e Polyca tuae Disiligod by Cc oste

157쪽

D IS S E TATIO IL

rat, ut ultro secum ad Tribunal Judicis pergerent. Hune Proeonfit blam dis persuasionilus illectam eo adduxit, ut juraret , ae sacrificaret. Nos itaque, Fratres, non probamus eos , qui ultro accedunt, ac semeti os proindunt , cum aliter praecipiatur in Evangelio. Sententia haec luculemtor demonstrat, Dogmaticam eam esse epistolam, atque eo finecaque mente ad Ecclesias dimetam Sc ad fideles , ut id gcnus martyria, quo par est , judicio aestimare condiscerent. Hus rei gratia continuo Polycarpi exemplum proponunt, qui tametsi a Populis plebeque ad mortem appeteretur , non ultro semet obtulit , sed prudenter secessit. Admirabilis autem Polyearpus primum quidem nullatenus commotus es, eum ista geri audiret ι sed in urbe permanere decreverat. Plures tamen ei persuaserunt , ut secederet: Iecessit ergo in agellum quemdam haud procul is civitate . Atque haec omnia ad excmplum & ceterorum instructionem literis mandari, docent postrema Encyclicae verba , quibus innuitur , exaratam

epistolam ob salutem Sanctorum, qui electi sunt a Deo: quorum exemisplo pasus est Beatus Polyearpus . Ad cujus vestigia , optamus , ut in Regno Christi Deum habere mereamur . Sed hoc de argumento pluribus in Capite seq. agemus. X. Restat ut inquiramus, an Epistola haec Smyrnensis E IGsarum omnium consensu acceptata fuerit, dc in aut amentumdcducta . Et ad primum quidem quod attinet, eam alicubi descriptam , & fortassis in aliquo Codice Encyclico epistolarum d nunciativarum passionis Martyrum, servabat B. Irenaeus . Hinc ab aliis atque aliis descriptam , sub ipsum epistolae finem annotatum cit. Haec ex libro Irenaei , discipuli Beati Polyearpi , describis Cays, qui etiam versatus est eum Irenaeo. Ego vero Socrates Corinthi transiripsi ex Ca, exemplari . Pos haec ego Pionius ex supradicto desicri , eum exemplaria quaesivissem, o Polycarpus per visionem

ea mihi revelasset, ut inferius declarabo . Cum autem vetustate, ac longinquitate temporis prope corrupta essent, collegi ea, ut me quoque cum

electis suis colligat D. N. I. C., eui eum Patre , o Sancto Spiritu gloria in secula seculorum. Amen. Ipsa equidem hujusmodi visio dc revel tio Pionio facta , atque ea, quam is adhibuit in Encyclica exstrubenda, solicitudo hu)usce generis scriptorum aestimationem com monstrant. H M.

158쪽

XI. In autoramentum vero deductam fuisse dochrinam Smys nensis Encyclicae , atque ab Ecclesiis ubique susceptam , testis est peridoneus Clemens Alexandrinus, cujus sententiam laudabimus postea . Imo non absimili temporum difficultate pressiis Cyprianus , ad normam in Encyclica Smyrnensi propositam , mentem animumque videtur intendisse . Quum enim dc ipse in publico theatro ab universa plebe petitus ad necem , secessistet, non defuere qui prudens Sancti inmi Episcopi consilium malignius camperent ec inscctarentur . Cujus rei a Presbyteris Carthaginem sibus certior factus , audaces homines in hunc modum scribendo compressit. Nam sicut Domini mandata ins-nt, .nosatim tu . bationis impetu primo, cum me clamore violento frequenter populus flagiatasset, non tam meam salutem, quam quietem Hotrum publicam egitans. interim secessi, ne per inverecundam praesentiam nostram seditio, quae coeperat, plus provocaretur. Neque enim Cyprianus facta , aut dicta Christi, & Apostolorum secum tantummodo reputabat ; sed Beato Martyri recens pariter , & celebratissimum Polycarpi exemplum occurrisse , conjectando asserere haudquaquam dubitamus, quando exploratum fere est , ipsummet Pontium , Cypriani Dia conum, ejus quum vitam scriberet, & factum tueretur, prae oculis laudatam Smyrnensium Encyclicam habuisse. Fuit vero, scribit S. Pontius , formido illa ,sed justae formido, quae Dominum timuerat ossendere e formido, quae praeceptis Dei mallet obsequi , quam fle cor nari . Dicata enim in omnibus Deo mens, o fides , divinis monitionibus mancipata credidisse, nis Domino latebram tunc jubenti paruiset, etiami AE passione peccare . Puto denique etiam tum aliqua de dilationis ut litate disserenda , tametsi jam dudum pauca perstrinximus: Per haee enim , quae videntur postmodum subsecuta , ut sequitur , probemus , se

cessim illum non hominis pus pusillanimitate conceptum , sed , ficut est, Jure fuisse divinum: Vastaverat Dei populum persecutionis infestae insolens atque acerba grassatis p ct quia omnes decipere una fraude non poterat artifex hostis: quacumque miles incautus prodiderat latus nudum.

dispari genere saeviendi singulos diversa strage dejecerat. Debebat esse

κi posset saucios homines , ct varia expugnantis inimici urae jaculatos, adhibita medicinae coelestis medela pro qualitate vulneris vel seca

159쪽

re interitu, vel fovere. Iis, quae in Encyclica scripserant Smyrnenses Clerici usque adeo gemina sunt haec, dc consentanea, ut 6 Cyprianum Polycarpi hac in re vestigia legisse/Pontium Epistolam Smyrnensium exscripsisse , non immerito existimare possimus . Quin etiam ubi Pontius assirmat, se disseruisse de justo secessu.κ dilatione Martyrii, opus alterum respicere videtur de licita in persecutionibus fuga , quam Montanistae , & Tertullianistae per

Africam esse prorsus illicitam tuebantur: unde fortassis comminiae in Cyprianum criminationes manarunt. XII. Salubris autem institutio illa, qua in eadem Smymensum Encyclica cautum est, ne quis ultro se Praesidibus traderet, velut certa & communis Cyprianico aevo retinebatur . Eam quippe sequendam proponit Cyprianus epist. 83., monetque Carthaginenses Presbyteros,ut ea norma fideles erudiant. Nec quisequam vestrum , inquit, aliquem tumultum de Fratribus moveat, vel ultro se

Gentilibus obserat e apprehensius enim , ct traditus loqui debet. Quod in hac epistola docuit commonuitque Cyprianus , idem in judbciali responso apud Proconsulem confirmavit. Etenim in veteribus ejusdem actis legimus . Paterno Proconsuli exquirenti, Cyprianus dixit : Cum disciplina prohibeat, ne quis se ultro osserat, is tuae quoque censerae hoe displiceat , ne sterre se 'si possint . sed a te exquisiti inmenientur, filicet in rivitatibus suis . Eadem Cypriani verba paullo aliter memorat Augustinus , contra epistolam Gaudentii. His sacris literis eruditus Beatus C prianus in confessione dixit: dis plinam prohibere , ne quis se inerat. Disciplinae hujus universalem, disertamque constitutionein haud facile reperias alibi, quam in Encyclica Smyrnensis Ecclesiae , quae ceterarum omnium Ecclesiarum consensu probata , legem fecerat disciplinae. Ad haee exempla respiciens M.Athanasius in Apologia ad Constantium , in qua de sua fuga disserit, non incommodE scripsit. Hic igitur modus meae recessionis fuit , in quo exsimo nullam omnino culpam se apud eos saltem , quibus est sana mens e cum Hant a Sanctis hujusemodi rimmam in insiturionem nostri traditam esse . Quae autem forma illustrior, aut quae nobilior institutio usquam prioribus seculis fuit. quam Polycarpi exemplum, & Smyrnensium Clericorum Ency-H 1 clica,

160쪽

eliea ρ Quidni ergo Cyprianum , Athanasium ceterosque , dum

suam in persecutionibus fugam communi aut lege , aut consuetudine tuebantur , eo respexisse arbitrabimur

CAPUT IV

DE ENCYCLICIS EVULGATIS IN CAUSSA MONTANISTARUM.

Uum latius Evangelica luce irradiari Orbis coepisset, ac senescente Christiano II. Seculo plurimae ubique Eccle-sae Matricibus , dc Apostolicis adnatae client, paullatim emersit admirabilis compagos , dc exactissima forma Ecclesiastici regina Onis , quod magnam partem constabilivit haec , de qua disierimus, Encyclicarum literarum disciplina, atque hinc profluens supremum Ecclesae Magisterium . Hinc non Apologiae tantum clarissimorum virorum pro Religionis defensione , 8c impostorum Sectatumque confutatione passim lectae sunt, & auditae, sed usu-vencrunt Ecclesiarum multiplices Encyclicae, mutuaeque responsiones , exegeses, cohortationesque aut Romanorum Pontificum,

aut Conciliorum , aut ceterorum per orbem Episcoporum , quibus prisca traditio asscrebatur , dc novitia improborum hominum dogmata , crudaque insemnia refellebantur. Id omne perspici abunde potest in caussa Montanistarum , in qua uiarrima Encyclicarum seges, εc documenta existunt. Eam igitur operae protium erit expendere, praesertim cum hujusce Sectae status, origo, successo, variique errores in disputationem quidem apud cruditos per aepe venerint, nondum tamen ab iis exstricari difficultatibus potuerint, ex quibus 8c indigesta confusaque historiae narratio, α decretorum, Encyclicarumque collisio vita est emanare. Dissiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION