De literis encyclicis ab apostolico aevo ad Concilium Nicaenum generale 1. Dissertatio 2. Francisci Dominici Bencini abbatis S. Pontii ad regiam celsitudinem Caroli Emmanuelis subalpinorum principis

발행: 1730년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

DISSERTATIO IL

debatur . Sane Encyclicas ubique suisse dispersas, constat vel ex epistolis Dionysii Corinthiaci, quarum unam inter alias recensens Eusebius lib. 4. Hist. cap. 13. 1cribit. In epistola vero . quam scruit ad Eeelsam Amastrianorum, dr ceteras simul Ecclesias Ponti . se quidem a Bacchyliis, o Et isto ad sciribendum imput m esse commemorat Multa quippe de Duptiis , ct de castitate eis praecepit: se cunctis , qui a suovis O u , seu delicto sie etiam ab haeretica pravia rate resiliunt: benigne seu pi jubet. Iis gemina sunt, quae in laudatis Encyclicis occurrunt ab Episcopis , ic Synodis disputata : at propterea conjiciendi locus sit, etiam Dionysium hanc epistolam

edidisse, quum Montanisticae controversiae cfferverent.

XIII. Vulgatis tandem , dc ubique susceptis Encyclicis hactenus laudatis , judicium Orbis perfectum fuit, dc Montanistae ab

universa Ecclesia velut haeretici sunt existimati. Quod non tantum ex Serapione discimus, sed ec ex celebri illo Montanistarum oppugnatore Monymo, cujus hocce fragmentum Eusebio debemus, lib. I. cap. 46. Quamobrem, scribit Anonymus , quotiescumque Ecclesiae viri ad martyrium pro vera fide subeundum vocati. una cum qui sedam de Phruum haeresi, qui Martyres dicuntur , casu quodam coierint , semper ab illis dissentiunt, se communionem eorum se Letia vitantes , glorioseum martyrii exitum consequuntur. Exitum sane hunc nequaquam consecuturi, si Montanis is communicassent.

Pars enim selicitudinis, Martyrum Presbyteris demandatae, erat siliciter efficere , ut publica Catholicae Ecclesiae judicia veneranter ab illis haberentur. Atque haec series est, hic census En- Cyclicarum , quac in lucem prodiere adversus Montani scistam , pro qua diu pugnatum a viris etiam nequaquam improbis fuit, obsistentibus tamen sacris Ecclesiae Tractatoribus , qui detreta aliquando hypocrisi , sublatoque pietatis suco, turpem , atque improbam errorum colluviem Feliciter patefecerunt.

F. IX,

252쪽

DE LITERIS ENCΥCLICIS

De Episcopis , & Presbyteris Editi per Encyclicas judicii executoribus.

I. A Conciliis , at ou ab Ecclesiis praecipuis mitti aut Episcopi, aut Pres teri consue runt . II. Irenaeus Pres ter Cursor ab Asianis ad Gnlliennos , ab iis ad Romanam Ecclesirem missus, ubi Blastum, S Florix Dis oppugnat. III. Apollonius 'besinus Zotiis eum Comanensem, e Iulianum Apamenum ab ersus ΛIontanistas misit. IV. M sit Aperium Urbanum Pres terum. V. Sintne bubra Asserit 1 rem nin disputationum Anοvmi ab Eusebio descripta. VI. Quae esse H Eρθcoporum munera,'quae Presbγterorum missorum . VII. Asterii disputatio Ancyrae cum Montanistis babita. VIII. Alexander Pont. Sabinianum Presb. , ut conIra Heracleonem dijputaret, in Siciliam misit

,ine in Occumenicis Conciliis obtinuit consuetudo , ut

si ea in Oriente celebrabantur , duo Episcopi ab Occia dentalium Concilio eligerentur, qui ad Generalem SP nodum proficiscentes, Ecclesiarum amplissimi hujus Trachus semientiam , fidem, consension inque attestarentur: eadem a Conciliis Nationalibus, de Patriarchalibus accurate observata fuit, quoties inter contentiones partium decretum aliquod edebatur, quod communi Ecclesiarum calculo foret confirmandum. Saepe etiam mittebatur Presbyter, sed qui munere, ossicioque Doctoris insigniretur , ut pro ea , quae vulganda erat, sententia , ubi opus citet , pariter disputando certaret, dubitationesque ammoveret.

In Conciliis. & ab Ecclesiis praecipuis legatos Presbulcros quam doque suilla delectos novimus. Iccirco Ravennatensis Ecclesia magnae olim dignitatis , dc Urbs ab Orientalibus Exarchis, qui Italiam regebant , in sedem clecta , ad Sunodum VI. Legatum direxit Theodorum Presbyterum . Itaque Synodus Ephesina sub ApollinDissiligod by Cooste

253쪽

DISSERTATIO II.

2os Apollonio eius Urbis Episcopo, & Asianae Diocceseos Primate celebrata, selegit duos Episcopos , dc Presbyterum unum, qui simul circumcuntes publicarent Encyclicas, seu decreta edita adversus Montanistas. Quod exemplum cum prae cetcris illustrest, dc iis, quae alibi disputaturi sumus , inferre valeat, paucis hoc loco erit enarrandum. II. Ac Irenaeum quidem ab Asianis Ecclosis in Presbyterum Dominicum Cursorem assiamtum fuisse , quatcnus denunciativam Occidentalibus afferret, annotatum in superioribus fuit. Is vcro postquam ossicio suo perfunctus apud Gallicanas Ecclesias, redire ad propria parabat, una cum Encyclica Ecclesiarum Lugdunensis & Viennensis, aliisque cum epistolis Martyrum, a Gallicanis Romam misi is est ad Pontificem Eleutherum . Ex voto cesserunt omnia . Quin etiam Irenaco tradita sunt a Pontifice decreta, quibus asicrtorea Montanisticae perfidiae anathc-mate petebantur . Eadem Occasione decertavit Irenaeus adversus Blastum de Florinum, qui post Encyclicam a Sotcre vulgatam in novae Prophetiae Montanisticae condemnationem, a rcpti pertinacia, Romanam Ecclesiam periculoso dissidio, atque intestinis contentionibus, factionibusque vexabant. Eusebius sib. 3. His . cap. I A., enarratis Montanistarum primis tumultibus, de supradicto Romano schismate haec subjungit . Alii autem in Urbe Roma viguerant. quorum dux fuit Florinus quidam Presbyter ab Ecclesiae gradu dejectus , o Blasus simili errore implicatus. Qui quidem quamplurimos ab Ecclesiae gremio al trahentes, in suam semientiam perduxerunt ρ eum uterque seorsum novam doctrinam ad Nsus fides veritatem invehere laborarent. Superi ἰis quae novae do ctrinae nomine intelligebatur, eam cile explicuerat, quam Montanis ac invexerant. Certe Irena in adversus utrumque scripta edidiste, testatur Eusebius, qui intcr Catholicos Montanist rum oppugnatores, Ctiam Irenaeum recenset cap. 2 O. Adversus nutem illos, qui sinceram Ecelsae legem adu terabant, Irenaeus et mrias confieri sit episeolas . Alteram ad Blastum, quam sunt i de sUsmate. Alteram quoque ejusdem ad Florinum memorat Histoxicus , dc fragmentum adducit. Illud indubitanter constat, Ir O naeum Diqitiguo by Gorale

254쪽

11o DE LITERIS ENCΥCLICIS

nacum delechum fuisse ab Asiaticis primum , dein a Gallicanis Ecclesiis ad persercndas Encyclicas, cundemq; Romae futile . Ibi

vcto cum Montanis his decertasse, non obscure colligas ex ipsius-met lib. 3. adversus Hacruses cap. II., ubi intento velut digito haeresim , moresque illorum hominum Commonstrat. Infelices vero . qui Pseudoprophetae quidem esse volunt, Prophetiae vero gratiam repellunt ab Ecclesia : similia patientes his qui propter eos qui in f crisi venis , eriam a Fratrum communione se a ment.

Quod Montanistas, puros semet j actitantes, factitasse , & Romae a Schismaticis Sectae actaerentibus fuisse aucupatum,Vero quam- simillimum est. III. Ab Apollonio Ephesino sortiter exagitatos, ac tandem superatos fuit te Cataphrugas, cum Autore Pracdestinati anno. tavimus . Eusebius equidem scripta prae ceteris Ephcsini hujus Antistitis fuse commendat. Namque haeresim in sua Dioecesi

obortam adultamque vehementius vexare debuit, & pro viribus eradicare . Quam in illo fortitudinem animi, & fitai TClum facile admirabitur qui Scriptorum ejus fragmenta nobis asservata percurrat. Ad sua itaque, & Synodi Ephclinae decreta vulpanda assumsit Julianum Apamenum, raticum Comanensem Episcopos, celeberrimarum scilicet Asae Urbium Antistites. Quae enim esset Apamea, norunt studiosi omnes: de Comana vero Urbe vel unus Strabo Geographus fidem facere potest, quum scribit lib. I x. pag. Abundant Comana hominibus : Utque Loe Emporium ex Armenia venientibus praeclarum . . . . . . Nam Urbs haec quasi parva quaedam es Corinthus . Prosequitur Strabo situm Urbis describere ad Iris fluminis ripas, Eccommoda ad omne commeatuum genus. Igitur Episcopi illi Pepuetam imprimis adierunt, ut Monymus testatur in fragmento apud Eusebium lib. s. cap. I 6. Refert praeterea in eodem tiabro . Sanctis os Episcopos Spiritum illum , qui in Maximilla residebat, confutare conatos quidom fuse , sed ab aliis, qui spiritui fave bant , prohibitos . Et mox. Viros probos , o Disopali dignitate

praeditor , Zoticum scilicet Comane em , Or Julianum Apamenam rQuibus Themison , aliique os obturantes, mendacem illum . se vulgistri .

255쪽

DISSERTATIO I I

siguttirem spiritum ab illis coargui vetuerunt. Eiusdem lacti testimonium rcddidit ipse Apollonius in opere suo , quod post illorum Ephese discellum vulgavit, apud Eusebium ibid. cap. I S. Addit praeterea , Zoticum illum , cujus a priore scriptore Decta es mentio , cum jam Maximisso Pepunis ste prophetare simularet, supere

nientem Daemonem, quo illa agitabatur , coarguere institnihe: verum

ab aliis, qui idem inm illa sentiebant, esse cohibitum . Quum vero paria scribat cum Anonymo Apollonius Ephesinus, luculem ter significat, a se directos fuisse ambos Episcopos illos, & hos missionis sitae acta ad Apollonium retuliste , qui proinde Sectae Montanis irae mores, primipilorumque impietatem singulari lucubratione complexus es . Summa equidem crat hujuscemodi missorum autoritas, atquC ab eorumdem relationibus ulteriora controversiae acta pendebant. Quapropter quum Justinianus Junior apud Sergium Pontificem ageret, ut qui editi

fuerant, Trullani Canones confirmarentur , abnuerat a ratem omnino Pontifex, Imperator , verba sunt Anastasii in Scrgio, Sergium Magistrianum in spretum praenominati Pontificis Romam mi xens , Iohannem Deo amabilem Portuensem Disopum, seu Bonifaciam Consiliarium Apsolisne Sedis strum in Regiam asulit Uriam . Nimirum Johannes Porthiensis legatus Occidentalium in VI. Synodo sederat, Costemque autorcs fuisse Pontifici, ne vulgatis canonibus subscriberet, non ignarus crat Imperator. Tantus in hujusmodi missis fidei vigor, tam singularis doctrinae excellentia , & pro veteri disciplina Zelus deprehendebatur . Porro ea consuetudo ab ipsis Apostolis exordium silmssie videtur. Nam qui Iudaizantium tumultus apud Synodum Hieroselymitanam retulerant, iidem , ut alibi observatum, Paulus. dc Barnabas subinde delecti sunt, qui lc decreta Apostolica in Provincias vulgarent, rebelles, ac contumaces disputatione coim

vincerent .

IV. Laudatur quoque ab Eusebio ibid. cap. 16. Urbanus Asterius Presbytcr , qui per regiones Asiae discurrens, monendo , crudiendo, disputandoque Montanistas generose compressit. R condita scilicet Sectae arcana rimatus ec allecutus Asterius , O , Da Diqitigoo by Corale

256쪽

fraudes aperuit omncs, & hypocrisim denudavit tribus Libria ρduersiis sectatorcs illius impietatis conscriptis, quorum fragmentum recitat ibid. Eusebius. Is autem observat, alios atque alios eodem Zelo veritatis abreptos calamum in Cataph rugas exercuisse . Et adversus Cataphrriarum idem haeresim propugnator veritatis Deus, tum Apollinarem Hierapolitanum tum

alios cum isti quamplures docyrina , se eloquencio praestantes , tanquam validum , ese invictam rerum excita et D. Plurimi scilicet a memoratis Conciliis ultro citroque missitati, perfidiam Montanistarum detegere. simul ac refellere studucrunt, ingenti Catholicorum , dc purioris Religionis ac fidei emolumento. U. Fragmenta vero, quae cap. I 6. recitat Eusebius, cui Autori sint adjudicanda, plane non constat, nec definire cujuς nam ne sint, Anonymi. an Asterii Urbani, expeditum usquequaque est. H. Valclius Anonymum Eusebianum facit eundem atque Asterium Urbanum . Siquidem illius opera in annotati

nibus ad cit. caput recensens, non secus ac libros tres adversus Cataphrygas, cetera etiam Asterio tribuit. Contra vero Ba-

Iurius in Nova Collech. Concit, resellit argumenta Valesi , dc Anonymum ab Asterio diversum facit. Ab utroqoe diissentit Doduvellus, & cuni Anonymo, tum Asterio opus abiudicat , opinaturque , illud elucubratum mille a Rhodone, cujus meminit S. Hieronymus ta Script. Eccl. cap. 37., dc qucm insigne opus advorsus Phrygas conscripssse testatur . Hiijus sentcntiae momenta proposuit Doduvellus in notis ad Irenaeum Dissertat. IV. Nostra haud interest Virorum clarissimorum litem dirimere, & quis verus fuit Autor, dijudicare. Sufficiat , ex

omnium sententia constare, quod aevo codem vixerit, quum in Ecclesiis recitabantur Encyclicae ; Zelo luc , ac doctrina adversus Montanistas contenderit , ut commune judicium congrua 1ide , 5 conspirante seiarentia acceptarctur.

VI. Atque in hac Episcoporum simul, dc Presbyterorum mi sione necellarium utrumque Ecclesiasticum ministerium elucet. Episcopos enim quod attinet, legatione fungcbantur; illi velut Iudices, atque ordinaria potestate usi, duces ipsos liaereseos ac

257쪽

DISSERTATIO IL2igcersebant veritati subiugandos. Quod a Zotico , dc Iuliano Episcopis actum est cum Maximilla , quae quidem autoritati nequaquam obsistens, coram illis adfuit; etiamsi Principum Sectae audacia, dc tem Critate contigerit, ut ad effectum minime perducerentur consilia Episcoporum. Ea vero Presbyteris sol, citudo committebatur, ut Encyclicas intimarent Ecclesiis, pcrtinaces, si qui crant, disputando ad meliorem frugem adducercnt, atque acta universa ad Episcopos emcndanda dc dijudicanda per

ferrent .

VII. De Asterii Urbani disputatIonc potissimum Ancyrae habita, loquitur ipsemet apud Eusebium ibid. cap. I 6. Cum essem Ancyrae in Galatia , cst Ecclesiam illius loci nova illa , non ut is dicunt, Prophetia , sed, ut postea demonstrabitur , Pseudoprophetia , turbatam deprehendissim , quantum facere posui, Deo juPante , tum in reliquis omnibus, quae ab illis proponebantur, singillatim in Eccles a disserui pluribus diebus: adeout Ecclesia quidem incredibili gaurio assecra , ct in veritate fidei magnopere confirmata site adversarii v ro tunc quidem fugati , ct Dei hoses non mediocri dolore percussu rint. Imo intantum apud populares Ancyranos disputatio Asterii potuit, ut ipse idem e vestigio subiungat. Cum vero ejus lo-

ei Presbteri postularent , ut eorum quae eontra veritatis adversiarios

dicta fuerant , eommemarium Vin scriptum relinquerem e a ante etiam Compresbytero nostro Zotico Otrem , id quidem minime praesiati ; sed simul ne huc redissem , siripturum me omnia , o ad ipsos quamprimum mis rum , Deo favente. promis. Hinc dc illud intelligimus , Loticum Otrenum Presbyterum Asterio Urbano fuis se allociatum , velut rerum peragendarum adjutorem, dc comblcm , quique simul cum Asterio decrcta Concilii Ephesini ad executionem mandari curaverit. Asseverat non multo post Asterius , se Libros dirigere Marcello Abericio , qui, ut obiter advertamus, ab altero Abericio Hierapolitano secernendus est, Papiae olim discipulo, dc sectatore. Qua de re prolixe agit Ha-knxius, VIII. Monumenta sunt pene innumera ejus Consiletudinis , qua ad refellcnda novaturientiuin hominum tentamenta Doch

258쪽

DE LITERIS ENCT CLICIS

2I4 res Presbyteri mittebantur . Idque non immerito. Siquidem major saepe doctrina, dc ferventior Mitis e re publica erat, quam in consueto Dominico Cursore inveniretur. Hinc, ut alia mittamus , quum Episcopi Siciliae rctulissent ad Alexandrum Romanum Pontificem impia dogmata Heracleonis , tune S. Alexander, inquit Autor Praedcstinati num. I 6., ad singula Paeque capita hydri sngulos gladios Dei Verbi de vagina Divinae Legis ejiciens, Librum contra Heracleonem ordinans , ferventiyimum in ingenio Sabinianum Presbterum destinavisi qui se scriptis Diascopi , ct a portione Fua ita eum confutaret, us nocte media navis praesidio fugeret, ut altra usi devenissit, penitus nullus sciret. Id genus cxcmpla commemorabimus in sequentibus plurima. quibus in aprico crit Ecclesiastica solicitudo sive in decretis Communibus promovendis, sive in Novatorum etiZaniis evellendis .

CAPUT V

DE CONTROVERSIA DIEI PASCHALIS, ATQUE EDITIS PRO ILLA ENCYCLICIS .

Nondum praeters crat secundum Cinis ianum Seculum,

nec sopitae penitus erant Montanislicae controvcrsiae , quum Asiana Ecclesia novis tumultibus, novoque schismate divexari coepit, aliis aliud Paschatis tempus observandum csICContendentibus . Res primum ad disciplinam spectare visa csti

prorupit subinde in gravissimum schisina, de sermo in hacresim, cui refellendae judicium Orbis fuit postulandum . Amplissima quidem disputationum seges Eruditorum complurium ingenia

CXercuit, non ideo tamen ob rei dissicultatos prorsus exhausta fuit. Nostra quod attinet, statum imprimis , dc originem controversiae , tum editas liinc & inde Encyclicas Episcoporum , dc partium momenta expediemu S. F. I. Diuitiaco by Coostq

259쪽

DISSERTATIO IL

De primis controversiae Paschalis

Autoribus, & Promotoribus.

gnoque in ceteros Gristianos assu propugnatum . II. Novus , ac

diυersus Paschalis Q cIus is Montani sis etiam invectus. III. Po- beavi sisper hae re dissidium eum Aniceto Pontime . IV. Duplex hujus controυersae periodus secerne da est, in quarMm nItera pax serυatur , in altera sobisma inυebitur. V. Sub Eleutheri Pontifieatu duce Blasso Montanisa, erupit QuarIodecimanorum factio . VI. Eidem Asianae pleraeque Ecclesiae adhaeserunt. VII. 'be- 'ae Sedis amplitudo, S aatoritas . VIII. Celebritas diei Pa- sebalis non ad d υinas Traditioxes referenda, oe cujusmodi ilIae sint. IX. Quae sint Traditiones Ecclesiasticae. X. uva ratione ab inυicem sint secernendae..

I. H Uod penes Apostolos salubre temperamentum fuit E clesiasticae Oeconomiae, atque imprimis tempestivum allaturis non ignobilem Synagogae exitum , illud Judaeis largiri, ut Mosaicorum Legalium ustim sectiiri possent ad tempus, & quandiu Christiana sacra paullo latius radices egis sent: id propter abusum , & invalescentes mores evasit usque adeo intempestivum , ut integro septem Seculorum decursu regiones plurimas ab Ecclesiae unitate distraxerit quod quae primitus tolerantia nitebantur , in regulae, & dogmatis ccnsum adsciscerentur . Iudaizantes , quibus parentum praejudicia imhaeserant, ad necessitatem legalium una cum Evangelio demonstrandam, id ab Apostalis primum obtinuerunt re ipsa ad tempus , ut sossennem Paschatis diem more suo , & Cyclo Juda co , die nimirum XIV. Lunae post vernale Aequinoctium , in quamcumque diem concurreret , ritu Majorum celebrare pos

260쪽

sent. Quod igitur semel datum est durioris cervicis hominibus, id pro lege universali toti in Christianae Ecclesiae a nonnullis fuit praetensum . Nam quum Judaei post Hierosol ym itanum excidium e Palaestina profugi, Asianas Urbes, celeberrima sci

licet illorum temporum Emporia insederint plerique, ac mercimoniis ditiores facti, apud Populos illarum Urbium non ultimum prae multitudine locum tenerent ἰ percommode contigit, ut vetera sua instituta non tam retinerent, quam aliis obtru derent . Hinc quotquot sere in sinceris Martyrum actis reseruntur clamores populorum . & tumultus contra nomen Chri

stianum , Judaeis suadentibus. & concitantibus exorti sunt. Quod, ut cetcra hoc loco non immisceamus. fatis edocet laudata sacpi is Smyrnensis Encyclica, quae Iudaeos tumultuum autores repraesentat. Haec illorum adversus Christianos impoten tia anno ψ36. adhuc perdurabat. Scribit enim Johannes Anti

clienus Episcopus in epistola ad Proclum Antistitem CPnum ,

in Synodico Cassinensi cap. 197. Cessent igitur, quaeso, haec de e tera usique in finem per te , se sapientiam tu m , Or sudores, er labores singulorum dierum, qui semper Ecclesiis prosunt, pro quibus comsituat te Nobis Deus Ecclesae propugnatorem ut paullum ex his improvisis malis respirantes, quae propter maledictum Nestorium mndus expertus eis, adversus Gentiles Phoeniciae possimus ob fere. o Palaesinae, ese Arabiae , CT adversum cuncta Iudaica , cst maxime quae sunt Laodiceae . Subito enim impii Judaei Archidiaconum, mirabilem virum , in Theatrum deducentes puniverunt. Praefractam Iudaizantium praesertim Asianorum audaciam , ut alia mittamus , sit luculenter commonstrant B. Pauli Epistolae ad Galatas , ad Colossenses, atque adeo ad Laodicenos ipsos , quos propter exaestuantem Iudaismi zelum non uno in loco coarguit.

Iudaicum hoc ingenium, quod olim numero, divitiisque pollentes Judaei per Urbes Asiae disseminaverant, radicitus subin de populis ad fidem conversis inhaesit, eosque ad jurgia primum . dein ad schismata, atque ad haeresim pronos effecit. Imb, quod magis admirere , Circa medium seculi hujus resere Iustinus Martyr in Dialogo cum Tryphone, aliquos sua aetatefuisse

SEARCH

MENU NAVIGATION