De literis encyclicis ab apostolico aevo ad Concilium Nicaenum generale 1. Dissertatio 2. Francisci Dominici Bencini abbatis S. Pontii ad regiam celsitudinem Caroli Emmanuelis subalpinorum principis

발행: 1730년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

plac id genus cavillationes non tam Primatum Apostolicae Sedis , quam univcrsae per orbem Ecclcsiae judicium , & autoritatem exagitent, vimque omnem Encyclicarum pessumdare vidcantur, danda imprimis est opera , ut illud ipsum Christia ni Orbis judicium , cujusinodi fuerit, explanetur. Interim dic. simulandum non est , calumniam hanc nullo negotio refelli polle cxemplis Antencyclicarum s milium , de quibus in hodopere passim disseretur , quaeque licet adversus Encyclicas, quibus Ecclesiae totius judicium declarabatur, conditae evulgataeque fuerint: obtinuit nihilominus Ecclesiastici Magisterii autoritas, dc quae prodiit Catholici dogmatis declaratio. Neque enim dubitatio a quibusdam per Antencyclicam proposita, con-.tinuo idonea censenda est ad vim Magisterii labefactandam . praesertim quum Encyclica non rejicitur , dc successivis temporibus novo veritatis studio illustrata, victrix permanserit. Quod quidem in pracsenti Ecclesiarum Encyclica contigisse exploratum est. Sed ne in scirpo nodum quaeramus , praestat controversiam Onancm breviter ad examen revocam, tum calumnias diluere , quibus nonnulli Victorem Pontificem onerant, atque in Victore Ecclesiam ipsam sive dispersam , sive in Conciliis colis Iccham imprudenter exagitant. II. Sat, reor , ex Cap. superiori constat, factionem Mont,nisticam novos Paschales Cyclos, novamque Paschatis formam invexisse : Observatum etiam, ab ca factione inter Asiaticos exordium sumsiste jurgia, quibus opportune componendis, post Eleutherum operam navavit suam Pontifex Victor. Is quidem ut rem maturius expediret, examen praemittendum duxit, im-

rimis quidem apud primam Ecclcsiam a Christo, & Aposto-

is fundatam , nimirum apud Hierosolymitanam , dc ceteras Palaestinae Ecclesias tum a Polycrate, atque ab Atianis quacsivit, cujusmodi essent consuetudinis apud illos servatae momenta . Id enim Polycrates ipse insinuat, dum in Epistola Synodica ad Victorem luculenter assirmat, petitionem ea de re se

habuisse a Victore , quemadmodum instimonio Eusebii anno

tavimus .

III. Diuitiam by Corale

282쪽

DE LITERIS ENCΓCLICIS

III. Polycrates Ephesinus facto comprobavit, quod postea o servatum a Synodo Chalcedonensi in sua Synodiea, illius nimirum Sedis Episcopos cum temere plurima usurpare, tum a rosantia adversus Apostolicam Sedem uti consuevitic. Namque Anani sub Polycrate non tantio, quod petierat Victor , de usu ic consuetudine verba secerunt, sed rem omnino ad discuplinam spectantem, deducere ad fidei regulam, deductamque Victori, atque Orbi Catholico velut certum dogma imponere non erubucrunt. Et ipsb quidem in limine Synodicae non de usu propriae Ecclesiae, deque ejusdem momentis acturos sese profitentur, sed de dogmate &. de re ad fidei regulam pertinente , a qua nullo se imperio , decreto nullo abduci posse , audacter protestantur. & inquiunt: Nos igitur verum Or genu m- agimus diem , neque addentes quicquam , neque deIrahentcs .

Apud Eusebium lib. s. cap. a . Pergunt ostendere hanC, quam appellant, veri lc genuini dici observationem apud ipsos Ap stolos , & insignes Dochores in aestimatione fuisse: mox ab E clesiastico more ad fidei dogma procedunt,atque etiam diem illum asseverant esse secundum Evangelium. Nam ut agentes de Smy nensium Encyclica notavimus, Phrascologia illa non tam disciplinae observantiam , quam positivum dc Evangelicum praeceptum insinuat. Et Asiatici quidem ita hac in re loquuntur, ut sentcntiam hujusmodi perspicue omnino exprimant. Hi omnes diem Paschae quartadecima Luna juxta Evangelium observarunt. .

Prae oculis nimirum habebant illud ipsum Pascha, quod R demtor die XIV. Lunae celebraverat , atque hoc habendum proinde ac verum , dc Evangelicum praeceptum contendebant. Quapropter id agere sese inquiunt, nihil omnino variantes, sed regulam fidei constanter sequentes . Ratum itaque fixumque apud Asianos erat, hanc observantiam non adlaphoris, sed immutabilibus Religionis Capitibus esse adscribendam . Polycrates sibi quidem objicere videtur , alias. Ecclesias plurimas id factum Salvatoris intelligere , ut non Evangelicum praeceptum , sed observantiam simplicem Christiani Paschatis edoceat; ideoque illud non Luna XIV., sed in Dominico sequciate die celebrare . NL

hili

Diuitiaco by Corale

283쪽

hili tamen conis dinem ceterorum ducit, seque magistrum in Scripturis superbiuscule jactitans, ita scribit. Ego , inruam ,

Fratres, quinque is sexaginta annos natus in Domino, qui cum Fra . tribus toto orbe dispersis sermoveι saepe contuli, qui Scripturam Sacram omnem perlegi , nihil moveor iis quae nobis ad formidinem intentantur . Etenim ab illis qui me longe majores erans, dictum scio Obedire oportet Deo magis, quam hominibus . Spiritui suo privato autoritatem arrogat Polycrates defini dae intelligentiae Scripturarum, qua factum Salvatoris celebrantis Pascha die XIV. Luanae velut praeceptum Evangelicum sumi de re contendit, atque hanc observantiam immutabili traditioni octo adscribendam quae quidem ubi adest , vere Deo magis quam hominibus con .vcnit obtemperare. Ex his fatis apparet, Asiaticos illos de re ad disciplinam spectante novum fidei do a exsculpsisse i de consequenter in ea sententia versatos fuisse, quod ceterae per orbem Ecclesiae omnes Evangelium interpolassent, temerassent fidei canonem, & divinis institutis obniterentur. IV. Perpendens itaque Victor Pontifex hinc solicitudinem Fcclesiarvin omnium sibi pro Hierarchiae principatu commissam, inde Ec suum, Sc totius Orbis judicium ludibrio ab Asianis habitum , perinde ac si in Paschatis Christiani celebratione ad-vcrsus fidei regulam abirent omnes e imo quod vehementius urgebat, animadvertens , ex eo Montanisticae factioni ansam

praeberi pervertendorum sacroriun rituum pro libito & arbitratu : Synodicam suam Epistolam ad Polycratem , & ad Asiaticos transmisit, severe commonens, ut ejuscemodi praejudicia

exuerent, sententiam excommunicationis & jacturam Sacrorum Christianorum passuri, si secus faxint. Eusebius quidem latam re ipsa autumat a Pontifice victare .in illos sententiam , dum scribit lib. s. cap. 24. His ita gestis, Victor quidem Romanae Urbis Episcopus illico omnes Asiae. vicinarumque Provinciarum Ecelsas tamquam eontraria rectae fidei sentientes, a communione ab scindere conatur: datisique Literis . universes qui sise erant, Fratres

proseruit , ct ab unitate Ecclesiae prorsus alienos esse pronuntiat. Quod quidem si veritate niti arbitreris, caussa in promtu erat,

284쪽

DE LITERIS ENCΥCLICIS

2 oeaque duplex: quod Asiani contenderent una cum Polycrate sectanaum csse morem suorum Majorum in Iudaico Pasch te celebrando, non serendae inobedicntiae crimine; quod observantiam illam suam Evangelio esse consentaneam. dc ad regulam fidei pertinentem defenderent, non levi cCterarum omnium Ecclesiarum reprehcnsione. Accedebat pertinacia, qua Polycrates & Asiatici nullum se formidare audacter jactitaverant in sua Antcncyclica; & fuco obedientiae Deo potius, quam hominibus praestandae, aperte hac in rc fidei limites praetergrediebantur , iccirco jure Canonum severa excommunicationis animadversione pigchendi. U. Auxit criminis gravitatem spretus Magisterii Ecclesiasti-oi, in quod Christianus Orbis tunc consenserat quum suscerta cst Caesareensis Encyclica , quae praecipuae dc secratioris hujus sollcnnitatis diem , rationes, praestantiamque describebat. Haec autem Encyclica rite promulgata fuit cum Victoris consensu ; eidemque ceterae per orbem Ecclesiae tum seorsim . tum in Provincialibus Synodis congrcgatae, pos diligens

accuratum controversiae CXamen, consensum praebuerant suum.

Et hoc est Magisterium quod pauci Asiatici Episcopi humanum appellant, & veluti a regulis fidei devium posthabciat,

aspernantur, dc exagitant. Qui autem Victor Pontifex ferre aequo animo poterat, ut velut humanum, dc exorbitans a paucis Episcopis traduceretur decrctum maximi ponderis , in quod& ipso, S. ceterae Orbis Ecclesiae consenserant, & non absque singulari Divini Spiritus voluntate promulgaverant λ Momenta hacc quicumque secum reputaverit, VCrscique simul animo amplissimam potestatem a Christo in hisce rebus Ecclosiae traditam , nullus hercle dubitabit, quin Victori gravissimae fuerint

caullae animadvertendi in contumaces Asianos non minis tantum de objurgationibus, scd ipsa etiam sententia excomm nicationis .

VI. Irenaeus equidem cum aliis Gallicanis Episcopis , rcferente ibidem Eusebio, hac de re ad Victorem scripsit. Verum haec non omnibus placebanι Episcopu: Proinde Vic orem ex adureso

285쪽

DISSERTATIO II. 2 rfortati sunt, ut ea potius sentire vellet, quae pari se unitati e

ritatique erga proximum congruebam. Exstant etiamnum eorum Literae, quibu/ Victorem acerbius perstringunt. Ex quorum numero DNnaeus in epimia quam scribit Nomine Fratrum quibus praeeraι in

Gallia . illud quidem defendit, sto die Dominico MNerium esse eelebrandum e Victorem tamen decenter admonet, ne integras Dri E

elsis morem sibi a majoribus truditum custodientes a communione ab si indat . Paci nimirum illi studebant: studuit & Victor . sed postquam Aliani tandem enorme illud praejudicium a eccre, quo Judaicam suam observantiam Paschatis contendebant esse juxti Evangelium , & ad Fidei regulam pertinere . Quod monuit Sozomenus lib. 7. Hist. cap. I9. Sapientissime arsitrer si visse subortam olim controversiam Victorem tunc temporis Romae Epis c um , se Polyearpum Smmensem c legendum Polycratem Eph

sinum P Etenim eam Occidentis Sacerdotes traditionem Prari, o Pauiali non esse eontemnendam arbitrarentur , ct Asani se Iohannem E moliuam sequi Uirmarent, decreto in commune sanciso , singuli Meconsueverunt, festum celebrantes , a mutua inter se eommunione non recesserunt. Frivolum enim is quidem meriso Iudicarunt, consuet dinis gratia a se mutuo segregari eos qui in praecipuis Religionis Capitibus eonsentirent. Neque enim Irenaeus , ecterique Episcopi arbitrari potuerunt, inultam relinquendam esse Antencyclicam Ephesinam , passiiri & ipsi ex illius decretis gravem notam praevaricatorum Evangelii , 8c sacrosanctae Fidei temeratorum . Quod quidem erat audacissimum Asianorum pronunciatum , dc pertinax in Antencyclica assertum . Tum igitur contigit, ut Victor Pontifex illis veterem morem suum permitteret bono pacis inflexus , quum perniciosam audaciam hujusmodi

VII. In ipsa vero contentione Principatus Apostolicae Sedis non sillan jacturam nullam honoris passus est , sed potius ejusdem vigor dc autoritas mirifice splenduit. Nam I. Polycrates ad sui defrusionem epistolas dedit Victori. Quid ira 3 An non alii erant mitioris ingenii Primates, aeque ac Victor ab eo diu sidentes, apud quos suam caussam diceret II. Irenaeus, Ce-Q teri-

286쪽

DE LITERIS ENCTCLICIS

terique Gallicani Episcopi ad mitiora consilia inflectere Pontificem allaborarunt. At haec hortamenta ad eos instruuntur qui cum leῖitima praediti sint potestate, summo vel rc sio jure

uti possunt, eoque loco, ac tempore quo mansuetudo temPC- stiva dc opportunior censetur, ad mansuetudinem invitantur. Ad haec Irenaeus ita scribit Victori, ut dispensatione tunc praesertim uti suadeat, nusquam vero suae potestatis modulum agnoscere moneat. Quinimo obsecrat, ut Asianas Ecclesias ne-rauam a communione abscindat, nihil dubius id Pontificem:cuturum, ut abs ceterarum Orbis Ecclesiarum communione

abscinderentur. III. Asiani reluctati sunt Victori: sed quo di turnior fuit N acrior contumacia repugnantium , eo fuit glorio stor Pontificis victoria. Tantum enim momenti fuit in autoritate Uictoris, ut deinceps universalis Ecclesia, Synodique Oecumenicae, Prima , Secunda, dc Tertia in ejus sententiam concesserint. Neque enim a nobis expendendum est, quid tunc , sed quid tandem Victor obtinuerit: nec quid de sentcntia ejus dc autoritat pauci hallucinabundi sciaserint, sed quid postea Ecclesiae omnes, α Generalia Concilia velut certum susceperint. Equidem Comstantinus M., dc Nicaena Synodus luculenter asseverarunt, R manam Ecclesiam ceteris in observatione Paschatis praeiville .lc non Pascha Iudaicum Polycratis, Mon dispensationem Irenaei aliorumque ejus Collegarum, sed unius Victoris consilium in Paschate Christiano stabiliendo approbarunt. Certe pluris CL se debet viro cordato, quod secumiri est Ecclesiae universalis suffragium , quam aliquorum in ipso aestu certaminis vel ape te repugnantium , vel clanculum detrahentium licentia . Di-

na sunt quae ad argumenti hujus illustrationem h1c adscriantur verba Nicolai I. in epist. 9. ad Michaelem Imperatorem scribentis . Cum Asiani omnes inter ceteros , Evangelista Johanne amtore . XIV. Luna cum Judaeis putarent Pascha celebrandum , hos Praesul meritis o nomine Victor a communione Collegii separavit . . At illi omnes eum nonnullis Eeclesiarum Praesulibus non solum hiae

manuου minime praebuerunt, verum etiam pertinaciae redarguerunt.

Erid miram, se nobis pro Ecclesiastica correptione laboranti-

287쪽

DISSERTATIO I L

bis manus non datis ,sed se durius redarguitis e Cum videamin VLctorem Papam se Martyrem, qui ideo vere Victor es , quia Mamtyr , pro Ecclesiastica traditione pene a totius Ecclesiae Praesulibus pentinaciae redargutum . Quandoquidem Ecclesia tota nunc eum illo sapit, er quod fecit. laude prssedic t dignum . In quo animadvertendum , quia si tune ille pro suintia tanta severitate non uteretur, sicuti nonnulli hortabantur Discopi, hactenus fortassis error ipse mansi sit, praecipue cum etiam eo tanto seu fccense, inque ad Ephesinam priorem in aliquibus perdura e SInodum legerimus . VIII. Quod si roges quid ea semente controversia discriminis esset inter Victorem , & Irenaeum , paucis habe . Diversis utendum jure arbitrabanturiille jus summum , hic rcmissilinassectabat. Stricto juri studebat Victor , Irenaeus temperato hic caritati. ille veritati consultum optabat. Expendebat Pontifex motum hoc dissidium in fidei regulas abire, eidemque inflictum vulnus patientia & silentio non sanandum, sed exulcerandum fore potius praesagiebat. Quamobrem summo jure. ubi fides laeditur , incedendum consultissime censuit . Quae Vichoris consilia eventus ipse atque exitus controversiae prob vit . Imb, tametsi Pontificis severitate Rehum sit, ut Asiani Antistites ab ea opinione dcflecterent , qua propriam consi1etudinem Festi hujus celebrandi ad domae pertraxerant; atquC Etiam intra limites merae Consuetudinis sirum veterem ritum c rcu rint , cujus tenaciores deinceps fuerunt: fortasse Pontificem i sum instituti sui indulgentioris poenituisset, si celebrationi Nicaces Concilii stipervixisset, quando ex adhibita circa toleram tiam consuetudinis mansitetudine tot ebulliere contentiones, ut Nicaena decreta, & Constantini monita vix ac ne vix quidem eradicare potuerint defixam altis radicibus apud Asianos conflictudinem. Certe Victoris severitatem quoad solam Iudaici Paschatis celebrationem tenuit Nicaena Synodus, atque excommunicationem in illius assertores decrevit. De Quo Synodus Amtiochena Gn. I. Omnes qui ausi fuertat diso ere definitionem Samni se Magni Comitii , quod apud Nicaeam congregatum est . . . . . . . . de salutifern sollennitate Sacratisimi Paschae, excommunica Q. λ dos Diuitiaco by Cooste

288쪽

DE LITERIS EMCΥCLICIS

versus ea qu e bene sunt decreta, pestierint. Sententiam Uin ris sequitur Antiochenum Concilium . Nam quemadmodum Victor tunc demum Asianis morem situm permisit, quum a

contentione cessarunt. qua observantiam suam dogmatis accem sendam effutierant: ita Patres Antiocheni eadem mente poenam eandem in contumaces Asianos decreverunt.

IX. Igitur decretis Pontificiis exterriti Asianorum plurimi praejudicio εc juris errore semet purgarunt: alii vero, ut fit plerumque in contentionibus , tenaciores propositi, & ad de creta contumaciores effecti, in haereticam Sectam abierunt. Quartodecimanorum appellatam, iidemque passim ut Haeretici ab Ecclesiis Orbis fuere proscripti. Eos Quartodecimanos pariter nuncupavit Ephesinum Generale Concilium , quum a Diaeccsi Asiana reliquias eorumdem depellere moliretur. Sed de his consulendi Epiphanius. Augustinus, Philastrius aliique Haeresiologi. Notasse sussiciat, ipsam Caesareensem Encyclicam erroris instimulasse Asianos cum polycrate tuentes, suam illam traditionem esse secundum Evangelium , se secundum fidei regulam. Quocirca Autorcs se in universum Orbem transmittere Encyclicam aiunt, dc Ecclesias omnes commonere , ne nobis crimen impurent, qui Animas suas a recto veritatis tramite facitie abducunt.

Quod legimus apud Eusebium lib. 1. Hist. cap. 11. Et Ir naeus ipse remissi juris vindex dc suasor , Asiaticam hanc tr ditionem exagitans , & de Episcopis Asiae verba faciens , inquit ibidem cap. 14. Qui negligentius . ut veri tu es , praefidentes ex simplicitate se imperitia ortam confiuetudinem Posteris tra

X. Restat ut de iis quae Victori a Novatoribus imponuntur , breviter dicamus . Et hae quidem criminationes non tam Victorem Pontificem, quam judicium Christiani Orbis, atque ipsem aequε omnibus lacrosanctum Concilium Nicaenum recta petunt. Namque & sua autoritate. 8c accedente judicio Episcoporum orbis rem lianc Pontifex determinavit. Quid ni igitur , si tam multa & gravia peccavit victor. peccasse eadem Ecclesias

289쪽

DISSERTATIO II. Eclesias omnes , quae Caciareensi Encyclicae subscribentes, simul etiam Vietoris decreta probarunt, fatebuntur Novatores ρRationem , quaeso , habeant verborum Johannis Chrysostomi oppugnantis Quartodecimanos suo adhuc aevo superstites, MTom. V. Opp. Hom. 1 2. scribentis . At tu non illos tantum, sed se Orbem universem condemnias, qui sententiaου illorum comprobavit . Animadvertant notas quas inurunt Victori, casdem Sc Apostolicae Sedi, easdem & Ecclesiis omnibus Victori consentientibus, ea iacm & Nicaenae Synodi Patribus In eandem sentcntiam euntibus este inurendas In codem Contentionis aestilaeque tunc fuerunt Ecclesiae omnes r aeque Apostolico Praesuli traditiones cordi erant, atque aliis: jam tum Ecclesiae Ecclesiis acque collidebantur , ac temporibus Nicaenorum Patrum.

Si compescenda erant dissidia illa , eccur Victor in crimen vincatur , qui in id incubuit 3 Si studio pacis ferenda erant, & di pen satione magis , quam stricto jure sopienda , cur ita desipuit Nicaena Synodus, ut Victoris severitatem imitaretur Videant quo Novatores abripiantur aestu Tyberini Pontificis criminandi,&. an non ipsis turpe sit, per latus Victoris primaeva sanctissima

Ecclesiae tempora errorum labe dehonestare . XI. Equidem Concilia Occumenica tacite factum Victoris approbarunt. Nam quum Quartodecimanos Haereticos existimarent, qui observantiam suam regulis fidei commiscere ausi fuerant, salubriter caverunt, ut squi resipiscerent, sub ejuratione erroris admitterentur.' Exstat quorumdam Quartodecim,

norum palinodia in Actis Ephesinae Synodi Actione UI. , dc sic habet. Cognoscens veram orthodoxamque fidem , Sanctis ae C tholicae Ecessae me adjunxi, omnemque haeresim , se praecipuὸ

Quartodecimanorum, in qua ante errabam . anathematia . Anath

maiieto etiam illos, qui Sanctum Pasihatis diem aliter celebram, quam Sancta , Catholica, ct Apostolica Ecclesia.

290쪽

g. IV.

De usu , & antiquitate Literarum Encyesicarum Paschalium.

I. Caesareensis En elisa morem Pasebalium commendat . II. Apud optios, Hebraeos , ceterasque Gentes in uictio Festorum ad Sacerdotes pertinuiι. III. Apud Cissianos qmmodo id prasitum, o qui Getas adhibitus. IV. Ab Alexandrinis Patriarebis saepius Pasoba indictum . V. Quaηdo , ct qui ex Latinis suos CFcIos Paschales conficere coeperint. VI. Passebalium uos ab Apo- solicis viris inυectus , ct ab Orientalibus perinde ae OccideηIaliis bus Patribus accuratὰ obserυatus . VII. Paschalium forma duplex. VIII. Quid egerit S. Leo M. quum de Pasebate anni A s.

dubitatum est . IX. Seeutus exemplum Innocentii I. scribentis ad C cilium Africanum pro Paschate anni II. determinando . X. Vigilius Pa ebali Enoelieae ad Profuturum Braecarensem ord nem Praeum adjuvit. XI. Quo te are , S a quibus promulgarentur PaschaIes EnocIicae. XII. Ea occasione aut alia decreta , aut Indiculi Episcopo m υulgabantur. XIII. Eodem tempore

mutuas sibi inυicem literas dabant Episcopi . XIV. Quid deferrent Priebates a FGiυis Epistolis. I. I TUic quam instituimus disputationi aditum faciunt po-II strema verba Encyclicae Caesareensis , apud Eusebium Iib. s. Hist. cap. 11. Illud etiam vobis significamus, eodem quo

apud nos die Pasicha Alexandriae celebrari. A nobis enim ad illos, in vicissim ab illis G nos Literae perferuntur. Ubi equidem Paschalium Encyesicarum recepta consuetudo innuitur, quam &Ecesesiastica monumenta hujus dc sequiorum temporum pene innumera commendant. Nostri igitur pensi est, ut amplissimam hanc Historiae Literariae partem illustraturi, hujuscemodi Paschalium Literarum originem, antiquitatem, Usilm , Varietatemque describamus: atque ea quae in Dissert. I. leviter Disiligod by Cc oste

SEARCH

MENU NAVIGATION